monumenta.ch > Hieronymus > 4
QUARTA CLASSIS COMPLECTENS EPISTOLAS AB INEUNTE ANNO 401, USQUE AD 420. SIVE HIERONYMI VITAE FINEM HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS
1 Christum Iesum, Dominum gloriae, fratres carissimi, rursum consona voce laudemus, et alacriter adorantes, et prophetae verba complentes, qui dicit: Cantate Domino hymnum novum ; quotquot fidei perducentis ad regna coelorum participes sumus, sanctae solemnitatis suscipiamus adventum, et imminentia festa totius nobiscum orbis festivitate celebremus: clamante uno de sapientibus: Veni, comede in laetitia panem tuum, et bibe in corde bono vinum tuum, quoniam complacuerunt Deo opera tua . Qui enim bonorum operum sunt, et lacte infantiae derelicto, solidioris cibi alimenta suscipiunt, divinos sensus altius intuentur, et saturati spirituali cibo, laudatorem et testem vitae suae habent Deum; et ad istiusmodi convivas Ecclesiastes loquitur: Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat . Ut virtutum veste circumdati, splendorem solis imitemur, et quotidiana lectione sanctarum Scripturarum quisque infundat oleum sensui suo, et paret mentis lucernam quae, iuxta praeceptum Evangelii, luceat omnibus qui in domo sunt . 2 Igitur convivas tales, et qui sic passionis dominicae festa concelebrant, aemulantes, cum sancto dicamus: Laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo, quamdiu sum ; festinemusque ad Angelorum metropolim, quae libera est, et nulla malitiae sorde maculatur, in qua nec dissensiones sunt, nec ruinae, et de altero ad alterum transmigratio, omnique voluptate calcata, et compressis luxuriae fluctibus, qui adversum nos crebrius intumescunt, coelestibus misceamur choris, ut iam nunc illuc mente translati, et augustiora videntes loca, simus quod futuri sumus. Qua beatitudine indignos se fecere Iudaei, qui Scripturae sanctae opibus derelictis, et ad pauperis intelligentiae acquiescentes magistros, hodie audiunt: Semper errant corde ; et nolunt, praesente Christo, dicere: Benedictus qui venit in nomine Domini . Praesertim cum omni voce opera clariora, Deum illum esse testentur, et nequaquam dicere: Haec dicit Dominus, sed, Ego dico vobis: per quae ostendit se latorem legum, et Dominum Deum verum, et non esse unum quemlibet prophetarum. 3 Neque enim divinitatem eius, quae nullis locorum spatiis circumscribitur, assumptio servilis formae poterat obscurare, nec angustia humani corporis ineffabilem maiestatis eius terminare virtutem, quem operum magnitudo Dei filium comprobabat. Nam cum frementis maris elatos gurgites, et instar montium intumescentes, tranquillitati subitae reddidisset, Apostolorum navicula de naufragio liberata, et imperium praesentis Domini aquarum profunda sensissent, cumque, colluctantibus ventis, et ex omni parte fluctibus excitatis, tanta discrimina Salvatoris iussione cessassent, quasi divino spiritu afflati, qui pariter navigabant: Vere, inquiunt, filius Dei es : non ambigentes de divinitate, cuius magnitudinem opera loquebantur. De illo enim prophetale vaticinium est: Tu dominaris fortitudinis maris, et motum fluctuum eius tu comprimis . Et ipse propheta canticum signat [al. significat], ut non solum in verbo, sed et in virtute Deus verus, qui visus est, crederetur, excellentia operum quod latebat, ostendente. Perfectus Deus propria voluntate quidquid humanae fuit et naturae et conditionis assumens, absque peccato duntaxat et malitia, quae nullam habet substantiam, infans nascitur, EMMANUEL adoratur, Magi de Oriente veniunt, Deum Dei filium, genu posito, confitentur: qui, et tempore passionis, pendens in cruce, solis obscurat radios, novo inauditoque miraculo divinitatis suae exprimens magnitudinem. Et indivisus et inseparabilis, nec in duos salvatores quorumdam errore seiunctus. Unde et ad discipulos loquebatur: Nolite vocare magistrum super terram: unus est enim magister vester Christus . Neque enim cum haec apostolis diceret, a corpore, quod patebat aspectui, divinitatis excellentiam separabat. Nec quando unum se Christum Dei filium testabatur, animam dividebat et carnem: non alter et alter, sed unus atque idem utrumque subsistens, Deus et homo, dum servus videtur, et dominus adoratur: siquidem in humani corporis vilitate ineffabilem celabat Deum, et rursum fragilitatem carnis divinis operibus excedebat: et ne unus quilibet sanctorum, ut a plerisque aestimatum est, crederetur: sed ille quem et Paulus ostendere volens, scribit: Unus Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus: Et iterum, Mediator autem unius non est, Deus autem unius est ; quia unus Filius Patris nostrique mediator, nec aequalitatem eius amisit, nec a nostro consortio separatus est, invisibilis Deus, et visibilis homo: forma servi absconditus est, et dominus gloriae confessione credentium comprobatur. 4 Neque enim privavit eum Pater naturae suae nomine, postquam pro nobis homo et pauper effectus est, nec in Iordane fluvio baptizatum altero appellavit vocabulo, sed filium unigenitum: Tu es filius meus dilectus, in quo mihi complacui . Nec similitudo nostra in divinitatis est mutata naturam, nec divinitas in nostrae naturae versa est similitudinem: sed manens quod a principio erat, Deus verbum, et in se nos glorificans, non venit, iuxta Ieremiam, ut diceret: Heu mihi mater, ut quid me genuisti? virum qui iudicer, et discernar omni terrae: non profui, neque profuit mihi quisquam , qui libertatem donaturus advenerat: nec iuxta Isaiam vociferabatur: Vae mihi, quia cum sim homo, et immunda labia habens, et in medio populi immunda labia habentis habitem, regem Dominum sabbaoth vidi oculis meis . Ipse enim erat rex gloriae, ut in vicesimo tertio Psalmo scriptum est: In patibulo victor existens, et hostilia bella compescens, ut hominem fictum ex humo coelorum habitatorem faceret, et trophaei sui communione donaret. 5 Igitur quanquam hoc nolint, qui eum putant in alium commutatum, Iesus Christus heri et hodie ipse est, et in aeternum , nunquam habiturus regni sui finem, iuxta sceleratum Origenis errorem, ne cessante regno, etiam aeternitate privetur, sed coram omnibus loquens: Ego in Patre, et Pater in me . Et docere nos cupiens, quod et Pater in Filio, et Filius in Patre creaturis omnibus imperaret, et hoc ipsum roborans, inferebat: Ego et Pater unum sumus , ne quis unum suum, Patrisque regnum humanae carnis occasione divideret. Quod si iuxta Origenis insaniam aliquando amissurus est regnum Christus unigenitus Filius Dei, quomodo ipse Apostolis loquebatur: Ego et Pater unum sumus, non unum postea habiturus imperium? ut scilicet hic habeat gloriam, quam ibi depositurus est. Et ubi erit quod semper Filius in Patre, et Pater in Filio est, si regnum Filii non erit certum? Verum hoc qui ita se habere contendunt, si tamen non egerint poenitentiam, pereant, et ad hos zelo fidei pietatisque commotus loquatur Moyses: Maledictus tu in civitate, et maledictus in agro : Psalmista pariter increpante: Deficiant peccatores de terra, et iniqui, ut ultra non subsistant . 6 Equidem scire non possum, qua temeritate Origenes tanta confingens, et non Scripturarum auctoritatem, sed suum errorem sequens, ausus sit cunctis in medium nocitura proferre, nec aestimaverit unquam ullum hominum fore, qui suis assertionibus contrairet, si philosophorum argutias propriis tractatibus miscuisset, et a malo exordio in fabulas quasdam et deliramenta procedens, Christianum dogma ludum et iocum faceret, nequaquam divinae doctrinae veritate utens [al. nitens], sed humanae mentis arbitrio, et in tantam, seipso magistro, intumescens superbiam, ut non imitaretur humilitatem Pauli, qui plenus Spiritu Sancto contulit cum prioribus apostolis evangelium, Ne forte in vacuum curreret, aut cucurrisset : ignorans quod daemoniaci spiritus esset instinctus, sophismata humanarum mentium sequi, et aliquid extra Scripturarum auctoritatem putare divinum. Quiescant ergo aliquando, qui regni Christi finem somniantes, verbositatis Origenis cupiunt esse parasiti, nec cum fidelibus ambulantes, fidem quam non habent, simulent. Quin potius discant, quod omnis dolus, et fraudulentia, aliud sit et aliud ostendat: ut sub virtutis specie vitia celare nitatur. Etenim cum in crucis ignominia, quam pro nobis passus est, non amiserit Christus esse Dominus gloriae, iuxta beatum Apostolum, clamantibus contra Iudaeis: Qui destruis templum, et in triduo aedificas, salvum teipsum fac: si filius Dei es, descende de cruce ; et in carne patiens, pendensque in patibulo, fortitudinem propriae maiestatis ostendit, solem de cursu quiescere faciens, et signorum magnitudine plenam fidei vocem latroni extorquens: Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum . Nunquam post resurrectionis gloriam, perditurus est regnum, licet innumeros contra eum Origenes blasphemiarum lapides iactet. Aut cuius est consequentiae, perpetuitatem regni discipulis polliceri, et dicere: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi : et ipsum carere illo quod aliis tribuit? vel quomodo, scribente Paulo ad Corinthios, Absque nobis regnatis, et utinam regnaretis, ut et nos regnaremus vobiscum , intelligi poterit regnum Christi post multa tempora terminandum? praesertim cum Ioannes clamet: Et qui desursum venit, super omnes est : Et Apostolus scribat, Quorum Patres, et ex quibus iuxta carnem Christus, qui est super omnia Deus benedictus in aeternum . 7 Itaque nulli dubium est, quin qui Deus permamanet in aeternum, simul habeat et regnum, et super ipsos quoque, quos regni possessione donavit, rex perpetuus appelletur, congruum habens divinitatis imperium, nec quicquam in se rude et novum, nisi assumptionem fragilitatis humanae. Si enim, iuxta Origenis insaniam, post multorum circulos saeculorum, Christi regnum est finiendum, consequens impietati eius est dicere, ut et Deus esse aliquando desistat: et qui regni terminos ponit, cogitur idem de divinitate sentire, quae perpetuitatem imperii naturaliter possidet. Quod si regnat Sermo Dei (Λόγος Θεοῦ Verbum Dei), utique Deus est, et hac ratione colligitur, quicumque tentaverit finem regno eius imponere, ad id eum devolvi, ut Christum credere compellatur et Deum esse desinere. Sed haec garriat magister indoctus cum sectatoribus impiis, nos Christi regnum credamus aeternum, et in solemni die cantemus cum Angelo, atque dicamus: Regni eius non erit finis . Si enim unum cum Patre est, nunquam ex eo quod unum est, cessaturus est, et unio Patris et Filii nunquam dividetur in partes, ne quod dicitur, unum sunt, aliquando unum esse desistat. 8 Facessant igitur stultissimi mortalium, imo descendant in infernum viventes , sicut Psalmista testatur, et praeceptorem impietatis suae ibi esse cernentes, clamitent; Et tu captus es sicut et nos: inter nos reputatus es: descendit in infernum gloria tua, et reliqua. Talis pastor gregis morbidi Christum ubique suggillat iniuriis, et diabolum honore sustollit, dum illum adserit, purgatum vitiis atque peccatis, pristinam aliquando gloriam recepturum, et hunc regnare desistere, simulque cum diabolo sub Patris imperio redigendum; ut magis ad Origenis blasphemias, quam ad vociferationem Iudaeorum propheta mirabundus exclamet: Obstupuit coelum super hoc, et horruit valde, dicit Dominus, eo quod duo mala fecerit . Origenes, Christum asserens regnare desinere, et diabolum ad culmen, de quo ceciderat, ascensurum; talem sceleris sui profundum lacum fodiens, qui aquas continere non possit: aequalem, quantum in se est, diabolo facit Filium Dei, dum detrahit illi regni gloriam sempiternam, et imperio Patris eum subiicit cum daemonibus. Verum istiusmodi vox impia proteratur, ut sciamus, regnum Christi esse perpetuum, ipso loquente ad discipulos suos: Vos perseverastis mecum in tentationibus meis, et ego statuo vobis testamentum aeternum, ut bibatis et comedatis semper super mensam meam in regno meo [. 29]. Quomodo enim impleri potest hoc, quod dicitur, semper, nisi perpetuum regnum sit, et nullo fine claudendum? Quod et Magi intelligentes, versi ad poenitentiam, studiosius percunctabantur, Ubi est qui natus est Rex Iudaeorum? vidimus enim stellam eius in Oriente et venimus ut adoremus eum . Magi fatentur Christum regem, et Origenes negat, dicens eum non perpetuo regnaturum, nec animadvertit se Iudaeorum blasphemiis similem. 9 Legimus in evangelio: cum Dominus atque Salvator fortitudinis suae et patientiae insigne exemplar ostendens, crucem scanderet, Pilatus inscripsit titulum, et posuit super caput eius: Scriptum autem erat: Iesus Nazarenus rex Iudaeorum . Istum titulum multi legerunt Iudaeorum, qui erat scriptus Hebraice, Graece, et Latine. Dicebant ergo Pilato principes sacerdotum et Iudaeorum: Noli scribere quod rex Iudaeorum sit, sed quod ille se dixerit regem Iudaeorum. Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi [Ibidem. 29]. Cum ergo Pilatus nec seditione, nec precibus ad hoc potuerit adduci, ut regnum Christi de titulo tolleret: sciat Origenes absque ulla necessitate se hoc facere, quod fecerunt Iudaei, ut regnum Christi aestimet terminandum. Et illi quidem in terra positum regem negabant, hic regnantem in coelo, quantum in se est, detrahere nititur, ut accusatorem sceleris sui habeat Pilatum, qui Iudaeis respondit: Quod scripsi, scripsi. Veniat et prophetalis sermo in medium, ac regnum Christi tota praedicet libertate: Gaude filia Sion, praedica filia Ierusalem, laetare et exulta de toto corde tuo, filia Ierusalem [al. Israel]: abstulit Dominus iniquitates tuas, redemit te de manu inimicorum tuorum, rex Israel in medio tui, non videbis ultra mala . Neque enim quos semel salvos fecit, iterum praecipitabit e coelo, et dimittet iuxta Origenis deliramenta et fabulas, ut rursum de sublimibus corruant. Et hoc quod dicitur, Non videbis [al. videbitis] ultra mala, aeternae securitatis indicium est, quod qui semel fuerint liberati, et regni coelorum possessione perfruiti, nequaquam vitiis trahantur ad terram, nec Dei priventur auxilio, qui eis iuxta eloquium prophetale, ponet murum, et circummurale, sua eos virtute circumdans. Unde et Psalmista canit: Non commovebitur in aeternum, qui habitat in Ierusalem . Et Dominus protestatur: Non te dimittam, nec deseram. Frustraque somniat ascendere animas in coelum, et descendere, et nunc proficere, nunc ad inferiora delabi, ut per ruinas innumerabiles saepe moriantur, et Christi passio irrita fiat. Qui enim semel pro nobis mortuus est, aeternam nobis victoriae suae laetitiam dedit, quae nulla vitiorum mole extenuetur [al. tenetur]. Nec quisquam hominum crebrius moritur, quod Origenes ausus est scribere, Stoicorum impiissimum dogma, divinarum cupiens Scripturarum auctoritate firmare. 10 Verum quid ista memoramus? cum in tantam irruperit vecordiam, imo dementiam, ut aliud Salvatori crimen impingat, dicens eum et pro daemonibus ac spiritualibus nequitiis apud superos affigendum cruci. Nec intelligit in quam profundum impietatis corruat barathrum. Si enim Christus pro hominibus passus, homo factus est, ut Scripturarum testantur eloquia, consequens erit ut dicat Origenes, Et pro daemonibus passurus, daemon futurus est: hoc enim necessitate cogetur inferre, ne ab eo quod coepit, discrepare videatur; ut imitetur blasphemias Iudaeorum , quos semper imitatur; et illi enim Christo similiter loquebantur: Daemonium habes: Et, In Beelzebub principe daemoniorum eiicis daemonia . Sed absit ut pro daemonibus Christus passurus sit, ne et ipse daemon fiat. Et qui hoc credunt, rursum crucifigunt, et ostentui habent Filium Dei , qui nequaquam ut semen Abraham apprehendit, ita assumet et daemonum [al. Daemonium], ut pro illis quoque crucifigatur. Nec daemones pro se Deum in passione cernentes, cum Propheta clamabunt: Hic peccata nostra portavit, et pro nobis dolet. Neque cum Isaia dicent: Livore eius sanati sumus . Nec pro daemonibus, sicut pro hominum genere, quasi ovis Christus ducetur ad victimam; nec pro eorum salute dicetur: Proprio Filio non pepercit ; quia nec daemones clamabunt: Traditus est pro peccatis nostris, et resurrexit pro iustificatione nostra . Paulus quidem scribit: Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris, secundum Scripturas : illas in testimonium vocans, et volens earum auctoritate firmare quod dubium est; Origenes autem absque ullo divinae vocis testimonio vim facere nititur veritati, et extincta lucerna, invenire eam. 11 Fautor daemonum et non hominum, crebris calumniis lacessit Filium Dei, et denuo crucifigit, non intelligens in quam profundam et horribilem impietatis voraginem detrahatur. Consequens enim est, ut qui priora susceperit, suscipiat et quae sequuntur: et qui pro daemonibus Christum dixerit crucifigi, ad ipsos quoque dicendum esse suscipiat: Accipite et edite: hoc est Corpus meum. Et: Accipite, et bibite: hic est sanguis meus . Si enim et pro daemonibus crucifigatur, ut novorum dogmatum assertor affirmat, quod erit privilegium, aut quae ratio, ut soli homines corpori eius sanguinique communicent, et non daemones quoque, pro quibus in passione sanguinem fuderit? Sed nec daemones audient: 'Accipite, et edite:' Et, 'Accipite, et bibite;' nec Dominus sua praecepta dissolvet, qui discipulis ait: 'Nolite dare sanctum canibus, nec mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi disrumpant vos .' Nam et Apostolus scribens, 'Nolo vos participes daemonum fieri. Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum: non potestis mensae Domini participari, et mensae daemoniorum :' per haec impossibile esse demonstrat, daemones de calice Domini bibere, et de mensa eius participari. Cibus diaboli negatores Dei sunt, Abacuc loquente: Escae eius electae ; cibus autem impiorum omnium execrabilis ipse diabolus, Prophetae vaticinio concrepante: Dedisti eum escam populis Aethiopibus . Ex quibus omnibus approbatur, Christum pro daemonibus non posse crucifigi, ne daemones Corporis et Sanguinis eius participes fiant. 12 Cum ergo et Apostolus de Salvatore significet: Hoc enim fecit semel, seipsum offerens ; et Origenes tanta confidentia illius sententiae contradicat, tempus est illud inferre: Terra, terra audi verbum Domini, scribe virum istum abdicatum . Quis enim infernus haec mala suscipere potest? quis tartarus de rebus istiusmodi cogitare? quae gigantum insania tam rebellis exstitit, et turrim impietatis exstruxit? quae libido lasciviens, et daemonum amore deperiens, sic universo dogmati transeunti divaricavit crura mentis suae? quis intantum de Sodomitica vinea bibit, ut inebriatus vino furoris eius, toto corde conciderit? quis Babyloniorum ita fluminum gurgitibus irrigatus, vivos Israel fontes reliquit? quis egrediens de Ierusalem, et Hieroboam filii Nabath imitator existens, tot errorum fabricatus altaria est, et ararum profana thura succendit ? Cur Dathan et Abiron, qui minora peccarunt, non veniant ante tribunal Christi, et sui eum comparatione condemnent, qui extra Ecclesiam Salvatoris variarum doctrinarum thuribula diabolico igne complevit? Neque enim Dominus qui loquitur per Prophetam: Ego visiones multiplicavi, et in manibus Prophetarum assimilatus sum , adulterinas eum docuit proferre doctrinas, nec qui a principio ipsi viderunt, et ministri fuerunt verbi Dei, nec Prophetarum chorus, qui olim vocabantur Videntes, haec eum instituit: sed ipse suae mentis arbitrio, furori daemonum serviens, et blando cogitationum errore deceptus, gregem, et ut ita dicam, examen dogmatum perversorum, per totum orbem immisit mentibus indoctorum. Iste est qui Assyriis Babyloniisque fluminibus aperuit os suum, qui navem Ecclesiae bonarum mercium salutaris doctrinae plenam, fluctibus operire conatus est: dum imperitorum laude sustollitur, et Scripturarum sensum, aliter quam se habet veritas edisserens, gloriatur in confusione sua. Quis enim innumerabiles adeo et garrulos, et verbositatis atque imperitiae plenos conscripsit libros, et infatigabili studio dies noctesque coniunxit, ut errorum monimenta dimittens, mereretur audire: Multis itineribus tuis deceptus es? Usus est enim duce pessimo, aura populari, et plurimis falsae scientiae voluminibus exaratis, ac rebelli contra Deum mente pugnans, unguento coelestium doctrinarum saniem quamdam, et pedorem sui foetoris immiscuit, ut rursum ad suam animam diceretur: Immunda et famosa, et nimia iniquitatibus. Neque enim Prophetam audire voluit commonentem: Quare diligitis vanitatem et quaeritis mendacium ? is qui pro daemonibus Christum affigit cruci, ut non solum Dei et hominum, sed daemonum quoque mediator fiat. Verum absit tam immane nefas de Salvatore credere, ut templum corporis sui, quod pro nobis suscitare dignatus est, amissurus, aliud sibi templum daemoniacae conditionis affigat, ut illorum quoque recepta similitudine, pro ipsis patibulum subeat. 13 Obsecro, Fratres carissimi, ut ignoscatis dolori meo, doctrinis impiis resistenti: dum enim impudentiam sectatorum eius repercutere nitimur, compagem loricae ipsius, et venenati pectoris fraudulentias in medium protulimus, ut illud quoque compleretur in eo: Revelabo ignominiam tuam, et ostendam eam amatoribus tuis . Nam inter caetera etiam resurrectionem a mortuis, quae spes salutis nostrae est, ita corrumpit et violat, ut audeat dicere, corpora nostra suscitatum quidem iri: sed sic ut corruptelae rursus ac morti subiaceant. Responde mihi, o impietatis caput, quomodo, iuxta Apostolum Paulum, vicerit Christus eum, qui mortis habebat imperium, hoc est diabolum, si corruptibilia et mortalia iterum corpora surrectura sunt? Quid nobis profuit Christi passio, si mors atque corruptio denuo nostra corpora possessura est? Aut quid sibi vult Apostolus, scribens: Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur , si resurgentibus mors saeva dominabitur? Vel quomodo qui ista credunt, possunt ex animo dicere: Christus Dei virtus, et Dei sapientia ? volentes illo fortiorem esse mortem, quae suscitata ab eo corpora deletura est, nec probetur ex omni parte superata? Verum et Origenem tam impie resistentem Christus Dominus noster, simul et mortem vicit, et diabolum, qui habebat mortis imperium, sua virtute destruxit, parato nobis in coelo victoriarum suarum triumpho. Nec idcirco corpora suscitabit, ut rursum pereant, sed pro illorum incorruptione perpetua, mortem corruptionemque delevit. 14 Unde liberati a cunctis malis, passionis dominicae festa celebremus, et iuxta Evangelii parabolam , cernentes a sapientia immolari tauros et altilia, vescamur fortioribus, plenisque nervorum, et pinguioribus doctrinarum cibis, ut lac infantiae deserentes, solidiora capiamus alimenta, causamque malorum omnium fugiamus, imperitiam, quae cum multorum diversis haeresibus vinxerit pedes, Origene maxime sui fruitur amatore, qui inter caetera ausus est licere. Non esse orandum Filium, neque cum Filio Patrem: ac post multa saecula Pharaonis instauravit blasphemiam, dicentis: Quis est ut audiam vocem eius? nescio Dominum, et Israel non dimittam . Nec est aliud dicere, nescio Dominum, quam hoc quod dicit Origenes, non est orandus Filius, quem certe Dominum confitetur. Et quanquam ille in tam apertam proruperit blasphemiam, tamen orandus est de quo Propheta testatur, dicens: Et adorabunt te, et in te deprecabuntur, quia in te est Deus, et absque te non est Deus [. 14]. Et rursum, Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit . Et Paulus disputans: Quomodo, inquit, in vocabunt, in quem non crediderunt [Ibid. v. 14]? Oportet primum credere, quod Filius Dei sit, ut recta et consequens fiat eius invocatio. Et quomodo orandus non est, qui non est Deus: sic e contrario, quem Deum esse constiterit, adorandus et orandus. Unde et Stephanus, positis genibus, et obsecrans pro his qui se lapidibus obruebant, dicebat ad Filium: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. In nomine quoque Iesu Christi omne genu flectetur, coelestium, terrestrium, et infernorum . Quod autem dicitur, Genu flectetur, sollicitae et humillimae orationis indicium est: Itaque nec Deum credit Origenes Filium Dei, quem non putat orandum, et lacerat eum conviciis: cumque sibi in Scripturarum memoria blandiatur, et putet se eas intelligere, non audit contra se loquentem Moysen: Homo qui maledixerit Deum, peccatum habebit, et qui nominaverit nomen Domini, morte morietur: lapidibus obruet eum omnis multitudo . At quis tantis Christum afficit contumeliis, ut hic, qui ausus est dicere, Non debet orari, cassum et inane tantum ei divinitatis nomen indulgens? 15 Verum quid necesse est in tam impiis immorari? ad alium eius transeamus errorem. Dicit corpora quae resurgunt, post multa saecula in nihilum dissolvenda, nec futura aliquid, nisi cum de coelorum mansionibus animae ad inferiora dilapsae indiguerint novis, quae alia rursum fiant, prioribus omnino deletis. Quis ista audiens, non et mente, et corpore pertremiscat? Si enim post resurrectionem corpora redigentur in nihilum, fortior erit mors secunda, quam prima: quae delere omnino poterit substantiam corporalem. Cur Paulus scribit sic: Mors non dominabitur illius, quod enim mortuum est peccato, mortuum est semel : si corpora delenda sunt penitus? Aut quomodo hoc quod dicitur semel, firmum erit: cum caro ab animae consortio separata, redigenda sit in nihilum? Qua ratione rursus adiunxit? Seminatur in corruptione, surget in incorruptione: seminatur in infirmitate, surget in virtute: seminatur in ignobilitate, resurget in gloria: seminatur corpus animale, surget corpus spirituale . Si enim incorruptio in nihilum redigit, consequens fuerat dicere, corruptioni ea in perpetuum reservari, essetque fortior incorrupto corruptio. Sed absit Paulum contraria sibi scribere, et incorruptionis et corruptionis eamdem esse naturam. Quod si, ut falso putat Origenes, non solum corruptibile, sed et mortale corpus est suscitandum, ergo unum atque idem corruptio et incorruptio, mors et vita dicentur, et eamdem habebunt in suscitatis corporibus potestatem, et nequaquam rebus, sed tantum nominibus corruptio et incorruptio, mors et vita separabuntur. Sin autem corruptibile et mortale corpus resurrecturum est, consequentius fuerat Apostolum dicere: Seminatur in corruptione, surget in corruptione: seminatur in infirmitate, surget in infirmitate: seminatur in ignobilitate, surget ignobilitate: seminatur corpus animale, surget corpus animale. Quod si corruptionem, et infirmitatem, et ignobilitatem amovet a corporibus suscitatis, et dicit e contrario incorruptione, et fortitudine, et gloria corpora vestienda, et pro animali spirituale corpus esse reddendum; soluta erit mors, et in corporibus suscitatis pro morte et corruptione, immortalitas incorruptioque regnabunt: quia et ipsum corpus immortale et incorruptum resurget, ut possit permanere animae coaeternum. Igitur et Salvator pignus salutis nostris corporibus in resurrectione sui corporis tribuens, non potest credi ultra moriturus, Apostolo in hanc sententiam congruente: Christus resurgens ex mortuis, ultra non moritur, mors ei nequaquam dominabitur . Nisi illius fuerit dominata, nec dominetur nostri. 16 Confundatur Origenes, inter caetera flagitiorum genera, quae confingit, magicis quoque artibus patrocinium tribuens: nam in tractatibus suis, his locutus est verbis: 'Ars magica non mihi videtur alicuius rei subsistentis vocabulum, sed et si sit, non est operis mali ,' ne quis habere possit contemptui. Haec dicens utique fautorem se esse demonstrat Elymae magi, qui Apostolis repugnavit, et Iamne atque Mambre, qui Moysi magicis artibus restiterunt. Sed nullas Origenis patrocinium habebit vires, quia Christus magorum praestigias suo delevit adventu. Respondeat novae impietatis assertor, imo aperte audiat: Si non est malum ars magica, non erit malum et idololatria, quae artis magicae viribus nititur. Quod si malum est idololatria, malum erit et ars magica, ex qua subsistit idololatria. Cum autem idololatria Christi maiestate deleta sit, indicat et parentem suam artem magicam secum pariter dissolutam, Propheta super hoc liquido proclamante: Sta nunc in incantationibus tuis, et multis veneficiis tuis, quae didicisti ab adolescentia tua, si potuerint prodesse tibi . Cum igitur haec Prophetarum scripta testentur, et nullus unquam ausus sit memoriae prodere, magorum artes inter optima quaeque numerandas, leges quoque publicae magos et maleficos puniant: scire non possum qua ratione impulsus Origenes, qui Christianum se iactat, Sedechiae pseudoprophetae aemulator existens, cornua sibi ferrea fecerit, quibus contra dogmata veritatis armatus incedat, nec sapiat quidquam de coelesti Ierusalem, neque imitetur Moysen, et Daniel, Petrumque, et alios sanctos, qui contra magos et incantatores, quasi in acie stantes indefesso certamine dimicarunt. Cum quibus festae diei ducamus choros, quod per media Babylonis pericula transeuntes, Origenis venena vitavimus [al. vitamus], et obedivimus Prophetae sermonibus, imperantis: Egredere de Babylone, qui fugis de terra Chaldaeorum , ut ingrederemur Ierusalem, in qua praedicatio veritatis est. 17 Quanquam mendacio resistentes, passi sumus aliquid trium puerorum, qui in camino aestuantis incendii flammarum vicere naturam, tamen non praevaluit contra nos ignis Babylonius, nec capilli nostri adusti sunt , extrema videlicet ecclesiasticae dogmata veritatis; nec saraballa mutata, quae in protectionem animarum testimoniis Scripturae sanctae nobis sapientia texuit , nec odor ignis in nobis est, perversae scientiae flamma discurrens. Non enim acquievimus doctrinae eius, qui propter lapsum rationabilium creaturarum, corpora fieri suspicatur: et dicit iuxta Graeci sermonis etymologiam, animas idcirco vocitatas, quod calorem mentis, et in Deum ferventissimae caritatis amiserint, ut ex frigore nomen acceperint, ne et Salvatoris animam iisdem subiacere naeniis sentiremus. Solis quoque et lunae, ac stellarum cursus, et totius mundi pulcherrimam in diversitate consonantiam non asserimus ex causis praecedentibus, variisque peccatis, et animarum vitiis accidisse: nec bonitatem Dei multo tempore praestolatam; ut non ante faceret visibiles creaturas, nisi invisibiles deliquissent. Nec vanitatem appellamus substantiam corporalem, ut ille aestimat, aliis verbis in Manichaei scita concidens [f. concedens], ne et Christi corpus subiaceat vanitati, cuius edulio saturati, ruminamus quotidie verba, dicentis: Nisi quis comederit carnem meam, et biberit Sanguinem meum, non habebit partem mecum . Nam si natura corporea vana est et futilis, iuxta Origenis errorem, cur Christus resurrexit a mortuis? quare nostra corpora suscitabit? quid sibi vult Paulus scribens: Si mortui non resurgent, nec Christus surrexit: si autem Christus non resurrexit, vana est fides nostra . 18 Ex quo perspicuum est, non corporum naturam esse vanam, sed eos credere vanitatem, qui non putant eam resurgere, et manere perpetuam. Honorabiles quoque contemnat nuptias, negans subsistere corpora, nisi prius animae in coelo peccaverint, ut inde praecipitatae, quasi quibusdam ergastulis corporum vinctae fuerint. Et ille quidem sentiat ut vult, loquatur ut non timet: audiat nos cum Paulo suis auribus inclamantes: Honorabiles nuptiae, et cubile immaculatum . Et quomodo immaculatum, si anima vitiis sordidata carne circumdatur? Et culpae subiacebit Anna uxor Helcanae semen virile postulans, ut propter desiderium mulierculae, animae in coelis periclitentur, et una earum peccato gravis labatur in terram, ac pristinam beatitudinem deserat. Nec Moyses imprecans, et dicens: Dominus Deus vester multiplicet vos, et ecce estis hodie sicut stellae caeli in multitudine. Dominus Deus patrum vestrorum addat vobis sicut estis, millies, et benedicat, ut locutus est : hoc petebat ut animarum in coelo catervae peccantes Israelitici populi gentem conderent. Quod esse discrepans, apertissime patet, ut qui pro delicto populi precabatur: Si dimittas peccatum hoc populo, dimitte; sin autem, dele me de libro quem scripsisti , postulet multiplicari filios Israel , quos si noverat animarum ruinis crescere, non e contrario precaretur, ne propter vitia melioris substantiae natura vilior conderetur. Cur David imprecatur in Psalmo: Benedicat te Dominus ex Sion, et videas quae bona sunt in Ierusalem omnibus diebus vitae tuae, et videas filios filiorum tuorum : si animarum depulsione et exitio iusti viri augetur genus? Et audet dicere: Ecce sic benedicetur homo, qui timet Dominum [Ibid. 4]: cum sciat animas delinquentes corporum vinculis alligari, et in huiusmodi carcere iudicio Dei poenas luere peccatorum? Quomodo Deus loquitur per Prophetam: Si audisses praecepta mea, fuisset utique quasi fluvius pax tua, et iustitia tua sicut fluctus maris, et sicut arena semen tuum, et soboles uteri tui, ut pulvis terrae [. 19. ex Graeco]? Qui enim Dei praecepta conservant, non debent accipere praemium, animarum de coelo ruinas, quae ligatae corporibus, sobolis eorum incrementa multiplicent. Si autem volunt discere, quae sint humani generis exordia, audiant dicentem Moysen: Tulit Deus de terra, et finxit hominem, et insufflavit in faciem eius spiritum vitae, et factus est homo in animam viventem , id est, immortalem. Deus quoque benedicens Adam, et Evam, ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram [. 7]. 19 Si animae post peccatum mittuntur in terras, ut nascantur in corporibus, non erat rationis benedici Adam et Eva, cum causa peccati maledictionem potius mereretur. Denique postquam plasmavit eos, benedictionis vocibus prosecutus est: quos postea voluntate peccantes, maledictione percussit. Ex quibus colligitur nequaquam propter animarum peccata corporum substitisse naturam. Audiant rursum dicentem: Ego feci terram, et hominem in ea . Et David: Coelum coeli Domino, terram autem dedit filiis hominum . Et cessent ultra cogitationum suarum errores sequi, et Scripturarum magis auctoritate ducantur. Sicut enim qui voluptatibus enervati sunt, et quorum in pectore libido dominatur, contemplantes corporum venustatem, non quaerunt morum pulchritudinem, sed membrorum; sensusque eorum praegravatus fece terrena, nihil altius intuetur: sic qui structa verborum compositione ducuntur, et capti eloquentiae sono, non intuentur dogmatum veritatem, erubescunt errorem pristinum confiteri, et arrogantiae tumore caecati, nolunt esse discipuli, ne postquam correcti fuerint, prius errasse videantur. 20 Abiectis itaque Origenis malis, et Scripturarum, quae vocantur apocryphae [al. apocrypha et abscondita], id est absconditae, decipulis praetermissis: Non enim in abscondito locutus sum , ait Dominus, iterum atque iterum obsecro vos, fratres carissimi, dominicae passionis festa celebremus, fidem conversatione decorantes , misericordia in pauperes imitemur Deum, cui nulla corporalium naturarum forma consimilis est. Habeamus in cunctis imaginem bonitatis eius, poenitentia emendemus errores, oremus pro inimicis, pro detractoribus obsecremus, aemulantes Moysen, qui sororis contra se loquentis culpam oratione delevit. Oleo eleemosynae peccatorum sordes lavemus: captivorum vincula nos videantur astringere, et propitium illis imprecemur Deum. Clausos carcere humanitas diurna sustentet, et his quorum corpora morbus Regius occupavit, et iugi tabe membra solvuntur, propter repositam in coelis mercedem, sollicito ministerio serviamus. Si quando potestas iudicii nobis data fuerit, et iurgantium ad nos fratrum causa delata, non sit personarum consideratio, sed rerum: corruentibus, et in tribulatione positis, nos quoque ruamus affectu. Leges normam teneant veritatis. Caritas prona sit ad misericordiam, non insultans peccantibus, sed condolens, facilis est enim lapsus ad vitia, et fragilitas conditionis humanae quidquid cernit in alio, in se debet pertimescere. Cumque alius fuerit pro errore correptus, illius emendatio nostra sit cautio, et super omnia quasi culmen, et corona virtutum, pietas in Deum toto cordis timore servetur, execrantesque Deorum numerum, Patris et Filii et Spiritus sancti unam confiteamur indiscretamque substantiam, in qua et baptizati vitam aeternam suscepimus. Et si Dei tribuerit clementia, cum Angelis merebimur dominicum Pascha celebrare, habentes Quadragesimae exordium, ab octavo die mensis, qui secundum Aegyptios vocatur Phamenoth. Et ipso praebente vires, attentius ieiunemus: hebdomadae maioris, id est Paschae venerabilis, die tertiadecima mensis Pharmuthi fundamenta iacientes: ita duntaxat, ut iuxta evangelicas traditiones finiamus ieiunia intempesta nocte, octavo decimo die supradicti mensis Pharmuthi. Et altero die, qui dominicae resurrectionis est symbolum, id est, nonodecimo eiusdem mensis verum Pascha celebremus: adiungentes his septem reliquas hebdomadas, in quibus Pentecostes festivitas texitur, et praebentes nos dignos communione Corporis et Sanguinis Christi. Sic enim merebimur accipere regna coelorum in Christo Iesu Domino nostro, per quem, et cum quo Deo Patri gloria et imperium, cum Spiritu Sancto, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum Amen. 21 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos qui mecum sunt fratres. 1 Rursum Orientalibus vos locupleto mercibus, et Alexandrinas opes primo Romam vere transmitto. Deus ab Austro veniet, et sanctus de monte Pharan, umbra condensa : unde et sponsa laetatur in Cantico Canticorum, dicens: In umbra eius concupivi et sedi; et fructus eius dulcis in faucibus meis . Vere nunc completur Isaiae vaticinium praedicantis: In die illa erit altare Domini in medio terrae Aegypti . Ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia . Qui parvulum Christum foverant, adultum fidei calore defendunt, ut qui per illos effugerat Herodis manus, effugiat haereticum blasphemantem. Quem Demetrius Alexandri urbe pepulit, toto orbe fugat Theophilus, ad quem Lucas scripsit Actus Apostolorum, qui ex amore Dei nomen invenit. Ubi nunc est co luber tortuosus? ubi venenatissima vipera? Prima hominis facies, utero commissa luporum. [Aeneid. 3]. Ubi haeresis, quae sibilabat in mundo, et me et Papam Theophilum sui iactabat erroris, latratuque impudentissimorum canum ad inducendos simplices, nostrum mentiebatur assemsum? Oppressa est eius auctoritate, et eloquentia: et in morem daemoniacorum spirituum de terra loquitur. Nescit enim cum qui, de sursum veniens, ea loquitur quae sursum sunt. 2 Atque utinam serpentina generatio, aut simpliciter nostra fateatur, aut constanter defendat sua, ut scire valeamus qui nobis amandi sint, qui cavendi. Nunc autem novum poenitentiae genus: oderunt nos, quasi hostes, quorum fidem publice negare non audent. Rogo, quis est iste dolor, qui nec tempore, nec ratione curatur? Inter micantes gladios, iacentia corpora, rivos sanguinis profluentes, iunguntur saepe hostiles dextrae, et belli rabiem pax repentina commutat. Soli sunt huius haereseos sectatores, qui cum Ecclesiasticis non valent foederari: quia quod sermone coguntur dicere, mente condemnant. Et si quando aperta blasphemia publicis auribus fuerit revelata, et viderint contra se audientium turbam circumfremere, tunc simulata simplicitate, dicunt audisse se primum, quae magistrum dicere ante nescierint. Cumque eorum scripta teneantur, voce negant, quod litteris confitentur. Quid necesse est obsidere Propontidem, mutare loca, diversas lustrare regiones, et clarissimum Pontificem Christi, eiusque discipulos rabido ore discerpere? Si vera loquimini, pristinum erroris ardorem, ardore fidei commutate. Quid maledictorum pannos hinc inde consuitis; et eorum carpitis vitam, quorum fidei resistere non valetis? Num idcirco non estis vos haeretici, si nos quidam assertione vestra [al. nostra] crediderint peccatores: et os impietate foedum non habebitis, si cicatricem poteritis in nostra aure monstrare? Quid iuvat vestram perfidiam, vel prodest pellis Aethiopica et pardi varietas, si in nostro corpore naevus apparuerit? En Papa Theophilus tota Origenem arguit libertate, haereticum esse: nec illi dicta defendunt, sed fingunt ab haereticis immutata, multorumque dicunt libros similiter depravatos; ut illum non sua fide, sed aliorum tueantur erroribus. Verum haec adversum haereticos dicta sint, qui iniusto contra nos odio saevientes, mentis [al. mente] fatentur arcanum, et venena pectoris irremediabili dolore testantur. 