monumenta.ch > Hieronymus > 12
Hieronymus, Esther, 11 <<<     >>> 13

Caput 12 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 morabatur autem eo tempore in aula regis cum Gabatha csg68.193 et Thara eunuchis regis qui ianitores erant palatii
2 cumque intellexisset cogitationes eorum et curas diligentius pervidisset didicit quod conarentur in regem Artarxersen manus mittere et nuntiavit super eo regi
3 qui de utroque habita quaestione confessos duci iussit ad mortem
4 rex autem quod gestum erat scripsit in commentariis sed et Mardocsg75.629cheus rei memoriam litteris tradidit
5 praecepitque ei rex ut in aula palatii moraretur datis ei pro delatione muneribus
6 Aman vero filius Amadathi Bugeus erat gloriosissimus coram rege et voluit nocere Mardocheo et populo eius pro duobus regis eunuchis qui fuerant interfecti (hucusque proemium)


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik