Caput 3 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | csg48.26 in diebus autem illis venit Iohannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae |
2 | et dicens paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum |
3 | hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius |
4 | ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos esca autem eius erat lucustae et mel silvestre |
5 | tunc exiebat ad eum bsb6573.6 r Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanen |
6 | et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua |
7 | videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira |
8 | facite ergo fructum dignum paenitentiae |
9 | et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae |
10 | iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum exciditur bsb6573.6 v et in ignem mittitur |
11 | ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam qui autem post me venturus est bnf17226.28 fortior me est cuius non sum dignus calciamenta portare csg48.27 ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni |
12 | cuius ventilabrum in manu sua et permundabit csg51.11 aream suam uwb68.24 v et congregabit triticum suum in horreum paleas autem conburet igni inextinguibili |
13 | tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanen ad Iohannem ut baptizaretur ab eo |
14 | Iohannes autem prohibebat eum dicens ego a te debeo baptizari et tu venis ad me |
15 | respondens autem Iesus dixit ei sine modo sic enim decet nos implere omnem iustitiam tunc dimisit eum |
16 | baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam venientem super se |
17 | et ecce vox de caelis dicens hic est Filius meus dilectus csg75.696 in quo mihi conplacui |