3 Vos Christiani Senatus lumina, accipite et Graecam et Latinam etiam hoc anno Epistulam, ne rursum haeretici mentiantur a nobis pleraque vel addita, vel mutata: in qua laborasse me fateor, ut verborum elegantiam pari interpretationis venustate servarem; et intra definitas lineas currens, nec in quoquam excedens loco, eloquentiae eius fluenta non perderem, easdemque res eodem sermone transferrem. Quod utrum consecutus sim necne, vestro iudicio relinquo. Quam sciatis in quatuor partes esse divisam. In primo credentes hortatur ad Dominicum Pascha celebrandum: in secundo et tertio loco Apollinarium et Origenem iugulat: in quarto, id est, extremo, haereticos ad poenitentiam cohortatur. Si quid autem hic minus adversus Origenem dictum est, et in praeteriti anni Epistula continetur, et haec quam modo vertimus, brevitati studens, dicere plura non debuit. Porro contra Apollinarium succincta fides et pura professio non caret subtilitate dialectica, quae adversarium suum, extorto de manibus eius pugione, confodit. 4 Orate igitur Dominum, ut quod in Graeco placet, in Latino non displiceat, et quod totus Oriens miratur et praedicat, laeto sinu Roma suscipiat. Praedicationem quoque cathedrae Marci Evangelistae cathedra Petri Apostoli sua praedicatione confirmet. Quanquam celebri sermone vulgatum sit, beatum quoque Papam Anastasium, eodem fervore, quia eodem spiritu est, latitantes in foveis suis haereticos persecutum, eiusque litterae doceant, damnatum in Occidente quod in Oriente damnatum est. Cui multos imprecamur annos, ut haereseos rediviva plantaria, per illius studium longo tempore arefacta, moriantur. 1 Primum solemnitatis augustae sermo divinus de coelorum regionibus micans, et splendore suo iubar solis exsuperans, clarissimum animabus se desiderantium lumen infundit. Cumque pleno cordis intuitu radios eius quiverint sustinere, ad ipsa coelestis Ierusalem interiora penetralia, atque, ut ita dicam, Sancta sanctorum eas pertrahit. Unde si volumus salutis esse participes, et adhaerentes studio virtutum, animarum vitia purgare, et quidquid in nobis sordium est, iugi Scripturarum meditatione diluere: quasi sub sudo apertam doctrinarum scientiam contemplantes, festinemus supernae laetitiae festa celebrare, et iungere nos Angelorum choris, ubi coronae et praemia, et certa victoria est, et desiderata triumphantibus palma proponitur. Nec differamus, tumentibus carnis fluctibus liberati, inter diversa voluptatum hinc inde naufragia, clavum tenere virtutum, et post grandia maris pericula tutissimum coelorum intrare portum. 2 Quamobrem et eos, quos cassa vitae huius cura sollicitat, et instar frementium gurgitum, perturbationum profunda circumsonant, quasi de somno gravi excitantes, ad sapientiae provocemus lucra: ostendamusque eis veras divinorum sensuum divitias, et inspirata sanctae celebritatis gaudia: eoque omnis impraesentiarum assumatur labor, ut et eos qui paululum negligentes sunt, et nosmetipsos aeternae gloriae praeparemus. Unde et in Proverbiis indigentes sensu ad convivium suum Sapientia provocans, clamitat: Venite, comedite de panibus meis, et bibite vinum quod miscui vobis . Non enim sic coelum hoc, quod suspicimus, stellarum illustratur choris, nec in tantum sol et luna, duo mundi, ut ita dicam, clarissimi oculi, quorum cursu annus evolvitur, et vicissitudine tempora commutantur, clarum terris lumen infundunt, ut nostra solemnitas virtutum choro fulget et radiat. Cuius thesauros et divitias qui expetunt [al. expetentes], consona cum David voce decantant: Quis dabit mihi pennas sicut columbae? et volabo et requiescam . Exultantesque, et quodam tripudio gestientes, et iuxta quod scriptum est, gaudio ineffabili corda perfusi, rursum clamitant: Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus , cuius artifex et fabricator est Deus. Sciunt enim omnium laborum suorum, quibus in hoc mundo pugnatur et curritur, hanc esse repositam spem, et haec in futuro praemia constituta, pro quibus nulla pericula formidantes, quotidie vitae suae cursum [al. cursum suum] dirigunt, haereticorum vel maxime impietatem, et tendiculas declinantes, quibus caeci caecos ducunt in foveam, et quasi quadam veternosa et immundissima carie deceptorum corda commaculant: nec hac calce contenti, intimas Scripturarum medullas bibunt, veritatem dogmatum falsi nominis scientia condemnantes. 3 Quod intelligens et patriarcha Iacob, scalam cernit in somnis, cuius caput pertingebat usque ad coelum, per quam diversis virtutum gradibus ad superna conscenditur, et homines provocantur, terrarum deserentes humilia, cum Ecclesia primitivorum dominicae passionis festa celebrare. Non est, inquit, hoc nisi domus Dei, et haec est porta coeli . Quam David acutius intuens, et tota cupidine mentis inquirens, rationesque huius itineris cogitationibus tractans, et quasi pretiosa pigmenta fortius terens atque comminuens, ut suavissimi late odoris fragrantia spargerent, ad solemnitatem provocat festinantes, dicens: Aperite mihi portas iustitiae, et ingressus in eas confitebor Domino: haec est porta Domini, iusti intrabunt per eam . Non est ergo, non est haereticorum ulla solemnitas: nec qui errore decepti sunt, illius possunt communione laetari. Scriptum est enim, Si bestia tetigerit montem, lapidabitur . Neque coelestium possunt recipere sacramenta verborum, qui divinis Ecclesiae dogmatibus contradicunt. Totis itaque viribus animas nostras ab omni contagione purgantes, dignas celebritati, quae imminet, praeparemus, ut possimus cum sanctis canere: Deus Dominus, et illuxit nobis . De qua et alius Propheta conscius futurorum mystica voce testatur: Apparebit Dominus in eis, et disperdet omnes deos Gentium . Quando verba in opera commutata sunt, et ambigentium oculis rerum veritas demonstratur, ut per efficientiam eorum, quae praedicta sunt, verborum veritas comprobaretur, victoriae suae nos Deo faciente participes, ut et solemnitatis possimus cum sanctis habere consortium, et illustris eius adventus praeconia frequentare. Etenim quod omnis terra variis fuerat illecebris depravata, virtutes aestimans vitia, et e contrario vitia virtutes, dum inolescente tempore, consuetudinem legem putaret [al. putat] esse naturae, et tyrannica superbia iniqui praecesserant, et mendacium tempore roborarant [al. roborarent], patres et magistri veritatis putabantur: unde acciderat [al. acciderit], ut hominum error incresceret, et in ritum brutorum animalium utilia nescientes, despicerent verum pastorem Dominum. ac furore raptati, tyrannos et principes colerent quasi deos, imbecillitatem suam in eiusdem naturae hominibus consecrantes. Per quae eveniebat, ut praesens periculum mortis effugerent, et conciliarent sibi eos, quorum clementia crudelitate saevior erat. 4 Idcirco omnibus errore seductis, vivens sermo Dei in auxilium nostrum venit ad terras, quae ignorabant cultum Dei, et veritatis solitudinem sustinebant. Cuius rei testis est ille qui loquitur: Omnes deliquerunt, simul inutiles facti . Et Prophetae Christi auxilium deprecantes: Domine, inclina tuos coelos, et descende . Non ut mutaret loca, in quo omnia sunt, sed ut propter salutem nostram, carnem humanae fragilitatis assumeret, Paulo eadem concinente: Cum esset dives, pro nobis pauper factus est, ut nos illius paupertate divites essemus . Venitque in terras, et de virginali utero, quem sanctificavit, egressus homo, interpretationem nominis sui EMMANUEL, id est, nobiscum Deus, dispensatione confirmans, mirum in modum coepit esse quod nos sumus, et non desivit esse quod fuerat: sic assumens naturam humanam, ut quod erat ipse non perderet. Quanquam enim Ioannes scribat: Verbum caro factum est , id est aliis verbis, Homo; tamen non est versus in carnem, quia nunquam Deus esse cessavit. Ad quem et sanctus loquitur David: Tu autem ipse es . Et Pater de coelo contestatur, et dicit: Tu es Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui . Ut et homo factus nostra confessione permanere dicatur quod fuit priusquam homo fieret, Paulo nobiscum eadem praedicante: Iesus Christus heri et hodie, ipse et in aeternum . In eo enim quod ait, ipse, ostendit illum pristinam non mutasse naturam, nec divinitatis suae imminuisse divitias, qui propter nos pauper effectus, plenam similitudinem nostrae conditionis assumpserat. Ex tantis et talibus assumpsit hominem, duntaxat absque peccato, ex quantis et qualibus nos omnes creati sumus, non ex parte, sed totus, Mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus , nulloque, quod nostrae similitudinis est, caruit, nisi solo peccato quod substantiam non habet: neque enim inanimam carnem habuit, et pro anima rationali ipse in ea Deus Verbum fuit, sicut dormitantes Apollinaris discipuli suspicantur. Nec dicens illud in Evangelio: Nunc anima mea turbata est , divinitatem suam perturbationi subiacuisse testatur [al. testetur], quod consequens est eos dicere, qui pro anima divinitatem in corpore eius fuisse contendunt; nec rursum solam animam sibi socians, susceptum implevit hominem, ne ex similitudine carnis et ex dissimilitudine animae, mediae assumptionis dispensationem implesse credatur: in carne nostri similis existens, et in anima irrationabilium iumentorum, si tamen secundum illos, irrationabilis et absque mente ac sensu est anima Salvatoris, quod impium est credere, et procul ab Ecclesiastica fide, ne protinus illo percutiatur elogio, quo Propheta corripit delinquentem, dicens: Ephraim sicut columba insensata non habens cor [Osse. 7. 11]. Et quasi irrationalis audiat: Comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis . Nulli enim dubium, quin irrationabilis et sine sensu ac mente anima iumentis irrationabilibus comparetur: unde et Moyses scribit: Bovem triturantem non infrenabis . Et Paulus scriptum edisserens ait: Numquid de bobus cura est Deo? an propter nos utique dicit ? 5 Propter nos igitur homo Salvator est factus, non propter bruta et irrationabilia iumenta, ut similitudinem animae iumentorum absque sensu et ratione susciperet. Sed nec illud, quod eiusdem haereseos sectatores cavillantur et garriunt, Ecclesia suscipit [al. suscepit], ut prudentiam carnis appellari putet animam Salvatoris, cum perspicue Apostolus prudentiam carnis inimicam Deo appellet, et mortem : quod de Domino dicere nefas est, ut anima eius mors, et Dei inimica credatu. Si enim nobis praecipit: Nolite timere eos qui possunt occidere corpus, et animam non valent , cogentur stulta sua disputatione suscipere, meliores esse nostras animas anima Salvatoris, dum illa prudentia carnis asseritur, quae mors et inimica est Dei, nostra autem mori non potest. Quod nequaquam ita intelligendum est, fratres carissimi, cum etiam prudentia animae non possit anima nuncupari, et multo inter se differant: licet enim prudentia animae in ea sit, cuius prudentia est: tamen alterum habet, alterum habetur: et prius anima est, sequens versatur in anima. Quod si prudentia animae non est anima, quanto magis carnis prudentia anima non potest appellari? Tendant quantumlibet syllogismorum suorum retia, et sophismatum decipulas proponentes, seipsos innectant laqueis, ne id quidem scientes, cuius vana scientia gloriantur: et discant a nobis, quos gratis cogunt huiuscemodi disputationem assumere, aliud esse quod sapit, aliud sapientia, aliud quoque quod sapitur. Et haec non solum verbis inter se, sed et sensibus discrepare: quae enim sapit, rationalis est anima: porro quae ex ipsa est, et ipsius, et non ipsa quae sapit, appellatur sapientia: quod autem sapitur, res est quam respicit, eaque gignitur ex sapiente sapientia, et non sapiens ipse, nec ipsa sapientia. Tandemque desinant Dialecticae artis strophis simplicia Ecclesiasticae fidei decreta pervertere, ut animam Salvatoris prudentiam carnis appellent, quam Apostolus mortem et inimicam asserit Dei. 6 Sed et hoc modo nobis contra illos disserendum videtur. Scriptum est de Verbo Dei: Omnia per ipsum facta sunt . Num credibile est, sapientiam vel prudentiam carnis, quam illi animam Salvatoris intelligunt, a Verbo Dei conditam, ut mortis, et inimicitiae contra Deum ipse operator existeret, sibique eas, quod dictu nefas est, copulari? Quod si nefarium est credere, et anima Salvatoris cunctis virtutibus pollet: ergo prudentia carnis non erit anima eius, ne ipse mortem et inimicitiam contra Deum sibi iunxisse credatur. Cessent Apollinaris discipuli ea quae contra Ecclesiasticas regulas est locutus, propter alia eius scripta defendere: licet enim adversus Arianos et Eunomianos scripserit, et Origenem, aliosque haereticos sua disputatione subverterit; tamen qui memor est illius praecepti: Non accipies personam in iudicio [et Deuter. 1. 17]: veritatem semper debet diligere, non personas; et scire quod in dispensatione hominis, quam pro salute nostra unigenitus Filius Dei dignatus est assumere, non sit alienus a culpa, qui super anima illius, perversa et intellexit, et scripsit. Sicut enim Apostolus ait: Si expendero omnem substantiam meam, et tradidero corpus meum, ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi proderit , ita sive iste, de quo nunc sermo est, sive Origenes, et alii haeretici, quamvis scripserint aliqua, quae Ecclesiasticae fidei non repugnent; tamen non erunt absque crimine, et in his, quae principalia sunt, et ad salutem credentium pertinent, Ecclesiasticae fidei repugnantes. Neque enim, ut ipse cum sectatoribus suis nititur approbare, Dominus noster atque Salvator animam sine sensu assumpsit et mente, aut mediam partem eius, duasque [f. duasve] de tribus, sive tertiam, ut imperfecte hominem salvaret assumptum: quia nec media, nec reliquae portiones perfecti nomen accipient. Et sicut quod perfectum est, caret imperfecti vitio, sic quod imperfectum est, perfectum non potest dici. Et si imperfecte similitudinem nostram, vel ex parte susceperat, quomodo in Evangelio loquebatur: Nemo tollit animam meam a me: potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo sumendi eam? Quae autem tollitur, atque deponitur, nec irrationalis, nec absque mente et intelligentia dici potest, sed e contrario rationalis et intelligibilis, et mentem habens, ac sentiens. 7 Atque ita ipse disputationis ordo convincit, nihil a Domino imperfectum esse susceptum, sed assumptum ab eo hominem plene, perfecteque salvatum. Nulli enim dubium, quin irrationabilium iumentorum animae non ponantur et resumantur, sed cum corporibus pereant, et in pulverem dissolvantur. Porro Salvator tollens animam, et separans a corpore suo, tempore passionis, rursum eam in resurrectione suscepit. Et multo antequam id faceret, loquebatur in Psalmo: Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem . Nec credibile est quod ad inferos caro eius descenderit, vel prudentia carnis, quae appellata sit anima, inferis apparuerit: sed quod corpus eius positum in sepulcro sit, et ipse nec de corpore et sapientia carnis, nec de divinitate sua dixerit, Non derelinques animam meam in inferno, sed vere de nostrae naturae anima, ut perfectam ac rationalem, et intelligibilem atque sensibilem ad inferos animam descendisse monstraret. Hortamur eos qui talia sapiunt, ut relictis haereticorum erroribus, acquiescant Ecclesiasticae veritati, et festivitatem dominicae passionis non faciant imperfectam, ne principalem et maiorem hominis partem in Salvatore negent, absque anima et mente corpus illius asserentes. Si enim ita erat, quid de se volens intelligi, loquebatur: Pastor bonus animam suam ponit pro ovibus ? Et si tantum carnem hominis assumpserat, cur in passione dicebat: Spiritus promptus, caro autem infirma ? 8 Unde sciendum est, quod ex omni parte temperatum humanae conditionis exhibens sacramentum, perfectam similitudinem nostrae conditionis assumpserit, nec carnem tantum, nec animam irrationalem, et sine sensu, sed totum corpus totamque animam sibi socians, perfectum in se hominem demonstravit [f. demonstrarit], ut perfectam cunctis hominibus in se, et per se largiretur salutem; habensque nostri consortium, qui de terra conditi sumus, nec carnem deduxit de coelo, nec animam, quae prius substiterat, et ante carnem eius condita erat, suo corpori copulavit, sicut Origenis nituntur docere discipuli. Si enim anima Salvatoris, antequam ille humanum corpus assumeret, in coelorum regionibus morabatur, et necdum erat anima illius: impiissimum est dicere, ante corpus eam fuisse Domini, agentem aliquid et vigentem, et postea in animam illius commutatam. Aliud est, si possunt de Scripturis docere, antequam nasceretur ex Maria, habuisse hanc animam Deum Verbum, et ante carnis assumptionem animam illius nuncupatam. Quod si et auctoritate Scripturarum, et ipsa suscipere ratione coguntur, Christum non habuisse animam, antequam de Maria nasceretur (in assumptione enim hominis et anima eius assumpta est) perspicue convincuntur eamdem animam et illius, et non illius fuisse dicere. Sed cessent illi a novorum dogmatum impietate furibundi. Nos Scripturarum normam sequentes, tota cordis audacia praedicemus, quod nec caro illius, nec anima fuerint priusquam de Maria nasceretur. Nec ante anima in coelis sit commorata, quam eam postea sibi iunxerit: nihil enim nostrae conditionis e coelo veniens secum Dominus deportavit. Unde quidquid contrarium est veritati, evangelica falce succidens, loquitur: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur . Verbum opere, comminationem fine consummans, et dictorum potentiam expletione rerum probans: ut quidquid sermo pollicitus est, gestorum veritas exhiberet. 9 Sciant igitur se huius solemnitatis alienos non posse nobiscum celebrare Dominicam passionem, qui Origenem, ut loquar aliquid de fabulis Poetarum, hydram omnium sequuntur haereseon, et erroris se habere magistrum et principem gloriantur. Quamvis enim innumerabiles texuerit libros, et garrulitatis suae, quasi damnosae possessionis mundo reliquerit haereditatem, tamen scimus lege praeceptum: Non poteris constituere super te hominem alienum, quia non est frater tuus . Qui enim diverso tramite ab Apostolorum regulis aberravit, quasi indignus et profanus choro Christi, et consortio mysteriorum eius, de solemnitate Christi eiicitur: et a patribus, maioribusque natu, qui Salvatoris Ecclesiam fundaverunt, procul pellitur philosophorum pannos laceros ac veteres nitens novo et firmissimo Ecclesiae consuere vestimento, et veris falsa sociare, ut ex illorum vicinitate fortior probetur infirmitas, et huius pulchritudo violetur. 10 Quae enim illum ratio, quis disputationum ordo perduxit, ut allegoriae umbris et cassis imaginibus Scripturarum tolleret veritatem? Quis Propheta sentire docuit, propter ruinam et lapsus de coelis animarum, Deum esse compulsum corpora fabricare? Quis, iuxta beatum Lucam [Cap. 1. v. 2], eorum qui viderunt et ministri fuerunt sermonis Dei, huic tradidit ad docendum, negligentia, et motu, et fluxu de altioribus rationabilium creaturarum, provocatum Deum mundi huius condere diversitatem? cum creationem eius Moyses explicans dixerit, nec indicaverit [al. iudicaverit] propter aliquas causas praecedentes, de rationabilibus sensibilia, de invisibilibus visibilia, de melioribus peiora prolata, quod apertissime Origenes praedicat. Dicit enim propter peccata intelligibilium creaturarum mundum esse coepisse; nolens Pascha celebrare cum sanctis, neque cum Paulo dicere: Invisibilia Dei, a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur : Nec cum Propheta vociferari: Consideravi opera tua, et obstupui. Aliter enim mundi pulchritudo subsistere non valebat, nisi eum varius creaturarum implesset ornatus. Denique sol et luna, duo magna luminaria, et stellae reliquae antequam hoc essent, in quod eas creatas quotidiani cursus testatur officium, non erant absque corporibus, nec propter aliquas causas, simplicitatem pristinam relinquentes, corporibus circumdatae sunt, ut ille somniat, contraria fidei dogmata struens. Nec animae in coelorum regionibus aliquid peccaverunt, et idcirco in corpora relegatae sunt. Si enim hoc ita esset, oportuerat Salvatorem nec ipsum corpus assumere, et animas de corporibus liberare debebat eo tempore, quando in baptismate peccata dimittit; statim baptizatum de corporis vinculis solvere, quae propter peccata in condemnatione [f. condemnationem] peccati facta commemorat. Sed et resurrectionem corporum frustra pollicetur, si expedit animabus absque gravitate corporum ad coelum levius subvolare. Ipse quoque resurgens carnem suam suscitare non debuit, sed solam divinitati animam copulare, si melius est absque corporibus quam cum corporibus vivere. 11 Quid sibi autem vult, crebro animas et vinciri corporibus, et ab eis dividi praedicare: et multas nobis inferre mortes? ignorans Christum idcirco venisse, non ut post resurrectionem corporibus animas solveret, aut liberatas rursus aliis corporibus indueret, et de coelorum regionibus descendentes, sanguine et carne vestiret; sed ut semel corpora suscitata incorruptione et aeternitate donaret. Sicut enim Christus mortuus ultra non moritur, nec mors ei dominabitur; ita nec corpora suscitata post resurrectionem secundo, vel frequenter intereunt, nec mors eis ultra dominabitur, neque in nihilum resolventur: quia totum hominem Christi salvabit (f. salvavit] adventus. 12 Sed et illud a solemnitate Christi Origenem alienum facit, quod Principatus, Potestates, Fortitudines, Thronos, ac Dominationes, non ab initio in hoc conditas refert, sed post creationem sui aliquo honore dignas factas, et aliis suis similibus propter negligentiam ad inferiora delapsis, has inclytis nominibus appellatas: ut (iuxta errorem eius) non eas condiderit Deus Principatus et Potestates, et reliqua: sed aliorum peccata illis materiem tribuerint gloriarum. Et quomodo Paulus Apostolus scribit: 'In Christo creata sunt omnia in coelis, et in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia per illum, et in illo creata sunt, et ipse est ante omnia :' si intelligeret vim verbi per quem dicitur: Creata sunt omnia, nosset utique ab initio ita eas conditas, et non aliorum socordiam, et in inferiora prolapsum, occasionem dedisse Deo, ut illas, Principatus, et Potestates, et Fortitudines reliquas nominaret: maxime cum creaturarum pulchritudo consistat in ordine dignitatum. Sicut enim de sole et luna, et stellis scriptum est: 'Fecit Deus duo luminaria magna: luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti, et stellas, et posuit illas in firmamento coeli, ut lucerent super terram' , nec praemium bonorum operum reciperent, ut post conditionem sui in firmamento coeli lucerent, et diebus sive noctibus succederent; sic Principatus et Potestates, quae in coelorum regionibus conditae sunt, non post bona opera in haec profecisse sentimus, sed sic ab initio conditas: neque enim Origenis et discipulorum eius imitamur errorem, qui putant in similitudine [l. similitudinem] daemonum et diaboli, qui propria voluntate talia nomina officiaque sortiti sunt, Principatus et Potestates, Virtutes et Thronos, et Dominationes post conditionem sui, boni aliquid perpetrasse, ut aliis ad inferiora delapsis, ad excelsa conscenderent, et his nominibus insignirentur, habentes postea, quod prius non habuerant. Quae dicentes, non intelligunt, Pauli se sententiae contraire, in Christo creatos Principatus, et Potestates, et Thronos, et Dominationes, loquentis. Quod autem dicit, creatos, nulli dubium est, quin sic ab exordio conditi sint, et non postea istiusmodi acceperint dignitates. 13 Verum haec breviter sanxisse sufficiat: ad aliam eius veniamus impietatem, quam velut de profundissimis tenebris eructans loquitur, et blasphemiarum suarum pessimam mundo reliquit memoriam. Dicit enim Spiritum Sanctum non operari ea quae inanima sunt, nec ad irrationabilia pervenire. Quod asserens non recogitat, aquas in baptismate mysticas adventu Sancti Spiritus consecrari: Panemque Dominicum, quo Salvatoris Corpus ostenditur, et quem frangimus in sanctificationem nostri: et sacrum calicem (quae in mensa Ecclesiae collocantur et utique inanima sunt) per invocationem et adventum Sancti Spiritus sanctificari. Si ad irrationabilia, et ad ea, quae absque anima sunt, Sancti Spiritus fortitudo non pervenit, cur David canit: Quo abibo a Spiritu tuo [. 8]? Quod dicens, ostendit Sancto Spiritu omnia contineri, et illius maiestate circumdari: si omnia in omnibus, utique et irrationabilia, et inanima sunt. Et aubi legimus: Spiritus Domini ruplevit orbem terrarum . Quod nunquam Scriptura memoraret, nisi irrationabilia quaeque, et inanima illius numine complerentur. Verum non est contentus hoc fine blasphemiae, sed in morem lunaticorum, qui furorem suum illisione dentium, et spumantium salivarum eiectione testantur, rursum eructat, et dicit Filium Dei, id est, rationem (τὸν Λόγον), et sermonem, ac virtutem eius, ad ea tantum quae rationabilia sunt, pervenire. Quod audiens, miror unde sumpserit, aut quomodo legisse se nesciat: Omnia per ipsum facta sunt : ex quo approbatur, ad cuncta Verbi Dei fortitudinem pervenire. Forsitan oblitus et illius historiae, quando virtute Christi Lazarus suscitatus est, cuius utique corpus, eo tempore quo de morte surgebat in vitam, ut anima, ita et ratione caruit. Ignoravit et illud, quod de quinque panibus quinque millia saturata sunt hominum, exceptis mulieribus, et infantibus: et superfuerunt duodecim cophini fragmentorum . Quod utique Christi fortitudo perfecit. Arbitror eum nec illius miraculi recordatum, quando irrationabiles maris fluctus divino calcans pede, tranquillitati navigantium reddidit. Quae Christi virtus, et non alterius patravit imperium. Quomodo ergo non toto corde et animo et corpore perhorrescit, dicens, fortitudinem Verbi Dei irrationabiles creaturas non posse pertingere? Et qui iactat se in scientia Scripturarum, et putat tanta legisse, quanta nullus hominum legerit, sciat scriptum, quod aegrotantes in lectulis deferebant, et ponebant in triviis et plateis, ut Petri eos umbra contingeret et sanaret , quod sacra Apostolorum Acta testantur, arguentia Origenis stultitiam, per quae id Apostolorum umbra fecisse convincitur, quod ille Filium Dei, Verbum Dei non potuisse testatur. 14 Simili errore deceptus, et nesciens quid loquatur, eorum qui nolunt Dei providentiam usque ad omnes creaturas, et mundi inferiora descendere, sed tantum in coelorum regionibus commorari, ut scilicet id umbra fecerit Petri, quod implere Salvatoris fortitudo non quiverit. Sed et ad illa veniamus: Apostolo enim de primogenito Filio Dei perspicue proclamante: 'Hoc intelligat unusquisque in nobis, quod et in Christo Iesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed seipsum exinanivit, formam servi accipiens' : ille ausus est dicere, quod anima Salvatoris se evacuaverit, et formam servi acceperit, ut Ioannes mentitus esse credatur, qui ait: Verbum caro factum est , similem nostrae conditioni ingerens Salvatorem, dum non est ipse qui se evacuavit, et formam servi accepit: sed anima illius; et fidem, quae omnium confessione firmata est, sua impietate dissolvit. Si enim anima Salvatoris est, quae fuit in forma Dei, et aequalis Deo, iuxta Origenis insaniam, aequalis autem Deo Filius Dei est, et quod aequale Deo est, eiusdem convincitur esse substantiae, ipse nos disputationis ordo perducit, ut unius naturae animam et Deum esse credamus. Quod cum dicat, sequitur, ut nostras quoque animas non alterius a Deo naturae esse contendat (nullique dubium, nostras animas, et animam Salvatoris unius esse substantiae) ut iam factor atque factura unius naturae sint. Et quomodo in Christo creata sint omnia, si animae hominum eiusdem cum creatore substantiae sunt? Verum non est ita, fratres, nec anima Salvatoris, sed ipse Filius Dei cum esset in forma Dei, et aequalis Deo, se exinanivit, formam servi accipiens. At Origenes in profundum impietatis demersus coenum, non intelligit se Gentilium esse participem, qui idola pro Deo venerantes: 'dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, et immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis' : quod et iste incurrens, simili errore deceptus est: in forma enim et aequalitate Dei animam Salvatoris affirmans, sicut superior sermo memoravit, impietati ethnicae aequalis est. Ut enim illi immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, dicentes, deos esse qui non erant; sic iste immutavit gloriam incorruptibilis Dei, in forma illius et aequalitate animam Salvatoris asserens, quae creata est; et hanc se evacuasse, et non Verbum Dei ad terrena venisse, sicut Apostoli affirmat auctoritas. 15 Nec erubescit, ex multiloquio immemor sui, et animam hominis nolens a conditionis exordio sic vocatam, sed ex eo quod quae prius mens et sensus erat, frigus negligentiae et infidelitatis assumpserit. Quae etymologia magis Graecae huic, quam Latinae linguae convenit. Si autem aequalem Deo, et in forma illius constitutam animam asserit Salvatoris, ergo et illa ex frigore caritatis sortita vocabulum est, et prioris nominis perdidit dignitatem. Generalis enim illius disputatio est, animas hominum appellatas ex eo quod calorem pristini fervoris amiserint. Igitur si omnium animae, recepto frigore, sunt vocatae, et confitetur animam habuisse Salvatorem, sequitur ut et ipsam de mente et sensu dicat ad huiusmodi vocabulum commigrasse. Quod licet sermone taceat, apertaque impietas illius insaniam reprimat, tamen ipsa dicere necessitate compellitur, quae prioribus dictis ordine nectit sequentia. Aut enim negare debet habuisse animam Salvatorem, ut apertissime contra Evangeliorum veniat auctoritatem: aut si non potest sibi contraria loqui, etiam hanc ex frigore caritatis de mente et sensu confitebitur animam nuncupatam; omnium quippe animas, qui recesserint a Deo, et calorem divinae caritatis amiserint, ex frigore aestimat appellatas. Quis non credat eum hoc sacrilegii fine contentum? 16 Aliam rursus Filio Dei nectit calumniam, et his verbis loquitur. Sicut Pater et Filius unum sunt, ita et anima, quam assumpsit Filius, et ipse Filius Dei unum sunt. Nec intelligit Patrem et Filium unum esse propter communionem substantiae, et eamdem divinitatem: Filium autem Dei et animam eius diversae, et multum inter se distantis esse naturae. Etenim si sicut Pater et Filius unum sunt, sic et anima Filii et ipse Filius unum sunt, unum erit Pater cum anima Salvatoris, et ipsa dicere poterit: Qui videt me, videt et Patrem . Sed non est ita: absit hoc ab ecclesiastica fide, Filius enim et Pater unum sunt, quia non est inter eos diversa natura; anima autem et Filius Dei et natura inter se discrepant, et substantia, eo quod et ipsa a Filio condita, sit nostrae conditionis atque naturae. Si enim sicut Pater et Filius unum sunt, sic anima Filii Dei et ipse Filius unum sunt, unum erit, ut iam diximus, anima et Deus Pater; et anima Salvatoris, splendor gloriae et forma substantiae eius esse credetur. Verum hoc dicere impium est atque blasphemum. Eiusdem igitur impietatis est, Filium et animam illius unum dicere, atque Patrem et Filium esse unum negare. Rursum immemor sui, contraria sibi loquitur, ait enim: Anima quae turbata est, et tristis effecta , non erat ipsa unigenitus et primogenitus omnis creaturae, nec Verbum Dei, quod conditionem animae superans, et vere Filius Dei in evangelio loquebatur: Potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi illam . Ergo si melior est et potentior Filius Dei anima sua, quod nulli dubium est, quomodo anima illius in forma Dei esse poterat, et aequalis Deo quam cum dicat se evacuasse, et servi assumpsisse formam; omnes haereticos magnitudine blasphemiae superat. Si enim in forma Dei, et aequalis Deo Verbum Dei est, in forma autem Dei et aequalitate eius anima Salvatoris est, quomodo poterit inter aequalia aliud esse maius, aliud minus? Ea enim quae inferioris naturae sunt, sublimiorem naturam atque substantiam sui deiectione testantur. 17 Non ei sufficit ista blasphemia, sed trans flumina Aethiopiae currum stultitiae suae dirigens, iterum furibundus exsultat, tot dicens voluntate sua Deum condidisse rationabiles creaturas, quot poterat gubernare: ut virtutem Dei imbecillitati hominum, et caeteris quae creata sunt, comparet. Nam in humano corpore tot fortitudo eius membra sustentat et regit, quot potest ex eis infusa vegetare: et eam nobis tribuit temperantiam, quam valet sua praesentia regere, tantumque virtute sustentat, quantum possunt membra hominum sustinere. Deus autem maior his quae ipse fabricatus est, cum illis mensuram in creatione praestiterit, quam rerum ordo poscebat, et quo amplius sustinere non poterat, plus potest, quam ea quae facta sunt, capiunt. At ille, columen veritatis, terminabilem Dei asserit fortitudinem, et minorem artibus hominum. Caementarii quippe, et hi qui struendarum domorum callent scientiam, maiora possunt aedificare, quam fecerunt: si tamen queant fundamenta sustinere, quae superaedificanda sunt; nec fabricatio cogitationis artium finis est. Cumque opera tanta perfecerint, quanta rerum necessitas flagitabat, habeantque mensuram ultra quam si fuisset aliquid exstructum, indecens et inutile probaretur, ars ipsa plus mente continet, quam opere demonstravit: nec fine rerum finis imponitur scientiae; si tamen, ut dixi, quidquid mens conceperit, et magnitudine operum cogitatio dilatarit, possint ea quae subiecta sunt, sustinere. Et quomodo non impium est, humanae arti finem non imponere, nec operibus suis artificum scientiam coaequare; et Deum tanta fecisse dicere rationabilium creaturarum, quanta facere poterat? Audiat ergo et discat impius: Non [al. Quod non] tanta est virtus Dei, quantas fecisse dicitur rationabiles creaturas: sed imponens mensuram operibus, ultra quam esse non poterant, et rerum numerum dispositionis suae arte concludens, ipse mensura et numero non tenetur. Ex quibus liquido apparet, non eum tanta fecisse, quanta poterat, sed quantum rerum necessitas expetebat, tantum eius fecisse virtutem. Ponamus exemplum, ut quod dicimus, manifestius fiat. Si quis opulentus paterfamilias convivas ad coenam voluerit invitare, et tantas offerre dapes, quae implere possint aviditatem coenantium, non statim quantum illi comederint, et quantum eis fuerit praeparatum, tantum dives dominus habere poterat; sed praebuit eis quantum convivii dignitas exposcebat: sic et omnipotens Deus, vincens comparationis exemplum, non tantas fecit creaturas, quantas poterat, sed tantae ab eo factae sunt, quantae debebant fieri. At ille verbositatis seminarium contexit, et replicat, et ait: Tanta fecit Deus, quanta poterat comprehendere, et sibi habere subiecta, suaque providentia gubernare. Nec audit Prophetam dicentem: 'Si omnes gentes, ut stilla de situla, et sicut momentum staterae computatae sunt, et quasi saliva deputabuntur, etc., cui assimilastis Deum' [et 18]? Et rursum: 'Quis mensus est manu aquam, et coelum palmo, et omnem terram pugillo [Ibid. 12]?' Si ad comparationem fortitudinis Dei aqua mensuratur manu, et coelum palmo, et omnis terra pugillo (haec autem per metaphoram dicuntur, ut eorum quae facta sunt vilitas ex factoris magnificentia comprobetur; neque enim diversitate membrorum compositus est Deus): quo modo tanta fecisse dicitur, quanta poterat sua virtute comprehendere? 18 Calcemus quod coepimus, et sensum nostrum plenius explicemus. 'Si omnes gentes quasi stilla de situla, et quasi momentum staterae reputatae sunt, et quasi saliva reputabuntur:' per quae verba omnium creaturarum vilitas et parva substantia demonstratur, ut appareat incomparabilis sublimitas Dei; ergo et fortitudo eius, sicut stilla de situla, et sicut momentum staterae, et saliva hominis reputabitur, si, iuxta Origenem, tanta fabricatus est, quanta poterat sua virtute comprehendere: et necesse est numero mensuraeque factorum, Dei fortitudinem coaequari, si non potuit facere maiora quam fecit. Verum non puto quempiam, non dico hominum, sed ne daemonum quidem haec de co audere confingere, quae ille et sensit, et scripsit, tantam Deum fecisse materiam, quantam ornare poterat et in rerum formas dividere. Quae sentiens, rursum discat a nobis, non quanta fecit Deus, tanta facere poterat, sed quantam mensuram rerum ordo poscebat, tanta fabricatus est Deus, multo maiorem habens et artem et fortitudinem, quam ea quae facta sunt, numerum atque mensuram. Et hoc sciat Prophetarum testimoniis comprobari, e quibus [sup. unus] ait: Operuit coelos virtus eius: Et alter clamitat: Terram autem sicut nihili fecit: ut maiorem Dei esse virtutem his quae facta sunt, praedicarent [al. praedicaret]. Porro quod dixit: terram sicut nihili fecit, de universis creaturis Apostolus interpretans loquitur: Qui vocat ea quae non sunt, tanquam sint . Ut et per haec verba discamus, maiorem esse fortitudinem Dei, quam ea quae ab illo facta sunt. Et non erubescit contra Dei fortitudinem disputans dicere, quod tantum possit Deus, quantum ei ad operandum materia ministrarit! Nec intelligit aliam naturam esse factorum, et aliam eius qui factor est Deus, neque posse tantum illam de qua aliquid fit, quantum is potest, qui ex ea aliquid fabricatur: diversarum enim substantiarum diversa est virtus atque conditio. 19 Quapropter si volunt cum Ecclesia dominicum Pascha celebrare, qui auctoritati Scripturarum Origenis praeferunt deliramenta, audiant inclamantem Deum: Et non ostendi illa tibi ut ambulares post ea: Ac Prophetam lacrymabiliter commonentem: O o fugite de terra Aquilonis, dicit Dominus, quia a quatuor ventis congregabo vos, in Sion salvamini, qui habitatis filiam Babylonis . Ut erroris tenebras, frigusque ignorantiae relinquentes, ad ortum solis iustitiae, iuncti magorum studiis convertantur, et inhabitantes calidissimam plagam coeli, quae in Scripturarum fervore sentitur, pastores ecclesiasticos, spreta Origenis amentia, sciscitentur, et dicant: Ubi est qui natus est rex Iudaeorum ? Cum illum invenerint iacentem in praesepi, humili videlicet eloquio Scripturarum, offerant [al. offerunt] ei aurum, et thus, et myrrham: id est, fidem probatam, et omni veritatis splendore fulgentem, conversationisque beneolentis fragrantiam, et continentiam, luxum voluptatis, et fluitantia carnis incentiva siccantem. Qui enim post crebras commonitiones, ecclesiasticae fidei contradicunt, duplici languore detinentur, nequitia, et imperitia, et in morem serpentum toti ad terrena conversi, adhaerentesque humo, bonis mala praeferunt, nec noverunt, quae sit differentia vitiorum atque virtutum, et de sanctis Scripturis in correptionem, et sanitatem sui medicamenta contemnunt, in morem praegnantium mulierum, veritatis fastidia sustinentes, quae solitos cibos respuunt, et noxia quaeque sectantur; nec valent contra veritatis radios clarum animae lumen intendere: despicientes ecclesiasticam disciplinam, quasi porci volutantur in coeno, et unguenta contemnunt. Sed iustum est, ut saltem de exemplis quae inferimus recipiant sanitatem. Sicut enim oculo officit lippitudo, et totum corpus depopulatur febris, aes quoque et ferrum paulatim rubigo consumit, ita dogmatum perversorum perniciosa contagio animarum negligentium pulchritudinem violat, et deformi eas [al. eos] mendaciorum pallore perfundit. Obsecro, fratres, ut ignoscatis dolori meo, sceleratas doctrinas in medium proferenti. Licet enim per Babyloniae flumina transierimus, ut captivos ibidem commorantes ad festivitatem Ierusalem pergere suaderemus, tamen misericordia Dei ipsi captivitatem non sensimus, prosperis ventis Scripturarum vela pandentes. Nec obruerunt nos doctrinae haereticae gurgites intumescentes, nec mendaciorum tempestas terruit, neque torrentes iniquitatis in medio eorum pelago pertraxerunt, ubi iuxta Psalmistam canentem, Reptilia quorum non est numerus , et Draco diabolus commorantur, venenatissimum animal sanctorum lusibus patens: nec, ut cuncta brevi sermone concludam, ex omni parte ventorum flabra consurgentia ecclesiasticam navem subvertere potuerunt, et studiorum nostrorum saevo turbine operire remigium. Et cum Salvatore Domino, instar discipulorum illius, navigantes transfretavimus, et portum quietis intrantes, pulcherrimum divinorum voluminum littus amplectimur; varios carpentes flores scientiae, et nivea membra sapientiae pressis figentes osculis, in eius haeremus amplexibus, et si Dominus concesserit, viventes cum ea, et in illius perseverantes amore, cantabimus: Amator fui pulchritudinis eius . Quotquot enim diligentius Scripturas sanctas legunt, et per picta sermonum coelestium prata discurrunt, hac beatitudine perfruuntur [al. perfruentur]. Qui autem relinquentes dominicae solemnitatis virorem, ad deserta transcendunt, in morem urbium quae absque muro sunt, hostiles daemonum impetus sustinent. 20 Quapropter imminentia festa celebrantes, intelligamus et nosmetipsos, et universa quae nostra sunt; scientiamque, et rationabilem animam nostram, quasi matrem, omni studio amplexemur, habentes radicem sermonis, atque rationis scientiae notionem, sermonem autem, ut ita dicam, operis vestibulum. Porro opus sermonis et scientiae aedificii tecta perfecta, et firmissimum domus culmen impositum. Sermo enim, et ratio, et scientia, et fides absque opere cassa sunt et instabilia. Et ut aliquid propter eos, qui dialecticis artibus instituti sunt, ex illa doctrina videamur assumere; quo modo si verbum nomini coniungamus, perfectus sensus efficitur, verbumque, si solum fuerit, aut nomen sine verbo, nihil est omnino quod dicitur; sic scientia absque opere, et opus sine fide infirma sunt et caduca: et, e contrario, scientia operi copulata perfectae virtutis indicium est. Tacita quippe animi cogitatio arcanus eius est sermo, quae per linguam forinsecus resonans, profert mentis sententiam. Cumque sermo fuerit opere consummatus, scientiae et cogitationi nostrae finis imponitur. Atqui cogitationis, et sermonis, et operis reddemus rationem in iudicio, accusantibus se invicem cogitationibus nostris, sive defendentibus, in die qua iudicaturus est Deus abscondita hominum, per Iesum Christum sicut Paulus Apostolus scribit. 21 Quod cum ita sit, appropinquante festivitate Domini, dicamus istis, quos Origenis error involvit, et fraudulentia captivos tenet: Fugite de medio Babylonis, et resalvate unusquisque animam suam . Quamvis enim iuxta vaticinium prophetae, Babylon calix aureus esse dicatur, et compositione ac lepore verborum, veritatis pulchritudinem praeferat, et transfiguret se in Angelum lucis: tamen sciendum, quod quicumque bibunt de vino illius, moventur et corruunt, et contriti lamentatione sunt digni. Nos autem mortiferis perturbationibus resistentes, muro continentiae vallemus animam, et libertatem illius quotidiana virtutum exercitatione tueamur. Sicut enim venditi servi, eorum qui pro eis dedere pretium, et famuli et verberones vocantur: ita qui animas suas variis vendidere desideriis, horum, quibus se tradiderint, famuli nuncupantur, et quasi crudelibus obediunt dominis. Cumque et emendatores erroris sui rigida fronte contemnant, temeritate stultitiam defendentes, ignorant, quod audacia nihil sit aliud, ut mihi quidem videtur, nisi absque sensu et cogitatione sententia, procul a se fugans gubernatorem perturbationum animum. Cumque tali fuerit conspoliata anima praesidio, praeceps in profundum fertur impietatis, et quasi quodam amarissimo rheumate lumen mentis obscurat, oculumque eius, secundum eloquium Scripturarum, intractabili tenebrarum nocte circumdat. 22 Unde qui Origenis erroribus delectantur, festivitatis dominicae non sperent praeconia: nec unguenta, aurum, et margaritas quaerant in luto, neque matrem suam Ecclesiam, quae eos genuit et nutrivit, in magnis urbibus lacerent, qui aliquando propter illum et discipulos eius gentilium in nos odia superant, et in dilectione eorum in nos maledicta congeminant, divitumque obsident fores, nec audire metuunt cum Iudaeis: Filios genui et exaltavi, ipsi autem me spreverunt . Qui mihi videntur nescire omne verbum veritatis, non habens fundamentum, etsi ad horam audientem illexerit, ut putet verum esse quod non est, paulatim dissolvi, et in nihilum redigi; universamque sententiam, quae in morem torrentis de pessima mente profertur, obruere auctorem suum: et litteras syllabasque, quibus erat contexta, perdentem, absque sensu et sono, et ulla imagine derelinqui, et instar venenatissimi colubri percutere prolatorem suum, statimque retrahere caput, et quasi in foramine mentis tabescere atque consumi. Nam mendaciorum finis interitus est. Illi qui quondam iactabant se solitudinis amatores, saltem parvulam ad occultanda maledicta, super labia furoris sui aedificent cellulam, non de sanctis Ierusalem lapidibus, sed informibus Babylonis saxis, quae indolata et inaequalia ruiturae domus parietes fulciant. Quanquam effeminatis [f. efferatis] auribus, et Gentilium odiis se nostri detractione commendent, carpentes ecclesiasticam disciplinam, et patientia nostra quasi quodam temeritatis fomite abutentes; tamen aliquando taceant et quiescant, et audiant Prophetam dicentem: Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum . Desiderentque ea sapere, quae digna sunt vita sancta, et Ecclesiae principem ac magistrum non contristent Deum. 23 Vos autem obsecro, fratres, ut in commune oremus pro eis, et prophetali voce dicamus: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? et plorabo die ac nocte vulneratos filiae populi mei : Dei misericordiam deprecantes, ut liberet eos errore quo vincti sunt: et odium, quo adversum nos frustra insaniunt, amore commutent. Unde et nos obliti iniuriarum, indulgentissimo eos cupimus recipere sinu, et illorum sanitatem et conversionem ad Deum, propriam sanitatem et gloriam computamus. Et si aliter non possunt curari, nisi nostra humilitate, ultro eis satisfaciamus; nihil eis intulimus iniuriae, nihil nocuimus, tametsi indignantur, et saeviunt contra Ecclesiae medicamina, quibus vulneratis sanitas redditur. Nos quae scimus, loquimur, et quae didicimus, praedicamus: orantes, ut qui ecclesiasticas despiciunt regulas, normam recipiant veritatis, nec propter hominum confusionem, per quam difficulter errantes corrigi solent, perdant utilitatem poenitentiae. Et nunc dicimus, et ante praediximus, et idem frequenter ingerimus, vagari eos nolumus, nec per alienas errare provincias, sed ad extorres et furibundos cum Propheta clamamus, et loquimur: Salvamini de terra, et revertimini, et nolite stare: recordamini qui procul estis a Domino, et Ierusalem ascendat super cor vestrum . 24 Forsitan haec audientes, ecclesiasticae congregationis amor subeat, et recordentur fraternae in commune laetitiae, et hymnorum, quibus cum caeteris Dominum concinebant, frigusque odiorum dilectionis calore commutent, et intelligant nos medicos, non inimicos, indulgentissimos patres, non hostili tumentes superbia. Neque enim fieri potest, ut quos salvari volumus, perire cupiamus, et non eis ecclesiasticam virgam converti in baculum: si tamen relinquentes errorem, veritatem sequi velint, et omittere temeritatem lascivientium puerorum. Sin autem respuunt eam, et contemnentes ecclesiasticam disciplinam, elevant cornu suum contra regulas eius, et salutaria spernentes consilia, proiiciunt retrorsum, audiant Dominum comminantem: Homo qui fecerit in superbia, ut non audiat Sacerdotem, qui stat ad ministrandum in nomine Dei tui, vel iudicem, quicumque fuerit in diebus illis, morietur [al. moriatur] homo ille, et auferes malum de Israel, et omnis populus audiens timebit, et non impie aget ultra . Verum ne occupati circa vulneratorum curationem, nostri immemores simus, et propria negligamus, ac iuxta quod scriptum est: Aliis praedicantes, ipsi reprobi inveniamur , commonemus stantes, ut caveant: ne dum iacentibus manum porrigunt, ipsi corruant, et ut servantes ecclesiasticam disciplinam, futurum iudicium reformident. 25 Igitur dominicum Pascha celebrantes, sanctis Scripturarum purificemur eloquiis, et ad trophaea Salvatoris respicientes, cuncta offendicula, quibus vitae nostrae curriculum retardatur, auferamus e medio. Avaritiam quasi foeneratorem pessimum declinantes, vanae gloriae cupiditatem, ut insatiabilem iugulemus feram, et fornicationis blandum ac lubricum colubrum sollicita mente vitemus Si quando nobis prosperior rerum aura successerit, humilitate et mansuetudine tumorem animi temperemus. Si adversi venti flaverint, fortitudine pressum et iacentem animum suscitemus, ipsique nostri peccati accusatores simus: ut scientes nosmetipsos corripiamus, et iugi meditatione, virtutum libertatem animae, quae vitiis oppressa est, recuperemus. Quapropter positi in certamine et sudore ac labore praesentium, futuram nobis solemnitatis coelestis gloriam praeparantes, priusquam stemus ante tribunal Christi, praeterita peccata poenitentia corrigamus: praesenti fletu redimamus futura gaudia, aculeoque conscientiae in morem apium noxios peccatorum fucos repellamus, plena ceris ac melle alvearia reservantes. Curemus diversa vitiorum vulnera, et rapinas divitum, quibus vel maxime hoc hominum capitur genus, crebris commonitionibus reprimamus. Et sic poterimus imminentium ieiuniorum iter carpere. Incipient dies Quadragesimae a tricesima die mensis Mechir. Et hebdomadam salutaris Paschae celebrabimus quinta die mensis Pharmuti, finientes ieiunia secundum Evangelicas traditiones vespere sabbati decima die Pharmuti: et illucescente statim Dominica, festa celebremus undecima die eiusdem mensis, iungentes et septem reliquas hebdomadas sanctae Pentecostes: ut cum his qui Trinitatis unam confitentur divinitatem, in coelis praemia recipiamus, in Christo Iesu Domino nostro, per quem et cum quo, Deo Patri gloria, et imperium, cum Sancto Spiritu, in saecula saeculorum, Amen. 26 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes qui mecum sunt fratres. Et hoc necessario scribimus, ut sciatis pro sanctis et beatis Episcopis qui in Domino dormierunt, ordinatos esse in Lemnado pro Herone, Naseam: in Erythro pro Sabbatio, Paulum: in Omboes pro Sylvano, Verrem. His ergo scribite, et ab his accipite pacificas, iuxta ecclesiasticum morem, litteras. 1 BEATISSIMO PAPAE THEOPHILO HIERONYMUS. Ex eo tempore quo Beatitudinis tuae accepi Epistulas, iuncto Paschali libro, usque in praesentem diem, ita et moerore luctus, et sollicitudine, ac diversis super statu Ecclesiae hinc inde rumoribus exagitatus sum, ut vix volumen tuum potuerim in Latinum sermonem vertere. Optime enim nosti iuxta, veterem sententiam, Non esse tristem eloquentiam: maxime si ad aegritudinem animi accedat corporis aegritudo. Et hanc ipsam Epistulam febre aestuans, et quintum iam diem decumbens lectulo, nimia festinatione dictavi: breviter indicans Beatitudini tuae, magnum me laborem sustinuisse in translatione eius, ut omnes sententias pari venustate transferrem, et Graecae eloquentiae Latinum aliqua ex parte responderet eloquium. 2 In principio philosopharis: et generaliter agens dum omnes erudis, unum iugulas: in reliquis autem quod vel difficillimum est, Rhetoricae eloquentiae iungis Philosophos, et Demosthenem, atque Platonem nobis consocias. O quanta dicuntur in luxuriam, quantis praeconiis extollitur continentia, et de intimis sapientiae disciplinis, diei ac noctis, lunae cursus, ac solis ratio, mundi istius natura describitur; et hanc ipsam disputationem ad Scripturarum refers auctoritatem, ne in Paschali libro videaris de saecularibus quidquam fontibus mutuatus. Quid plura? In his laudare te vereor, ne assentandi crimen incurram. Optimus liber est, et in Philosophis, et agens susceptam causam absque invidia personarum. Unde obsecro te, ignoscas tarditati etiam meae; ita enim sanctae et venerabilis Paulae confectus sum dormitione, ut absque translatione huius libri, usque in praesentiarum nihil aliud divini operis scripserim. Perdidimus enim, ut ipse nosti, repente solatium, quod (ut conscientiae nostrae testis est Dominus) non ad proprias ducimus necessitates, sed ad sanctorum refrigeria, quibus illa sollicite serviebat. Sancta et venerabilis te, filia tua Eustochium, quae nullam pro matris absentia recipit consolationem, te universa Fraternitas suppliciter salutat. Libros quos dudum scripsisse te nuntiasti, vel legendos nobis, vel vertendos transmitte. Vale in Christo. 1 Nunc quoque Dei viva sapientia nos ad sanctum provocat Pascha celebrandum, omnes cupiens eius esse participes: unde propero ad illud currentes gradu, ieiuniis et continentia omnique afflictione corporis pugnantes contra virtutum adversariarum industriam, voluptates redigamus ad nihilum, fulti Salvatoris auxilio: et peccata nostra Deo, qui sanare potest, simpliciter confitentes, verum conscientiae iudicium formidemus, ut cum David vociferantes atque dicentes: Peccata adolescentiae meae et ignorantiae meae ne memineris: secundum misericordiam tuam memor esto mei ; terrore ignis aeterni crescentia vitia consumemus [al. consumamus]: quorum finis est, alia ultra non facere, et exordium salutis, praeteritorum oblivio. Sicut enim principium viae (f. vitae) bonae, facere iusta, sic exordium cessantium peccatorum est, eorum impetus cohibere, dum aut ratione frenantur, aut metu ad praecipitia non veniunt. Cumque legis fuerit in animo recordatio, illico fugiunt, et cessantes ultra procedere, in triumphantium virtutum castra concedunt, paulatimque poenitendo referentes pedem, et sapientium iudicium declinantes, instar fumi resolvuntur in nihilum. Difficile sanantur mala, quae non statim ut crescere coeperunt, opprimuntur: facilis est eorum eradicatio, cum qui dudum peccaverunt, per poenitentiam ad prudentiam convertuntur, et fine peccandi, emolumentum invenerint poenitendi. Neque enim possumus opprimere incentiva vitiorum, nisi virtutes facere coeperimus: aut cessabunt vetera priusquam novorum operibus excludantur. Et quomodo si contra supervenientes voluptates firmo animo resistamus, praeterita peccata delentur: ita perseverans si fuerit praeteritorum oblivio, futura delicta ultra crescere non valebunt. Malorum quippe operatores, quasi in ditionem suam redigentes eos, qui possunt prohibere, nec prohibent, tota ad peccandum debacchantur insania, et silentium in sensum trahentes, quidquid animo libido suggesserit, opere explere nituntur. Libertas praesentium vitiorum futura germinat vitia: et si priora neglexeris, fons et seminarium futurorum est. 2 Prohibenda peccata. Quae cum ita sint, qui possunt prohibere peccantes, et laboris fuga inertique silentio dissimulant, et crescere patiuntur mala, participes eorum rectissime iudicabuntur, qui auctores scelerum sunt, et negligentiae poenas luent: dum irrationabile otium sudori ulciscentium praetulerunt, malentes quietem culpabilem, quam severitatem vitia succidentem. Si enim recedamus a vitiis, penitus interibunt, et eorum fraudulenta dulcedo siccabitur; omnisque impetus voluptatis quodam, ut ita dicam, languore torpescit: quando mens nostra fuerit virtutis hospitium. Legis recordatio non sinit peccata generari, nec ea crescere patitur; cumque futurum tribunal et formidolosum iudicii diem cogitaverint, tum principii diem, medium, finemque peccati prohibebit, et amaros illius fluctus, atque intumescentes gurgites usque ad ipsum fontem, venasque siccabit; virtus lege comitata vitiorum opprimet semina, et animum de humilibus ad excelsa sustollet. E contrario vitia, nisi coerceantur, superbiunt, et obedientes sibi ad inferna detrudunt; cumque semel possederint animas, opprimunt eas illecebris voluptatum, nec sinunt iuxta humani corporis statum in sublime, erectumque suspicere, sed instar pecudum ad terrena declinant. De quibus Psalmista testatur, dicens, Vocaverunt nomina sua in terris suis . 3 Qui exuenda vitia. Dicat aliquis, quod si tantam habent vitia fortitudinem, et plurimos usque adeo blanda persuasione supplantant: quid debent agere, qui peccare se sentientes, cupiunt mutare peccata virtutibus, et amore meliorum peiora contemnunt? Audiant huiuscemodi loquentem Moysen: Peccasti? desine, fine peccati priora subvertens, et efficacissimo medicamine vitia emendans cessatione vitiorum: dulces malae vitae illecebras, et blandientes corporis voluptates, quasi noxia venena declina. Nec per lubricam et mollem deliciarum ingrediaris semitam: quia ieiuniis et continentia solemnitas apprehenditur, et vix laborantes atque sudantes mala bonis possumus immutare, et repugnantes opprimere voluptates. Pauci sunt, qui caleatis vitiis tramitem teneant veritatis, dum malitia innumeris nocendi utitur artibus, et vinci non potest, nisi sapientiae desuper fulciamur auxilio, clamantis nobis atque dicentis: Noli timere, quia tecum sum . Mali interitus est, mala ultra non facere: radix vitiorum legis scita contemnere. Ut peccata germinat [al. germinant] negligentia, ita sollicitudo virtutes parit. Lex custodita fugat ignominiam, neglecta parturit poenas: et quanto, si despiciatur, severi iudicis imitatur truculentiam, tanto, si servetur, clementissimi patris exhibet mansuetudinem. IGITUR PECCATI cessatio virtutis principium est. Medicina praeteritorum, ac praesentium, futurorumque vitiorum legis indefessa meditatio: quae cum possessoris sui habuerit securitatem, cunctis perturbationibus caret. Sapientia quippe in nobis operatur bonum: postquam ei mundum cordis praebuerimus habitaculum, et cogitationes in opera verterimus. Nec ambigitur, quin in utramque partem, vel faciendi, vel non faciendi bona, habeamus liberam facultatem, et oppressis pravis, recta nascantur: tuncque virtutum inter se concinit chorus, cum vitiorum in animis fuerit solitudo. Sicut enim continentia in corporibus nostris obtinens principatum, infirmitates nasci prohibet, et amatores sui nec debilitat, nec occidit, praeteritosque languores in pristinam restituit sanitatem, et expellens quod contra naturam est, revocat ea quae naturae congrua sunt, ut aequali temperamento vitae huius ratio conservetur: sic anima legum iussa conservans, quantum recipere potest humana natura, a malorum contagione secernitur, et ex omni parte sollicita, seque circumspiciens, nihil ad se introire permittit, quod contrarium sit praeclaris cogitationibus. Quin potius in templum versa Dei, coelesti iugiter solemnitate perfruitur, habens divitias, observantiam legis, quae iacentes suscitat, malosque puniens, alios corrigit, et semper clamans: Numquid qui cecidit, non resurget? aut qui aversus est, non revertetur ? spem salutis largitur poenitentibus: dum monet, ut prosit: corripit, ut emendet: pudoremque pristinorum iniiciens peccatorum, facit meliora sectari: quae appetere nemo possit, nisi prius conscientiae vulnera condemnarit. 4 Verum quia lex negligentes sui, et in errorem demersos consiliis optimis ad meliora revocare festinat, quasi norma pravorum operum; eos autem qui sibi obediunt, absque praemio esse non patitur, neque aeternis angustiis premi; quotquot sanctum Pascha celebramus, continentia atque ieiuniis latorem legis amicum nobis esse faciamus, Propheta his qui Pascha celebrant, promittente: Eris corona decoris in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui . Opulentum virtutum convivium requiramus, ornantes nos scientia Scripturarum, quasi solemnibus vestimentis. Sancta, laetantibus nobiscum Angelis in coelo, oscula praeparemus, fugantes omnem negligentiam, et rumpentes moram, ut alacri cum discipulis ad Salvatorem pergamus incessu, dicamusqe ei, Ubi vis paremus tibi Pascha ? atque [al. ut.] in coelorum coenaculo constituti, ac mysticum Pascha facientes, possimus cantare: Quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum ! Ibi enim Angelorum reperiemus [al. reperimus] choros, et cum eis festa celebrantes, habebimus eos socios mysteriorum Dei, et exultatione ineffabili gestiemus, sapientiae cum illis sacramenta discentes: ubi nulla fraudis deceptio est: ubi qui vestem non habet nuptialem, convivium intrare prohibetur, licet in praesenti saeculo iustum esse se iactet. Omnia sunt ibi senescentis ac provectae plena prudentiae: nullusque ibi, iuxta Prophetam, immaturae sapientiae reperietur: Erit enim, inquit, iuvenis centum annorum : magnitudine numeri perfectionem eruditionis ostendens. Unde, fratres, sanctae coelestisque vocationis participes, Salvatorem per Prophetam audiamus clamantem: Veniam congregare omnes gentes, et venient, et videbunt gloriam meam, et dimittam super eos signum mundi . 5 Ad solemnitatem igitur properemus, atque dicamus: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Christi . Dabit, dabit, inquam, laborantibus gaudium, et ieiunantibus benedicens loquetur: Erunt domui Iudae in gaudium et laetitiam, et in solemnitates bonas, et laetabimini: veritatem ac pacem diligite : non est enim omnium solemnitas, sed domui Iudae, id est, Ecclesiae Christi. Igitur quia secundum Psalmistam, Tempus faciendi Domino : et Paulus scribit: Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abiiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus, non comessationibus et ebrietatibus, non cubilibus et impudicitiis, non contentione et aemulatione: sed induite Dominum Iesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis . Iustum est cunctos Domini timore purgatos dignam peragere solemnitatem, continentiis quoque ac ieiuniis redimere castitatem, et dormientem sensum vigili suscitare fide, imitarique sapientissimum Danielem, de quo scribitur: Est vir in regno tuo, in quo est spiritus Dei, et in diebus patris tui vigilantia et sapientia inventae [al. inventa.] sunt in eo . Qui enim curam sui gerunt, ut ad meliora proficiant, habentes legem quasi fortissimum ducem, parent imperiis eius, et venientia contra se peccata subvertunt, splendore operum illustrantes Paschae festivitatem: et securitate conscientiae, perturbationum iacula negligentes, spe anticipant victoriam. Qui autem horum imitatores sunt, antequam ineant praelium, desiderio virtutis palmam occupant triumphorum, coronamque victores lubricae voluptatis in coelestibus possident, revelata facie, animo contemplantes, vociferabuntur et dicent: Dominus Deus, fortitudo mea, et ponet pedes meos in consummationem, super excelsa statuens me, ut vincam in cantico eius. 6 Nec putemus, fratres carissimi, certamen esse perpetuum, ut idcirco lassemur; sed sciamus finem huius coronam esse iustitiae, quam nulla saeculorum corrumpit aetas. Studium vitae istius et certaminis temporale est, qui autem inoffenso cucurrerint gradu, et ad calcem venerint praemiorum, novas invenient mansiones, victoriam canticis demonstrantes. Itaque gratia Domini triumphos nobis de sceleratissimis daemonibus pollicente, ieiunia rite celebremus, ut solemnitatis quoque rite participes simus. Nequaquam diebus Quadragesimae, sicut luxuriosi divites solent, vini poculum suspiremus, neque in procinctu et praelio, ubi labor et sudor est necessarius, carnium edulio delectemur. Crapula quippe et ebrietas, et caeterae huius vitae illecebrae opulentissimum animarum thesaurum exhauriunt, et sementem scientiae doctrinaeque uberrimam sui admixtione suffocant. Quamobrem Dominus atque Salvator provocans discipulos suos ad rigorem continentiae, loquebatur: Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra crapula et ebrietate, et curis huius vitae, et [al. ne] superveniat in vos repentina dies illa: tanquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae [. et 35]. Surgite: abeamus hinc , quos ob negligentiam sui poenae illico consequentur. Qui autem legum praecepta custodiunt, ignorant vinum in ieiuniis, carnium esum repudiant, et insatiabilem avaritiam Dei timore compescunt. Unde ad continentes Scriptura quotidie clamitat: Vinum et siceram non bibent [. et 7. ] [et 14]. Et e contrario Iudaei ob culpam audiunt: Dabatis bibere sanctis vinum et prophetis . Non possunt suscipere correptionem, qui luxuriae oblectatione capiuntur, neque ventris ingluviem ratione et consiliis refrenare amore ieiunii, qui desidia et peritura cito voluptate, studium virtutis infamant, non erubescentes vinum clam bibere, et avidis faucibus arbitros declinantes, in cubiculis mulsa potare, ut inediam et ieiunia, quae ultro appetere debebant, ieiuniorum tempore, luxuria et ebrietate commutent: nescientes quod, etiam si hominum conscientiam fugiant, et clausis parietibus vescantur carnibus, atque aves altiles diebus Quadragesimae, et propinquante Pascha immundis manibus lacerent, tristi vultu foris ieiunia promittentes, corripiat huiuscemodi Dominus, et dicat: Iniquitates magnas faciunt isti, ut recedant a sanctis meis. Non decet ieiunantes tempore agonis et praelii vesci carnibus, monente Scriptura: Affligetis animas vestras . Neque phasides aves sollicito labore perquirere, et garrulas volucres, earumque pinguedinem hianti ingerere gulae. Nec investigare magni pretii coquos, qui ventris rabiem iure multiplici, et carnibus contusione mutatis, diversoque ciborum sapore demulceant: fumantibus pateris, et nidore sui furori gutturis blandientibus, cum in iniuriam [al. cum iniuria] continentiae diversi saporis et coloris vina quaerantur. 7 Docet nos sancti Danielis historia, et trium puerorum virtus, consona appetere et honorare ieiunia, qui, ut longum sermonem brevi explicem [al. concludam] compendio, in servitutem libertate mutata, cum captivi debuerant [al. debuerunt] desiderare delicias, contempserunt Babylonias dapes, et simplicem cibum regali mensae praetulerunt. Praeceperat quippe rex Nabuchodonosor eunuchorum principi, ut de filiis captivitatis Israel, et de regio semine pueros, in quibus nulla esset macula, pulchros corpore, et aptos ad sapientiam perdiscendam, introduceret palatium, et essent in aula regis, discerent litteras ac linguam Chaldaeorum, et de reliquiis mensae eius viverent, atque inde accepta vina potarent [. et 5]. Eliguntur itaque de tribu Iuda, Daniel, Ananias, Azarias, Misael, et genere concordes, et fide, quorum nobilitatem dura non mutaverat servitus. E quibus Daniel, sicut Scriptura testatur, Posuit in corde suo non coinquinari de mensa regis [Ibid. 7]. Tres quoque pueri non minus religione quam propinquitate sociati, suscipiunt viri consilium, et approbant sapientiam, simulque eunuchorum principem deprecantes, Dei opitulante clementia, impetrant quod desiderant, et in terra captivitatis servant generis nobilitatem: nam timentem praepositum, ne aliorum puerorum vultus hilarior capitali se poenae addiceret, ratione et consilio leniunt, his verbis loquentes: Tenta pueros tuos diebus decem, et detur nobis de seminibus, et comedemus, et aquam bibemus, et appareant in conspectu tuo vultus nostri, et vultus puerorum qui comedunt de mensa regis, et sic ut videris, ita facies cum servis tuis . Videbat enim et virtutis desiderium Dei clementia sustentatum, quodque continentia pulchra et fortia corpora conservaret, et omnem deformitatem fides vinceret, et nitorem pulchritudinis nulla macies commutaret. 8 Haec idcirco, fratres carissimi, replicavimus, ut Pauli Apostoli de sanctorum virtutibus praedicantis, verba noscentes, in quibus ait: Quorum considerantes exitum conservationis, imitamini fidem ; suadeamus eis qui tempore ieiuniorum esu carnium delectantur, imitari sanctorum continentiam: qui nulla vi superari potuerunt, ut rigorem virtutis amitterent, ut Babyloniorum imperia formidantes, captivam in se ostenderent voluptatem, sed manserunt liberi, ventrisque desideria ratione superarunt, et titillantem gulae vicere luxuriam, nobisque suae fortitudinis exempla reliquerunt, habitantes in Babylone corporibus, sed sensu et fide cum Angelis in coelesti Ierusalem morantes, ut omnem deinceps aetatem docerent, ieiuniorum tempore a vino et carnibus abstinendum, sumere de terra semina, et potandam aquam, quibus comitibus utitur pudicitia. 9 Quid memorem insignes Macchabaeorum victorias [2. Macchab. 7]? qui, ne illicitis carnibus vescerentur et communes tangerent cibos, corpora obtulere cruciatibus: totiusque orbis in Ecclesiis Christi laudibus praedicantur, fortiores poenis, ardentiores quibus comburebantur ignibus. Victa sunt in eis omnia crudelitatis ingenia, et quidquid ira persecutoris invenerat, patientium fortitudo superavit. Inter poenas magis paternae legis, quam dolorum memores: lacerabantur viscera, tabo et sanie artus diffluebant, et tamen sententia perseverabat immobilis: liber erat animus, et mala praesentia futurorum spe despiciebat [al. despiciebant]. Lassabantur tortores, et non lassabatur fides: frangebantur ossa, et volubili rota omnis compago nervorum atque artuum solvebatur, et in immensum spirantia mortem incendia consurgebant: plenae erant ferventis olei sartagines, et ad frigenda sanctorum corpora terrore incredibili personabant; et tamen inter haec omnia paradisum animo deambulantes, non sentiebant quod patiebantur, sed quod videre cupiebant. Mens enim Dei timore vallata flammas superat, varios tormentorum spernit dolores. Cumque semel virtuti se tradiderit, quidquid adversi evenerit, calcat, et despicit. Qualis fuit Paulus scribens: In his omnibus superamus, per eum, qui nos dilexit . Quod enim sustinere non potest carnis fragilitas, naturali infirmitate superata, vincit animus, fide colloquens Deo. 10 Ergo qui ieiunia, id est, conversationem Angelicam imitantur in terris, meminerint illius dicti, Regnum Dei non est cibus et potus, sed iustitia, et gaudium, et pax, et laetitia . Isti [al. Quia] per continentiam, brevi et parvo labore magna sibi et aeterna conciliant praemia; et multo plus accipiunt, quam offerunt, et futuri temporis gloria praesentes augustias mitigant, quia in hoc stadio pro virtute pugnantibus, finis erit aliquando certaminis. Nam qui [al. Qui autem] pugnam incunt contra vitia, et sapientiae disciplinis suas animas dedicarunt, quantumque patitur humana conditio, scientiam appetunt futurorum, per speculum et imaginem, sensu et fide coelorum regna cernentes, consequentur aeterna praemia, et nullo temporum fine claudenda. Dies et nox certis horarum sibi succedunt spatiis, paulatimque decrescentes, quod amittunt, recipiunt, et quod recipiunt, tribuunt: ad eamdem mensuram bis in anno convenientes, nec manent in eodem statu, sed brevitate et longitudine horarum momenta discriminant, ut utilem mundo faciant temporum diversitatem. Nam que dies ordine et circulo suo de noctis temporibus mutuatur, et rursum nox recipit quod largita est: dumque vicissim et tribuunt, et accipiunt, et orbe quodam quod paulatim amiserant decrescentes, sensim crescentes recipiunt: creatoris Dei interpretantur sapientiam. Atque ex hac vicissitudine spatiorum vel menstruus lunae orbis efficitur, vel solis sua per vestigia revertentis annus impletur, dum crescunt, atque decrescunt, et lapsu praeteritorum futura succedunt, eadem semper atque alia tempora commutantur. Unde et luna prudentissimo Dei artificio condita, et formarum mutans varietates, ad plenitudinem tendit, et festinat ad diminutionem, ut quicquid crescens acquisierat, perdat amittatque decrescens. Nec stat in eodem statu, sed quibusdam gradibus ascendens atque descendens, de paupertate pergit ad divitias, et de divitiis redit ad paupertatem: ipsa diversitate formarum mutabilem et conditam se esse demonstrans. Quis vero possit digno sermone exprimere solis cursum, et anni circulum rationi menstruae sive lunari congruentem? Dum per quatuor volvitur tempora, et in se semper revertitur, eademque mensura conscendit atque descendit, et aeterno ordine labitur: ut quod lunare spatium triginta diebus implet ac noctibus, hoc solis cursus spatiis anni vertentis reficiat. Cumque ad aequalitatem diei noctisque pervenerit, et parumper in libra iusti cursus steterit, festinat ad inaequalitatem, deserens ad quod pervenerat. Quod puto Ecclesiasten, ne de alienis nostra fontibus hauriamus, in volumine suo dicere: Gyrans gyrando vadit spiritus, et in circulos suos revertitur spiritus , annuum solis cursum significantem. Eadem enim temporum rota in semet revertitur, rediens ad ea, unde profectus fuerat. 11 Sancta vero coelestisque solemnitas radios nobis sui splendoris emittens, nullis spatiis terminatur: cumque sanctorum certamina, et praesentis saeculi labor finem acceperint, succedet perpetuum gaudium, et aeterna festivitas. Unde perfecti viri animas suas ab omni errorum caligine separantes, iam nunc festa decantant: Introeamus portas eius in confessione, atria eius in hymnis , Salvatoris adventum laetis vocibus personantes. Cum enim in toto orbe regnaret malitia, et tenebras humanis oculis daemones offudissent, neque posset eis ullus opitulari, iuxta illud quod scriptum est: Respexi, et non erat qui auxiliaretur: consideravi, et nullus qui susciperet , ut finem haberet aliquando impietas, et destrueretur idololatriae fraudulentia, vivens Sermo Dei, nihil de nostra relinquens similitudine, absque solo peccato, quod substantiam non habet, novo modo ad nos venire dignatus est, ut fieret filius hominis , et permaneret Filius Dei, natus quippe ex Virgine, hoc tantum stultis mentibus credebatur, quod oculi demonstrabant. Ex operibus vero et signorum magnitudine Deus invisibilis a prudentibus cernebatur, quemque facies hominem demonstrabat, hunc virtutes significabant Deum, servilis formae vilitate coopertum. Quanquam enim tradiderint eum Iudaei, et crucifigendum vocibus impiis conclamarint, interfectione corporis eius Dominum blasphemantes: imo occisione carnis dominicae servi impietatis effecti, tamen ad mortem intrepidus accedens, ut nobis virtutis praeberet exemplum, Dominus gloriae in ipsa passione monstratus est, impassibilis divinitatis permanens maiestate, et carne passibilis, iuxta beati Petri repertus eloquium. Et ideo pro nobis patiens, non fugit mortem, ne nos timore mortis eius proprietate bellantes, victoriam perderemus. Nam si timuisset crucem, contraria his quae docuerat gerens, quis discipulorum eius libens pro religione pugnasset? Irridetur itaque a a stultis et incredulis, qui orbem terrarum suae subiecit fidei, et nominis Christiani sanctis largitus est dignitatem. Cumque magnitudo virtutum eius omnibus enitescat [al. clareat], blasphemare non cessant. Ille vero qui irridetur Deus, operibus demonstratus est, ut daemonum templa subverteret, ut Origenistarum impietatem argueret versipellem: quorum auctor Origenes, ita aures simplicium et leviorum sua persuasione decepit, ut solent in littora ex alto venientes illidi gurgites, et in semet spumanti mole confringi. 12 Nos ergo ad eum, qui ausus est scribere, ruina rationabilium creaturarum esse corpora fabricata, zelo fidei concitati loquamur: Si tibi huiuscemodi impietas placet, quomodo Paulus Apostolus scribit: Volo adolescentulas nubere, filios procreare [Tim. 5]? Utrum idcirco praecepit nuptias, ut ex mulieribus nascentia corpora, ruentibus de coelo Angelis, et versis iuxta te in animas, carceres praepararent [al. praepararet]? An ut in coniunctione maritali Dei sententiae serviens, conservet humanum genus? Si enim vult adolescentulas nubere, et filios procreare, per quas nascuntur corpora humana: corporibus autem propter poenas atque supplicia errantes animae uniuntur, nulli dubium, quin propter poenas animarum, et non propter generationis ordinem nuptiarum adolescentulis vincula tribuantur. Verum absit, ut ita esse credamus, et mariti, uxorisque foedera non ob benedictionem, sed ob peccatum iuncta credamus. Nec Adam et Evam plasmans Deus, propter animas de coelo ruentes et lapsas [f. lapsus] rationabilium creaturarum benedictione sociavit: Crescite et multiplicamini, dicens, et replete terram . Si enim propter peccata in coelis praecedentia ad terras missae sunt animae, ut corporibus ligarentur, mentitur Paulus scribens: Honorabiles nuptiae, et cubile immaculatum . Sed nequaquam ille mentitur. Igitur non propter ruinam animarum, corpora fabricantur: sed ut mundus successione nascentium, morientium damna compenset [al. compensaret], et brevitatem humanae vitae vincat successione perpetua. Nam si ruentes iunctaeque corporibus benedicuntur a Deo, melioris conditionis erunt, postquam corpora susceperunt [al. susceperint]: quod si idcirco dicuntur, ut in ultionem peccatorum, corpora accipiant, quomodo benedicuntur in corporibus, in quae ob peccata venerunt? E duobus enim alterum erit: aut ante ruinam fuisse eas in benedictione, aut post ruinam iunctas corporibus nequaquam posse benedici. Si enim illam vitam benedictio sequitur, istam deserit: si ad istam transfertur, in illa non fuisse convincitur. Quod si et antequam ruerent, necdumque humanis corporibus vestirentur, fuerunt in benedictione, et ruentes, habentesque corpora, rursus benedictae sunt, similis erit iuxta benedictionis conditionem et prior vita, et posterior: quod nequaquam consequens est, quia peccatrices supplicia, non peccantes benedictionem merentur. Quidquid e duobus verum esse responderint, vitio subiacebit: dum isti nolunt [al. nolentes] ecclesiasticae doctrinae regulam custodire. Sive enim propter peccata de coelo animae corruentes instar carceris et catenarum corporibus illigatae sunt, respondeant, quomodo Adam et Eva, masculus et femina, viventes in corporibus benedicti sunt? Neque enim iuxta deliramenta eorum nudae animae vir et mulier appellantur, sed corpora quae sexum utrumque distinguunt. Sive [al. Si vero] ante corpora in coelestibus morabantur, et beata eis tunc erat, dignaque benedictione absque corporibus conversatio: qua ratione aut priusquam ruerent, benedictae sunt, aut postquam corruerunt, et in poenam ruinae crassis corporibus copulatae sunt, rursus benedictione donantur? Neque enim idipsum est benedictio atque supplicium, quae et nominibus, et operibus procul distant: nec possunt ullo modo inter se sociari, quas tanta dividit repugnantia. Quomodo autem et iustis multitudo liberorum pro benedictione promittitur? Propheta dicente: Qui minimus est, erit in millia: et qui novissimus, in gentem magnam. 13 Ergo et qui volunt Domini festa celebrare, Origenis simulacra contemnant, et turpitudinem dogmatum illius ratione superent. Sicut enim Ethnicorum impiissimi errorem et consuetudinem praeferunt veritati, fabricantes in hominum similitudinem idola, et invisibilem blasphemantes Deum, dum formam et membra et organa genitalia in eis esse confingunt: nunc virum, nunc feminam confitentes, et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis , variarumque formarum: ita Origenes facilitate et impietate credentium, quasi delubra idolorum, tractatuum suorum monimentis demisit, quae nos auctoritate Scripturarum, et zelo fidei subvertentes, utamur illa similitudine: Ut etenim caementarii quadram volentes aedificare domum, aequales ex omni parte parietes metiuntur, eosque norma et perpendiculo dirigentes, quod animo depinxerint, opere exstruunt: et eiusdem mensurae per quadrum latera quatuor iungunt angulis sursum ac deorsum, coeptam aequalitatem, paulatimque incrementa servantes, ut materiae diversitatem iungat operis pulchritudo, et angulares lineas artifex structura custodiat: sic Ecclesiae praeceptores habentes testimonia Scripturarum, firma doctrinae faciunt fundamenta, et intrepidi permanent, offerentes opera sua Christo, atque dicentes: Confirma me in verbis tuis . Ipse enim, de quo scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli , nos et eos qui sursum sunt, una solemnitate consociat, ad quam [al. quem] cursu celeri navigantes, rabiem contra nos haereticorum fluctuum velociter dissolvendam, minime formidemus. 14 Sicut enim gubernatores magnarum navium, cum viderint immensum ex alto venire gurgitem, quasi venatores ferocissimam bestiam, spumantes fluctus suscipiunt, eosque prorae obiectione sustentant, flectentes in diversum gubernacula, et prout ventorum flatus et necessitas imperarit, stringentes funiculos, vel laxantes, cumque unda subsederit, ex utroque navis latere laborantia clavorum vincula dimittunt, ut parumper quiescentia venturo gurgiti praeparentur: qui cum rursus advenerit, stringunt clavorum capita, et palmulas dilatant, ut huc atque illuc scissis flatibus, aequalis sit utriusque lateris labor, et quod simul non poterat sustineri, divisim tolerabilius fiat: qui sui curam gerunt, imitantur exempli similitudinem, et divinorum dispensatione verborum, quasi gubernaculo, utentes, occurrunt haereticorum tempestati, et fluctibus, legem Dei pro arte retinentes, ut qui corruerant [al. corruperant], suscitentur: qui stant, firmo perserverent gradu, et [al. ut] omnes in commune doctrinae opitulatione serventur. Quod enim gubernatori clavus, hoc animo est lex Dei: In qua Dominicum Pascha facientes, caritati Dei et proximi in mundo nihil aliud praeferamus, neque pro varietate humanorum casuum, qui huc illucque vertuntur, sententiam commutemus, ut quibus dudum pro potentia, turpi adulatione servivimus, si forte reflaverint venti, et paupertate divitiae, humilitate sublimitas, ignominia gloria fuerint immutata, in hostes repente vertamur, resistentes eis in faciem, quos, veneratione dignos ducebamus, temporibus, non fide necessitudinem ponderantes. Imo latentes inimicitias necessitatis tempore demonstrantes, et in similitudinem serpentium procedentes de foveis, ut non solum ingratissimi simus in eos, quorum beneficiis sustentabamur, gaudentes si nomina clientium possederimus, sed quasi perduelles eos usque ad sanguinem persequamur: deiectos prostratosque calcantes, quos dudum propter divitias suspiciebamus [al. suscipiebamus], pessimos omnium conclamantes, postquam opes paupertate mutaverint, laudantes potentiam, et infelicitatem calumniantes: nec pro rerum natura, sed pro varietate casuum honorantes aliquem, vel contemnentes: ut quos prius dominos et patronos vocabamus, eosdem quasi verberones, et servos nequissimos appellemus: atque ex omni parte appareat nostra iniquitas , dum aut indignos laudamus, aut dignos laude, obtrectatione persequimur, imitantes illud quod ad beatum Iob exprobrantes loquebantur, Pauca pro quibus peccasti, verberatus es . 15 Nequaquam igitur dubias opes, sed virtutem firmissimam diligamus: non nos duritia humiliet paupertatis, non extollant divitiae, quae stultissimos hominum deprimere et elevare consueverunt; sed utrumque pro rerum honestate moderemur, et tristia, et laeta aequali animo sustinentes. Divitiarum cura somnos interrumpit dulcissimos, innoxiis calumnias struit, et cum infinitas opes congregaverit, materiam aeternis ignibus parat. Postquam vero insatiabilis furor quaesitis opibus incubuerit, non expletur avaritia, sed contemnit leges, gehennae flammas despicit, futurum iudicii tribunal habet pro nihilo. Nec tantum adversarii contra hostes suos, quantum divitiae contra virtutes dimicant, nisi ratione, et in proximos misericordia temperentur. Hae in urbibus nobilitati praeferuntur, hae novis hominibus antiquam donant familiam. Nunquam divitiarum desiderium ullis divitiis satiari potest. Eget semper, qui avarus est: nescit mensuram, cui tantum deest quod habet, quantum quod non habet. Infernus mortuis non expletur: sed quanto plures susceperit, tanto plures desiderat. Imitatur ergo eum avaritia, nec satiari potest, sed quicquid habuerit, plus requiret: minus putat ab eo quod cupit omne quod possidet, semper immensa, semper immodica, ardorem peccatoris opum magnitudine non restinguens, in conviviis non cibos vorans [al. vorat], sed iniustitiam: in iudiciis iurgia miscens [al. miscet], atque discordias, invidiam parturit, per quam ad homicidium pervenitur: non est compos mentis, sed quasi ebria fluctuat, unam habens mensuram, extra mensuram semper inquirere. Mare littoribus clauditur, et venientes ex alto fluctus, et rabiem immitescentium gurgitum portus vel manufacti, vel natura firmissimi prohibent: divitiarum cupidinem, nisi ratione frenetur, nec consilium temperat, nec lex mitigare potest, nec ulla satiat abundantia. Non erubescit, non futurum iudicium reformidat, sed desiderio plus habendi, ut luxuriosi dediti voluptatibus solent gestire in amplexus, et insanire ad libidinem, ita calumniarum et dissensionum urbes ac viculos, villasque complet: insulas, maria, terras, littora, vias, transitus, studia possidet avaritia, dum desiderio plus habendi, negotiatione merces huc illucque commutat, et fraudibus atque periuriis divitiarum iacit inexplebilia fundamenta. 16 Itaque huiuscemodi rabiem contemnentes, divitias cultum Dei, et firmissimas possessiones castitatis et sanctimoniae, requiramus; adorantes Patris, et Filii, et Spiritus Sancti unam divinitatem; resurrectionem mortuorum incorruptibilem, et iugiter permanentem esse credentes. Neque enim fieri potest, ut eam mors superet, quae Christi passione firmata est, suscitans incorruptum et in aeternum permanens templum corporis sui. Oremus pro piissimis Imperatoribus; et observatione legis Dei, ieiuniorum praecepta decoremus: quia virtus absque ulla necessitate custodit sectatores suos, et sensum in cogitationes varias fluctuantem, de terrenis ad excelsa sublimat, nequaquam pulchritudinem corporum, sed conversationis ac morum ordinem contemplans, ostendens ei laetantium in coelo Angelorum choros, et docens splendentium disciplinarum fulgura, ut in praesenti saeculo quasi athleta fortissimus illatas sustineat plagas, et futuram pro his gloriam praestoletur: nequaquam vitiis subiacens, sed interiorem hominem desiderio sui ad aeterna sustollens; atque omnes impetus voluptatis, ratione compescens, illud cogitet quod futurus est, et quantum potest sustinere humana fragilitas, recedat a corporalium rerum sollicitudine, praeferens carnalibus spiritualia, ut etiam ipsum corpus despiciens, et praesentium voluptatum duriorem, sed meliorem vitam inire persuadeat, ut qui tum [al. dudum] libidini serviebat, libertate bona serviat castitati, et retractus a praecipitiis, mollia ieiuniorum frena suscipiat. Etenim si absque rectore fuerit ac magistro corporum infirma natura, nec imperanti animo voluerit obedire, et sibi, et rectori concitat infinita naufragia, et pertrahit eum ad turpissimas libidines, ac barathrum voluptatum, ut nequaquam honesta consideret, sed fugiens bona, in coeno ac sordibus commoretur. Virtus vero cum aurigae modo [al. in aurigae modum] animum rexerit, et quasi in curru stans, impetus eius et varios appetitus doctrinae habenis composuerit [f. compescuerit], de humilibus eum ad excelsa sublevat, invisibilia aeternaque pro visibilibus ostendens, mansionem in coelis parat, et amicos illi efficit eos, qui Dei ministerio servientes, spiritualibus deliciis perfruuntur: ut quod hic cernebat in imagine, ibi in veritate perspiciat, et maiorem solis radiis videat claritatem, quae nobis huc ex parte descendit, ut de minoribus ad maiora tendamus, et quasi per litteras ac syllabas ad legendum proficiamus: quia et illa his, et haec illis indigent. Ibi cum fuerimus beatorum iuncti consortio, audiemus: Euge serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in gaudium Domini tui [. 23]. 17 Incipient [al. incipientes] sanctae Quadragesimae ieiunia ab undecima die mensis Phamenoth, et hebdomadae Dominicae passionis sextadecima die mensis Pharmuthi. Et finiemus ieiunia vespere sabbati vicesima prima die eiusdem mensis Pharmuthi, et sequenti die Dominica Pascha celebrabimus [al. celebremus], vicesima et secunda die eiusdem mensis. Post quae iungemus [al. iungamus] septem hebdomadas sanctae Pentecostes: pauperum memores, amantes Deum et proximum, orantes pro inimicis, persecutoribus blandientes, infirmorum ruinas consolatione et misericordia sublevantes: ut lingua semper in Dei laudibus personet: ut Ecclesiae iusta iudicia nequaquam irrationabili clementia destruantur, ne Legi Dei arbitria praeferantur humana: cuius si desideraverimus [al. cuius desideravimus] amicitias, coelestem gloriam consequemur in Christo Iesu Domino nostro; per quem, et cum quo Deo Patri claritas et imperium cum Spiritu Sancto in saecula saeculorum. Amen. 18 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos fratres qui nobiscum sunt. Et hoc nosse debetis: Pro defunctis Episcopis in locis singulorum constitutos. In urbe Nichium pro Theopempto, Theodosium: In Terenuthide Arsinthium: In oppido Geras pro Eudemone Pirozum: In Achaeis pro Apolline Musaeum: In Athrividi pro Isidoro Athanasium: In Cleopatride Offellum: In oppido Laton pro Timotheo Apellen. His ergo scribite, et ab eis, iuxta morem, Ecclesiasticas suscipite litteras. 1 Domino carissimo, et desideratissimo, et honorando in Christo fratri, et compresbytero HIERONYMO, AUGUSTINUS in Domino salutem. 'Audivi pervenisse in manus tuas litteras meas; sed quod adhuc rescripta non merui, nequaquam imputaverim dilectioni tuae. Aliquid proculdubio impedimenti fuit. Unde agnosco, Dominum a me potius deprecandum, ut tuae voluntati det facultatem mittendi, quod rescripseris. Nam rescribendi iam dedit, quia cum volueris, facillime poteris. 2 'Etiam hoc , quod ad me sane perlatum est, utrum quidem crederem, dubitavi; sed hinc quoque tibi aliquid utrum scriberem, dubitare non debui . Hoc autem brevi, suggestum esse caritati tuae a nescio quibus fratribus, mihi dictum est, quod librum adversus te scripserim, Romamque miserim. Hoc falsum esse noveris: Deum nostrum testor, hoc me non fecisse, sed si forte aliqua in aliquibus scriptis meis reperiuntur, in quibus aliter aliquid quam tu sensisse reperiar, non contra te dictum, sed quod mihi videbatur, a me scriptum esse, puto te debere cognoscere: aut si cognosci non potest, credere. Ita sane hoc dixerim, ut ego non tantum paratissimus sim, si quid te in meis scriptis moverit, fraterne accipere quid contra sentias, aut de correctione mea, aut de ipsa tua benevolentia gavisurus; verum etiam hoc a te postulem, et flagitem. 3 'O si licuisset, et si non cohabitante, saltem vicino te in Domino perfrui ad crebrum et dulce colloquium! Sed quia id non est datum, peto ut hoc ipsum, quod in Domino quam possumus simul sumus, conservari studeas, et augeri ac perfici; et rescripta quamvis rara non spernere. Saluta obsequio meo sanctum fratrem Paulinianum, et omnes fratres qui tecum ac de te in Domino gloriantur. Memor nostri exaudiaris a Domino in omni sancto desiderio tuo, domine carissime, et desideratissime, et honorande in Christo frater.' 1 Domino vere Sancto, ac beatissimo Papae AUGUSTINO HIERONYMUS in Domino salutem. In ipso profectionis articulo sancti filii nostri Asterii Hypodiaconi, necessarii mei, beatitudinis tuae litterae ad me pervenerunt, quibus satisfacis, te contra parvitatem meam librum Romam non misisse. Hoc nec ego factum audieram, sed epistulae cuiusdam quasi ad me scriptae per fratrem nostrum Sysinnium Diaconum huc exemplaria pervenerunt: in qua hortaris me, ut παλινωδιαν super quodam Apostoli capitulo canam, et imiter Stesichorum inter vituperationem et laudes Helenae fluctuantem, ut qui detrahendo oculos perdiderat, laudando receperit. Ego simpliciter fateor dignationi tuae, licet stylus et ἐπιχειρήματα tua mihi viderentur: tamen non temere exemplaribus litterarum credendum putavi; ne forte me respondente, laesus iuste expostulares, quod probare ante debuissem tuum esse sermonem, et sic rescribere. Accessit ad moram sanctae et venerabilis Paulae longa infirmitas. Dum enim languenti multo tempore assideremus [al. assidemus], pene epistulae tuae, vel eius qui sub tuo nomine scripserat, obliti sumus, memores illius versiculi: Musica in luctu importuna narratio . Itaque si tua est epistula, aperte scribe, vel mitte exemplaria veriora: ut absque ullo rancore stomachi in Scripturarum disputatione versemur: et vel nostrum emendemus errorem, vel alium frustra reprehendisse doceamus. 2 Absit autem a me, ut quidquam de libris tuae beatitutidinis attingere audeam. Sufficit enim mihi probare mea, et aliena non carpere. Caeterum optime novit prudentia tua, unumquemque in suo sensu abundare, et puerilis esse iactantiae, quod olim adolescentuli facere consueverant, accusando illustres viros, suo nomini famam quaerere. Nec tam stultus sum, ut diversitate explanationum tuarum me laedi putem: quia nec tu laederis, si nos contraria senserimus. Sed illa est vera inter amicos reprehensio, si nostram peram non videntes, aliorum, iuxta Persium, manticam consideremus. Superest, ut diligas diligentem te; et in Scripturarum campo, iuvenis senem non provoces. Nos nostra habuimus tempora, et cucurrimus quantum potuimus: nunc te currente et longa spatia transmeante, nobis debetur otium: simulque (ut cum honore tuo et venia dixerim) ne solus mihi de Poetis aliquid proposuisse videaris, memento Daretis et Entelli [Virgil. 5. Aeneid.], et vulgaris proverbii: quod bos lassus fortius figat pedem. Tristes haec dictavimus: utinam mereremur complexus tuos, et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus. 3 Misit mihi temeritate solita, sua maledicta Calpurnius, cognomento Lanarius, quae ad Africam quoque studio eius didici pervenisse. Ad quae breviter ex parte respondi, et libelli eius vobis misi exemplaria, latius opus, cum opportunum fuerit, primo missurus tempore: in quo illud cavi, ne in quoquam existimationem laederem Christianam; sed tantum ut delirantis imperitique mendacium ac vecordiam confutarem. Memento mei, sancte et venerabilis Papa. Vide quantum te diligam, ut ne provocatus quidem voluerim respondere: nec credam tuum esse, quod in altero forte reprehenderem. Frater communis suppliciter te salutat. 1 Domino vere Sancto et Beatissimo Papae AUGUSTINO, HIERONYMUS in Christo salutem Anno praeterito per fratrem nostrum Asterium Hypodiaconum dignationi tuae epistulam miseram, promptum reddens salutationis officium: quam tibi arbitror redditam. Nunc quoque per sanctum fratrem meum Praesidium Diaconum, obsecro primum ut memineris mei. Deinde ut baiulum litterarum habeas commendatum, et mihi scias germanissimum, et in quibuscumque necessitas postulaverit, foveas atque sustentes; non quo aliqua re, Christo tribuente, indigeat; sed quo bonorum amicitias avidissime expetat, et se in his coniungendis maximum putet beneficium consecutum. Cur autem ad Occidentem navigaverit, ipso poteris narrante cognoscere. 2 Nos in monasterio constituti, variis hinc inde fluctibus quatimur, et peregrinationis molestias sustinemus. Sed credimus in eo qui dixit: Confidite, ego vici mundum : quod ipso tribuente et praesule, contra hostem diabolum victoriam consequamur. Sanctum et venerabilem fratrem nostrum Papam Alypium, ut meo obsequio salutes, obsecro. Sancti fratres, qui nobiscum in monasterio Domino servire festinant, oppido te salutant. Incolumem te et memorem mei Christus Dominus noster tueatur omnipotens, Domine vere sancte et suscipiende Papa. 1 Domino venerabili, et desiderabili sancto fratri, et compresbytero HIERONYMO, AUGUSTINUS in Domino salutem. Ex quo coepi ad te scribere, ac tua scripta desiderare, nunquam mihi melior occurrit occasio, quam ut per Dei servum, ac ministrum fidelissimum, mihique carissimum, mea tibi afferretur epistula, qualis est filius noster Cyprianus diaconus. Per hunc certe ita spero litteras tuas, ut certius in hoc rerum genere quidquam sperare non possim. Nam nec studium in petendis rescriptis memorato filio nostro deerit, nec gratia in promerendis, nec diligentia in custodiendis, nec alacritas in perferendis, nec fides in reddendis: tantum si aliquo modo merear, adiuvet Dominus, et adsit cordi tuo, et desiderio meo, ut fraternam voluntatem nulla maior voluntas impediat. 2 Quia ergo duas iam epistulas misi; nullam autem tuam postea recepi, easdem ipsas rursum mittere volui, credens eas non pervenisse. Quae et si pervenerunt, ac fortasse tuae potius ad me minime pervenire potuerunt, ea ipsa scripta, quae iam misisti, iterum mitte, si forte reservata sunt. Sin minus, rursus dicta quod legam, dum tamen his respondere ne [al. non] graveris, quod iam diu est ut expecto. Primas etiam, quas ad te adhuc Presbyter litteras praeparaveram mittendas, per quemdam fratrem nostrum Profuturum, qui postea nobis collega factus, iam ex hac vita migravit, nec eas tunc ipse perferre potuit, quia continuo dum proficisci disponit, Episcopatus sarcina detentus, ac deinde in brevi defunctus est, etiam nunc mittere volui, ut scias in tua colloquia quam olim inardescam, et quam vim patiar quod a me tam longe absunt sensus corporis tui: per quos adire possit ad animum tuum animus meus, mi frater dulcissime, et in Domini membris honorande. 3 In hac autem epistula hoc addo, quod postea didicimus, ex Hebraeo Iob a te interpretatum, cum iam quamdam haberemus interpretationem tuam eiusdem Prophetae ex Graeco eloquio versam in Latinum: ubi tamen asteriscis notasti, quae in Hebraeo sunt, et in Graeco desunt; obeliscis autem, quae in Graeco inveniuntur, et in Hebraeo non sunt: tam mirabili diligentia, ut quibusdam in locis ad singula verba singulas stellas videamus, significantes eadem verba esse in Hebraeo, in Graeco autem non esse. Porro in hac posteriore interpretatione, quae versa est ex Hebraeo, non eadem verborum fides occurrit. Nec parum turbat cogitantem, vel cur in illa prima tanta diligentia figantur asterisci, ut minimas etiam particulas orationis indicent deesse codicibus Graecis, quae sunt in Hebraeis: vel cur in hac altera, quae ex Hebraeis est, negligentius hoc curatum sit, ut non eadem particulae locis suis invenirentur. Aliquid inde exempli gratia volui ponere: sed mihi ad horam codex defuit, qui ex Hebraeo est. Verumtamen quia praevolas ingenio, non solum quid dixerim, verum etiam quid dicere voluerim, salis, ut opinor, intelligis, ut causa reddita, quod movet, edisseras. 4 Ego sane te mallem Graecas potius canonicas nobis interpretari Scripturas, quae Septuaginta Interpretum auctoritate perhibentur. Perdurum enim erit, si tua interpretatio per multas Ecclesias frequentius coeperit lectitari, quod a Graecis Ecclesiis Latinae Ecclesiae dissonabunt, maxime quia facile contradictor convincitur, Graeco prolato libro, id est linguae notissimae. Quisquis autem in eo quod ex Hebraeo translatum est, aliquo insolito permotus fuerit, et falsi crimen intenderit, aut vix, aut nunquam ad Hebraea testimonia pervenietur, quibus defendatur obiectum. Quod si etiam perventum fuerit, tot Latinas et Graecas auctoritates damnari quis ferat? Huc accedit, quia etiam consulti Hebraei possunt aliud respondere; ut tu solus necessarius videaris, qui etiam ipsos possis convincere: sed tamen quo iudice, mirum si potueris invenire. 5 Nam quidem frater noster Episcopus, cum lectitari instituisset in Ecclesia cui praeest, interpretationem tuam, movit quiddam longe aliter abs te positum apud Ionam Prophetam [Cap. 4. v. 6], quam erat omnium sensibus memoriaeque inveteratum, et tot aetatum successionibus decantatum. Factus est tantus tumultus in plebe, maxime Graecis arguentibus, et inflammantibus calumniam falsitatis, ut cogeretur Episcopus [ea quippe civitas erat) Iudaeorum testimonium flagitare. Utrum autem illi imperitia, an malitia hoc esse in Hebraeis codicibus responderunt, quod et Graeci et Latini habebant. [1724] Quid plura? coactus est homo velut mexdositatem corrigere, volens, post magnum periculum, non remanere sine plebe. Unde etiam nobis videtur aliquando te quoque in nonnullis falli potuisse. Et vide hoc quale sit, in eis litteris, quae non possunt collatis usitatarum linguarum testimoniis emendari. 6 Proinde non parvas Deo gratias agimus de opere tuo, quo Evangelium ex Graeco interpretatus es: quia pene in omnibus nulla offensio est, cum Scripturam Graecam contulerimus. Unde si quisquam veteri falsitati contentiosus faverit, prolatis collatisque codicibus, vel docetur facillime, vel refellitur. Et si quaedam rarissima merito movent, quis tam durus est, qui labori tam utili non facile ignoscat, cui vicem laudis referre non sufficit? Quid tibi autem videatur, cur in multis aliter se habeat Hebraeorum codicum auctoritas, aliter Graecorum, quae dicitur Septuaginta, vellem dignareris aperire. Neque enim parvum pondus habet illa, quae sic meruit diffamari, et qua usos Apostolos, non solum res ipsa indicat, sed etiam te attestatum esse memini. Ac per hoc plurimum profueris, si eam Scripturam Graecam quam Septuaginta operati sunt, Latinae veritati reddideris: quae in diversis codicibus ita varia est, ut tolerari vix possit, et ita suspecta, ne in Graeco aliud inveniatur, ut inde aliquid proferri aut probari dubitetur. Brevem putabam futuram hanc epistulam: sed nescio quomodo ita mihi dulce factum est in ea progredi, ac si tecum loquerer. Sed obsecro te per Dominum, ne te pigeat ad omnia respondere, et praestare mihi, quantum potueris, praesentiam tuam. 1 Domino vere Sancto et Beatissimo Papae AUGUSTINO HIERONYMUS, in Domino salutem. Crebras ad me epistulas dirigis, et saepe compellas, ut respondeam cuidam Epistulae tuae, cuius ad me, ut ante iam scripsi, per fratrem Sysinnium Diaconum exemplaria pervenerunt absque suscriptione tua; et quam primum per fratrem Profuturum, secundo per quemdam alium te misisse significas: et interim Profuturum retractum de itinere, et Episcopum constitutum, veloci morte subtractum: illum cuius nomen retices, maris timuisse discrimina, et navigationis mutasse consilium. Quae cum ita sint, satis mirari nequeo, quomodo ipsa epistula et Romae et in Italia haberi a plerisque dicatur, et ad me solum non pervenerit, cui soli missa est: praesertim cum idem frater Sysinnius inter caeteros Tractatus tuos dixerit eam se non in Africa, non apud te, sed in insula Adriae, ante hoc ferme quinquennium reperisse. 2 De amicitia omnis tollenda suspicio. De amicitia omnis tollenda suspicio est, et sic cum amico, quas cum altero se est loquendum. Nonnulli familiares mei et vasa Christi, quorum Ierosolymis et in sanctis Locis per magna copia est, suggerebant, non simplici animo a te factum, sed laudem atque rumusculos et gloriolam populi requirente, ut de nobis cresceres; ut multi cognoscerent te provocare, me timere; te scribere ut doctum, me tacere, ut imperitum: et tandem reperisse, qui garrulitati meae silentium modumque imponeret. Ego autem ut simpliciter fatear dignationi tuae, primum idcirco respondere nolui, quia tuam liquido epistulam non credebam; nec (ut vulgi de quibusdam proverbium est) litum melle gladium. Deinde illud cavebam, ne episcopo communionis meae viderer procaciter respondere; et aliqua in reprehendentis epistula reprehendere: praesertim cum quaedam in illa haeretica iudicarem. 3 Ad extremum, ne tu iure exspostulares, et diceres: Quid enim? Epistulam meam videras, et notae tibi manus in subscriptione signa deprehenderas, ut tam facile amicum laederes, et alterius malitiam in meam verteres contumeliam? Igitur ut ante iam scripsi, aut mitte eamdem epistulam, tua subscriptam manu, aut senem latitantem in cellula lacessere desine. Sin autem tuam vis vel exercere, vel ostentare doctrinam, quaere iuvenes et disertos et nobiles, quorum Romae dicuntur esse quamplurimi, qui possint et audeant tecum congredi, et in disputatione sanctarum Scripturarum, iugum cum Episcopo ducere. Ego quondam miles, nunc veteranus et tuas et aliorum debeo laudare victorias, non ipse rursus effoeto corpore dimicare; ne si me frequenter ad rescribendum impuleris, illius recorder historiae, quod Hannibalem iuveniliter exsultantem, Q. Maximus patientia sua fregerit. Omnia fert aetas, animum quoque: saepe ego longos Cantando puerum memini me condere soles. Nunc oblita mihi tot carmina: vox quoque Moerim Iam fugit ipsa. [VIRGIL. Eclog. 9. v. 51.] Et ut magis de Scripturis sanctis loquar, Berzellai ille Galaadites, regis David beneficia, omnesque delicias iuveni delegans filio , ostendit senectutem haec nec appetere debere, nec oblata suscipere. 4 Quod autem iuras te adversum me librum nec scripsisse, neque Romam misisse, quem non scripseris; sed si forte aliqua in tuis scriptis reperiantur, quae a meo sensu discrepent, non me a te laesum, sed a te scriptum, quod tibi rectum videbatur; quaeso ut me patienter audias. Non scripsisti librum, et quomodo mihi reprehensionis a te meae per alios scripta delata sunt? Cur habet Italia quod tu non scripsisti? Qua ratione poscis, ut rescribam ad ea quae scripsisse te denegas? Non tam hebes sum, ut si diversa senseris, me a te laesum putem. Sed si mea cominus dicta reprehendas, et rationem scriptorum expetas, et quae scripserim, emendare compellas, et ad παλινωδίαν provoces, et oculos mihi reddas, in hoc laeditur amicitia, in hoc necessitudinis iura violantur. Ne videamur certare pueriliter, et fautoribus invicem vel detractoribus nostris tribuere materiam contendendi; haec scribo, quia te pure et Christianae diligere cupio, nec quidquam in mea mente retinere. quod distet a labiis. Non enim convenit, ut ab adolescentia usque ad hanc aetatem in monasteriolo cum sanctis Fratribus labore desudans, aliquid contra Episcopum communionis meae scribere audeam: et eum Episcopum, quem ante cepi amare quam nosse; qui me prior ad amicitias provocavit; quem post me orientem in Scripturarum divinarum [al. abest divinarum] eruditione laetatus sum. Igitur aut tuum negato librum, si forte non tuus est, et desine flagitare rescriptum ad ea quae non scripsisti: aut si tuus est, ingenue confitere; ut si in defensionem mei aliqua scripsero, in te culpa sit qui provocasti, non in me, qui respondere compulsus sum. 5 Addis praeterea te paratum esse, ut si quid me in tuis scriptis moverit, et corrigere voluero, fraterne accipias, et non solum mea in te benevolentia gavisurum; sed ut hoc ipsum faciam, deprecaris. Rursum dico quod sentio, provocas senem, tacentem stimulas, videris iactare doctrinam. Non est autem aetatis meae putari malevolum erga eum, cui magis favorem debeo. Et si in Evangeliis ac Prophetis perversi homines inveniunt quod nitantur reprehendere, miraris si in tuis libris, et maxime in Scripturarum expositione, quae vel obscurissimae sunt, quaedam a recta linea discrepare videantur? Et hoc dico non quod in operibus tuis quaedam reprehendenda iam censeam: neque enim lectioni eorum umquam operam dedi, nec horum exemplariorum apud nos copia est, praeter Soliloquiorum tuorum libros, et quosdam Commentarios in Psalmos, quos si vellem discutere, non dicam a me, qui nihil sum, sed a veterum Graecorum docerem interpretationibus discrepare. Vale, mi amice carissime, aetate fili, dignitate parens; et hoc a me rogatus observa, ut quidquid mihi scripseris, ad me primum facias pervenire. 1 Dilectissimis fratribus SUNNIAE et FRETELAE, et caeteris qui vobiscum Domino serviunt, HIERONYMUS. Vere in vobis Apostolicus et Propheticus sermo completus est: In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum [et Rom. 10. 18]. Quis hoc crederet, ut barbara Getarum lingua Hebraicam quaereret Veritatem; et dormitantibus, imo contendentibus Graecis, ipsa Germania Spiritus Sancti eloquia scrutaretur? In veritate cognovi, quod non est personarum acceptor Deus; sed in omni gente qui timet Deum, et operatur iustitiam, acceptus est illi [et 35]. Dudum callosa tenendo capulum manus, et digiti tractandis sagittis aptiores, ad stylum calamumque mollescunt; et bellicosa pectora vertuntur in mansuetudinem Christianam. Nunc et Isaiae vaticinium cernimus opere completum: Concident gladios suos in aratra, et lanceas suas in falces; et non sumet gens contra gentem gladium, et non discent ultra pugnare . Rursum in eodem: Pascetur lupus cum agno; et pardus requiescet cum haedo; et vitulus et leo et taurus pascentur simul; et puer parvulus ducet eos, et bos et ursus in commune pascentur: pervulique eorum erunt pariter; et leo et bos comedent paleas [Ibid. 7. 8. et seqq.]; non ut simplicitas in feritatem transeat, sed ut feritas discat simplicitatem. 2 Quaeritis a me rem magni operis, et maioris invidiae; in qua scribentis non ingenium, sed eruditio comprobetur; ut dum ipse cupio de caeteris iudicare, iudicandum me omnibus praebeam: et in opere Psalterii iuxta digestionem schedulae vestrae, ubicumque inter Latinos Graecosque contentio est, quid magis Hebraeis conveniat, significem. In quo illud breviter admoneo, ut sciatis aliam esse editionem, quam Origenes et Caesariensis Eusebius, omnesque Graeciae tractatores Κοινὴν, id est, communem appellant, atque Vulgatam, et a plerisque nunc Λουκιανὸς dicitur; aliam Septuaginta Interpretum, quae in Ἑξαπλοῖς codicibus reperitur, et a nobis in Latinum sermonem fideliter versa est, et Ierosolymae atque in Orientis ecclesiis decantatur. Super qua re et sanctus filius meus Avitus saepe quaesierat. Et quia se occasio fratris nostri Firmi Presbyteri dedit, qui mihi vestram epistulam reddidit; duobus scribens, in commune respondeo, et me magno amicitiae libero foenore, quod quanto magis solvimus, plus debemus. Sicut autem in novo Testamento, si quando apud Latinos quaestio exoritur, et est inter exemplaria varietas, recurrimus ad fontem Graeci sermonis, quo novum scriptum est Instrumentum: ita in veteri Testamento, si quando inter Graecos Latinosque diversitas est, ad Hebraicam confugimus [al. recurrimus] veritatem; ut quidquid de fonte proficiscitur, hoc quaeramus in rivulis. Κοινὴ autem ista, hoc est Communis editio, ipsa est quae et Septuaginta. Sed hoc interest inter utramque, quod Κοινὴ pro locis et temporibus, et pro voluntate scriptorum, vetus corrupta editio est. Ea autem quae habetur in Ἑξαπλοῖς, et quam nos vertimus, ipsa est quae in eruditorum libris incorrupta, et immaculata Septuaginta Interpretum translatio reservatur. Quidquid ergo ab hac discrepat, nulli dubium est, quin ita et ab Hebraeorum auctoritate discordet. 3 Prima de quinto Psalmo quaestio fuit: Neque habitabit iuxta te malignus . Pro quo habetur in Graeco, οὔτε παροικήσει σοι πονηρὸς sive πονηρευόμενος, ut Vulgata editio continet. Et miramini, cur παροικὶαν, id est, incolatum Latinus interpres non verterit, sed pro hoc posuerit habitationem, quae Graece dicitur κατοικία. Quod quidem in alio loco fecisse convincitur: Heu mihi, quia incolatus meus prolongutus est . Et in decimo quarto Psalmo rursum pro incolatu habitationem posuit: Domine quis habitabit in tabernaculo tuo? . Et sciendum, quod si voluerimus dicere: Domine quis incolet tabernaculum tuum? vel illud de quinto: Neque incolet iuxta te malignus, perdet εὐφωνίαν: et dum interpretationis κακοζηλίαν sequimur, omnem decorem translationis amittimus, et hanc esse regulam boni interpretis, ut ἰδιώματα linguae alterius, suae linguae exprimat proprietate. Quod et Tullium in Protagora Platonis, et in Οἰκονομικῷ Xenophontis, et in Demosthenis contra Aeschinen oratione fecisse convincimus; et Plautum, Terentium, Caeciliumque eruditissimos viros, in Graecis comoediis transferendis. Nec ex eo quis Latinam linguam angustissimam putet, quod non possit verbum de verbo transferre; cum etiam Graeci pleraque nostra circuitu [al. per circumitus] transferant: et verba Hebraica, non interpretationis fide, sed linguae suae proprietatibus nitantur exprimere. 4 De eodem Psalmo: Dirige in conspectu meo viam tuam . Pro quo habetur in Graeco κατεύθυνον ἐνώπιον σου τὴν ὁδόν μου, hoc est, dirige in conspectu tuo viam meam. Quod nec Septuaginta habent, nec Aquila, nec Symmachus, nec Theodotion; sed sola Κοινὴ editio. Denique et in Hebraeo ita scriptum reperi, OSER LAPHANAI DARCHACH. Quod omnes voce simili transtulerunt; Dirige in conspectu meo viam tuam. Secundum illud, quod in Oratione Dominica dicitur: Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum . Non quo nobis orantibus sanctificetur quod per se sanctum est: sed quo petamus, ut quod per naturam sui sanctum est, sanctificetur in nobis. Ergo et nunc Propheta postulat, ut via Domini quae per se recta est, etiam sibi recta fiat. 5 De sexto Psalmo: Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei . Et dicitis in Graeco, vehementer, non haberi. Scio: sed hoc in editione Vulgata. Caeterum in Hebraeo habet MOD, id est, vehementer; et omnes, σφόδρα, similiter transtulerunt. 6 De septimo Psalmo: Iudica me Domine secundum iustitiam meam . Pro quo habetur in Graeco, κατὰ τὴν δικαιοσὺνην σου, id est, iuxta iustitiam tuam. Sed et in hoc male; in Hebraeo enim SEDECI habet, quod interpretatur, iustitia mea; et non SEDECACH, quod, iustitiam tuam, sonat. Sed et omnes Interpretes, iustitiam meam, voce simili transtulerunt. Nec cuiquam videatur temerarium, quod iudicari secundum iustitiam suam postulet, cum et sequens versiculus hoc ipsum significet: Et secundum innocentiam meam super me [Ibid.] Et sexti decimi Psalmi hoc exordium sit: Exaudi Domine iustitiam meam . Et in septimo decimo quoque dicatur: Retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum reddet mihi . In vigesimo quoque quinto Psalmo scriptum sit: Proba me, Domine, et tenta me: ure renes meos, et cor meum . Et in quarto dicatur: Cum invocarem, exaudivit me Deus iustitiae meae . Et in octogesimo quinto: Custodi animam meam, quoniam sanctus sum . Iacob quoque loquatur in Genesi: Exaudiet me cras iustitia mea . 7 De octavo Psalmo: Quoniam videbo coelos tuos . Et dicitis quod, tuos, in Graeco non habeat. Verum est, sed in Hebraeo legitur SAMACHA, quod interpretatur, coelos tuos, et de editione Theodotionis in Septuaginta interpretibus additum est sub asterisco: cuius rei vobis sensum breviter aperiam. Ubi quid minus habetur in Graeco ab Hebraica Veritate, Origenes de translatione Theodotionis addidit, et signum posuit asterisci, id est, stellam, quae quod prius absconditum videbatur, illuminet, et in medium proferat: ubi autem quod in Hebraeo non est, in Graecis codicibus invenitur, obelon, id est, iacentem praeposuit virgulam, quam nos Latine, veru, possumus dicere; quo ostenditur iugulandum esse et confodiendum, quod in Authenticis libris non invenitur. Quae signa et in Graecorum, Latinorumque poematibus inveniuntur. 8 Decimo sexto: Oculi tui videant aequitates . Pro quo in Graeco vos legisse dixistis: οἱ ὀφθαλμοί μου, id est, oculi mei; sed rectius, oculi tui, quia et supra dixerat: De vultu tuo iudicium meum prodeat ; et oculi Dei in Propheta recta operante, non prava, sed recta conspiciant. In ipso: Custodi me ut pupillam oculi [Ibid. 8]. Dicitisque in Graeco legi: Custodi me Domine; quod nec in Hebraeo, nec in ullo [al. illo] habetur interprete. In eodem: Exsurge, Domine, praeveni eum, et supplanta eum [Ibid. 13]. Pro quo in Graeco sit, πρόφθασον αὐτοὺς, id est, praeveni eos, et supplanta eos: sed melius si legatur numero singulari: siquidem de impio dictum est, de quo statim sequitur, praeveni eum et supplanta eum: eripe animam meam ab impio. Nullique dubium, quin diabolum significet. 9 Decimo septimo Psalmo: Grando et carbones ignis . Et quaeritis cur Graecus istum versiculum secundo non habeat, interpositis duobus versibus. Sed sciendum, quia de Hebraico, et de Theodotionis editione in Septuaginta Interpretibus sub asterisco additum sit. In eodem: Qui perfecit pedes meos tanquam cervorum [Ibid. 34]. Pro quo scribitis in Graeco inveniri ὡσεὶ ἐλάφου, id est, tanquam cervi: singularem numerum pro plurali. Sed in Hebraeo pluralis numerus positus est CHAIALOTH, et omnes Interpretes pluralem numerum transtulerunt. In eodem: Et dedisti mihi protectionem salutis tuae [Ibid. 36]. Pro quo in Graeco vos legisse dixistis, τῆς σωτηρίας μου, id est, salutis meae. Sed in Hebraeo IESACHA, salutis tuae, significat, non, meae; quod et omnes Interpretes transtulerunt. In ipso: Supplantasti insurgentes in me subtus me [Ibid. 40]. Pro quo in Graeco plus invenisse vos dicitis: Omnes insurgentes; sed, omnes, additum est. In eodem: Vivit Dominus, et benedictus Deus meus [Ibid. 47]. Et dicitis in Graeco non haberi, meus. Quod non sub asterisco, sed ab ipsis Septuaginta de Hebraica Veritate translatum est; et cuncti Interpretes in hac parte consentiunt. In eodem: Liberator meus de gentibus iracundis [Ibid. 48]. Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis: Ab inimicis meis fortibus, sive potentibus. Et quia semel veritati studemus, si quid vel transferentis festinatione, vel scribentium, vitio depravatum est, simpliciter confiteri, et emendare debemus. In Hebraeo nihil aliud habet nisi hoc: Liberator meus ab inimicis meis. Septuaginta autem, iracundis, addiderunt. Et pro gentibus, tam in Hebraeo, quam in cunctis Interpretibus, inimici positi sunt: et miror, quomodo pro inimicis, gentes mutatae sint. 10 Decimo octavo: Exsultavit ut gigas ad currendum viam suam . Et dicitis quod in Graeco, suam, non habeat: sed hoc nos sub veru additum reperimus, et in Hebraeo non esse manifestum est. 11 Decimo nono: Tribuat tibi secundum cor tuum . Et dicitis in Graeco vos hoc versiculo additum nomen Domini reperisse, quod superfluum est: quia ex superioribus, Ἐπακοὺσαι σου Κύριος, subauditur, unde coepit et Psalmus; Exaudiat te Dominus in die tribulationis [Ibid. 11]; ut et hic sub eodem sensu dicatur: Tribuat tibi secundum cor tuum, id est, ipse Dominus, de quo supra dictum est. In eodem: Et exaudi nos in die, qua invocaverimus te [Ibid. 10]. Pro quo legisse vos dicitis: in quocumque die; sed superius cum Hebraica veritate concordat, ubi scriptum est BIOM, id est, in die. 12 Vigesimo primo: Tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum a me . Et dicitis invenisse vos, meum; quod et verum est, et ita corrigendum. Brevi enim, si quid scriptorum errore mutatum est, stulta credimus contentione defendere. In eodem; Universum semen Iacob magnificate eum [Ibid. 24]. Pro quo in Graeco scriptum sit, δοξάσατε αὐτὸν, id est, glorificate eum. Sed sciendum quod ubicumque in Graeco scriptum est, glorificate, Latinus Interpres, magnificate, transtulerit; secundum illud quod in Exodo dicitur: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est ; pro quo in Graeco scribitur, glorificatus est: sed in Latino sermone si transferatur, fit indecora translatio; et nos emendantes olim Psalterium, ubicumque sensus idem est, veterum Interpretum consuetudinem mutare noluimus, ne nimia novitate lectoris studium terreremus. 13 Vigesimo secundo: Calix meus inebrians quam praeclarus est . Pro quo in Graeco legisse vos dicitis, calix tuus: sed hoc in Κοινῇ errore obtinuit. Caeterum et Septuaginta, et Haebraicum, et omnes Interpretes, calix meus, habent, quod Hebraice dicitur CHOSI: alioquin si calix tuus, esset, diceretur CHOSACH. 14 Vigesimo quarto: Confundantur omnes iniqua agentes . Et dicitis quod, omnes, in Graeco non habeat, et bene; nam nec in Hebraeo habet, sed in Septuaginta sub veru additum est. In eodem: Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quia sustinui te [Ibid. 21]. Et dicitis in Graeco vos reperisse, Domine: quod superfluum est. 15 Vigesimo sexto: Et nunc ecce exaltavit caput meum . Sed, ecce, superfluum est. In eodem: Exquisivit facies mea [Ibid. 8]. Pro quo in Graeco sit positum: quaesivit te facies mea. Sed melius superius. 16 Vigesimo septimo: Exaudi vocem deprecationis meae . Pro quo invenisse dixistis: Exaudi Domine, sed et hoc additum est. 17 Vigesimo octavo: Et in templo eius omnis dicet gloriam . Pro quo in Graeco sit, πᾶς τίς. Quod si transferre voluerimus ad verbum, omnis quis, in κακοζηλίαν interpretationis incurrimus, et fit absurda translatio. In eodem: Dominus diluvium inhabitare facit [Ibid. 10]. Pro quo legisse vos dicitis: Dominus diluvium inhabitat; quorum prius ad gratiam pertinet in credentibus, secundum ad eius, in quo credunt, habitaculum. Sed quia IASAB verbum ambiguum est, et potest utrumque sonare, nam et sessio, et habitatio dicitur; et in ipso Psalmo de gratia baptismatis dicebatur: Vox Domini super aquas: Dominus super aquas multas. Et: Vox praeparantis cervos, et revelabit condensa, et in templo eius omnis dicet gloriam [Ibid. 3. et seqq.], de ipsis sentire volumus, qui glorificant Dominum; et interpretati sumus: Dominus diluvium inhabitare facit . 18 Trigesimo: Quoniam tu es protector meus. Rursum in hoc loco nomen Domini additum est; et ne eadem semper inculcem, observare debetis nomen Domini et Dei saepissime additum; et id vos debere sequi quod de Hebraico et de Septuaginta Interpretibus emendavimus. In eodem: Ego autem dixi in excessu mentis meae . Pro quo in Latinis codicibus legebatur, in pavore meo, et nos iuxta Graecum transtulimus, ἐν τῇ ἐκστάσει μου, id est, in excessu mentis meae; aliter enim Latinus sermo ἔκστασιν exprimere non potest, nisi mentis excessum. Aliter me in Hebraico legisse noveram, in stupore et admiratione mea. 19 Trigesimo primo: Nec est in spiritu eius dolus . Pro quo in Graeco vos legisse dicitis, ἐν τῷ στόματι αὐτοῦ, id est, in ore eius; quod solus Symmachus posuit. Alioquin et Septuaginta Interpretes, et Theodotion, et Quinta, et Sexta Editio, et Aquila, et ipsum Hebraicum, in spiritu eius, habet, quod Hebraice dicitur BRUCHO. Sin autem esset, in ore eius, scriberetur, BAFFIO. In eodem Conversus sum in aerumna mea [Ibid. 4]; in Graeco, mea, non esse suggeritis. Quod ex Hebraico, et de translatione Theodotionis sub asterisco additum est, et in Hebraeo legitur LASADDI. 20 Trigesimo quarto: Omnia ossa mea dicent, Domine . Pro quo in Graeco bis, Domine, invenisse vos dicitis. Sed sciendum, quod multa sunt exemplaria apud Hebraeos, quae ne semel quidem Dominum habeant. 21 Trigesimo sexto: Et viam eius volet . In Graeco, volet nimis, vos legisse dicitis. Quod additum est, nec apud quemquam habetur Interpretum. 22 Trigesimo octavo: Verumtamen vane conturbatur omnis homo . Et dicitis vos in Graeco non invenisse, conturbatur. Sed et hoc in LXX. sub veru additum est. Et hinc apud vos, et apud plerosque error exoritur, quod scriptorum negligentia, virgulis et asteriscis subtractis, distinctio universa confunditur. 23 Trigesimo nono: Et legem tuam in medio cordis mei . Pro quo in Graeco reperisse vos dicitis, in medio ventris mei, quod et in Hebraeo sic scriptum est, BATTHOCH MEAI. Sed propter euphoniam apud Latinos, in corde, translatum est; et tamen non debemus subtrahere quod verum est. In eodem: Domine, in adiutorium meum respice [Ibid. 14]. Pro quo in Graeco reperisse vos dicitis, σπεύσον, id est, festina. Sed apud Septuaginta πρόσχες, id est, respice, scriptum est. 24 Quadragesimo: Et si ingrediebatur, ut videret . Et dicitis quod Si in Graeco non sit positum. Cum manifestissime et in Hebraeo, et in cunctis Interpretibus scriptum sit; et Septuaginta transtulerint, καὶ εἰ εἴσεπορεύετο τοῦ ὶδεῖν. 25 Quadragesimo primo: Salutare vultus mei, Deus meus . Pro quo invenisse vos dicitis, et Deus meus. Sed sciendum; hoc in isto Psalmo bis inveniri, et in primo positum esse: salutare vultus mei, Deus meus; in secundo autem, id est, in fine ipsius Psalmi: Salutare vultus mei, et Deus meus; ita dumtaxat, ut, et coniunctio de Hebraeo, et Theodotione sub asterisco addita sit. In eodem: Exprobraverunt mihi qui tribulant me [Ibid. 11]. Pro quo vos invenisse dixistis, οἱ ἐχθροί μου, id est, inimici mei; cum et apud Septuaginta scriptum sit, οἱ θλίβοντές με, et apud Hebraeos SORARAI, id est, hostes mei. In eodem: Spera in Deum, quoniam adhuc confitebor illi [Ibid. 12]. Et dicitis, adhuc, in Graeco non inveniri. Quod sub asterisco additum est. Ita enim et in Hebraeo scriptum reperimus CHI OD, quod significatur ὅτι ἔτι, Latineque dicitur, quoniam adhuc. Hoc ipsum etiam in quadragesimo secundo intelligendum est. 26 Quadragesimo tertio: Et non egredieris in virtutibus nostris . Pro quo in Graeco reperisse vos dicitis: Et non egredieris, Deus [Ibid. 15]; sed superfluum est. In ipso: Posuisti nos in similitudinem gentibus [Ibid. 15]. Pro quo in Graeco scriptum sit ἐν τοῖς ἔθνεσιν, sed si dictum fuisset in Latino, in similitudinem in gentibus, κακόφωνον esset, et propterea absque damno sensus, interpretationis elegantia conservata est. Alioquin in Hebraico ita scriptum reperi: Posuisti nos proverbium in gentibus. In eodem: Exsurge, adiuva nos [Ibid. 26]. Pro quo, more solito, in Graeco nomen Domini additum est. 27 Quadragesimo quarto: Sagittae tuae acutae : pro quo in Graeco legisse vos dicitis: acutae, potentissime; sed hoc male, et de superiori versiculo additum est, in quo legitur: Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime [Ibid. 4]. 28 Quadragesimo septimo: Quoniam ecce reges congregati sunt . Pro quo in Graeco legisse vos dicitis: Quoniam ecce reges eius congregati sunt. Quod superfluum esse, ipse lectionis textus ostendit; et in veteribus codicibus Latinorum scriptum erat, reges terrae, quod nos tulimus [f. sustulimus, quia nec in Hebraeo, nec in Septuaginta reperitur. In ipso: Sicut audivimus, sic vidimus [Ibid. 9]. Pro quo in Graeco reperisse vos dicitis: sic et vidimus, quod superfluum est: legitur enim in Hebraeo CHEN RAINU, quod interpretatur οὕτως ἔιδομεν, hoc est, sic vidimus. In eodem: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui [Ibid. 10]. Pro eo quod nos de Hebraico, et de Septuaginta Interpretibus vertimus, templi tui, in Graeco vos legisse dicitis, populi tui, quod superfluum est. In Hebraico scriptum est ECHALACH, id est, τοῦ ναοῦ σου, hoc est, templi tui, et non AMMACH; quod populum tuum significat. 29 Quadragesimo octavo: Homo cum in honore esset . Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis: Et homo in honore cum esset. Sed sciendum, quod iste versiculus bis in hoc Psalmo sit, et in priori additam habeat, et, coniunctionem, in fine non habeat. In eodem: Et dominabuntur eorum iusti [Ibid. 15]. Pro iustis, εὐθεῖς, id est, rectos, in Graeco vos legisse dicitis; sed propter εὐφωνίαν ita in Latinum versum est. Alioquin et in eo loco, ubi scriptum legimus: In libro τοῦ εὐθοῦς, iustorum intelligimus librum , et non debemus sic verbum de verbo exprimere, ut dum syllabas sequimur, perdamus intelligentiam. In eodem: De manu inferni, cum liberaverit me . Pro quo in Graeco legisse vos dicitis: cum acceperit me: quod quidem et nos ita de LXX. vertimus; et miror a quo in vestro codice depravatum sit. 30 Quadragesimo nono: Sedens adversus fratrem tuum loquebaris [Ibid. 16]. Pro quo in Graeco reperisse vos dicitis, κατὰ τοῦ ἀδελφοῦ σου κατελάλεις, et putatis non bene versum, quia diximus, adversus fratrem tuum loquebaris, et debuisse nos dicere, adversus fratrem tuum loquebaris, et debuisse nos dicere, adversus fratrem tuum detrahebas; quod vitiosum esse, et in nostra lingua non stare, etiam stultis patet. Nec ignoramus, quod καταλαλία dicitur detractio; quam si voluerimus ponere, non possumus dicere, adversus fratrem tuum detrahebas; sed de fratre tuo detrahebas. Quod si fecerimus, rursus contentiosus verborum calumniator inquiret, quare non dixerimus, κατὰ τοῦ ἀδελφοῦ σου, hoc est, adversus fratrem tuum. Haec superflua sunt, et non debemus impolita nos verborum interpretatione torquere, cum damnum non sit in sensibus, quia unaquaeque lingua, ut ante iam dixi, suis proprietatibus loquitur. In ipso: Ne quando rapiat, et si qui eripiat [Ibid. 22]. Et in Graeco reperisse vos dicitis: Et non sit qui eripiat; quod et a nobis versum est, et in nostris codicibus sic habetur. Et miror quomodo vitium librarii dormitantis, ad culpam referatis interpretis; nisi forte fuerit hoc: Ne quando rapiat, nec sit qui eripiat, et ille pro, nec, et, scripserit. In eodem: Sacrificium laudis honorificabit me. Pro quo in Graeco scribitur, δοξάσει με, id est, glorificabit me, de quo et supra diximus. In Evangelio in eo loco, ubi in Graeco legimus, Πάτερ δόξασόν με τῇ δόξῄ ᾗ εἶχον παρὰ σοι πρὸ τοῦ τὸν κόσμον γενέσθαι, in Latino legitur: Pater clarifica me : noluimus ergo immutare quod ab antiquis legebatur, quia idem sensus erat. 31 Quinquagesimo quarto: Exspectabam eum, qui salvum me fecit . Et dicitis vos invenisse in Graeco: Exspectabam Deum, quod additum est. In eodem: A pusillanimitate spiritus [Ibid.]. Et in Graeco invenisse vos dicitis, ἀπὸ ὀλιγοψυχίας, quod proprie pusillanimitas dicitur. Sed sciendum quod pro ὀλιγοψυχία, Aquila, et Symmachus, et Theodotion, et Quinta Editio interpretati sunt, ἀπὸ πνεύματος, id est, a spiritu; et in Hebraeo scriptum sit MERUA: omnisque sensus ita apud eos legatur: Festinabo, ut salver a spiritu tempestatis, et turbinis . In eodem: Quoniam si inimicus maledixisset [Ibid. 13]. In Graeco ὠνείδισεν, hoc est, exprobrasset, positum est. Sed inter maledicta et opprobria sensum non discrepare perspicuum est. 32 Quinquagesimo quinto: Quoniam multi bellantes adversum me, ab altitudine diei timebo [. et 4]. Et dicitis in Graeco vos invenisse, non timebo; quod additum est. Et est ordo: quoniam multi dimicant adversum me, idcirco ego ab altitudine diei timebo: hoc est, non bellantes adversum me, sed tuum excelsum timebo lumen. In ipso: In ira populos confringes [Ibid. 8]. Pro quo in Graeco legitur ἐν ὀργῇ λαοὺς κατάξεις, id est, confringes: Et apud Latinos pro eo quod est, deiicies, id est, καταβαλεῖς, male error obtinuit, κατάξεις, id est, in ira populos confringes; nam et in Hebraeo HORED habet, id est, καταβίβασον: quod nos possumus dicere, depone; et Symmachus interpretatus est, κατασεῖσαι. 33 Quinquagesimo octavo: Quia Deus susceptor meus . Pro quo in Graeco positum est: Susceptor meus es tu. Sed sciendum in Hebraeo nec, es, scriptum, nec, tu; et apud Septuaginta solos inveniri. In ipso: Deus meus, voluntas eius praeveniet me [Ibid. 10]. Pro quo in Graeco scriptum est, τὸ ἔλεος αυτοῦ, id est, misericordia eius, quod et verius est. Sed in Haebreo scriptum est: Misericordia mea praeveniet me. In eodem: Deus ostendet mihi inter inimicos meos [Ibid. 10]. Pro quo in Graeco positum est, Deus meus; sed, meus, additum est. In eodem: Ne occidas eos, ne quando obliviscantur populi tui [Ibid. 11]. Pro quo in Graeco scriptum est: legis tuae; sed in Septuaginta, et in Hebraeo non habet, populi tui, sed, populi mei; et a nobis ita versum est. In eodem: Et scient, quia Deus dominabitur Iacob finium terrae [Ibid. 14]. Pro quo in Graeco scriptum est: Et finium terrae, sed, et, coniunctio addita est, et ordo est: Scient, quia Deus Iacob dominabitur finium terrae. 34 Quinquagesimo nono: Quis deducet me usque in Idumaeam? . Pro quo in Graeco habet aut quis deducet me; sed superfluum est . 35 Sexagesimo: Quoniam tu Deus meus exaudisti orationem meam . Pro quo legitur in Graeco: Quia tu, Deus exaudisti me. Quod non habet in Hebraeo, nec in LXX. Interpretibus, et in Latino additum est. In eudem: Psallam nomini tuo in saeculum saeculi [Ibid. 9]. Pro quo in Graeco sit, In saeculum; et in Hebraeo semel habet LAED, est, in aeternum; et non LOLAM, quod est, in saeculum. 36 Sexagesimo primo: Quia Deus adiutor noster in aeternum . Pro quo in Graeco est: Deus adiutor noster. Ergo, in aeternum, obelus est. 37 Sexagesimo secundo: Sitivit tibi, anima mea . Pro quo in Graeco sit: Sitivit in te anima mea. Sed in Hebraeo non habet ATTHA, quod significat, te; sed LACH, quod ostenditur, tibi: quod et omnes Interpretes transtulerunt. Ergo secundum linguae proprietatem versum est in Latinum. 38 Sexagesimo tertio: Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum . Pro quo in Graeco: Sagitta parvulorum; sed si sic dicamus, non resonat in Latino: Sagitta parvulorum factae sunt plagae eorum. Pro quo melius habet in Hebraeo: Percutiet eos Deus iaculo repentino, et inferentur plagae eorum. 39 Sexagesimo quarto: Qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum eius . In Graeco additum scribitis: Quis sustinebit? quod superfluum est; subauditur enim, qui conturbas profundum maris, et conturbas sonum fluctuum eius. In eodem: Parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio eius [Ibid. 10]. Et dicitis quod in Graeco non sit, eius, cum in Hebraeo THECHINA manifeste, praeparationem eius, significet: eius autem, id est, terrae; de qua supra dixerat: Visitasti terram, et inebriasti eam [Ibid.]. 40 Sexagesimo quinto: Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum . Pro quo invenisse vos dicitis: Cum incenso et arietibus; sed male: in Hebraeo enim scriptum est, EM CATOROTH ELIM, quod interpretatur, μετὰ δυμιάματος κριῶν, id est, cum incenso arietum. In eodem: Propterea exaudivit Deus [Ibid. 19]. Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis: Exaudivit me Deus, sed superfluum est. 41 Sexagesimo septimo: Exultate in conspectu eius . Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis: Et exultate in conspectu eius. Quod ita versum est a nobis, sed a quo in codice vestro corruptum sit, scire non possum. In eodem: Etenim non credunt inhabitare Dominum [Ibid. V. 19]. Pro quo in Graeco legisse vos dicitis: και γὰρ ἀπειθοῦντες του κατασκηνῶσαι: quod utrumque falsum est. Nos enim transtulimus: Etenim non credentes inhabitare Dominum Deum; ut sit sensus, et pendeat ex superioribus: Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus, et eos, qui non credebant Domiuum inhabitare posse mortalibus. In eodem: Deus benedictus Dominus die quotidie . Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis: Dominus benedictus Deus, benedictus Dominus die quotidie; sed melius et verius quod supra. In eodem: Viderunt ingressus tui, Deus [Ibid. 25]; pro quo in Graeco scriptum sit: Visi sunt ingressus tui, Deus. In Hebraeo ita habet RAU ALICHOTHACH: quod Aquila, et Symmachus, et Theodotion interpretati sunt: Viderunt itinera tua, Deus, et quod sequitur: Itinera Dei mei regis, qui est in sancto. Ergo a nobis ita legendum est: Viderunt gressus tuos, Deus; et scriptoris vitium relinquendum, qui nominativum posuit pro accusativo: licet et in Septuaginta, et in Ἑξαπλοῖς ita repererim: ἐθεωρήσαν αὶ πορεῖαὶ σου, ὁ θεὸς: et pro eo quod est ἐθεωρὴσαν, hoc est, viderunt, in multis codicibus habet, ἐθεωρήθησαν: quod et obtinuit consuetudo. In eodem: Ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto [Ibid.]; subauditur, viderunt ingressus Dei mei, et regis mei. Quod autem dicitis, mei, in rege non appositum, apertissimi mendacii est, secundo enim ponitur, et Dei mei, et regis mei, blandientis affectu; ut qui omnium Deus et rex est, suus specialiter Deus fiat, et rex merito servitutis. Denique in Hebraeo scriptum habet, HELI MELCHI, quod Deum meum, et regem meum significat. In eodem: Regna terrae cantate Deo, psallite Domino [Ibid. 33]. Et dicitis, hoc in isto versiculo non esse scriptum, Psallite Domino; quoniam statim sequatur: Diapsalma. Psallite Deo, qui ascendit super coelum coeli ad orientem [Ibid. 34]; cum iste versiculus magis habere debeat iuxta Hebraicam Veritatem: Cantate Deo, psallite Domino; et illud quod sequitur in principio versus alterius, Psallite Deo, non sit in libris authenticis, sed obelo praenotatum. Ergo et vos legite magis quae vera sunt; ne dum additum suscipitis, quod a Propheta scriptum est, relinquatis. 42 Sexagesimo octavo: Laudabo nomen Dei cum Cantico . Pro quo dicitis vos reperisse in Graeco, Dei mei, sed, mei, superfluum est. 43 Septuagesimo: Deus, ne elongeris a me [Ibid. 70. 12]. Quod dicitis in Graeco positum. Deus meus, superfluum est. In eodem: Deus, docuisti me ex iuventule mea [Ibid. 17]. Et in hoc, quod apud Graecos invenisse vos dicitis, Deus meus, superfluum est, meus. In eodem: Donec annuntiem brachium tuum [Ibid. 18]. Et dicitis in Graeco vos reperisse, mirabilia tua, quod de superiori versiculo est, et usque nunc pronuntiabo miracula tua. Bene ergo hic habet, brachium. 44 Septuagesimo primo: Et adorabunt eum omnes reges . Illud quod in Graeco invenisse vos dicitis, reges terrae, superfluum est. In eodem: Benedictus Dominus Deus, Deus Israel [Ibid. 18]. Dicitis in Graeco bis, Deus, non haberi: cum in Hebraeo sit, et apud Septuaginta; et manifestissime triplex Domini, Deique nuncupatio mysterium Trinitatis sit. In eodem: Et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum. Hoc ergo quod in Graeco vos invenisse dicitis: In aeternum et in saeculum saeculi, superflue a Graecis sciatis appositum, quod nec Hebraeus habet, nec septuaginta Interpretes. 45 Septuagesimo secundo: Prodiit quasi ex adipe . Et dicitis vos apud Graecos invenisse, ἐξελεύσεται, id est, prodiet, quod falsum est. Nam et apud Septuaginta Interpretes ita scriptum est: ἐξηλεύσατο ώς ἐκ στέατος ἡ ἀδικία ἀυτῶν. In eodem: Quomodo scit Deus [Ibid. 11], in Graeco dicitis non esse, Deum; cum et apud Septuaginta scriptum sit, Πῶς ἔγνω ὁ θεός, et omnes Interpretes similiter de Hebraeo transtulerint. In eodem: Intelligam in novissimis eorum [Ibid. 17]. Pro quo in Graeco legisse vos dicitis: et intelligam; sed hic, et, coniunctio superflua est. In eodem: Defecit caro mea, et cor meum [Ibid. 26]. Pro quo male perversum ordinem quidam tenent: Defecit cor meum, et caro mea. In eodem: Ut annuntiem omnes praedicationes tuas [Ibid. 28]. Pro quo vos in Graeco legisse dixistis, τὰς αἴνέσεις σου, id est, laudes tuas. Et sciendum quod in Hebraeo, MALOCHOTHACII, scriptum habet, quod Aquila ἀγγελίας σου, id est, nuntios tuos; Septuaginta, τὰς ἐπαγγελίας σου, id est, praedicationes tuas, vel promissa interpretati sunt: licet et laus, et praedicatio unum utrumque significet. 46 Septuagesimo tertio: Ut quid Deus repulisti in finem . Pro quo male apud Graecos legitur ordine commutato: Ut quid repulisti, Deus. In eodem: Quanta malignatus est inimicus in Sancto [Ibid. 3]. Miror quis in codice vestro emendando perverterit, ut pro, Sancto, Sanctis posuerit, cum et in nostro codice, in Sancto, inveniatur. In eodem: Incendamus omnes dies festos Dei a terra [Ibid. 8]. Pro quo in Graeco scriptum est καταπαύσωμεν; et nos ita transtulimus: Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra. Et miror quomodo e latere Adnotationem nostram nescio quis temerarius scribendam in corpore putaverit, quam nos pro eruditione legentis scripsimus hoc modo, Non habet, καταπαύσωμεν, ut quidam putant, sed κατακαύσωμεν, id est, incendamus. Et quia retulit mihi sanctus Presbyter Firmus, qui huius operis exactor fuit, inter plurimos hinc habitam quaestionem, plenius de hoc disputandum videtur. In Hebraeo scriptum est SARPHU CHOL MOEDAU EL BAARES, quod Aquila, et Symmachus verterunt, ἑνεπύρισαν πασάς τάς συναγωγὰς τοῦ Οεοῦ, id est, incenderunt omnes solemnitates Dei in terra. Quinta, κατεκαυσαν id est, combusserunt. Sexta κατακαύσωμεν, id est, comburamus; quod et Septuaginta iuxta Hexaplorum veritatem transtulisse perspicuum est. Theodotion quoque, ἑμπυρίσωμεν vertit, id est, succendamus. Ex quo perspicuum est, sic psallendum, ut nos interpretati sumus; et tamen sciendum, quid Hebraica Veritas habeat. Hoc enim quod Septuaginta transtulerunt, propter vetustatem in Ecclesiis decantandum est; et illud ab eruditis sciendum propter notitiam Scripturarum. Unde si quid pro studio e latere additum est, non debet poni in corpore; ne priorem translationem pro scribentium voluntate conturbet. In eodem: Contribulasti capita draconum in aquis; tu confregisti capita draconis [et 14]. Sic lectionis ordo sequitur, ut in priori versu, tu, non habeat, sed in secundo; et aquae plurali numero scribantur, non singulari, sicut et Aquila verbum Hebraicum AMMAIM, τῶν ὑδάτων, id est, aquarum, interpretatus est. In eodem: Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum [Ibid. 23]. Pro quo in Graeco τῶν ἱκετῶν σου, id est, deprecantium te, scriptum dicitis. In Hebraeo autem, SORARACH legitur, quod Aquila, hostium tuorum, Symmachus, bellantium contra te: Septuaginta, et Sexta Editio, inimicorum tuorum, interpretati sunt: Et est sensus pendens ex superioribus: Memor esto improperiorum tuorum, eorum quae ab insipiente sunt tota die: voces inimicorum tuorum, id est, voces Ne obliviscaris quae te blasphemant, tibique in populo tuo detrahunt. Unde sequitur: Superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper: id est, dum tu differs poenas, illi proficiunt in blasphemiis. 47 Septuagesimo quarto: Narrabimus mirabilia tua . Pro quo male apud Graecos legitur, Narrabo omnia mirabilia tua. 48 Septuagesimo quinto: Omnes viri divitiarum manibus suis . Et non ut vos, nescio a quo depravatum legitis, in manibus suis. In eodem: Terribili, et ei qui aufert spiritum Principum [Ibid. 13]. Dicitis quod, ei, non sit scriptum in Graeco: verum est; sed nisi apposuerimus, ei, Latinus sermo non resonat. Neque enim possumus recte dicere: Terribili, et qui aufert spiritum Principum. 49 Septuagesimo sexto: Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum . Pro quo in Hebraeo legimus. Recordabar Psalmorum meorum in nocte, cum corde meo loquebar, et scopebam spiritum meum. Pro exercitatione, ἀδολεσχίαν, id est, decantationem quamdam, et meditationem Septuaginta transtulerunt; et pro eo, quod nos diximus, scopebam, illi posuerunt, ἕσκαλλον: quod Symmachus transtulit, ἀνηρεύνων, id est, perscrutabam, sive quaerebam: et Quinta similiter. Proprie autem σκαλισμός in agricultura dicitur in sarriendo, id est, sarculando; et quomodo ibi quaeruntur herbae sarculo, quae secentur; sic et iste retractatum [al. retractationem] cogitationum suarum μεταφορικῶς a sarculo demonstravit. Et sciendum, quod ἓσκαλλον, non semel, sed frequenter significat. In eodem: A generatione in generationem [Ibid. 9]. Hoc quod in graeco sequens invenisse vos dicitis, consummavit verbum, recte non habet in Latino, quia et in nullo habetur Interpretum. 50 Septuagesimo septimo: Et narrabunt filiis suis . Pro quo in Graeco habet, ἀπαγγελοῦσιν, quod est, annuntiabunt. Sed sciendum, quod in Hebraeo IASAPHPHERU, scriptum est: quod Aquila, et Symmachus, narrabunt, transtulerunt. In eodem: Et occidit pingues eorum [Ibid. 31]. Sic habet et in Haebreo, hoc est BAMASMNEHEM, quod Aquila interpretatus est, ἐν λιπαροῖς αὐτῶν: Symmachus, τοὺς λιπαρωτέρους αὐτῶν: Septuaginta, et Theodotion, et Quinta, ἐν τοῖς πίοσιν αὑτῶν. Quod quidam non intelligentes, pro πίοσιν, putaverunt scriptum πλείοσιν. In eodem: Dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei [Ibid. 36]. Et in Hebraeo ita scriptum est ICHAZBULO, et omnes voce simili transtulerunt, ἐψεύσαντο αὐτῷ, id est, mentiti sunt ei. Quis autem voluerit pro ei, ponere eum, et vitiare exemplaria, non est mei iudicii. Id eodem: Et propitius fiet peccatis eorum et non disperdet eos . Dicitis quod eos in Graeco non habeat, quod et verum est; sed nos, ne sententia pendeat, Latinum sermonem sua proprietate complevimus. Si quis autem putat, διαφθερεῖ, non perditionem sonare, sed corruptionem, recordetur illius tituli, in quo scribitur, εἰς τὸ τέλος μὴ διαφθέιρῃς, hoc est, in finem ne disperdas, et non ut plerique κακοζήλως interpretantur, ne corrumpas. In eodem: Et induxit eos in montem sanctificationis suae: montem, quem acquisivii dextera eius [Ibid. 54]. Pro quo apud Septuaginta legitur, ὄρος τοῦτο ἐκτήσατο ἡ δεξιά αὐτοῦ: et non ut vos putatis, ὃ ἐκτήσατο, hoc est, quem acquisivit dextera eius. Melius ergo secundum Hebraicam proprietatem interpretatus est Symmachus: montem, quem acquisivit dextera eius. In eodem: Et averterunt se, et non servaverunt pactum, quemadmodum patres eorum [Ibid. 57]. Scio quod, pactum, non habeat in Hebraeo; sed quando omnes voce simili transtulerunt, ἠσυνθέτησαν, et apud Graecos συνθήκη pactum dicitur, ex uno verbo significatur: non servaverunt pactum; licet Septuaginta ἠθέτησαν posuerint. In eodem: In terra, quam fundavit in saecula [Ibid. 68]. Pro quo scriptum invenisse vos dicitis: In terra fundavit eum in saecula. In Hebraeo ita scriptum est ut vertit et Symmachus, ῶς τὴν γῆν ἣν ἐθεμελίωσεν εἰς τὸν αἰῶνα. Si autem non de terra dicitur, quod fundata sit, sed de alia re, quae fundata videatur in terra, probent ex prioribus et sequentibus, quis sensus sit ut [al. et.] nescio quid, quod non dicitur, fundatum videatur in terra. Sin autem Sanctificium in terra fundatum putant, debuit scribi: in terra fundavit illud in saecula. In eodem: Et in intellectibus manuum suarum deduxit eos [Ibid. 72]. Non habet, ἐν τῆ συνέσει, ut scribitis, numero singulari, sed ἐν ταῖς συνέσεσιν, quod intelligentias sonat, sicut habetur et in Hebraeo BATHABUNOTH quod est, in intellectibus. 51 Septuagesimo octavo: Posuerunt Ierusalem in pomorum custodiam . Quod Graece εἰς ὀπωροφυλὰκιον, dicitur, nec aliter potest verti, quam a nobis translatum est. Significat autem speculam quam custodes satorum [al. agrorum] et pomorum habere consueverunt: ut de amplissima urbe parvum tuguriolum vix remanserit. Hoc secundum Graecos. Caeterum in Hebraeo LIIN scriptum habet; quod Aquila vertit λιθόριον, id est, acervum, et cumulum, [al. tumulum] lapidum, quibus vineae et agri purgari solent. 52 Septuagesimo nono: et plantasti radices eius hinc . Et dicitis quod in Graeco, hinc, non habeat; et bene, nam et in nostris codicibus non habetur; et miror quis imperitorum vestros libros falsaverit. 53 Octogesimo secundo: Hereditate possideamus sanctuarium Dei . Et dicitis quod in Graeco sit scriptum , κληρονομὴσωμεν ὲαυτοῖς, id est, Possideamus nobis. Quae superflua quaestio est; quando enim dicitur, possideamus, intelligitur et, nobis. 54 Octogesimo tertio: Cor meum, et caro mea exsultavit in Deum vivum . Pro quo in Graeco scriptum dicitis, exsultaverunt. In hoc nulla contentio est; si enim legimus, exsultavit, intelligitur, et cor meum exsultavit, et caro mea exsultavit. Sin autem, exsultaverunt, duo pariter exsultaverunt, id est, cor, et caro. Et quaeso vos; ut huiusmodi ineptias, et superfluas contentiones, ubi nulla est sensus immutatio, declinetis. In eodem: Beatus vir, cuius est auxilium abs te. In Graeco invenisse vos dicitis: cui est auxilium eius abs te; quod quia nos in Latina interpretatione vitamus, ut dicitis, reprehendimur. Cui enim non pateat, quod si dicere voluerimus, cui est auxilium eius, apertissimum vitium sit; et quando praecesserit, cui, sequi non debeat, eius? nisi forte vitii arguimur, quod vitaverimus vitium. In eodem: In valle lacrymarum [Ibid. 7]. Pro quo dicitis in Graeco scriptum esse, κλαυθμῶνος, id est, plorationis, sed sive ploratum, sive planctum, sive fletum, sive lacrymas dixerimus, unus est sensus. Et nos hoc sequimur, ut ubi nulla est de sensu mutatio, Latini sermonis elegantiam conservemus. 55 Octogesimo quarto: Benedixisti, Domine, terram tuam . Pro eo quod est, benedixisti, in Graeco scriptum dicitis, εὐδόκησας: et quaeritis quomodo hoc verbum exprimi debeat in Latinum. Si contentiose verba scrutamur, et syllabas, possumus dicere: Bene placuit, Domine, terra tua; et dum verba sequimur, sensus ordinem perdimus. Aut certe addendum est aliquid, ut eloquii ordo servetur, et dicendum Complacuit tibi, Domine, terra tua. Quod si fecerimus, rursum a nobis quaeretur, quare addiderimus, tibi; cum nec in Graeco sit, nec in Hebraeo. Eadem igitur interpretandi sequenda est regula, quam saepe diximus, UT UBI non sit damnum in sensu linguae, in quam transferimus, εὐφωνία, et proprietas conservetur. In eodem: Misericordia, et veritas obviaverunt sibi [Ibid. 11]; et dicitis quod in Graeco, sibi, non habeat. Nec in Hebraeo habet: et apud Septuaginta obelo praenotatum est: quae signa dum per scriptorum negligentiam a plerisque quasi superflua relinquuntur, magnus in legendo error exoritur. Si autem non fuerit additum, sibi, misericordia, et veritas non sibi, sed alii occurrisse credentur; nec iustitia et pax sibi dedisse osculum, sed alteri. 56 Octogesimo quinto: Et non proposuerunt te in conspectu suo ; et dicitis, quod in vestro codice, te non habeat. Addite, te, et emendato errore librarii, vestrum quoque errorem emendabitis. In eodem: Et tu Domine Deus miserator et misericors [Ibid. 15]. In Graeco invenisse vos dicitis. Et tu Domine Deus meus. Quod superfluum est: meus enim nec in Hebraeo habetur, nec in Septuaginta. 57 Octogesimo octavo: Magnus, et horrendus . Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis, φοβερὸς, quod significat, terribilis, timendus, formidandus. Ego puto id ipsum significare et horrendum: non ut vulgus aestimat, despiciendum, et squalidum, secundum illud: Mihi frigidus horror Membra quatit. Et: Horror ubique animo, simul ipsa silentia terrent. [Virgil. 3. Aeneid]Et: Monstrum horrendum ingens [Ibid. 20]: et multa his similia. In eodem: Tunc locutus est in visione sanctis tuis. Pro quo in Graeco, filiis tuis, invenisse vos dicitis. Sed sciendum quod in Hebraeo LAASIDACH habet, quod omnes τοῖς ὸσίοις σου, id est, sanctis tuis, transtulerunt: et sola Sexta editio, Prophectis tuis, interpretata est; sensum magis, quam verbum exprimens. Et in Κοινῇ tantum pro sanctis, filios reperi. In eodem: Tu vero repulisti, et respexisti [Ibid. 39]. Pro quo in Graeco, ἐξουδένωσας, invenisse vos dicitis. Unius litterae mutatio quantum vobis fecit errorem: non enim, respexisti; sed, despexisti, et pro nihilo duxisti, interpretati sumus. Nisi forte, ἐξοῦδένωσας, non putatis transferendum, despexisti; sed, secundum disertissimum istius temporis interpretem, annihilasti, vel annulasti, vel nullificasti, et si qua alia possunt inveniri apud imperitos portenta verborum. 58 Octogesimo nono: A seculo et usque in seculum tu es Deus . Et dicitis quod in Graeco non sit, Deus. Quod apud eos esse manifestum est. Nam et Hebraicum habet, et omnes alii Interpretes, et Septuaginta similiter transtulerunt, ἀπὸ τοῦ αίῶνος, και ἓως τοῦ αίῶνος σὺ εἶ ὸ Θεός, quod Hebraice dicitur MEOLAM AD-OLAM ATH EL. In eodem: Quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur [Ibid. 10]. In Graeco invenisse vos dicitis: Mansuetudo super nos: sed et hoc superfluum est. 59 Nonagesimo: Dicet Domino, susceptor meus es tu . Et dicitis quod in Graeco, es, non habeat. Ego vobis amplius dicam, quod apud Hebraeos nec es, habeat, nec tu; sed apud Septuaginta, et apud Latinos pro εὐφωνίᾳ, et verborum consequentia positum sit. 60 Nonagesimo tertio, Beatus homo quem tu erudieris, Domine . Dicitis in Graeco non esse, tu: et verum est; sed apud Latinos propter εὐφωνίαν positum. Si enim dicamus, Beatus homo, quem erudieris, Domine, compositionis elegantiam non habebit. Et [al. Sed] quando dicitur, Domine; et apostropha fit ad Dominum, nihil nocet sensu, si ponatur et, tu. In eodem: Et in malitia eorum disperdet eos [Ibid. 23]. In Graeco dicitis non esse praepositionem, in; sed legi, malitiam eorum disperdet. Sciendum autem, quod in Hebraeo, et in cunctis interpretibus positum sit: In malitia eorum disperdet eos. Si autem voluerimus legere: Malitiam eorum disperdet; id quod in Septuaginta sequitur in fine versiculi, eos, et superfluum erit, et vitiosum. 61 Nonagesimo septimo: Recordatus est misericordiae suae . Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis: Misericordiae suae Iacob; sed hic, Iacob, nomen superfluum est. 62 Centesimo: Oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum . Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis, τοῦ συγκαθῆσθαι αὺτοὺς μετ᾽ εμοῦ. Quis non talem fugiat interpretationem, ut verbum ad verbum exprimens, dicat: Ut consederent ipsi mecum? 63 Centesimo primo: Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto . Et dicitis vos in Graeco invenisse έπὶ δώματι; quod antiqui codices Latinorum interpretati sunt, in aedificio. Δῶμα in orientalibus provinciis idipsum dicitur, quod apud nos tectum; in Palaestina enim, et Aegypto, ubi vel scripti sunt divini Libri, vel interpretati, non habent in tectis culmina, sed Δώματα, quae Romae vel solaria, vel Meniana vocant; id est, plana tecta, quae transversis trabibus sustentatur. Denique et Petrus in Actibus Apostolorum [Cap. 10. 9], quando ascendit in doma, in tectum aedificii ascendisse credendus est. Et quando praecipitur nobis, ut faciamus domati nostro coronam, hoc praecipitur, ut in tecto faciamus per circuitum quasdam eminentias, ne facilis in praeceps lapsus sit . Et in Evangelio, Quae, inquit, auditis in aure, dicetis super domata , id est, super tecta. Et in Isaia, Quid vobis est, quod omnes ascendistis in tecta vana [al. nova] ? et multa istiusmodi. In eodem: Factus sum sicut Νυκτικόραξ in domicilio [Ibid. 7]. Quod similiter habetur in Graeco: et quaeritis quid significat Νυκτικόραξ apud Latinos. In Hebraeo pro nycticorace verbum nos scriptum est, quod Aquila, et Septuaginta, et Theodotion, et Quinta Editio nycticoracem interpretati sunt: Symmachus upapam, Sexta editio noctuam, quod et nos magis sequimur. Denique ubi apud nostros, et Graecos legitur, Factus sum sicut nycticorax in domicilio: apud Hebraeos dicitur, Factus sum sicut noctua in ruinosis. Plerique bubonem contentiose significari putant. In eodem: A facie irae et indignationis tuae. Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis, a facie irae tuae; cum manifestum sit, quod apud Hebraeos, et apud Septuaginta Interpretes sic habeatur, άπὸ προσώπου τῆς ὁργῆς καὶ τοῦ θυμοῦ σου. In eodem: Quoniam placuerunt servis tuis lapides eius: et terrae eius misebuntur [Ibid. 15]. Pro terra in Hebraeo AFAR positum est, quod omnes χοῦν transtulerunt; et potest tam pulvis, quam humus, id est terra, interpretari. 64 Centesimo secundo: Non in perpetuum irascetur . Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis: Non in finem. Sed verbum Hebraicum NESE, et perpetum, et finis, et victoria pro lo corum intelligitur qualitate. 65 Centesimo tertio: Qui facis Angelos tuos spiritus. . Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis, ὁ ποιῶν τούς ἀγγέλους αὐτοῦ , id est, qui facit Angelos suos. A quibus breviter quaerite, quomodo cum ad Deum sermo sit, quasi ad alium loquens Propheta repente mutetur; maxime cum sic incipiat: Domine, Deus meus magnificatus es vehementer: confessionem, et decorem induisti. Et: Qui tegis in aquis superiora eius, id est coeli. Qui ponis nubem ascensum tuum: aut ambulas super pennas ventorum; et statim sequitur: Qui facis Angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem. Qui fundasti terram super stabilitatem suam. Et post paulum: Ab increpatione tua fugient: a voce tonitrui tui formidabunt. Et: In loco, quem fundasti eis. Qui emittis fontes in convallibus. Et illud: Ut educas panem de terra. Si ergo omnia ad secundam personam sunt, id est, ad Deum, quomodo in uno versiculo tertia persona subito, et extra ordinem inducitur? In eodem: A voce tonitrui tui formidabunt [Ibid. 7]. Habet et in Hebraeo tonitrui tui; et miror quomodo apud Latinos scriptorum errore subtractum sit. In eodem: Hoc mare magnum et spatiosum manibus . Dicitis in Graeco, manibus, non haberi, et ego novi. Sed ex Hebraico, et Theodotionis editione in Septuaginta sub asterisco additum est. Denique et in Hebraeo ita scriptum ZE HAIAM GADOL VARAB IDAIM, quod Aquila sic interpretatus est, αὐλή καὶ πλατεῖα χερσὶν, et omnes interpretes αὕτη ἡ θάλασσα ἠ μεγάλη καὶ εὐρύχωρος χερσὶν; et hoc secundum Hebraicam dicitur proprietatem μεταφωρικῶς, quod quasi expansas magnus habeat, et in se cuncta suscipiat. In eodem: Ut educas panem de terra [Ibid. 15]. Pro quo invenisse vos dicitis, ut educat; sed non potest aliud ad ipsum, aliud de ipso dici. Aut omnia quasi ad Deum loquebatur Propheta: aut omnia ad alium de eo referebat. Cum autem pleraque ad ipsum dirigantur; et ea quae ambigua sunt, ad ipsius personam dirigenda sunt. In eodem: Herodii domus dux est eorum [Ibid. 18]. Pro Herodio, quod in Hebraeo dicitur ASIDA, Symmachus ἰκτῖνα [al. gr|ἰκτῖνον],|gr id est, milvum interpretatus est. Denique et nos ita vertimus in Latinum: Ibi aves nidificabunt: Milvo abies domus eius; quod scilicet semper in excelsis et arduis arboribus nidos facere consueverint. Unde et Sexta editio manifestius interpretata est, Milvo ad cupressi nidificandum. Pro abietibus autem, et cupressis in Hebraeo ponitur BARUSIM; quod magis abietes quam cupressos significat. In eodem: Petra refugium herinaciis. Pro quo in Hebraeo positum est SPHANNIM, et omnes χοιρογρυλλίοις voces simili transtulerunt, exceptis Septuaginta, qui, lepores, interpretati sunt. Sciendum autem animal esse non maius hericio, habens similitudinem muris, et ursi: unde in Palaestina ἀρκτομῦς dicitur, et magna est in istis regionibus huius generis abundantia, semperque in cavernis petrarum, et terra foveis habitare consueverunt. 66 Centesimo quarto: Dedit terra eorum ranas . Pro quo in Graeco ἐξῆρψεν vos legisse dicitis. Quod potest ita interpretari: Ebullivit terra eorum ranas; sed et in hoc nulla est sensus mutatio: et nos antiquam interpretationem sequentes, quod non nocebat, mutare noluimus. In eodem: Et contrivit lignum finium eorum [Ibid. 33]. Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis, omne lignum. Sed et hoc additum est, et superfluum. in eodem: Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum [Ibid. 42]. Pro quo in Graeco legisse vos dicitis, ὃν διέθετο, id est, quod disposuit. Ita enim et in Hebraeo, et apud Septuaginta habetur Interpretes: ἐμνήσθη τοῦ λόγου τοῦ ἁγίου αὐτοῦ, τοῦ πρὸς Ἀβραὰμ τὸν δοῦλον αὐτοῦ. Ergo quod in Graeco dicitur, ὄν διέθιτο, in hoc loco et superfluum est, et radendum. 67 Centesimo quinto: Confitemini Domino, quoniam bonus . Pro quo in Graeco legisse vos dicitis: quoniam χρηστὸς, id est, suavis, Sed sciendum quod χρηστὸς et in bonum, et in suavem [al. suave] verti potest. Denique in Hebraeo ita scriptum est, CHI TOB, quod omnes voce simili transtulerunt: quia bonus. Ex quo perspicuum est, quod χρηστὸς, bonus intelligitur. In eodem: Non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae. Dicitis quod in Graeco inveneritis: Et non fuerunt memores. Et, coniunctio superflua est. In eodem: Et irritaverunt ascendentes in maro , mare Rubrum. Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis, παρεπίκραναν, et putatis verbum e verbo debere transferri, et amaricaverunt. Sed haec interpretatio annullationi consimilis est, sive annihilationi. Legite Ezechiel, et invenietis παραπικρασμός, irritationem, et exacerbationem semper expressum, ubi dicitur, οἶκος παραπικραίνων, id est, domus exasperans [. 6. et seqq.]. In eodem: Et vidit, cum tribularentur, et audivit orationem eorum [Ibid. 44]. Quidquid extra hoc in Graeco invenisse vos dicitis, superfluum est. 68 Centesimo sexto : Et statuit procellam eius in auram, et siluerunt fluctus eius . Hoc ergo quod pro isto in Graeco invenisse vos dicitis: καὶ ἐπετίμησεν τῇ καταιγίδι αὐτῆς, καὶ ἒστη, superfluum est. In eodem. Et deduxit eos in portum voluntatis eorum [Ibid. 30]. Pro quo invenisse vos dicitis: In portum voluntatis suae. Sed in Hebraeo non habet EPHSAU, quod voluntatis suae significat, sed EPHSAM, quod voluntatis eorum sonat. 69 Centesimo septimo: Exsurge, gloria mea . Quod dicitis in Latino non esse, recte in isto Psalmo non habet: quia nec apud Hebraeos, nec apud ullum Interpretum reperitur: sed habetur in quinquagesimo sexto Psalmo [Ibid. 11], de quo mihi videtur a quodam in istum locum esse translatum. In eodem: Mihi alienigenae amici facti sunt [Ibid. 10]. Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis ὑπεῖάγησαν, hoc est, subditi sunt. Sed hoc in quinquagesimo nono scriptum est: in praesenti autem ita apud omnes invenimus Translatores, ἐμοὶ ἀλλόφυλοι ἐφιλίασαν, id est, amici facti sunt. Quod Hebraice dicitur ETHROE. 70 Centesimo nono: Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion . Dicitis vos in Graecis codicibus non legisse virtutis tuae, quod manifeste et in Hebraeo, et in Septuaginta Interpretibus habetur. In eodem: Dominare in medio inimicorum tuorum [Ibid.] Dicitis in Graeco legi: et dominare: Sed hoc nec in Hebraeo habetur, nec apud Suptuaginta: et superfluum est. 71 Centesimo decimo: Confitebor tibi, Domine, in toto corde . In Graeco invenisse vos dicitis: in toto corde meo. Sed et hoc superfluum est. 72 Centesimo decimo tertio: Deus autem noster in coelo . Pro quo Graeco legisse vos dicitis : in coelo, et in terra. Sed et superfluum est. 73 Centesimo decimo quarto: Et in diebus meis invocabo te [. 3]. Dicitis quod in Graeco non sit, te; et bene: e vestris quoque codicibus eradendum est. In ipso: Placebo Domino in regione vivorum [Ibid. 9]. Pro quo in Graeco legisse vos dicitis: Placebo in conspectu Domini. Sed hoc superfluum est. 74 Centesimo decimo septimo: Et in nomine Domini, quia ultus sum in eos . Dicitis, quia, in Graecis codicibus non inveniri: sed in Latinis sub asterisco legendum est. 75 Centesimo decimo octavo: Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi . In Graeco, vehementer, additum legisse vos dicitis: sed hoc superfluum est. In eodem: Levavi manus meas ad mandata, quae dilexi [Ibid. 48]. In Graeco legisse vos dicitis: ad mandata tua: sed et hoc superfluum est. In eodem, Cogitavi vias meas [Ibid. 59]. In Graeco, vias tuas, legisse vos dicitis; sed hoc superfluum est, et rectius, vias meas, legitur. In eodem : Et averti pedes meos in testimonia tua [Ibidem]. In Graeco legisse vos dicitis, et avertisti. Sed et hoc superfluum est. In eodem: Ego autem in toto corde scrutabor mandata tua [Ibid. 69]. In Graeco, in toto corde meo, legisse vos dicitis: sed hic, meo, superfluum est. In eodem: Anima mea in manibus meis semper; et legem tuam non sum oblitus [Ibid. 109]. Pro quo in Graeco legisse vos dicitis, Anima mea in manibus tuis semper. Sed sciendum, et apud Hebraeos, et apud Septuaginta, et omnes alios Interpretes scriptum esse in manibus meis, et non, in manibus tuis. Quod Hebraice dicitur BACHAFFI; et omnes apud Graecos Ecclesiastici Interpretes istum locum sic edisserunt: et est breviter hic sensus: Quotidie periclitor, et quasi in manibus meis sanguinem meum porto; et tamen legem tuam non obliviscor. In eodem: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam . Pro quo in Graeco legisse vos dicitis : quia non custodivi legem tuam. Sed hoc superfluum est, quia et in Hebraeo legitur: Rivi aquarum fluebant de oculis meis, quia non custodierunt legem tuam. In eodem: Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum [Ibid. 172]. Pro pronuntiabit, in Graeco φθέγξεται vos legisse dixistis: quod verbum sive dicas, pronuntiabit, sive, effabitur, sive, loquetur, idipsum significat. Denique et nos de Hebraeo ita vertimus; Loquetur lingua mea sermonem tuum. 76 Centesimo decimo nono: Domine libera animam meam a labiis iniquis, a lingua dolosa . In Graeco legisse vos dicitis, et a lingua dolosa; sed et, superfluum est. 77 Centesimo vigesimo sexto, Beatus vir, qui implebit desiderium suum ex ipsis . In Graeco dicitis, virum, non haberi; quod manifestissime et in Hebraeo, et in Septuaginta Interpretibus continetur. 78 Centesimo vigesimo nono, Propter legem tuam sustinui te, Domine . Dicitis vos in Graeco invenisse: Propter nomen tuum; et nos confitemur plura exemplaria sic reperiri. Sed quia veritati studemus, quid in Hebraeo sit, simpliciter debemus dicere. Pro, nomine, sive, lege, apud eos legitur THIRA, quod Aquila interpretatus est φόβον, timorem: Symmachus; et Theodotion νόμον, id est, legem, putantes THORA, propter litterarum similitudinem Iod, et Vau, quae tantum magnitudine distinguuntur. Quinta Editio, terrorem, interpretata est, Sexta, verbum. 79 Centesimo trigesimo primo: Sicut iuravit Domino, votum vovit Deo Iacob . Pro eo quod nos interpretati sumus, votum vovit in Graeco, ἤυξατο legisse vos dicitis, et putatis interpretari debuisse, oravit: sed hoc male, εὐχὴ enim pro locorum qualitate, et orationem, et votum significat, secundum illud, Redde Domino vota tua , id est, τὰς εὐχάς σου. 80 Centesimo trigesimo quinto, Qui fecit luminaria magna . Dicitis quia in Graeco inveneritis, magna solus; sed hoc de superiori versiculo est, ubi legimus, Qui fecit mirabilia magna solus [Ibid. 4]. Ibi ergo legendum est, et hic , quasi superfluum, non scribendum. 81 Centesimo trigesimo septimo: Quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum . In Graeco reperisse vos dicitis, super omnes. Sed in Septuaginta ita legitur, ὄτι ἑμεγάλυνας ἐπὶ πᾶν τὸ ὄνομα τὸ ἅγιον σου, sicut et nos in Latinum vertimus. Caeterum apud Hebraeos ita esse cognoscite. Quia magnificasti super omne nomen verbum tuum. Iuxta editionem autem Latinam hic sensus est: Quoniam magnificasti super omne nomen, hoc est, quod in coelo et in terra dici potest sanctum, filium tuum. 82 Centesimo trigesimo octavo: Quia non est sermo in lingua mea . Pro quo in Graeco legisse vos dicitis, Quia non est dolus in lingua mea; quod solum Sexta editio interpretata est. Caeterum et apud Septuaginta, et apud omnes Interpretes, et ipsum Hebraicum, vel λαλὶαν, vel λόγον, id est, eloquium, et verbum, scriptum habet. Denique Hebraice MALA dicitur. 83 Centesimo trigesimo nono: Funes extenderunt in laqueum . Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis: Funes extenderunt laqueum pedibus meis. Sed hoc in loco superfluum est. In eodem pro eo quod est: Habitabunt recti cum vultu tuo [Ibid. 14], in Graeco reperisse vos dicitis, Et habitabunt. Sed hic, et coniunctio superflua est. 84 Centesimo quadragesimo: Dissipata sunt ossa nostra secus infernum . Pro quo in Graeco legisse vos dicitis, ossa eorum. Sed et hoc superfluum est. 85 Centesimo quadragesimo sexto: Nec in tibiis viri beneplacitum erit ei . Pro, ei, Domino, legisse vos dicitis; quod non habetur . 86 Ideo autem, quod et vos in fine schedulae quaeritis, et sanctus filius meus Avitus frequenter efflagitat, quomodo Graeca interpretanda sint verba, breviter annotavi. Neomenia mensis exordium est, quod nos secundum Latinae linguae proprietatem, Kalendas possumus dicere. Verum quia apud Hebraeos mensis secundum lunae cursum supputatur, et apud Graecos μήνη luna dicitur, Neomenia quasi luna nova appellatur. Ἔρημος autem desertum, vel solitudinem significat. Θρόνος, sedem, vel solium. Νυκτικόραξ, ut diximus, noctuam. Κοινόμυἳα, non ut Latini interpretati sunt, musca canina dicitur per υ Graecam litteram; sed iuxta Hebraicam intelligentiam per δίφθογγὀν debet scribi οι, ut sit Κοινόμυἳα, id est, omne muscarum genus. Aquila πάμμικτον, id est, omnimodam muscam interpretatus est. Λαξευτήριον autem, pro quo Latinus asciam vertit, nos genus ferramenti interpretamur, quo lapides dolantur. Denique ex Hebraeo vertentes ita diximus: Et nunc scalpturas eius pariter, bipenni, et dolatoriis deraserunt . Λαξευτήριον ergo dolatorium dici potest. 1 Apostolus Paulus scribens ad Corinthios, et rudem Christi Ecclesiam sacris instituens [al. instruens] disciplinis, inter caetera mandata hoc quoque posuit [al. proposuit], dicens: Si qua mulier habet virum infidelem: et hic consentit habitare cum ea, non dimittat virum suum. Sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis, in viro fideli. Alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem mundi sunt [et 14]. Si cui forte hactenus videbantur nimium disciplinae vincula laxata, et praeceps indulgentia praeceptoris, consideret domum patris tui, clarissimi quidem et eruditissimi viri, sed adhuc ambulantis in tenebris, et intelliget consilium Apostoli illuc profecisse, ut radicis amaritudinem, dulcedo fructuum compensaret, et viles virgulae balsama pretiosa sudarent. Tu es nata de impari matrimonio: de te et Toxotio meo Paula generata est. Quis hoc crederet, ut Albini Pontificis neptis de repromissione matris [al. martyris] nasceretur: ut praesente et gaudente avo, parvulae adhuc lingua balbutiens Christi ALLELUIA resonaret, et virginem Dei in suo gremio senex nutriret? Et bene feliciterque exspectavimus. Sancta et fidelis domus unum sanctificat infidelem. Iam candidatus est fidei, quem filiorum et nepotum credens turba circumdat. Ego puto etiam ipsum iuvenem, si habuisset talem cognationem, potuisse in Christum credere. Despuat licet, et irrideat epistulam meam, et me vel stultum, vel insanum clamitet, hoc et gener eius faciebat antequam crederet. Fiunt, non nascuntur Christiani. Auratum squalet Capitolium. Fuligine et aranearum telis omnia Romae templa cooperta sunt. Movetur urbs sedibus suis, et inundans populus ante delubra semiruta, currit ad Martyrum tumulos. Si non extorquet fidem prudentia, extorqueat saltem verecundia. 2 Hoc Laeta, religiosissima in Christo filia, dictum sit, ut non desperes parentis salutem, et eadem fide qua meruisti filiam, et patrem recipias, totaque [al. totiusque] domus beatitudine perfruaris, sciens illud a Domino repromissum: Quae apud homines impossibilia, apud Deum possibilia sunt . Numquam est sera conversio [Ms. confessio]. Latro de cruce transiit ad paradisum: Nabuchodonosor rex Babylonis, post efferationem corporis et cordis, et balluarum in eremo convictum, mentem recepit humanam. Et, ut omittam vetera, ne apud incredulos nimis fabulosa videantur ante paucos annos propinquus vester Graccus, nobilitatem patritiam nomine sonans, cum Praefecturam gereret [Mss. regeret]. Urbanam , nonne specum Mithrae, et omnia portentosa simulacra, quibus Corax, Nymphus [al. Nyphus, et Gryphus], Miles, Leo, Perses, Helios, Dromo, Pater initiantur [al. innitebantur], subvertit, fregit, excussit: et his quasi obsidibus ante praemissis, impetravit baptismum Christi. Solitudinem patitur et in Urbe gentilitas. Dii quondam nationum cum bubonibus et noctuis in solis culminibus remanserunt . Vexilla militum, crucis insignia sunt. Regum purpuras et ardentes diadematum gemmas, patibuli salutaris pictura condecorat . Iam Aegyptius Serapis factus est Christianus. Marnas Gazae luget inclusus, et eversionem templi iugiter pertimescit [al. pertremiscit]. De India, Perside, Aethiopia, monachorum quotidie turbas suscipimus. Deposuit pharetras Armenius , Hunni discunt Psalterium, Scythiae frigora fervent calore fidei: Getarum rutilus et flavus exercitus, Ecclesiarum circumfert tentoria; et ideo forsitan contra nos aequa pugnant acie, quia pari religione confidunt. 3 Pene lapsus sum ad aliam materiam, et currente rota, dum urceum facere cogito, amphoram finxit manus. Propositum enim mihi erat, sanctae Marcellae, et tuis precibus invitato [al. invitatum] ad matrem, id est, ad te sermonem dirigere, et docere quomodo instituere Paulam nostram debeas, quae prius Christo consecrata est, quam genita: quam ante vovisti, quam utero concepisti. Vidimus aliquid temporibus nostris de Prophetalibus libris: Anna sterilitatem alvi, foecunditate mutavit . Tu luctuosam foecunditatem, vitalibus liberis [al libris] commutasti. Fidens loquor, accepturam te filios, quae primum foetum Domino reddidisti. Ista sunt primogenita, quae offeruntur in lege . Sic natus est Samuel, sic ortus Samson est , sic Ioannes Baptista [Ms. propheta] ad introitum Mariae exultavit, et lusit . Audiebat enim verba Domini per os Virginis, pertonantis: et de utero matris in occursum ei gestiebat erumpere. Igitur quae de repromissione nata est, dignam habeat ortu suo institutionem parentum. Samuel nutritur in Templo, Ioannes in solitudine praeparatur. Ille sacro crine venerabilis est, vinum et siceram non bibit; adhuc parvulus cum Domino sermocinatur. Hic fugit urbes, zona pellicea cingitur, locustis alitur ac melle sylvestri: et in typum poenitentiae praedicandae, tortuosissimi animalis [Cameli] vestitur exuviis. 4 Sic erudienda est anima, quae futura est templum Dei. Nihil aliud discat audire, nihil loqui, nisi quod ad timorem Dei pertinet. Turpia verba non intelligat, cantica mundi ignoret: adhuc tenera lingua, Psalmis dulcibus imbuatur. Procul sit aetas lasciva puerorum: ipsae puellae et pedissequae a saecularibus consortiis arceantur, ne quod male didicerint, peius doceant . Fiant ei litterae vel buxeae, vel eburneae, et suis nominibus appellentur. Ludat in eis, ut et lusus eius eruditio sit. Et non solum ordinem teneat litterarum, et memoria nominum in canticum transeat; sed ipse inter se crebro ordo turbetur, et mediis ultima, primis media misceantur, ut eas non sono tantum, sed et visu noverit: Cum vero ceperit trementi manu stylum in cera ducere, vel alterius superposita manu teneri regantur articuli, vel in tabella sculpantur elementa, ut per eosdem sulcos inclusa marginibus trahantur vestigia, et foras non queant evagari. Syllabas iungat ad praemium: et quibus illa aetas delectari [l. deliniri] potest, munusculis invitetur. Habeat et in discendo socias, quibus invideat: quarum laudibus mordeatur. Non est obiurganda, si tardior sit, sed laudibus excitandum ingenium, ut et vicisse gaudeat, et victa doleat . Cavendum in primis, ne oderit studia, ne amaritudo eorum praecepta in infantia, ultra rudes annos transeat. Ipsa nomina, per quae consuescit paulatim verba contexere, non sint fortuita, sed certa, et coacervata de industria, Prophetarum videlicet atque Apostolorum, et omnis ab Adam Patriarcharum series, de Matthaeo Lucaque descendat, ut dum aliud agit, futurae memoriae praeparetur. Magister probae aetatis et vitae, eruditionisque est eligendus, nec puto erubescet vir doctus id facere in propinqua, vel in nobili virgine, quod Aristoteles fecit in Philippi filio, ut ipse librariorum utilitate initia traderet litterarum. Non sunt contenenda quasi parva, sine quibus magna constare non possunt. Ipse elementorum sonus, et prima institutio praeceptorum, aliter de erudito, aliter de rustico ore profertur. Unde et tibi est providendum, ne ineptis blanditiis feminarum, dimidiata dicere verba filia consuescat, et in auro atque purpura ludere: quorum alterum linguae, alterum moribus officit: ne discat in tenero, quod ei postea dediscendum est . Graccorum eloquentiae multum ab infantia sermo matris contulisse scribitur. Hortensii oratio in paterno sinu [al. inter paternos sinus] coaluit. Difficulter eraditur, quod rudes animi praebiberunt. Lanarum conchylia quis in pristinum colorem [al. candorem] revocet? Rudis [al. Recens] testa diu et saporem retinet et odorem, quo primum imbuta est. Graeca narrat historia , Alexandrum potentissimum regem, orbisque domitorem, et in moribus, et in incessu, Leonidis paedagogi sui non potuisse carere vitiis, quibus adhuc parvulus fuerat infectus. PROCLIVIS est enim malorum aemulatio, et quorum virtutes assequi nequeas, cito imitaris vitia. Nutrix ipsa non sit temulenta, non lasciva, non garrula: habeat modestam gerulam, nutricium gravem. Cum avum viderit, in pectus eius transiliat, collo dependeat, nolenti ALLELUIA decantet. Rapiat eam avia, patrem risibus cognoscat, sit omnibus amabilis; et universa propinquitas rosam ex se natam gaudeat. Discat statim quam habeat et alteram aviam, quam amitam: cui imperatori, cui exercitui tyruncula nutriatur. Illas desideret, ad illas tibi minitetur abscessum. 5 Ipse habitus et vestitus doceat eam, cui promissa sit. Cave ne aures eius perfores, ne cerussa et purpurisso consecrata Christo ora depingas, nec collum auro et margaritis premas, nec caput gemmis oneres, nec capillum irrufes, et ei aliquid de gehennae ignibus auspiceris. Habeat alias margaritas, quibus postea venditis, emptura est pretiosissimum margaritum. Praetextata nobilissima quondam femina, iubente viro Hymetio, qui patruus Eustochii virginis fuit, habitum eius, cultumque mutavit, et neglectum crinem mundano more texuit, vincere cupieos et virginis propositum, et matris desiderium. Et ecce sibi eadem nocte cernit in somnis venisse Angelum terribili facie [al. voce] minitantem poenas, et haec verba frangentem: Tu ne ausa es viri imperium praeferre Christo? Tu caput virginis Dei, tuis sacrilegis attrectare manibus, quae iam nunc arescent, ut sentias excruciata quid feceris, et finito mense quinto, ad inferna ducaris [al. duceris]. Sin autem perseveraveris in scelere, et marito simul orbaberis, et filiis. Omnia per ordinem expleta sunt, et seram miserae poenitentiam velox signavit interitus. Sic ulciscitur Christus violatores templi sui: sic gemmas et pretiosissima ornamenta defendit. Et hoc retuli, non quod insultare velim calamitatibus infelicium; sed ut moneam, cum quanto metu et cautione servare debeas, quod Deo spopondisti. 6 Heli Sacerdos offendit Deum ob vitia liberorum [et 4]. Episcopus fieri non potest, qui filios habuerit luxuriosos, et non subditos . At e contrario de muliere scribitur, quod salva fiet per filiorum generationem, si permanserint [al. permanserit] in fide, et caritate, et sanctificatione, cum pudicitia . Si perfecta aetas et sui iuris imputatur parentibus, quanto magis lactens et fragilis, quae iuxta sententiam Domini, ignorat dexteram et sinistram, id est, boni et mali differentiam? Si sollicita provides, ne filia percutiatur a vipera; cur non eadem cura provideas, ne feriatur a malleo universae terrae ; ne bibat de aureo calice Babylonis; ne egrediatur cum Dina, et velit videre filias regionis alienae , ne ludat pedibus, ne trahat tunicas? Venena non dantur, nisi melle circumlita, et vitia non decipiunt, nisi sub specie umbraque virtutum. Et quomodo, inquies, peccata patrum filiis non redduntur, nec filiorum parentibus; sed anima, quae peccaverit, ipsa morietur ? Hoc de his dicitur, qui possunt sapere, de quibus in Evangelio scriptum est: Aetatem habet, loquatur pro se . Qui autem parvulus est, et sapit ut parvulus, donec ad annos sapientiae veniat, et Pythagorae littera eum perducat ad bivium, tam bona eius quam mala parentibus imputantur. Nisi forte aestimas Christianorum filios, si baptisma non acceperint, ipsos tantum reos esse peccati, et non etiam scelus referri ad eos, qui dare noluerint, maxime eo tempore, quo contradicere non poterant qui accepturi erant, sicut e regione salus infantium, maiorum lucrum est. Offere necne filiam, potestatis tuae fuit (quanquam alia sit tua conditio, quae) prius eam vovisti, quam conciperes) ut autem oblatam non negligas, ad periculum tuum pertinet. Qui claudam et mutilam, et qualibet sorde maculatam obtulerit hostiam, sacrilegii reus est , quanto magis qui partem corporis sui, et illibatae animae puritatem regis amplexibus parat, si negligens fuerit, punietur? 7 Postquam grandiuscula esse coeperit, et in exemplum sponsi sui crescere sapientia, aetate, et gratia apud Deum et homines, pergat ad templum veri Patris cum parentibus suis; sed cum illis non egrediatur e templo. Quaerant eam in itinere saeculi, inter turbas et frequentiam propinquorum, et nusquam alibi reperiant , nisi in adyto Scripturarum, Prophetas et Apostolos de spiritualibus nuptiis sciscitantem. Imitetur Mariam, quam Gabriel solam in cubiculo suo reperit, et ideo forsitan timore perterrita est, quia virum, quem non solebat, aspexit. Aemuletur eam, de qua dicitur: Omnis gloria eius filiae regis ab intus . Loquatur et ipsa dilecto [al. electo], caritatis iaculo vulnerata: Introduxit me rex in cubiculum suum . Nunquam exeat foras, ne inveniant eam qui circumeunt civitatem; ne percutiant et vulnerent, et auferant theristrum pudicitiae, et nudam in sanguine derelinquant: quin potius cum aliquis ostium eius pulsaverit, dicat: Ego murus, et ubera mea turris. Lavi pedes meos, non possum inquinare eos . 8 Non vescatur in publico, id est, in parentum convivio, ne videat cibos quos desideret. Et licet quidam putent maioris esse virtutis, praesentem contemnere voluptatem: tamen ego arbitror securioris continentiae esse, nescire quod quaeras. Legi quondam in scholis puer: Aegre reprehendas, quod sinis consuescere. Dicat iam nunc et vinum non bibere, in quo est luxuria. Ante annos robustae aetatis, periculosa est teneris, et gravis abstinentia. Usque ad id tempus, si necessitas postulaverit, et balneas adeat, et vino utatur modico propter stomachum, et carnium edulio sustentetur, ne prius deficiant pedes, quam currere incipiant. Et hoc dico iuxta indulgentiam, non iuxta imperium, timens debilitatem, non docens luxuriam. Alioqui quod Iudaica superstitio ex parte facit in reiectione quorumdam animalium atque escarum, quod et Indorum Brachmani, et Aegyptiorum Gymnosophistae in polentae et orizae, et pomorum solo observant cibo, cur virgo Christi non faciat in toto? Si tanti vitrum, quare non maioris sit pretii margaritum? Quae nata est ex promissione, sic vivat, ut illi vixerunt, qui de repromissione generati sunt. Aequa gratia aequum habeat et laborem. Surda sit ad organa. Tibia, lyra, cithara, cur facta sint, nesciat. 9 Reddat tibi pensum quotidie de Scripturarum floribus carptum. Discat Graecorum versuum numerum. Sequatur statim Latina eruditio: quae si non ab initio os tenerum composuerit, in peregrinum sonum lingua corrumpitur, et externis vitiis sermo patrius sordidatur. Te habeat magistram, te rudis imitetur infantia. Nihil in te, et patre suo videat, quod si fecerit, peccet. Mementote vos parentes virginis, et magis eam exemplis doceri posse, quam voce. Cito flores pereunt, cito violas et lilium et crocum pestilens aura corrumpit. Nunquam absque te procedat in publicum. Basilicas Martyrum et Ecclesias sine matre non adeat. Nullus ei iuvenis, nullus cincinnatus arrideat Vigiliarum dies et solemnes pernoctationes sic virguncula nostra celebret, ut ne transverso quidem ungue a matre discedat. Nolo de ancillulis suis aliquam plus diligat, cuius crebro auribus insusurret. Quidquid uni loquitur, hoc omnes sciant. Placeat ei comes, non compta atque formasa, quae liquido gutture carmen dulce moduletur; sed gravis, pallens, sordidata. subtristis. Praeponatur ei probae fidei, et morum ac pudicitiae virgo veterana, quae illam doceat, et assuescat exemplo ad orationes et Psalmos nocte consurgere; mane hymnos canere, Tertia, Sexta, Nona hora stare in acie quasi bellatricem Christi, accensaque lucernula reddere sacrificium vespertinum. Sic dies transeat, sic nox inveniat laborantem. Orationi lectio, lectioni succedat oratio. Breve videbitur tempus, quod tantis operum varietatibus occupatur. 10 Discat et lanam facere, tenere colum, ponere in gremio calathum, rotare fusum, stamina pollice ducere. Spernat bombycum telas, Serum vellera, et aurum in filia lentescens. Talia vestimenta paret, quibus pellatur frigus, non quibus vestita corpora nudentur. Cibus eius olusculum sit et simila, raroque pisciculi. Et ne gulae praecepta longius traham, de quibus in alio loco locutus sum plenius, sic comedat, ut semper esuriat: ut statim post cibum possit legere et psallere. Displicent mihi, in teneris maxime aetatibus, longa et immoderata ieiunia, in quibus iunguntur hebdomades, et oleum in cibo, ac poma vetantur. Experimento didici, asellum in via, cum lassus fuerit, diverticula quaerere. Faciant hoc cultores Isidis et Cybeles, qui gulosa abstinentia Phasides aves, ac fumantes turtures vorant, ne scilicet Cerealia dona contaminent. Hoc in perpetuum ieiunium praeceptum sit, ut longo itineri vires perpetes superent: ne in prima mentione currentes, corruamus in mediis. Caeterum, ut ante scripsi, in Quadragesima continentiae vela pandenda sunt, et tota aurigae retinacula equis laxanda properantibus. Quamquam alia sit conditio saecularium, alia Virginum ac Monachorum. Saecularis homo in Quadragesima ventris ingluviem decoquit, et in cochlearum morem succo victitans suo, futuris dapibus ac saginae aqualiculum parat. Virgo et Monachus sic in Quadragesima suos dimittant [al. admittant] equos, ut sibi meminerint semper esse currendum. Finitus labor maior, infinitus moderatior est. Ibi enim respiramus, hic perpetuo incedimus. 11 Si quando ad suburbana pergis, domi filiam non relinquas; nesciat sine te, nec possit vivere, et cum sola fuerit, pertimescat. Non habeat colloquia saecularium, non malarum virginum contubernia. Non intersit nuptiis servulorum, nec familiae perstrepentis Insibus misceatur. Scio praecepisse quosdam, ne virgo Christi cum eunuchis lavet, nec cum maritatis feminis: quia alii non deponunt [al. deponant]. animos virorum, aliae tumentibus uteris, praeferunt [al. praeferant]. foeditatem. Mihi omnino in adulta virgine lavacra displicent, quae seipsam debet erubescere, et nudam videre non posse. Si enim vigiliis et ieiuniis macerat corpus suum, et in servitutem redigit; si flammam libidinis et incentiva ferventis aetatis extinguere cupit continentiae frigore; si appetitis sordibus turpare [al. turbare] festinat naturalem pulchritudinem: cur e contrario balnearum fomentis sopitos ignes suscitat? 12 Pro gemmis et serico divinos Codices amet, in quibus non auri et pellis Babylonicae vermiculata pictura; sed ad fidem placeat emendata et erudita distinctio. Discat primo Psalterium, his se canticis avocet, et in Proverbiis Salomonis erudiatur ad vitam. In Ecclesiaste consuescat, quae mundi sunt, calcare. In Iob virtutis et patientiae exempla sectetur. Ad Evangelia transeat, nunquam ea positura de manibus. Apostolorum Acta, et Epistulas tota cordis imbibat voluntate. Cumque pectoris sui cellarium his opibus locupletaverit, mandet memoriae Prophetas, Heptateuchum [al. Pentateuchum], et Regum, et Paralipomenom libros, Esdrae quoque et Esther volumina. Ad ultimum sine periculo discat Canticum Canticorum; ne si in exordio legerit, sub carnalibus verbis, spiritualium nuptiarum epithalamium non intelligens, vulneretur. Caveat omnia apocrypha. Et si quando ea non ad dogmatum veritatem, sed ad signorum reverentiam legere voluerit, sciat non eorum esse, quorum titulis praenotentur: multaque his admixta vitiosa, ET GRANDIS esse prudentiae aurum in luto quaerere. Cypriani opuscula semper in manu teneat. Athanasii Epistulas et Hilarii libros inoffenso decurrat pede. Illorum tractatibus, illorum delectetur ingeniis, in quorum libris pietas fidei non vacillet. Caeteros sic legat, ut magis iudicet quam sequatur. 13 Respondebis: Quomodo haec omnia mulier saecularis, in tanta frequentia hominum, Romae custodire potero? Noli ergo subire onus, quod ferre non potes: sed postquam ablactaveris eam cum Isaac, et vestieris cum Samuele; mitte aviae et amitae. Redde pretiosissimam gemmam cubiculo Mariae, et cunis Iesu vagientis impone. Nutriatur in Monasterio, sit inter Virginum choros, iurare non discat, mentiri sacrilegium putet, nesciat saeculum, vivat Angelice, sit in carne sine carne, omne hominum genus sui simile putet. Et, ut caetera taceam, certe te liberet servandi difficultate, et custodiae periculo. MELIUS TIBI est desiderare absentem, quam pavere ad singula: quid loquatur, cum quo loquatur, cui annuat, quem libenter aspiciat. Trade Eustochio parvulam, cuius nunc et ipse vagitus pro te oratio est. Trade comitem sanctitatis, futuram haeredem. Illam videat, illam amet, illam primis miretur ab annis [Aeneid. VIII], cuius et sermo, et incessus, et habitus, doctrina virtutum est. Sit in gremio aviae, quae repetat in nepte, quidquid praemisit in filia; quae longo usu didicit nutrire, servare, docere virgines: in cuius corona centenarii quotidie numeri castitas texitur. Felix virgo, felix Paula Toxotii, QUAE PER AVIAE amitaeque virtutes nobilior est sanctitate, quam genere. O si tibi contingeret videre socrum et cognatam tuam, et in parvis corpusculis ingentes animos intueri: pro insita tibi pudicitia non ambigerem, quin praecederes filiam, et primam Dei sententiam, secunda Evangelii lege mutares. Nae [al. Nec] tu parvipenderes aliorum desideria liberorum; sed teipsam magis offerres Deo. Sed quia tempus est amplexandi, et tempus longe fieri a complexibus: et uxor non habet potestatem corporis sui : et unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat in Domino: et qui sub iugo est, ita debet currere, ne in luto comitem derelinquat, totum redde in sobole, quod in te interim distulisti. Anna filium quem Deo voverat [1 Reg. 1], postquam obtulit in Tabernaculo, nunquam recepit: indecens arbitrata, ut futurus Propheta in eius domo cresceret; quae adhuc alios filios habere cupiebat. Denique postquam concepit et peperit, non est ausa ad Templum accedere, et vacua apparere coram Domino, nisi prius redderet quod debebat: talique immolato sacrificio, reversa domum, quinque liberos sibi genuit, quia primogenitum Deo pepererat. Miraris felicitatem sanctae mulieris? imitare fidem. Ipse, si Paulam miseris, et magistrum me et nutricium spondeo. Gestabo humeris, balbutientia senex verba formabo, multo gloriosior mundi Philosopho: qui non regem Macedonum Babylonio periturum veneno; sed ancillam et sponsam Christi erudiam, regnis coelestibus offerendam. 1 Si cuncta corporis mei membra verterentur in linguas, et omnes artus humana voce resonarent, nihil dignum sanctae ac venerabilis Paulae virtutibus dicerem. Nobilis genere, sed multo nobilior sanctitate: potens quondam divitiis, sed nunc Christi paupertate insignior; Graecorum stirps, soboles Scipionum, Pauli haeres, cuius vocabulum trahit, Martiae Papyriae matris Africani vera et germana progenies, Romae praetulit Bethleem, et auro tecta fulgentia, informis luti vilitate mutavit. Non moeremus, quod talem amisimus; sed gratias agimus, quod habuimus, imo habeamus. Deo enim vivunt omnia; ET QUIDQUID revertitur ad Dominum, in familiae numero computatur. Quamquam amissio illius, coelestis domus habitatio sit; quae quamdiu in corpore fuit, peregrinata est a Domino , et voce semper flebili querebatur, dicens: Heu mihi, quia peregrinatio mea prolongata est, habitavi cum habitantibus Cedar, multum peregrinata est anima mea , Nec mirum si planxerit se versari in tenebris (hoc enim Cedar interpretatur) cum mundus in maligno positus sit; et sicut tenebrae illius, ita et lumen eius ; luxque in tenebris luceat et tenebrae eam non comprehenderunt Unde et illud crebrius inferebat, Advena sum et peregrina sicut omnes patres mei . Et iterum; Cupio dissolvi, et esse cum Christo . Quoties autem infirmitate corpusculi (quam incredibili abstinentia), et duplicatis contraxerat ieiuniis) vexabatur, hoc in ore volvebat: Subiicio corpus meum, et in servitutem redigo, ne aliis praedicans, ipsa reproba inveniar . Et: Bonum est vinum non bibere, et carnem non manducare . Et: Humiliavi in ieiunio animam meam . Et, Totum lectum meum versasti in infirmitate mea . Et, Versata sum in miseria, dum mihi configitur spina . Atque inter doloris aculeos, quos mira patientia sustinebat, quasi apertos sibi coelos aspiceret, loquebatur: (Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam ? 2 Testor Iesum et Sanctos eius, ipsumque proprium Angelum, qui custos fuit et comes admirabilis feminae, me nihil in gratiam, nihil more blandientium loqui: sed quidquid dicturus sum, pro testimonio dicere; et minus eius esse meritis, quam totus orbis canit: sacerdotes mirantur, virginum chori desiderant, Monachorum et pauperum turbae deplangunt. Vis lector eius breviter scire virtutes? omnes suos pauperes, pauperior ipsa dimisit. Nec mirum, de proximis et familiola, quam in utroque sexu de servis et ancillis in fratres sororesque mutaverat, ista proferre, cum Eustochium virginem, et devotam Christi filiam, in cuius consolationem libellus hic cuditur, procul a nobili genere, sola fide et gratia divitem reliquerit. 3 Carpamus igitur narrandi ordinem. Alii altius repetant, et a cunabulis eius, ipsisque (ut ita dicam) crepundiis matrem Blaesillam, et Rogatum proferant patrem: quorum altera Scipionum, Graccorumque progenies est: alter per omnes fere Graecias usque hodie stemmatibus et divitiis, ac nobilitate Agamemnonis fertur sanguinem trahere, qui decennali Troiam obsidione delevit. Nos nihil laudabimus, nisi quod proprium est, et de purissimo sanctae mentis fonte profertur. Quanquam Dominus atque Salvator in Evangelio doceat Apostolos sciscitantes quid sibi redditurus sit, qui omnia sua pro nomine eius dimiserunt: centuplum in praesentiarum recepturos, et in futuro vitam aeternam . Ex quo intelligimus, NON LAUDIS esse possidere divitias, sed pro Christo eas contemnere: non tumere ad honores, sed pro Dei fide eos parvipendere. Vere quod pollicitus est servis suis et ancillis Salvator, reddidit in praesenti. Nam quae unius urbis contempsit gloriam, totius orbis opinione celebratur: quam Romae habitantem, nullus extra Romam noverat, latentem in Bethleem, et barbara et Romana terra miratur. Cuius enim gentis homines ad sancta loca non veniunt? Quis autem in sanctis locis praeter Paulam, quod plus inter homines miraretur, invenit? Haec sicut inter multas gemmas pretiosissima gemma micat, et iubar solis parvos igniculos stellarum obruit et obscurat: ita cunctorum virtutes et potentias sua humilitate superavit, minimaque fuit inter omnes ut omnium maior esset. Et quanto se plus deiiciebat, tanto magis a Christo sublevabatur. Latebat, et non latebat. Fugiendo gloriam, gloriam merebatur; quae virtutem quasi umbra sequitur, et appetitores sui deserens, appetit contemptores. Sed quid ago, narrandi ordinem praetermittens, dum in singulis teneor, non servo praecepta dicendi. 4 Tali igitur stirpe generata, iuncta est viro Toxotio, qui Aeneae et Iuliorum altissimum sanguinem trahit. Unde etiam filia eius Christi Virgo Eustochium, Iulia nuncupatur; et ipse Iulius a magno demissum nomen Iulo. [AENEID. 1] Et haec dicimus, non quod habentibus grandia sint, sed quo contemnentibus, mirabilia. Saeculi homines suscipiunt [al. suscipiunt] eos, qui his pollent privilegiis. Nos laudamus, qui pro Salvatore ista despexerint: et mirum in modum quos habentes parvipendimus, si habere noluerint praedicamus. His inquam orta maioribus, et foecunditate, ac pudicitia probata: primum viro, deinde propinquis, et totius urbis testimonio, quum quinque liberos edidisset, Blaesillam, super cuius morte eam Romae consolatus sum, Paulinam, quae sanctum et admirabilem virum, et propositi et rerum suarum Pammachium reliquit haeredem, ad quem super obitu eius parvulum libellum edidimus; Eustochium, quae nunc in sanctis Locis virginitatis et Ecclesiae monile pretiosum est; Ruffinam, quae immaturo funere pium matris animum consternavit; et Toxotium, post quem parere desiit, ut intelligeres eam non diu servire voluisse officio coniugali, sed mariti desiderio, qui mares optabat liberos , obedisse. 5 Postquam vir mortuus est, ita eum planxit, ut prope ipsa moreretur; ita se convertit ad Domini servitutem, ut eius mortem videretur optasse. Quid ego referam, amplae et nobilis domus, et quondam opulentissimae, omnes pene divitias in pauperes erogatas? quid in cunctos clementissimum animum, et bonitatem etiam in eos, quos nunquam viderat evagantem? quis inopum moriens, non illius vestimentis obvolutus est? quis clinicorum non eius facultatibus sustentatus est? Quos curiosissime tota urbe perquirens, damnum putabat, et quisquam debilis et esuriens cibo sustentaretur alterius. Spoliabat filios, et inter obiurgantes propinquos, maiorem se eis haereditatem, Christi misericordiam, dimittere loquebatur. 6 Nec diu potuit excelsi apud saeculum generis, et nobilissimae familiae visitationes et frequentiam sustinere. Moerebat honore suo, et ora laudantium declinare, ac fugere festinabat. Cumque Orientis et Occidentis episcopos ob quasdam ecclesiarum dissensiones Romam imperiales litterae contraxissent, vidit admirabiles viros, Christique pontifices, Paulinum Antiochenae urbis episcopum, et Epiphanium Salaminae Cypri, quae nunc Constantia dicitur; quorum Epiphanium etiam hospitem habuit: Paulinum in aliena manentem domo, quasi proprium, humanitate possedit. Quorum accensa virtutibus, per momenta patriam deserere cogitabat. Non domus, non liberorum, non familiae, non possessionum, non alicuius rei, quae ad saeculum pertinet, memor, sola (si dici potest) et incomitata, ad eremum Antoniorum atque Paulorum pergere gestiebat. Tandemque exacta hyeme, aperto mari, redeuntibus ad ecclesias suas episcopis, et ipsa voto cum eis ac desiderio navigavit. Quid ultra differo? Descendit ad portum , fratre, cognatis, affinibus, et quod his maius est, liberis prosequentibus, et clementissimam matrem pietate vincere cupientibus. Iam carbasa tendebantur, et remorum ductu navis in altum protrahebatur. Parvus Toxotius supplices manus tendebat in littore. Ruffina iam nubilis, ut suas exspectaret nuptias, tacens fletibus obsecrabat. Et tamen illa siccos tendebat ad coelum oculos, pietatem in filios, pietate in Deum superans. Nesciebat se matrem, ut Christi probaret ancillam. Torquebantur viscera, et quasi a suis membris distraheretur [Ms. distraherentur], cum dolore pugnabat: in eo cunctis admirabilior, quod magnam vinceret caritatem. Inter hostium manus et captivitatis duram necessitatem nihil crudelius est, quam parentes a liberis separari. Hoc contra iura naturae plena fides patiebatur, imo gaudens animus appetebat: et amorem filiorum maiore in Deum amore contemnens, in sola Eustochio, quae et propositi et navigationis eius comes erat, acquiescebat. Sulcabat interim navis mare, et cunctis qui cum ea vehebantur littora respicientibus, ipsa aversos tenebat oculos, ne videret quos sine tormento videre non poterat. Fateor, nulla sic amavit filios, quibus antequam proficisceretur: cuncta largita est: exhaeredans se in terra, et haereditatem inveniret in coelo. 7 Delata ad insulam Pontiam, quam clarissimae quondam feminarum sub Domitiano Principe pro confessione nominis Christiani, Flaviae Domitillae nobilitavit exilium; vidensque cellulas in quibus illa longum martyrium duxerat sumptis fidei alis, Ierosolymam et sancta Loca videre cupiebat. Tardi erant venti, et omnis pigra velocitas. Inter Scyllam et Charybdim Adriatico se credens pelago, quasi per stagnum venit Methonen, ibique refocillato paululum corpusculo, Et sale tabentes artus in littore ponens, Per Maleam, et Cytheram, sparsasque per aequor Cycladas, . . . . et crebris freta concita terris; [AENEID. 1.] post Rhodum et Lyciam, tandem vidit Cyprum, ubi sancti et venerabilis Epiphanii pedibus provoluta, decem ab eo diebus retenta est: non in refectionem, ut ille arbitrabatur, sed in opus Dei, ut re comprobatum est. Nam omnia illius regionis lustrans monasteria, prout potuit, refrigeria sumptuum fratribus dereliquit, quos amor sancti viri de toto illuc orbe conduxerat. Inde brevi cursu transfretavit Seleuciam, de qua ascendens Antiochiam, sancti confessoris Paulini modicum caritate detenta, media hyeme, calente ardore fidei, femina nobilis, quae prius eunuchorum manibus portabatur, asello sedens profecta est. 8 Omitto Coeles Syriae, et Phoenicis iter (neque enim hodoeporicon eius disposui scribere): ea tantum loca nominabo, quae sacris Voluminibus continentur. Beryto Romana colonia, et antiqua urbe Sidone derelicta, in Sareptae littore Eliae est ingressa turriculam, in qua adorato Domino Salvatore, per arenas Tyri, in quibus genua Paulus fixit, pervenit Acco , quae nunc Ptolemais dicitur : et per campos Mageddo, Iosiae necis conscios, intravit terram Philisthiim. Mirata ruinas Dor, urbis quondam potentissimae; et versa vice, Stratonis turrim ab Herode rege [Ascalonuita, seu magno] Iudaeae in honorem Caesaris Augusti Caesaream nuncupatam, in qua Cornelii domum, Christi vidit Ecclesiam, et Philippi aediculas, et cubicula quatuor virginum prophetarum. Deinde Antipatrida, semirutum oppidulum, quod de patris nomine Herodes vocaverat; et Lyddam versam in Diospolim , Dorcadis, atque Aeneae resurrectione , ac sanitate inclytam. Haud procul ab ea Arimathiam viculum Ioseph, qui Dominum sepelivit; et Nobe urbem quondam sacerdotum, nunc tumulum occisorum. Ioppen quoque fugientis portum Ionae ; et (ut aliquid perstringam de fabulis Poetarum) religatae ad saxum Andromedae spectatricem. Repetitoque itinere, Nicopolim, quae prius Emmaus vocabatur, apud quam in fractione panis cognitus Dominus , Cleophae domum in Ecclesiam dedicavit. Atque inde proficiscens ascendit Bethoron inferiorem et superiorem, urbes a Salomone conditas, sed varia postea bellorum tempestate deletas: ad dexteram aspiciens Aialon, et Gabaon, ubi Iesus filius Nave contra quinque reges dimicans, soli imperavit et lunae: et Gabaonitas ob dolos et insidias foederis impetrati, in aquarios, lignariosque damnavit [et 10]. In Gabaa urbe usque ad solum diruta, paululum substitit, recordata peccati eius, et concubinae in frusta divisae, et tribus Beniamin trecentos viros, propter Apostolum reservatos. 9 Quid diu moror? ad laevam mausoleo Helenae derelicto, quae Adiabenorum regina in fame populum frumento iuverat, ingressa est Ierosolymam urbem trinominem, Iebus, Salem, Ierusalem, quae ab Aelio postea Hadriano de ruinis, et cineribus civitatis in Aeliam suscitata est. Cumque proconsul Palaestinae, qui familiam eius optime noverat, praemissis Apparitoribus iussisset parari praetorium, elegit humilem cellulam: et cuncta loca tanto ardore ac studio circumivit, ut nisi ad reliqua festinaret, a primis non posset abduci. Prostrataque ante Crucem, quasi pendentem Dominum cerneret, adorabat. Ingressa sepulcrum resurrectionis, osculabatur lapidem, quem ab ostio monumenti amoverat angelus. Et ipsum corporis locum in quo Dominus iacuerat, quasi sitiens desideratas aquas, fideli ore lambebat. Quid ibi lacrymarum, quantum gemituum, quid doloris effuderit, testis est cuncta Ierosolyma: testis est ipse Dominus, quem rogabat. Unde egrediens ascendit Sion, quae in arcem, vel speculam vertitur Hanc urbem quondam expugnavit et reaedificavit David. De expugnata scribitur: Vae tibi civitas Ariel, id est, leo Dei, et quondam fortissima, quam expugnavit David : et de ea, quae aedificata est: dictum est: Fundamenta eius in montibus sanctis: diligit Dominus portas Sion, super omnia tabernacula Iacob . Non eas portas, quas hodie cernimus in favillam et cinerem dissolutas: sed portas, quibus non praevalet infernus, et per quas credentium ad Christum ingreditur multitudo. Ostendebatur illi columna Ecclesiae porticum sustinens, infecta cruore Domini, ad quam vinctus , dicitur flagellatus. Monstrabatur locus, ubi super centum viginti credentium animas Spiritus Sanctus descendisset: ut Ioelis vaticinium compleretur. 10 Deinde pro facultatula sua, pauperibus atque conservis pecunia distributa, perrexit Bethleem, et in dextera parte itineris stetit ad sepulcrum Rachel, in quo Beniamin, non ut mater vocaverat moriens, Benoni, hoc est, filius doloris mei : sed ut pater prophetavit [al. prophetizavit] in spiritu, filium dextrae procreavit, atque inde [al. in] Bethleem ingressa, et in specum Salvatoris introiens, postquam vidit sacrum virginis diversorium, et stabulum in quo agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui ; ut illud impleretur, quod in eodem Propheta scriptum est: Beatus qui seminat super aquas, ubi bos et asinus calcant [Ibid. 32. 20; iux. LXX], me audiente iurabat, cernere se oculis fidei infantem pannis involutum, vagientem in praesepi Dominum, Magos adorantes, stellam fulgentem desuper, matrem Virginem , nutricium sedulum, pastores nocte venientes, ut viderent verbum quod factum erat ; et iam tunc Evangelistae Ioannis principium dedicarent: In principio erat Verbum, et Verbum caro factum est ; parvulos interfectos, Herodem saevientem, Ioseph et Mariam fugientes in Aegyptum: mixtisque gaudio lacrymis, loquebatur: Salve Bethleem, domus panis, in qua natus est ille panis, qui de coelo descendit. Salve Ephrata, regio uberrima, atque καρποφόρε [al. gr|καρποφόρα],|gr cuius fertilitas Deus est. De te quondam Michaeas vaticinatus est: Et tu Bethleem domus Ephrata, non minima es in millibus Iuda. Ex te mihi egredietur, qui sit princeps in Israel: et egressus eius ab initio a diebus aeternitatis. Propterea dabis eos usque ad tempus parientis. Pariet, et reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israel [. 3]. In te enim natus princeps, qui ante Luciferum genitus est : cuius de Patre nativitas, omnem excedit aetatem. Et tamdiu in te Davidici generis origo permansit, donec virgo pareret, et reliquiae populi credentis in Christum, converterentur ad filios Israel, et libere praedicarent: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repulistis illud, et indignos vos iudicastis aeternae vitae, ecce convertimus ad gentes . Dixerat enim Deus [al. Dominus], Non veni nisi ad oves perditas domus Israel . Et eo tempore Iacob super eo verba completa sunt: Non deficiet princeps ex Iuda, et dux de femoribus eius, donec veniat, cui repositum est, et ipse erit exspectatio gentium . Bene David iurabat, bene vota faciebat dicens: Si introiero in tabernaculum domus meae, si ascendero in lectum strati mei: si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Iacob ; et statim quid desideraret exposuit, atque oculis prophetalibus, quem nos venisse iam credimus, ille venturum esse cernebat. Ecce audivimus illum in Ephrata, invenimus eum in campis sylvae [Ibid. 6]. ZO quippe sermo Hebraicus, ut te docente didici, non Mariam matrem Domini, hoc est, αὐτὴν, sed ipsum, id est, αὐτὸν significat. Unde loquitur confidenter: Introibimus in tabernaculum eius; adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius. Et ego misera atque peccatrix, digna sum iudicata deosculari praesepe, in quo Dominus parvulus vagiit? orare in spelunca, in qua virgo puerpera Dominum fudit infantem? Haec requies mea, quia Domini mei patria est. Hic habitabo, quoniam Salvator elegit eam. Paravi lucernam Christo meo . Anima mea illi vivet, et semen meum serviet ipsi . Haud procul inde descendit ad turrim Ader, id est, gregis : iuxta quam Iacob pavit greges suos, et pastores nocte vigilantes audire moruerunt: Gloria in excelsis Deo, et super terram vax hominibus bonae voluntatis . Dumque servant oves, invenerunt Agnum Dei puro et mundissimo vellere, quod in ariditate totius terrae coelesti rore complutum est : et cuius sanguistulit peccata mundi, et exterminatorem Aegypti, litus in postibus fugavit . 11 Statimque concito gradu, coepit per viam veterem pergere, quae ducit Gazam, ad potentiam vel ad divitias Dei; et tacita secum volvere, quomodo Eunuchus Aethiops gentium populos praefigurans, mutaverit pellem suam; et dum vetus relegit instrumentum, fontem reperit Evangelii. Atque inde ad dexteram transit. A Bethsur venit Escol, quae in botrum vertitur [. et 25]. Unde in testimonium terrae fertilissimae, et in typum eius qui dicit: Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum . exploratores botrum mirae magnitudinis portaverunt . Nec post longum spatium intravit Sarae cellulas, videns incunabula Isaac, et vestigia quercus Abraham, sub qua vidit diem Christi, et laetatus est. Atque inde consurgens, ascendit Chebron, haec est Cariath-arbe, id est, oppidum virorum quatuor, Abraham, Isaac, Iacob, et Adam magni, quem ibi conditum, iuxta librum Iesu Nave Hebraei autumant: licet plerique Caleb quartum putent, cuius ex latere memoria monstratur. His inspectis, noluit pergere ad Cariath sepher, id est, vinculum litterarum: quia contemnens occidentem litteram, repererat spiritum vivificantem. Magisque mirabatur superiores et inferiores aquas, quas Othoniel filius Iephone Kenez pro australi terra et arida possessione susceperat , et quarum ductu, siccos prioris Instrumenti agros faciebat irriguos; ut redemptionem veterum peccatorum, in aquis baptismi reperiret. Altera die, orto iam sole, stetit in supercilio Caphar Barucha, id est, villae benedictionis: quem ad locum Abraham Dominum prosecutus est. Unde latam despiciens solitudinem, ac terram quondam Sodomae et Gomorrhae, Adamae, et Seboim, contemplata est balsami vineas in Engaddi, et Segor, vitulam consternantem , quae prius Bala vocabatur; et in Zoaram, id est, parvulam, Syro sermone translata est. Recordabatur speluncae Lot, et versa in lacrymas, virgines socias admonebat, cavenda esse vinum, in quo est luxuria, cuius opus Moabitae sunt, et Ammonitae . 12 Diu haereo in meridie, ubi sponsa cubantem reperit sponsum, et Ioseph inebriatus est cum fratribus suis [. Gen. 43. 16] Revertar Ierosolymam, et per Thecuam atque Amos, rutilantem montis Oliveti Crucem aspiciam, de quo Salvator ascendit ad Patrem. In quo per annos singulos Vacca rufa in holocaustum Domino cremabatur, et cuius cinis expiabat populum Israel : in quo, iuxta Ezechielem, Cherubim de Templo transmigrantes, Ecclesiam Domini fundaverunt. Post ingressa sepulcrum Lazari, Mariae et Marthae vidit hospitium; et Bethphage, villam sacerdotalium maxillarum; et locum in quo pullus lasciviens gentium, Dei frena suscepit, Apostolorumque stratus vestibus, mollia terga praebuit ad sedendum. Rectoque itinere descendebat Iericho, recogitans illum de Evangelio vulneratum, ac Sacerdotibus et Levitis, mentis feritate praetereuntibus, clementiam Samaritae, id est, custodis; qui seminecem [al. semivivum] suo iumento impositum, ad stabulum Ecclesiae deportavit . Et locum Adomim quod interpretur sanguinum, quia multus in eo sanguis crebris latronum fundebatur incursibus. Et arborem sycomorum Zachaei, id est, bona poenitentiae opera, quibus cruenta dudum et noxia rapinis, peccata calcabat: excelsumque Dominum de excelso virtutum intuebatur; et iuxta viam caecorum loca, qui receptis luminibus, utriusque populi credentis in Dominum, sacramenta praemiserant. Ingressa Iericho, vidit urbem quam fundavit Hiel in Abiram primogenito suo, et cuius portas posuit in Segub novissimo filiorum [. et 4. 8]. Intuita est castra Galgalae, et acervum praeputiorum, et secundae circumcisionis mysterium; et duodecim lapides, qui de Iordanis illuc translati alveo, duodecim Apostolorum fundamenta firmaverant; et fontem quondam Legis amarissimum et sterilem, quem verus Elisaeus sua condivit sapientia, et in dulcorem ubertatemque convertit . Vix nox transierat, ferventissimo aestu venit ad [al. in] Iordanem; stetit in ripa fluminis, et orto sole, solis iustitiae recordata est; quomodo in medio amnis alveo sicca sacerdotes posuerint vestigia ; et ad Eliae et Elisaei imperium, stantibus ex utraque parte aquis, iter unda praebuerit ; pollutasque diluvio aquas, et totius humani generis intersectione maculatas, suo Dominus mundaverit baptismate. 13 Longum est, si velim de valle Achor dicere, id est, tumultus atque turbarum, in qua furtum et avaritia condemnata est ; et de Bethel, Domo Dei, in qua super nudam humum nudus et pauper dormivit Iacob; et posito subter caput lapide, qui in Zacharia septem oculos habere describitur , et in Isaia lapis dicitur angularis vidit scalam usque ad coelum tendentem, in qua Dominus desuper innitebatur , ascendentibus porrigens manum, et negligentes de sublimi praecipitans. Sepulcra quoque in monte Ephraim Iesu filii Nave, et Eleazari filii Aaron Sacerdotis, e regione venerata est: quorum alter conditus est in Tamnathsare [al. Thammitsare] a septentrionali parte montis Gaas : alter in Gabaa [Mss. Gaab] filii sui Phinees: satisque mirata est, quod distributor possessionum sibi montana et aspera delegisset. Quid narrem Silo, in qua altare dirutum hodieque monstratur, et raptum Sabinarum a Romulo, tribus Beniamitica [al. Beniaminitica] praecucurrit. Transivit Sichem, non ut plerique errantes legunt Sichar, quae nunc Neapolis appellatur, et ex latere montis Garizim extructam circa puteum Iacob intravit Ecclesiam: super quo residens Dominus, sitiensque et esuriens, Samaritanae fide satiatus est ; quae quinque Mosaicorum voluminum viris, sextoque, quem se habere iactabat, errore Dosithei derelicto, verum Messiam, et verum reperit Salvatorem. Atque inde divertens, vidit duodecim Patriarcharum sepulcra: et Sebastem, id est, Samariam, quae in honorem Augusti ab Herode Graeco sermone Augusta est nominata. Ibi siti sunt Elisaeus et Abdias Prophetae: et (quo maior inter natos mulierum non fuit) Ioannes Baptista. Ubi multis intremuit consternata mirabilibus: namque cernebat variis daemones rugire cruciatibus, et ante sepulcra sanctorum ululare homines more luporum, vocibus latrare canum, fremere leonum, sibilare serpentum, mugire taurorum. Alios rotare caput, et post tergum terram vertice tangere, suspensisque pede feminis, vestes non defluere in faciem. Miserebatur omnium, et per singulos effusis lacrymis, Christi clementiam deprecabatur. Et sicut erat invalida, ascendit pedibus montem; in cuius duabus speluncis, persecutionis et famis tempore, Abdias propheta centum prophetas aluit pane et aqua . Inde cito itinere percucurrit Nazareth, nutriculam Domini; Cana [Mss. Chanaam] et Capharnaum, signorum eius familiares: lacum Tyberiadis, navigante Domino sanctificatum; solitudinem, in qua multa populorum millia paucis saturata sunt panibus, et de reliquis vescentium repleti sunt cophini duodecim tribuum Israel. Scandebat montem Thabor, in quo transfiguratus est Dominus. Aspiciebat procul montes Hermon et Hermoniim, et campos latissimos Galilaeae, in quibus Sisara et omnis exercitus eius, Barach vincente, prostratus est torrens Cison, qui mediam planitiem dividebat; et oppidum iuxta Naim, in quo viduae suscitatus est filius, monstrabatur. Dies me prius quam sermo deficiet, si voluero cuncta percurrere, quae Paula venerabilis fide incredibili pervagata est. 14 Transibo ad Aegyptum; et in Sochoth, atque apud fontem Samson, quem de molari maxillae dente produxit , subsistam parumper: et arentia ora colluam, ut refocillatus videam Morasthim, sepulcrum quondam Micheae prophetae, nunc Ecclesiam. Et ex latere derelinquam Chorreos, et Gettheos, Maresa, Idumaeam. et Lachis; et per arenas mollissimas pergentium vestigia subtrahentes, latamque eremi vastitatem, veniam ad Aegypti fluvium Sior, qui interpretatur turbidus: et quinque Aegypti transeam civitates, quae loquuntur lingua Chananitide ; et terram Gessen, et campos Taneos, in quibus fecit Deus mirabilia. Et urbem No, quae postea versa est in Alexandriam; et oppidum Domini Nitriam, in quo purissimo virtutum nitro sordes lavantur quotidie plurimorum. Quod cum vidisset, occurrente sibi sancto et venerabili Episcopo Isidoro Confessore, et turbis innumerabilibus Monachorum, ex quibus multos Sacerdotalis et Leviticus sublimabat gradus; laetabatur quidem ad gloriam Domini, sed se indignam tanto honore fatebatur. Quid ergo [al. ego] narrem Macarios Arsenios, Serapionas, et reliqua columnarum Christi nomina? Cuius non intravit cellulam? quorum pedibus non advoluta est? Per singulos sanctos Christum se videre credebat; et quidquid in illos contulerat, in Dominum se contulisse laetabatur. Mirus ardor, et vix in femina credibilis fortitudo. Oblita sexus et fragilitatis corporeae, inter tot millia Monachorum cum puellis suis habitare cupiebat. Et forsitan cunctis eam suscipientibus, impetrasset, ni maius sanctorum Locorum retraxisset desiderium. Atque propter ferventissimos aestus de Pelusio Maiomam navigatione perveniens, tanta velocitate reversa est, ut avem putares. Nec multo post in sancta Bethleem mansura perpetuo, angusto per triennium mansit hospitiolo, donec exstrueret cellulas, ac monasteria, et diversorum peregrinorum iuxta viam conderet mansiones, in qua Maria et Ioseph hospitium non invenerant. Huc usque iter eius descriptum sit, quod multis virginibus et filia comite, peragravit. 15 Nunc virtus latius describatur, quae ipsius propria est, et in qua exponenda, Deo iudice ac teste, profiteor me nihil addere, nihil in maius attollere, more laudantium; sed ne rerum excedam fidem [al. finem], multa detrahere; et ne apud detractores, et genuino me semper dente rodentes, fingere puter, et cornicem Aesopi alienis coloribus adornare. Quae prima Christianorum virtus est, tanta se humilitate deiecit, ut qui eam non vidisset, et pro celebritate nominis videre gestisset, ipsam esse non crederet, sed ancillularum ultimam. Et cum frequentibus choris virginum cingeretur, et veste et voce et habitu, et incessu minima omnium erat. Nunquam post viri mortem usque ad diem dormitionis suae cum ullo comedit viro, quamvis eum sanctum et in pontificali sciret culmine constitutum. Balneas, nisi periclitans, non adiit. Mollia, etiam in gravissima febre, lectuli strata non habuit, sed super durissimam humum, stratis ciliciolis quiescebat, si tamen illa quies dicenda est, quae iugibus pene orationibus dies noctesque iungebat [Ms. iungebatur]; illud implens de Psalterio: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo . In qua fontes crederes lacrymarum, ita levia peccato plangebat, ut illam gravissimorum criminum crederes ream. Cumque a nobis crebrius moneretur, ut parceret oculis, et eos servaret Evangelicae lectioni, aiebat: Turpanda est facies, quam contra Dei praeceptum purpurisso et cerussa et stibio saepe depinxi. Affligendum corpus, quod multis vacavit deliciis. Longus risus, perpeti compensandus est fletu. Mollia linteamina et serica pretiosissima, asperitate cilicii commutanda. Quae viro et saeculo placui, nunc Christo placere desidero. Si inter tales tantasque virtutes castitatem in illa voluero praedicare, superfluus videar: in qua etiam cum saecularis esset, omnium Romae matronarum exemplum fuit: quae ita se gessit, ut nunquam de illa etiam maledicorum quidquam auderet fama confingere. Nihil animo eius clementius, nihil erga humiles blandius fuit. Non appetebat [Ms. appellabat] potentes: nec tamen superbos et gloriolam quaerentes, fastidio despiciebat. Si pauperem videbat, sustentabat; si divitem, ad benefaciendum hortabatur. Liberalitas sola excedebat modum. Et usuras tribuens, versuram quoque saepius faciebat, ut nulli stipem rogantium denegaret. Fateor errorem meum: cum [al. cur] in largiendo esset profusior, arguebam, illud proferens de Apostolo: Non ut aliis sit refrigerium, vobis [al. nobis] autem tribulatio: sed ex aequalitate in hoc tempore, ut vestra abundantia sit ad illorum inopiam, et illorum abundantia sit ad vestram inopiam . Et hoc de Evangelio Salvatoris: Qui habet duas tunicas, det alteram non habenti . Et providendum esse, ne quod libenter faceret, semper facere non posset: multaque huiuscemodi, quae illa mira verecundia, et sermone parcissimo dissolvebat: testem invocans Deum, se pro illius nomine cuncta facere; hoc et habere voti, ut mendicans ipsa moreretur: ut unum nummum filiae non dimitteret, et in funere suo aliena sindone involveretur. Ad extremum inferebat: Ego si petiero, multos inveniam qui mihi tribuant: iste mendicans si a me non acceperit, quae ei possum etiam de alieno tribuere, et mortuus fuerit, a quo eius anima requiretur? Ego cautiorem in re familiari esse cupiebam; sed illa ardentior fide, toto Salvatori animo iungebatur, et pauperem Dominum, pauper spiritu sequebatur, reddens ei quod acceperat, pauper pro ipso affecta. Denique consecuta est quod optabat, et in grandi aere alieno filiam dereliquit, quod huc usque debens non suis viribus, sed Christi se confidit misericordia reddituram. 16 Solent pleraeque matronarum buccinatoribus suis dona conferre, et in paucos largitate profusa, manum a caeteris retrahere: quo illa omnino carebat vitio; ita enim singulis suam pecuniam dividebat, ut singulis necessarium erat, non ad luxuriam, sed ad necessitatem. Nemo ab ea pauperum vacuus reversus est. Quod obtinebat, non divitiarum. magnitudine, sed prudentia dispensandi: illud semper replicans, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur . Et: Sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna extinguit peccatum . Et: Facite vobis amicos de iniquo mamona, qui vos recipiant in aeterna tabernacula . Et: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis [Ibid. 12]. Et verba Danielis, regem Nabuchodonosor monentis [al. sermone monentis], ut eleemosynis redimeret peccata sua . Nolebat in his lapidibus pecuniam effundere, qui cum terra et saeculo transituri sunt, sed in vivis lapidibus, qui volvuntur super terram , de quibus in Apocalypsi Ioannis [Cap. 16. 21. et 22], civitas magni regis exstruitur: quos in saphirum et smaragdum et iaspidem, et caeteras gemmas esse vertendos, Scriptura commemorat. 17 Verum haec possunt esse communia cum paucis; et scit diabolus non in summo virtutum culmine posita. Unde loquitur ad Dominum, post amissam Iob substantiam, post eversam domum, post liberos interfectos, Corium pro corio, et omnia quae habuerit homo, dabit pro anima sua. Sed extende manum tuam, et tange ossa eius et carnes, nisi in faciem benedixerit tibi . Scimus plerosque dedisse eleemosynam, sed de proprio corpore nihil dedisse: porrexisse egentibus manum, sed carnis voluptate superatos, dealbasse ea quae foris erant, et intus plenos fuisse ossibus mortuorum. At non Paula talis, quae tantae continentiae fuit, ut prope mensuram excederet, et debilitatem corporis nimiis ieiuniis ac labore contraheret. Quae exceptis diebus festis, vix oleum in cibo caperet, ut ex hoc uno aestimetur, quid de vino et liquamine, et piscibus, et lacte, et melle, et ovis, et reliquis, quae gustui suavia sunt, iudicarit. In quibus sumendis quidam se abstinentissimos putant; et si his ventrem ingurgitaverint, tutam pudicitiam suspicantur. 18 Semper quidem virtutes sequitur invidia, feriuntque summos Fulgura montes (ex Horatio). Nec mirum si hoc de hominibus loquar, cum etiam Dominus noster Pharisaeorum zelo sit crucifixus, et omnes sancti aemulos habuerint: in paradiso quoque serpens fuerit, cuius invidia mors introivit in orbem terrarum . Suscitaverat ei Dominus Adad Idumaeum, qui eam colaphizaret, ne se extolleret : et quasi quodam stimulo carnis saepius admonebat ; ne magnitudo virtutum altius raperet, et aliarum vitiis feminarum, se in excelso crederet constitutam. Ego aiebam, livori esse cedendum, et dandum insaniae locum: quod fecisset Iacob in fratre suo Esaü, et David in pertinacissimo inimicorum Saül: quorum alter in Mesopotamiam fugerit; alter se Allophylis tradiderit, malens hostibus, quam invidis subiacere. At illa respondebat: Iuste haec diceres, si diabolus contra servos Dei, et ancillas, non ubique pugnaret, et ad omnia loca fugientes non praecederet; si non sanctorum Locorum amore retinerer, et Bethleem meam in alia reperire possem parte terrarum. Cur enim non patientia livorem superem? cur non humilitate frangam superbiam; et percutienti maxillam, offeram alteram? Dicente Apostolo Paulo? Vincite in bono malum . Nonne Apostoli gloriabantur, quando pro Domino sunt passi contumeliam? Nonne ipse Salvator humiliavit se, formam servi accipiens, et factus est obediens Patri usque ad mortem, et mortem crucis , ut nos sua passione salvaret? Iob nisi certasset, et vicisset in praelio, non accepisset coronam iustitiae, nec audisset a Domino: Putas me aliter locutum tibi, quam ut appareres iustus ? Beati dicuntur in Evangelio, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam . SECURA SCIT [fort. sit] conscientia, quod non propter peccata patiamur; et afflictio in saeculo, materia praemiorum est. Si quando procacior fuisset inimicus, et usque ad verborum iurgia prosilisset, illud Psalterii decantabat: Cum consisteret adversum me peccator, obmutui et silui a bonis . Et rursus: Ego autem quasi surdus non audiebam, et quasi mutus non aperiens os suum. Et, Factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo increpationes . In tentationibus, Deuteronomii verba volvebat: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligatis Dominum Deum vestrum de toto corde vestro, et de tota anima vestra . In tribulationibus et angustiis, Isaiae replicabat eloquia: Qui ablactati estis a lacte, qui abstracti ab ubere, tribulationem super tribulationem exspectate, spem super spem; adhuc pusillum propter malitiam labiorum, propter linguam malignam . Et Scripturae testimonium in consolationem suam edisserebat: ablactatorum esse, eorum scilicet, qui ad virilem aetatem pervenissent, tribulationem super tribulationem sustinere, ut spem super spem mereantur accipere. Scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit [. 4]. Et, Quod si is qui foris est homo noster, corrumpatur, ille qui intus est, innovetur: Et, In praesentiarum leve et momentaneum tribulationis nostrae, aeternae [al. aeternum] gloriae pondus operatur in nobis, non aspicientibus quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna . Nec longum fore tempus, etiam si humanae impatientiae tardum videatur, quin Dei statim sequatur auxilium dicentis: Tempore opportuno exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tibi . Nec dolosa labia, et linguas iniquorum esse metuendas, cum Domino adiutore laetemur, et ipsum debeamus audire per Prophetam monentem: Nolite timere opprobria hominum, et blasphemias eorum ne metueritis, sicut enim vestimentum, sic comedit eos vermis; et sicut lanam, sic devoravit eos tinea [. 8]. Et: Per patientiam vestram possidebitis animas vestras . Et: Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis : Et alibi: Tribulationem super tribulationem sustinere : ut patienter agamus in omnibus quae accidunt nobis. Patiens enim vir multum prudens: qui autem pusillanimis est, vehementer insipiens . 19 In languoribus et crebra infirmitate dicebat: Quando infirma sum, tunc fortis sum . Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus [Ibid. 4. 7], donec mortale hoc induat immortalitatem, et corruptivum hoc vestiatur incorruptione . Et iterum: Sicut superabundant passiones Christi in nobis, et per Christum abundavit et consolatio . Ac deinde: Ut socii passionum estis, sic eritis et consolationis [Ibid. v. 7]. In moerore cantabat: Quare tristis es anima mea, et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus . In periculis loquebatur: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me . Et rursum, Qui vult animam suam salvam facere, perdet eam. Et, Qui perdiderit animam suam proter me, salvam eam faciet [Ibid. 24]. Quando dispendia rei familiaris et eversio totius patrimonii nuntiabatur, aiebat: Quid enim prodest homini, si totum mundum lucrifecerit, et animae suae damnum habuerit? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua ? Et, Nudus exivi de utero matris meae, nudus et redeam. Sicut Domino placuit, ita factum est, Sit nomen Domini benedictum . Et illud: Nolite diligere mundum, neque ea quae sunt in mundo. Quoniam omne, quod in mundo est, desiderium carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae huius: quae non est ex Patre, sed ex mundo. Et mundus transit, et concupiscentia eius [. 16. 17]. Scio ei scriptas infirmitates gravissimas liberorum et maxime Toxotii sui, quem diligebat plurimum. Cumque illud virtute complesset, turbata sum, et non sum locuta , in haec verba prorupit: Qui amat filium aut filiam plus quam me, non est me dignus . Et orans ad Dominum, loquebatur. Posside Domine filios mortificatorum , qui pro te quotidie mortificant corpora sua. Novi susurronem quemdam (quod genus hominum vel perniciosissimum est) quasi benevolum nuntiasse, quod pro nimio fervore virtutum quibusdam videretur insana, et cerebrum illius dicerent confovendum. Cui illa respondit: Theatrum facti sumus mundo, et Angelis, et hominibus : Et: Nos stulti propter Christum; sed stultum Dei sapientius est hominibus [Ibid. 1. 25]: Unde et Salvator loquitur ad Patrem: Tu scis insipientiam meam . Et iterum: Tanquam prodigium factus sum multis, et tu adiutor fortis , Ut iumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. Quem in Evangelio et propinqui quasi mentis impotem ligare cupiebant , et adversarii suggillabant, dicentes, Daemonium habet, et Samaritanus est [Ibid. 8. 48]. Et, In Beelzebub principe daemoniorum eiicit daemonia . Sed nos audiamus Apostolum cohortantem. Haec est gloria nostra, testimonium conscientiae nostrae; quoniam in sanctitate et sinceritate, et in gratia Dei conversati sumus in mundo . Et Dominum dicentem ad Apostolos: Ideo mundus odit vos, quoniam non estis de mundo. Si enim essetis de mundo, amaret utique mundus quod suum erat . Et ad ipsum Dominum verba vertebat: Tu nosti cordis abscondita. Et, Haec omnia venerunt super nos, nec sumus obliti tui, nec inique egimus in testamento tuo, nec aversum est retrorsum cor nostrum [et 19]. Et, Propter te mortificati sumus tota die, reputati sumus ut oves occisionis . Sed Dominus auxiliator meus, non timebo quid faciat mihi homo . Legit enim: Fili honora Dominum, et confortaberis, et extra Dominum nullum timueris . His et talibus testimoniis, quasi armatura Dei, et adversus omnia quidem vitia, sed praecipue instruebat se contra invidiam saevientem; et patiendo iniurias, furorem rabidi pectoris mitigabat. Denique usque ad diem mortis, et huius patientia, et aliorum zelus omnibus patuit: qui suum rodit auctorem, et dum aemulum laedere nititur, in semetipsum proprio furore bacchatur. 20 Dicam et de ordine monasterii, quomodo Sanctorum continentiam in suum verterit lucrum. Seminabat carnalia, ut meteret spiritualia : dabat terrena, ut coelestia tolleret: brevia concedebat, ut pro his aeterna mutaret. Post virorum monasterium, quod viris tradiderat gubernandum, plures virgines quas e diversis provinciis congregarat, tam nobiles, quam medii, et infimi generis, in tres turmas, monasteriaque divisit: ita duntaxat, ut in opere et in cibo separatae, psalmodiis et orationibus iungerentur. Post ALLELUIA cantatum (quo signo vocabantur ad Collectam) nulli residere licitum erat. Sed prima, seu inter primas veniens, caeterarum operiebatur adventum, pudore et exemplo ad laborem eas provocans, non terrore. Mane, hora Tertia, Sexta, Nona, Vespere, noctis medio, per ordinem Psalterium cantabant. Nec licebat cuiquam sororum ignorare Psalmos, et non de Scripturis sanctis quotidie aliquid discere. Die tantum Dominico ad Ecclesiam procedebant, ex cuius habitabant latere. Et unumquodque agmen matrem propriam sequebatur: atque inde pariter revertentes, instabant operi distributo, et vel sibi, vel caeteris indumenta faciebant. Si qua erat nobilis, non permittebatur de domo sua habere comitem, ne veterum actuum memor, et lascivientis infantiae errorem refricaret antiquum, et crebra confabulatione renovaret. Unus omnium habitus. Linteamine ad tergendas solum manus utebantur. A viris tanta separatio, ut a spadonibus quoque eas seiungeret, ne ullam daret occasionem linguae maledicae, quae sanctos carpere solita est in solatium delinquendi. Si qua vel tardior veniebat ad Psalmos, vel erat in opere pigrior, variis eam modis aggrediebatur. Si erat iracunda, blanditiis, si patiens, correptione; illud Apostoli imitans: Quid vultis In virga veniam ad vos, an in spiritu lenitatis et mansuetudinis? Excepto victu et vestitu, nullam habere quidquam patiebatur, dicente Paulo: Habentes victum et vestitum, his contenti sumus [1. Timoth. 6. 8]; ne consuetudine plus habendi, praeberet locum avaritiae, quae nullis expletur opibus: et quanto amplius habuerit, plus requirit; et neque copia, neque inopia minuitur. Iurgantes inter se, sermone lenissimo foederabat. Lascivientem adolescentularum carnem crebris et duplicatis frangebat ieiuniis, malens eis stomachum dolere, quam mentem. Si vidisset aliquam comptiorem, contractione frontis, et vultus tristitia arguebat errantem, dicens: Munditiam corporis atque vestitus, animae esse immunditiam. Et turpe verbum atque lascivum, nunquam de ore virgineo proferendum: quibus signis libidinosus animus ostenditur: et per exteriorem hominem, interioris hominis vitia demonstrantur. Quam linguosam, garrulam, ac procacem, rixisque perspexerat delectari, et saepius commonitam nolle converti, inter ultimas et extra conventum sororum, ad fores triclinii orare faciebat, et separatim cibum capere: ut quam obiurgatio non correxerat, emendaret pudor. Furtum quasi sacrilegium detestabatur. Et quod inter saeculi homines, vel leve putatur, vel nihil, hoc in monasteriis gravissimum dicebat esse delictum. Quid memorem clementiam et sedulitatem in aegrotantes, quas miris obsequiis, et ministeriis confovebat? Cumque aliis languentibus, large praeberet omnia, et esum quoque exhiberet carnium; si quando ipsa aegrotasset, sibi non indulgebat, et in eo inaequalis videbatur, quod in aliis clementiam, in se duritiam commutabat. 21 Nulla iuvenum puellarum sano et vegeto corpore, tantae se dederat continentiae, quantae ipsa fracto et senili debilitatoque corpusculo. Fateor, in hac re pertinacior fuit, ut sibi non parceret, et nulli cederet admonenti. Referam quod expertus sum. Mense Iulio ferventissimis aestibus incidit in ardorem febris, et post desperationem, cum Dei misericordia respirasset, et medici persuaderent ob refectionem corporis vino opus esse tenui et parco, ne aquam bibens in hydropem verteretur; et ego clam beatum Papam Epiphanium rogarem, ut eam moneret, imo compelleret vinum bibere, illa ut erat prudens et solertis ingenii, statim sensit insidias; et subridens, meum esse quod ille diceret, intimavit. Quid plura? cum beatus Pontifex post multa hortamenta exisset foras, quaerenti mihi quid egisset, respondit: Tantum profeci, ut seni homini pene persuaserit, ne vinum bibam. Haec refero, non quod inconsideranter, et ultra vires sumpta onera probem, monente Scriptura: Super te onus ne levaveris; sed quod mentis eius ardorem, et desiderium fidelis animae, ex hac quoque probare velim perseverantia, decantantis: Sitivit anima mea in te, quam multipliciter tibi caro mea . Difficile est modum tenere in omnibus. Et vere iuxta Philosophorum sententiam, μεσότης ἡ ἀρετὴ, ὑπερβολὴ κακία reputantur: Quod nos una et brevi sententiola exprimere possumus: Ne quid nimis [Terent. And. [Act. 1]. Quae in contemptu ciborum tantam habebat pertinaciam: in luctu mitis erat, et suorum mortibus frangebatur, maxime liberorum. Nam et in viri et filiarum dormitione semper periclitata est. Et cum os stomachumque signaret, et matris [Ms. matricis] dolorem crucis niteretur impressione lenire; superabatur affectu, et credulam mentem, parentis viscera consternabant, animoque vincens, fragilitate corporis vincebatur: quam semel languor arripiens, longo tempore possidebat; ut et nobis inquietudinem, et sibi discrimen afferret. In quo illa laetabatur, per momenta commemorans; Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius ? Dicat prudens lector, pro laudibus me vituperationem scribere. Testor Iesum, cui illa servivit, et ego servire cupio, me utramque in partem nihil fingere, sed quasi Christianum de Christiana, quae sunt vera, proferre, id est, historiam scribere, non panegyricum, et illius vitia, aliorum esse virtutes. Vitia loquor, secundum animum meum, et omnium sororum ac fratrum desiderium, qui illam diligimus, et absentem quaerimus. 22 Caeterum illa implevit cursum suum, fidemque servavit, et nunc fruitur corona iustitiae : sequiturque Agnum quocumque vadit . Saturatur, quia esurivit, et laeta decantat: Sicut audivimus, ita et vidimus, in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri . O beata rerum commutatio: flevit, ut semper rideret. Despexit lacus contritos, ut fontem Dominum reperiret. Vestita cilicio est, ut nunc albis vestimentis uteretur, et diceret: Scidisti saccum meum, et induisti me laetitia . Cinerem sicut panem manducabat, et potionem suam cum fletu miscebat , dicens: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte , ut in aeternum pane Angelorum vesceretur et caneret: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus . Et, Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi . Et Isaiae, imo Domini per Isaiam in se cerneret verba compleri. Ecce qui serviunt mihi, manducabunt, vos autem esurietis. Ecce qui serviunt mihi, bibent, vos, autem sitietis. Ecce qui serviunt mihi, laetabuntur, vos autem confundemini. Ecce qui serviunt mihi, exultabunt in gaudio, vos autem clamabitis ob dolorem cordis, et propter contritionem spiritus ululabitis [. 14]. Dixeram, lacus eam semper fugisse contritos, ut fontem Dominum reperiret, ut posset laeta cantare: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te Deus. Quando veniam et apparebo ante faciem Dei ? 23 Tangam ergo breviter quomodo haereticorum coenosos devitaverit lacus, et eos instar habuerit Ethnicorum. Quidam veterator callidus, atque, ut sibi videbatur, doctus et sciolus, me nesciente coepit ei proponere quaestiones, et dicere: Quid peccavit infans, ut a daemone corripiatur? In qua aetate resurrecturi sumus? Si in ipsa qua morimur: ergo nutricibus post resurrectionem opus erit. Sin aliter, nequaquam erit resurrectio mortuorum; sed transformatio in alios. Diversitas quoque sexus maris ac feminae erit, aut non erit? Si erit, sequentur et nuptiae, et concubitus, sed et generatio. Si non erit, sublata diversitate sexus, eadem corpora non resurgent: Aggravat enim terrena inhabitatio sensum multa cogitantem ; sed tenuia erunt et spiritualia, dicente Apostolo: Seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale . Ex quibus omnibus probare cupiebat, rationales creaturas ob quaedam vitia, et antiqua peccata in corpora esse delapsas: et pro diversitate et meritis peccatorum tali vel tali conditione generari, ut vel corporum sanitate gauderent, et parentum divitiis ac nobilitate, vel in morbidas carnes, et domos inopum venientes, poenas pristinorum luerent delictorum, et praesenti saeculo atque corporibus, quasi carcere clauderentur. Quod cum audisset, et ad me retulisset, indicans hominem, mihique incubuisset necessitas nequissimae viperae ac mortiferae bestiae resistendi, de quibus Psalmista commemorat, dicens: Ne traaas bestiis animas confitentium tibi : Et, Increpa Domine bestias calami , qui scribentes iniquitatem, loquuntur contra Dominum mendacium, et elevant in excelsum os suum; conveni hominem, et orationibus eius, quam decipere nitebatur, brevi interrogatione conclusi: Utrum crederet futuram resurrectionem mortuorum, an non? Qui cum se credere respondisset; intuli: Eadem resurgent corpora, an altera? Cum dixisset, eadem; sciscitatus sum: In eodem sexu, an in altero? Ad interrogata reticenti, et instar colubri huc atque illuc transferenti caput, ne feriretur; quia, inquam, taces, ego mihi pro te respondebo, et consequentia inferam. Si non resurget mulier, ut mulier, neque masculus, ut masculus, non erit resurrectio mortuorum; quia sexus membra habet, membra autem totum corpus efficiunt. Si autem sexus et membra non fuerint, ubi erit resurrectio corporum, quae sine sexu non constant et membris? Porro si corporum non fuerit resurrectio, nequaquam erit resurrectio mortuorum. Sed et illud quod de nuptiis obiicis: Si eadem membra fuerint, sequi nuptias; a Salvatore dissolvitur dicente: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei: in resurrectione enim mortuorum, non nubent, neque nubentur, sed erunt similes Angelorum [. 30]. Ubi dicitur, non nubent, neque nubentur, sexuum diversitas demonstratur. Nemo enim de lapide et ligno dicit, non nubent neque nubentur, quae naturam nubendi non habent: sed de his qui possint nubere, et gratia Christi ac virtute non nubant. Quod si opposueris, quomodo ergo erimus similes Angelorum, cum inter Angelos, non sit masculus et femina? Breviter ausculta: Non substantiam nobis Angelorum, sed conversationem, et beatitudinem Dominus repromittit. Quomodo et Ioannes Baptista antequam decollaretur, Angelus appellatus est ; et omnes Sancti ac Virgines Dei, etiam in isto saeculo vitam in se exprimunt Angelorum. Quando enim dicitur: Eritis similes Angelorum, similitudo promittitur, non natura mutatur. 24 Simulque responde: quomodo illud interpretaris, quod Thomas Domini resurgentis palpaverit manus, et viderit lancea latus eius perforatum ? Et Petrus in littore stantem viderit Dominum, et partem assi piscis, ac favum mellis comedentem ? Qui stabat, profecto habebat pedes. Qui monstravit latus vulneratum, utique et ventrem, et pectus habuit, sine quibus non sunt latera ventri et pectori cohaerentia. Qui locutus est, lingua et palato ac dentibus loquebatur. Sicut enim plectrum chordis, ita lingua illiditur dentibus, et vocalem reddit sonum. Cuius palpatae sunt manus, consequenter et brachia habuit. Cum igitur omnia membra habuisse dicatur, necesse est, ut totum corpus habuerit, quod conficitur ex membris: non utique femineum, sed virile, id est, eiusdem sexus, in quo mortuus est. Quod si obtenderis: ergo et nos post resurrectionem comedemus? Et quomodo clausis ingressus est ianuis, contra naturam pinguium, et solidorum corporum? Audies: Noli propter cibum, resurrectionis fidem in calumniam trahere. Nam et Archisynagogi filiae resuscitatae iussit cibum dari . Et Lazarus quatriduanus mortuus, cum ipso scribitur inisse convivium , ne resurrectio eorum phantasma putaretur. Sin autem clausis ingressus est ianuis, et idcirco spirituale et aereum corpus niteris approbare: ergo et antequam pateretur, quia contra naturam graviorum corporum super mare ambulavit, spirituale corpus habuit. Et Apostolus Petrus, qui et ipse super aquas pendulo incessit gradu, spirituale corpus habuisse credendus est, cum potentia magis et virtus ostendatur Dei, quando fit aliquid contra naturam. Et ut scias in signorum magnitudine, non naturae mutationem, sed Dei omnipotentiam demonstrari: Qui ambulabat fide, coepit infidelitate mergi, nisi eum manus Domini sublevasset, dicentis: Modicae fidei, quare dubitasti ? Miror autem te obdurare frontem loquente Domino: Infer digitum tuum huc, et tange manus meas; et porrige manum tuam, et mitte in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis . Et alibi: Videte manus meas, et pedes meos, quia ipse ego sum, Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes [. et 40]. Ossa audis, et carnem, et pedes, et manus; et globos mihi Stoicorum, atque aeria quaedam deliramenta confingis. 25 Porro si quaeris, cur infans a daemone corripiatur, qui peccata non habuit: aut in qua aetate resurrecturi simus, cum diversa aetate moriamur, ingratis suscipies [al. suspicies]: Iudicia Dei abyssus multa . Et: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius. Quis enim cognovit sensum Domini: aut quis consiliarius eius fuit [et 34]? Aetatum autem diversitas non mutat corporum veritatem. Cum enim corpora quotidie nostra fluant, et aut crescant, aut decrescant: ergo tot erimus homines, quot quotidie commutamur? aut alius fui, cum decem annnorum essem, alius cum triginta, alius cum quinquaginta, alius cum iam toto cano capite sum? Igitur iuxta Ecclesiarum traditiones, et Apostolum Paulum, illud est respondendum: quod in virum perfectum, et in mensuram aetatis plenitudinis Christi resurrecturi sumus , in qua et Adam Iudaei conditum autumant: et Dominum Salvatorem legimus surrexisse, et multa alia, quae de utroque Testamento in suffocationem haeretici protuli. 26 Ex quo die ita coepit hominem detestari, et omnes qui eiusdem dogmatis erant, ut eos voce publica, hostes Domini proclamaret. Et haec dixi, non ut breviter haeresim confutarem, cui multis voluminibus respondendum est [al. esset], sed ut fidem tantae feminae ostenderem, QUAE MALUIT inimicitias hominum subire perpetuas, quam Dei offensam, amicitiis noxiis provocare. 27 Dicam ergo ut coeperam, nihil ingenio eius docilius fuit. Tarda erat ad loquendum, velox ad audiendum : memor illius praecepti: Audi Israel, et tace . Scripturas sanctas tenebat memoriter; et cum amaret historiam, et hoc veritatis diceret fundamentum; magis tamen sequebatur intelligentiam spiritualem: et hoc culmine aedificationem animae protegebat. Denique compulit me: ut vetus et novum Instrumentum, cum filia, me disserente, perlegeret. Quod propter verecundiam negans, propter assiduitatem tamen et crebras postulationes eius praestiti, ut docerem quod didiceram: non a meipso, id est a praesumptione, pessimo praeceptore, sed ab illustribus Ecclesiae viris. Sic ubi haesitabam, et nescire me ingenue confitebar, nequaquam mihi voluit [al. volebat] acquiescere; sed iugi interrogatione cogebat, ut e multis variisque sententiis, quae mihi videretur probabilior, indicarem. Loquar et aliud, quod forsitan aemulis videatur incredibile. Hebraeam linguam, quam ego ab adolescentia multo labore ac sudore ex parte didici, et infatigabili meditatione non desero, ne ipse ab ea deserar, discere voluit, et consecuta est: ita ut Psalmos hebraice caneret, et sermonem absque ulla latinae linguae proprietate personaret. Quod quidem usque hodie in sancta filia eius Eustochio cernimus, quae ita semper adhaesit matri, et eius obedivit imperiis, ut nunquam absque ea cubaret, nunquam procederet, nunquam cibum caperet, ne unum quidem nummum haberet potestatis suae, sed et paternam et maternam substantiolam, a matre distribui pauperibus laetaretur, et pietatem in parentem, haereditatem maximam et divitias crederet. Non debeo silentio praeterire, quanto exultaverit gaudio, quod Paulam neptem suam ex Laeta et Toxotio genitam imo voto et futurae virginitatis repromissione conceptam, audierat in cunis et crepitaculis balbutiente lingua, ALLELUIA cantare: aviaeque et amitae nomina, dimidiatis verbis frangere. In hoc solo, patriae desiderium habuit; ut filium, nurum, neptem, renuntiasse saeculo, et Christo servire cognosceret. Quod et impetravit ex parte. Nam neptis Christi flammeo reservatur: nurus aeternae se tradens pudicitiae, socrus opera, fide, et eleemosynis sequitur, et Romae conatur exprimere, quod Ierosolymis illa complevit. 28 Quid agimus, anima? cur ad mortem eius venire formidas? Iamdudum prolixior liber cuditur, dum timemus ad ultima pervenire, quasi tacentibus nobis, et in laudibus illius occupatis, differri possit occubitus. Hucusque prosperis navigavimus ventis, et crispantia maris aequora labens carina sulcavit. Nunc in scopulos incurrit oratio, et tumentibus fluctuum montibus, praesens utrique nostrum intentatur naufragium: ita ut cogamur dicere: Praeceptor, salvos nos fac, perimus [. et Luc. 8. 24]. Et illud: Exurge, ut quid obdormis, Domine ? Quis enim possit siccis oculis Paulam narrare morientem? Incidit in gravissimam valetudinem, imo quod optabat, invenit, ut nos desereret, et plenius Domino iungeretur. In quo languore, Eustochii filiae probata semper in matrem pietas, magis ab omnibus comprobata est. Ipsa assidere lectulo, flabellum tenere, sustentare caput, pulvillum supponere, fricare pedes, manu stomachum confovere, mollia strata componere, aquam calidam temperare, mappulam [al. matulam] apponere, omnium ancillarum praevenire officia, et quidquid alia fecisset, de sua mercede putare subtractum. Quibus illa precibus, quibus lamentis et gemitu, inter iacentem matrem, et specum Domini discurrit, ne privaretur tanto contubernio, ne illa absente viveret: ut eodem feretro portaretur? Sed, o mortalium fragilis et caduca natura, et nisi Christi fides nos extollat ad coelum, et aeternitas animae promittatur, cum bestiis ac iumentis, corporum una conditio est. Idem occubitus iusto et impio, bono et malo, mundo ac immundo, sacrificanti et non sacrificanti. Sicut bonus, ita et qui peccat. Sicut qui iurat, ita et is qui iuramentum metuit. Similiter et homines et iumenta in favillam et cinerem dissolvuntur. 29 Quid diu immoror, et dolorem meum differendo facio longiorem? Sentiebat prudentissima feminarum adesse mortem, et frigente alia parte corporis atque membrorum, solum animae teporem in sacro pectore palpitare, nihilominus quasi ad suos pergeret, alienosque desereret, illos versiculos susurrabat [Ms. S. Maxim. suffocabat]: Domine, dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae . Et, Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum, concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini . Et, Elegi abiecta esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum [Ibid. 11]. Cumque a me interrogaretur, cur taceret, cur nollet respondere inclamanti, an doleret aliquid, Graeco sermone respondit, nihil se habere molestiae , sed omnia quieta et tranquilla perspicere. Post haec obmutuit, et clausis oculis quasi iam mortalia despiceret, usque ad expirationem animae, eosdem repetebat versiculos, ut quod dicebat, vix audire possemus; digitumque ad os tenens, crucis signum pingebat in labiis. Defecerat spiritus, et anhelabat in mortem; animaque erumpere gestiens, ipsum stridorem, quo mortalium vita finitur, in laudes Domini convertebat. Aderant Ierosolymorum [Ioannes], et aliarum urbium Episcopi, et Sacerdotum inferioris [al. inferiores] gradus, ac Levitarum innumerabilis multitudo. Omne monasterium, virginum et monachorum chori repleverant. Statimque ut audivit sponsum vocantem, Surge, veni, proxima mea, speciosa mea, columba mea: Quoniam ecce hyems transiit et recessit, pluvia abiit sibi [. 11]; laeta respondit: Flores visi sunt in terra, tempus sectionis advenit [Ibid. 12]. Et Credo videre bona Domini in terra viventium . 30 Ex hinc non ululatus, non planctus, ut inter saeculi homines fieri solet, sed Psalmorum linguis diversis examina [Ms. ex animo] concrepabant. Translataque Episcoporum manibus, et cervicem feretro subiicientibus; cum alii Pontifices lampadas cereosque praeferrent, alii choros psallentium ducerent, in media Ecclesia speluncae Salvatoris est posita. Tota ad funus eius, Palaestinarum urbium turba convenit. Quem monachorum latentium in eremo cellula sua tenuit? Quam virginum cubiculorum secreta texerunt? Sacrilegium putabat, qui non tali feminae ultimum reddidisset officium. Viduae et pauperes in exemplum Dorcadis, vestes ab ea praebitas ostendebant . Omnis inopum multitudo matrem, et nutritiam [Mss. nutriculam] se perdidisse clamabat. Quodque mirum sit, nihil pallor mutaverat faciem, sed ita dignitas quaedam, et gravitas ora compleverat, ut eam putares non mortuam, sed dormientem. in ordine personabant: non solum triduo, donec subter Ecclesiam, et iuxta specum Domini conderetur; sed per omnem hebdomadam, cunctis qui venerant, suum funus, et proprias credentibus lacrymas. Venerabilis virgo filia eius Eustochium, quasi ablactata super matrem suam, abstrahi a parente non poterat: deosculari oculos, haerere vultui, totum corpus amplexari, et se cum matre velle sepeliri. 31 Testis est Iesus, ne unum quidem nummum ab ea filiae derelictum, sed, ut ante iam dixi, derelictum magnum aes alienum: et, quod his difficilius est, fratrum et sororum immensam multitudinem, quos sustentare arduum, et abiicere impium est. Quid hac virtute mirabilius, feminam nobilissimae familiae, magnis quondam opibus, tanta fide omnia dilargitam, ut ad egestatem pene ultimam perveniret? Iactent alii pecunias, et in corbonam Dei aera congesta, funalibusque aureis dona pendentia. NEMO plus dedit pauperibus, quam quae sibi nihil reservavit. Nunc illa divitiis fruitur, et his bonis, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt . Nostram vicem dolemus, et invidere potius gloriae eius videbimur, si voluerimus diutius flere regnantem. 32 Secura esto, Eustochium, magna haereditate ditata es. Pars tua Dominus: et quo magis gaudeas, mater tua longo martyrio coronata est. Non solum enim effusio sanguinis in confessione reputatur; SED DEVOTAE quoque mentis servitus immaculata quotidianum martyrium est. Illa corona de rosis et violis plectitur [Ms. S. Max. texitur], ista de liliis. Unde et in Cantico scribitur Canticorum: Fratruelis meus candidus et rubicundus ; et in pace, et in bello eadem praemia vincentibus tribuens. Mater inquam tua audivit cum Abraham: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram, quam ostendam tibi . Et per Ieremiam Dominum praecipientem: Fugite de medio Babylonis, et salvate animas vestras . Et usque ad diem mortis suae non est reversa in Chaldaeam; nec ollas Aegypti, et virulentias carnium desideravit , sed choris comitata virgineis, civis est Salvatoris effecta, et de parvula Bethleem coelestia regna conscendens, dicit ad veram Noemi: Populus tuus, populus meus, et Deus tuus, Deus meus . 33 Hunc tibi librum ad duas lucubratiunculas, eodem quem tu sustines dolore, dictavi. Nam quotiescumque stylum figere volui, et opus exarare promissum, toties obriguerunt digiti, cecidit manus, sensus elanguit. Unde et inculta oratio, votum scribentis absque ulla elegantia et verborum lepore testatur. 34 Vale, o Paula, et cultoris tui ultimam senectutem, orationibus iuva. Fides et opera tua Christo te sociant, praesens facilius quod postulas, impetrabis. Exegi monumentum aere perennius [Horat. od. ultim. lib. 3. Carm.], quod nulla destruere possit vetustas. Incidi elogium sepulcro tuo, quod huic volumini subdidi, ut quocumque noster sermo pervenerit, te laudatam, te in Bethleem conditam lector agnoscat. Sequitur titulus sepulchri. Scipio quam genuit, Pauli fudere parentes, Graccorum soboles, Agamemnonis inclyta proles, Hoc iacet in tumulo: Paulam dixere priores, Eustochii genitrix, Romani prima Senatus: Pauperiem Christi, et Bethlemitica rura secuta est. In fronte speluncae. Aspicis angustum, praecisa in rupe sepulcrum? Hospitium Paulae est, coelestia regna tenentis. Fratrem, cognatos, Romam, patriamque relinquens Divitias, sobolem, Bethlemiti conditur antro. Hic praesepe tuum, Christe, atque hic mystica magi Munera portantes, hominique, Deoque dedere. 35 Dormivit sancta et beata Paula, septimo Kalendas Februarias, tertia subbati post solis occubitum. Sepulta est quinto Kalend. earumdem. Honorio Augusto sexies, et Aristaeneto Consulibus. Vixit in Sancto proposito, Romae annos quinque, Bethleem annos viginti. Omne vitae tempus implevit, annis quinquaginta sex, mensibus octo, diebus viginti et uno. 1 Acceptis primum litteris tuis, non respondere, superbiae est: respondere, temeritatis. De iis enim rebus interrogas, quae et proferre et audire sacrilegium est. Ais Vigilantium, qui κατ᾽ ἀντίφρασιν hoc vocatur nomine (nam Dormitantius rectius diceretur) os foetidum rursus aperire, et putorem spurcissimum contra sanctorum Martyrum proferre reliquias: et nos qui eas suscipimus [al. suspicimus] appellare cinerarios et idololatras, qui mortuorum hominum ossa veneremur [al. veneramur]. O infelicem hominem, et omni lacrymarum fronte plangendum, qui haec dicens, non se intelligit [al. intelligat] esse Samaritanum et Iudaeum, qui corpora mortuorum, pro immundis habent, et etiam vasa quae in eadem domo fuerint, pollui suspicantur: sequentes occidentem litteram, et non spiritum vivificantem. Nos autem non dico Martyrum reliquias, sed ne solem quidem et lunam, non Angelos, non Archangelos, non Cherubim, non Seraphim, et omne nomen quod nominatur et in praesenti saeculo et in futuro , colimus et adoramus: ne serviamus creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Honoramus autem reliquias Martyrum, ut eum cuius sunt Martyres, adoremus. Honoramus servos, ut honor servorum redundet ad Dominum, qui ait: Qui vos suscipit, me suscipit . Ergo Petri et Pauli immundae sunt reliquiae? ergo Moysi corpusculum immundum erit? quod iuxta Hebraicam Veritatem ab ipso sepultum est Domino ? Et quotiescumque Apostolorum et Prophetarum, ut omnium Martyrum Basilicas ingredimur, toties idolorum templa veneramur? accensique ante tumulos eorum cerei, idololatriae insignia sunt? Plus aliquid dicam, quod redundet in auctoris caput: et insanum cerebrum, vel sanet aliquando, vel deleat; ne [al. nec.] tantis sacrilegiis, simplicium animae subvertantur. Ergo et Domini corpus in sepulcro positum, immundum fuit? Et Angeli, qui candidis vestibus utebantur, mortuo cadaveri atque polluto praebebant excubias; ut post multa saecula Dormitantius somniaret, imo eructaret immundissimam crapulam: et cum Iuliano persecutore, Sanctorum Basilicas aut destrueret, aut in templa converteret? 2 Miror, sanctum Episcopum, in cuius parochia esse Presbyter dicitur, acquiescere furori eius: et non virga Apostolica, virgaque ferrea confringere vas inutile, et tradere in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat . Meminerit illius dicti: Si videbas furem, currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas . Et in alio loco: In matutino interficiebam omnes peccatores terrae, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem [Ibid. 100. 8]. Et iterum: Nonne odientes te, Domine, odio habui, et super inimicos tuos tabescebam? Perfectio odio oderam illos [Ibid. 138. 21. 22]. Si non sunt honorandae reliquiae Martyrum, quomodo legimus: Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum eius [Ibid. 115. 6]? Si ossa eorum [al. mortuorum] polluunt contingentes, quomodo Elisaeus mortuus, mortuum suscitavit, et dedit vitam corpus quod iuxta Vigilantium iacebat immundum? Ergo omnia castra Israel tici exercitus et populi Dei fuere immunda, quia Ioseph et Patriarcharum corpora portabant in solitudine: et ad sanctam Terram, immundos cineres pertulerunt? Ioseph quoque, qui in typo praecessit Domini Salvatoris, sceleratus fuit; qui tanta ambitione, Iacob in Hebron ossa portavit; ut immundum patrem, avo et atavo sociaret immundis, et mortuum mortuis copularet? O praecidendam linguam a medicis, imo insanum curandum caput; ut qui loqui nescit, discat aliquando reticere. Ego [al. ergo] vidi hoc aliquando portentum, et testimoniis Scripturarum, quasi vinculis Hippocratis volui ligare furiosum: sed abiit, excessit, evasit, erupit; et inter Adriae fluctus Cotiique regis Alpes, in nos declamando clamavit. QUIDQUID ENIM amans loquitur, vociferatio et clamor est appellandus. 3 Tacita me forsitan cogitatione reprehendas, cur in absentem invehar. Fatebor tibi dolorem meum. Sacrilegium tantum patienter audire non possum. Legi enim seiromasten Phinees , austeritatem Eliae , zelum Simonis Chananaei, Petri severitatem Ananiam et Sapphiram trucidantis , Paulique constantiam, qui Elymam magum viis Domini resistentem, aeterna caecitate damnavit [et 11]. NON EST crudelitas, pro Deo pietas. Unde et in Lege dicitur: Si frater tuus, et amicus, et uxor, quae est in sinu tuo, depravare te voluerit a veritate, sit manus tua super eos, et effundes sanguinem eorum, et auferes malum de medio Israel [Ibid. 13 et 28]. Iterum dicam: Ergo Martyrum immundae sunt reliquiae? Et quid passi sunt Apostoli, ut immundum Stephani corpus tanta funeris ambitione praecederent, et facerent ei planctum magnum; ut eorum luctus in nostrum gaudium verteretur? Nam quod dicis eum vigilias execrari, facit et hoc contra vocabulum suum, ut velit dormire Vigilantius, et non audiat Salvatorem dicentem: Sic non potuistis una hora vigilare mecum? Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus promptus est, sed caro infirma [. et Marc. 14. 37]. Et in alio loco Propheta decantat: Media nocte surgebam, ut confiterer tibi, super iudicia iustitiae tuae . Dominum quoque in Evangelio legimus pernoctasse, et Apostolos clausos carcere tota nocte vigilasse, ut illis psallentibus terra quateretur, custos carceris crederet, magistratus et civitas terrerentur. Loquitur Paulus: Orationi insistite, vigilantes in ea . Et in alio loco: In vigiliis frequenter . Dormiat itaque Vigilantius, et ab exterminatore Aegypti cum Aegyptiis dormiens suffocetur. Nos dicamus cum David: Non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel ; ut veniat ad nos sanctus, et AIR, qui interpretatur vigil . Et si quando propter peccata nostra dormierit, dicamus ad eum: Exurge, quid dormitas, Domine ? excitemusque illum, et navicula fluctuante, clamemus: Magister, salvos nos fac, perimus. 4 Plura dictare volueram, si non Epistularis brevitas pudorem nobis tacendi imponeret: et si tu librorum ipsius ad nos voluisses mittere cantilenas, ut scire possemus ad quae [al. ea quae] rescribere deberemus. Nunc autem aerem verberavimus, et non tam illius infidelitatem, quae omnibus patet, quam nostram fidem aperuimus. Caeterum si volueris, longiorem nos adversum eum librum scribere, mitte naenias illius et ineptias, ut Ioannem Baptistam audiat praedicantem: Iam securis ad radices arborum posita est. Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur [Ibid. 3. 10]. 1 Domino venarando, et desideratissimo fratri compresbytero HIERONYMO, AUGUSTINUS in Domino salutem. 'Quamvis existimem antequam ista sumeres, venisse in manus tuas litteras meas, quas per Dei servum, filium nostram Cyprianum Diaconum misi, quibus certissime agnosceres meam esse epistulam, cuius exemplaria illuc pervenisse [al. venisse] commemorasti; unde iam me arbitror rescriptis tuis, velut Entellinis gravibus atque acribus caestibus [Aeneid. V], tanquam audacem Daretem coepisse pulsari atque versari: nunc tamen eis ipsis respondebo litteris tuis, quas mihi per sanctum filium nostrum Asterium iam [al. abest iam] mittere dignatus es, in quibus multa in me comperi tuae benevolentissimae caritatis, et rursus quaedam nonnullius a me tuae offensionis indicia. Itaque ubi mulcebar legens, ibi continuo feriebar: hoc sane vel maxime admirans, quod cum te dicas exemplaribus litterarum mearum ideo non temere putavisse credendum, ne forte, te respondente, laesus iuste expostularem, quod probare ante debuisses, meum esse sermonem, et sic rescribere; postea iubeas, si mea est epistula, aperte me scribere, aut mittere exemplaria veriora, ut absque ullo rancore stomachi, in Scripturarum disputatione versemur. Quo pacto enim possumus in hac disputatione sine rancore versari, si me laedere paras? aut si non paras, quomodo ego, te non laedente, abs te laesus iuste expostularem quod probare ante debuisses meum esse sermonem, et sic rescribere, hoc est et sic laedere? Nisi enim rescribendo laesisses, ego iuste expostulare non possem. Proinde cum ita rescribis, ut laedas, quis locus nobis relinquitur in disputatione Scripturarum sine ullo rancore versandi? Ego quidem absit ut laedar, si mihi certa ratione volueris et potueris demonstrare illud ex epistula Apostoli, vel quid aliud Scripturarum sanctarum te verius intellexisse, quam me: imo vero absit, ut non cum gratiarum actione lucris meis deputem, SI FUERO TE docente instructus, aut emendante correctus. 2 'Verumtamen tu, mihi frater carissime, nisi te putares laesum scriptis meis, non me putares laedi posse rescriptis tuis. Nullo enim modo id de te opinatus fuero, quod te non arbitraris laesum si sic tamen rescribis ut laedas. Aut si te non sic rescribente, ego propter nimiam stultitiam meam laedi posse putatus sum, hoc ipso laesisti plane, quod de me ita sensisti. Sed nullo modo tu me, quem nunquam talem expertus es, temere talem crederes, qui litterarum mearum exemplaribus etiam cum stylum meum nosses, temere credere noluisti. Si enim non immerito vidisti, me iuste expostulaturum fuisse, si temere crederes esse litteras meas, quae non essent meae: quanto iustius expostularem, meipsum temere putatum talem, qualem me expertus non esset, qui putavisset? Nequaquam ergo ita prolabereris, ut te non rescribente, quo laederer, me tamen existimares nimis insipientem, etiam tali tuo rescripto laedi potuisse. 3 'Restat igitur, ut laedere me rescribendo disponeres, si certo documento meas esse illas litteras nosses. Atque ita, quia non credo quod iniuste me laedendum putares, superest ut agnoscam peccatum meum, quod prior te illis litteris laeserim, quas meas esse negare non possum. Cur itaque conor contra fluminis tractum, ac non potius veniam peto? Obsecro ergo te per mansuetudinem Christi, ut si te laesi, dimittas mihi, nec me vicissim laedendo, malum pro malo reddas. Laedes autem me, si mihi tacueris errorem meum, quem forte inveneris in scriptis vel in dictis meis. Nam si ea in me reprehenderis, quae reprehendenda non sunt, te potius [al. magis] laedis quam me: quod absit a moribus et sancto proposito tuo, ut hoc facias voluntate laedendi, culpans in me aliquid dente maledico, quod mente veridica scis non esse culpandum. Ac per hoc aut benevolo corde arguas, etiam si caret delicto quem [al. quod] arguendum putas: aut paterno affectu mulceas, quem abiicere nequeas. POTEST ENIM FIERI, ut tibi videatur aliud, quam veritas habet, dum tamen aliud, abs te non fiat, quam caritas habet. Nam et ego amicissimam reprehensionem tuam gratissime accipiam, etiamsi reprehendi non meruit, quod recte defendi potest. Aut agnoscam simul et benevolentiam tuam, et culpam meam: et quantum Dominus donat, in alio gratus, in alio emendatus inveniar. 4 'Quid ergo? fortasse dura, sed certe salubria verba tua tanquam caestus Entelli pertimescam. Caedebatur ille, non curabatur, et ideo vincebatur, non sanabatur. Ego autem si medicinalem correptionem tuam tranquillus accepero, non dolebo. Si vero infirmitas vel humana, vel mea etiam cum veraciter arguitur, non potest non [al. nisi] aliquantulum contristari; melius tumor capitis dolet, dum curatur, quam dum ei parcitur; et non sanatur. Hoc est enim quod acute vidit, qui dixit, utiliores esse plerumque inimicos obiurgantes, quam amicos obiurgare metuentes. Illi enim dum rixantur, dicunt aliquando vera, quae corrigamus: isti autem minorem quam oportet exhibent iustitiae libertatem, dum amicitiae timent exasperare dulcedinem. Quapropter et si forte bos, ut tibi videris, lassus senectute corporis, non vigore animi tamen, in area dominica fructuoso labore desudans; ecce adsum [al. sum], si quid perperam dixi, fortius fige pedem. Non mihi esse debet molestum pondus aetatis tuae, dummodo conteratur palea culpae meae. 5 'Proinde illud quod in extremo epistulae tuae posuisti, cum magni desiderii suspirio vel lego, vel recolo. Utinam, inquis, mereremur complexus tuos; et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus. Ego autem dico, utinam saltem propinquis terrarum locis habitaremus; ut si non possent misceri nostra colloquia, litterae possent esse crebriores. Nunc vero tanto locorum intervallo absumus a sensibus nostris, ut de illis verbis Apostoli ad Galatas, iuvenem me ad tuam sanctitatem scripsisse meminerim; et ecce iam senex, necdum rescripta meruerim; faciliusque ad te exemplaria epistulae meae pervenerint, nescio qua occasione praeveniente, quam ipsa epistula, me curante. Homo enim, qui eam tunc acceperat, nec ad te pertulit nec ad me retulit [al. pertulerit et retulerit]. Tantae autem mihi in litteris tuis, quae in manus nostras pervenire potuerunt, apparent res, ut nihil studiorum meorum mallem, si possem, quam inhaerere lateri tuo. Quod ego quia non possum, aliquem nostrorum in Domino filiorum erudiendum nobis ad te mittere cogito, si etiam de hac re tua rescripta meruero. Nam neque in me tantum scientiae divinarum Scripturarum est, aut esse iam poterit, quantum inesse tibi video. Et si quid in hac re habeo facultatis, utcumque impendo populo Dei. Vacare autem studiis diligentius, quam quae populi audiunt instruendi, propter Ecclesiasticas occupationes omnino non possum. 6 'Nescio quae scripta maledica super tuo nomine ad Africam pervenerunt. Accepimus tamen quod dignatus es mittere, illis respondens maledictis. Quo perlecto, fateor multum dolui, inter tam caras familiaresque personas, cunctis pene Ecclesiis notissimo amicitiae vinculo copulatas, tantum malum exstitisse discordiae. Et tu quidem quantum tibi modereris, quantumque teneas aculeos indignationis tuae, ne reddas maledictum pro maledicto satis in tuis litteris eminet. Verumtamen si eas ipsas cum legissem, contabui dolore, et obrigui timore; quid de me illa facerent, quae in te ille scripsit, si in manus meas forte venissent? Vae mundo ab scandalis . Ecce fit, ecce prorsus impletur quod veritas ait, Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum . Quae sibi enim iam fida pectora tuto refundantur? In cuius sinum tota se proiiciat secura dilectio? Quis denique amicus non formidetur, quasi futurus inimicus, si potuit inter Hieronymum et Ruffinum hoc quod plangimus, exoriri? O misera et miseranda conditio. O infida in voluntatibus amicorum scientia praesentium, ubi nulla est praescientia futurorum. Sed quid hoc alteri de altero gemendum putem, quando ne ipse quidem sibi homo est notus in posterum? Novit enim utcumque, vix forte, nunc qualis sit; qualis autem postea sit futurus, ignorat. 7 'Haec porro non tantum scientia qualis quisque sit, verum etiam praescientia qualis futurus sit, si est in sanctis et beatis Angelis, et quomodo fuerit beatus diabolus aliquando, cum adhuc bonus angelus esset, sciens futuram iniquitatem suam, et sempiternum supplicium, omnino non video. De qua re, si tamen eam nosse opus est, vellem abs te audire quid sentias. Vide quid faciant terrae ac maria, quae nos corporaliter dirimunt. Si haec epistula mea, quam legis, ego essem, iam mihi diceres, quod quaesivi: nunc vero quando rescribes? quando mittes? quando perveniet? quando accipiam? et tamen utinam quandoque fiat, quod tam cito fieri non posse quam volumus, quanta possumus tolerantia sustinemus. Unde recurro ad illa verba epistulae tuae dulcissima, sanctique desiderii tui plenissima, et ea facio vicissim mea: Utique mereremur complexus tuos; et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus: si tamen esse ullo modo posset, quod ego te docerem. 8 'In his autem verbis, non iam tuis tantum, sed etiam meis, ubi delector et reficior, et ipso quamvis pendente et non attingente utriusque nostrum desiderio, non parva ex parte consolor: ibi rursum acerrimis dolorum stimulis fodior, dum cogito inter vos quibus Deus hoc ipsum quod uterque nostrum optavit, largum prolixumque concesserat, ut coniunctissimi et familiarissimi mella Scripturarum sanctarum pariter lamberetis, tantae amaritudinis irrepsisse perniciem, quando non, ubi non, cui non homini formidandam: cum eo tempore, quo abiectis iam sarcinis saecularibus, iam expediti Dominum sequebamini, et in ea terra videbatis simul, in qua Dominus humanis pedibus ambulans, Pacem, inquit, meam do vobis, pacem meam relinquo vobis , viris aetate maturis, et in eloquio Domini habitantibus vobis accidere potuit? Vere tentatio est vita humana super terram . Heu mihi, qui vos simul alicubi invenire non possum: forte ut moveor, ut doleo, ut timeo, prociderem ad pedes vestros, flerem quantum valerem, rogarem quantum amarem. Nunc unumquemque vestrum pro seipso, nunc utrumque pro alterutro, et pro aliis, ac maxime infirmis, pro quibus Christus mortuus est, qui vos tanquam in theatro vitae huius cum magno sui periculo spectant, ne de vobis ea conscribendo spargatis, quae quandoque concordantes delere non poteritis, qui nunc concordare nolitis; aut quae concordes legere timeatis, ne iterum litigetis. 9 'Verum dico caritati tuae, nihil me magis quam hoc exemplum tremuisse, cum quaedam ad me in epistula tua legerem, tuae indignationis indicia non illa de Entello et bove lasso, ubi mihi potius hilariter iocari, quam iracunde minari visus es, quam illud, quod serio te scripsisse satis apparet, unde supra elocutus sum, plus fortasse quam debui, sed non plusquam timui, ubi aisti, Ne forte laesus iuste expostulares. Rogo te, si fieri potest, ut inter nos quaeramus et disseramus aliquid, quo sine amaritudine discordiae corda nostra pascantur, fiat. Si autem non possum [al. possumus] dicere, quid mihi emendandum videatur in scriptis tuis, nec tu in meis, nisi cum suspicione invidiae, aut laesione amicitiae; quiescamus ab his, et nostrae vitae salutique parcamus. MINUS CERTE assequatur illa quae inflat, dum non offendatur illa quae aedificat. Ego me longe esse sentio ab illa perfectione, de qua scriptum est: Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir . Sed plane in Dei misericordia puto me posse facile abs te petere veniam, si quid offendi quod mihi aperire debes; ut cum te audiero, lucreris fratrem tuum . Neque enim quia hoc propter longinquitatem terrarum non potes facere inter me et te, propterea debes sinere errare me. Prorsus quod ad ipsas res, quas nosse volumus, attinet, si quid veri me tenere vel scio, vel credo, vel puto, in quo tu aliter sentis, quantum dat Dominus sine toa iniuria, conabor asserere. Quod autem pertinet ad offensionem tuam, cum te indignatum sensero, nihil aliud quam veniam deprecabor. 10 'Nec omnino arbitrabor [al. arbitror] te succensere potuisse, nisi aut hoc dicerem quod non debui, aut non sic dicerem, ut debui: quia nec miror nos minus scire invicem, quam scimur a coniunctissimis et familiarissimis nostris. In quorum ego caritatem, fateor, facile me totum proiicio, praesertim fatigatum scandalis saeculi; et in ea sine ulla sollicitudine requiesco. Dum quippe illic esse sentio, in quem me securus proiicio, et in quo securus requiesco. Nec in hac mea securitate, crastinum illud humanae fragilitatis incertum, de quo superius ingemui, omnino formido. Cum enim hominem Christiana caritate flagrantem, eaque [al. atque] mihi fidelem amicum factum esse sentio, quidquid ei consiliorum meorum cogitationumque committo, non homini committo, sed illi in quo manet, ut talis sit. Deus enim caritas est; et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo [1 [Ioan. 4. 6]: quam si deseruerit, tantum faciat necesse est dolorem, quantum manens fecerat gaudium. Verumtamen ex amico intimo factus inimicus, quaerat sibi potius quod fingat astutus; non inveniat quod prodat iratus. HOC AUTEM unusquisque facile assequitur, non occultando quod fecerit, sed non faciendo quod occultari [al. occultare] velit. Quod si misericordia Dei bonis piisque concedit, ut inter amicos, quoslibet futuros, liberi securique versentur, aliena peccata sibi commissa non prodant, quae prodi timeant [al. timent], ipsi nulla committant. Cum enim falsum quid a maledico fingitur, aut omnino non creditur, aut certe integra salute, sola fama vexatur. Quod autem malum perpetratur, hostis est intimus, etiam si nullius intimi loquacitate aut lite vulgetur. Quapropter quis prudentium non videat, etiam tu quam tolerabiliter feras amicissimi quondam et familiarissimi incredibiles nunc inimicitias, consolante conscientia; et quemadmodum vel quod iactitat, vel quod a quibusdam forsitan creditur, in sinistris armis deputes, quibus non minus quam dextris contra diabolum dimicatur. Verumtamen illum maluerim aliquo modo mitiorem, quam te isto modo armatiorem. HOC MAGNUM et triste miraculum est, ex amicitiis talibus ad has inimicitias pervenisse. Laetum erit, et multo maius, ex inimicitiis talibus ad pristinam concordiam revertisse.' 1 Domino beatissimo, et merito venerando fratri, et consacerdoti PRAESIDIO, AUGUSTINUS in Domino salutem. 'Sicut praesens rogavi sinceritatem tuam, nunc quoque commoneo, ut litteras meas sancto fratri et compresbytero nostro Hieronymo mittere non graveris. Ut autem noverit caritas tua, quemadmodum etiam tu illi pro mea causa scribere debeas, misi exemplaria litterarum et mearum ad ipsum, et ad me ipsius. Quibus lectis pro tua sancta prudentia facile videas [al. videbis] et modum meum, quem servandum putavi, et motum eius, quem non frustra timui. Aut si ego quod non debui, aut quomodo non debui, aliquid scripsi, non ad illum de me, sed ad meipsum potius fraterna dilectione mitte sermonem; quo correctus petam, ut ignoscat, si meam culpam ipse cognovero.' 1 Domino vere sancto ac beatissimo Papae AUGUSTINO, HIERONYMUS in Christo salutem. Tres simul epistulas, imo libellos breves per Diaconum Cyprianum, tuae dignationis accepi, diversas, ut tu nominas, quaestiones, ut ego sentio, reprehensiones opusculorum meorum continentes. Ad quas, si respondere voluero, libri magnitudine opus erit. Tamen conabor quantum facere possum, modum non egredi longioris epistulae, et festinanti fratri moram non facere: qui ante triduum quam profecturus erat, a me epistulas flagitavit; ut pene in procinctu haec qualiacumque sunt, effutire compellerer, et tumultuario respondere sermone, non maturitate scribentis, sed dictantis temeritate: quae plerumque non in doctrinam, sed in casum vertitur: ut fortissimos quoque [al. quosque] milites subita bella conturbant, et ante coguntur fugere quam possint arma corripere. 2 Caeterum nostra armatura Christus est, et Apostoli Pauli institutio, qui scribit ad Ephesios: 'Assumite arma Dei, ut possitis resistere in die malo' . Et rursum: 'State succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam iustitiae, et calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis: super omnia accipientes scutum fidei, in quo possitis universa tela maligni ignita extinguere: et galeam salutis accipite, et gladium spiritus, quo est verbum Dei' [Ibid. 14. et seqq.]. His quondam telis rex David armatus procedebat ad praelium; et quinque lapides de torrente accipiens levigatos, nihil asperitatis et sordium inter huius saeculi turbines, in sensibus suis esse monstrabat, bibens de torrente in via: et idcirco exaltavit caput, et superbissimum Goliath suo potissimum mucrone truncavit, percutiens in fronte blasphemum ; et in ea parte corporis vulnerans, in qua et praesumptor sacerdotii Ozias lepra percutitur , et sanctus gloriatur in Domino dicens: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine . Dicamus igitur et nos: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo et psallam in gloria mea. Exsurge psalterium et cithara; exsurgam diluculo [. 9. ] [et 107. 1] [. 2]; ut in nobis possit impleri: Aperi os tuum, et ego adimplebo illud . Et: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa . Te quoque hoc ipsum orare non dubito, ut inter nos contendentes veritas superet. Non enim tuam quaeris gloriam, sed Christi. Cumque tu viceris, et ego vincam, si meum errorem intellexero: et e contrario me vincente, tu superas; quia non filii parentibus, sed parentes filiis thesaurizant. Et in Paralipomenon libro legimus, quod filii Israel ad pugnandum processerint mente pacifica: inter ipsos quoque gladios et effusiones sanguinis et cadavera prostratorum non suam, sed pacis victoriam cogitantes. Respondeamus igitur ad omnia; ac multiplices quaestiones, si Christus iusserit, brevi sermone solvamus. Praetermitto salutationis officia, quibus meum demulces caput: laceo de blanditiis, quibus reprehensionem mei [al. meam] niteris consolari. Ad ipsas causas veniam. 3 Dicis accepisse te librum meum a quodam fratre, qui titulum non haberet, in quo Scriptores Ecclesiasticos tam Graecos quam Latinos enumeraverim. Cumque ab eo quaereres, ut tuis verbis utar, cur liminaris pagina non esset inscripta, vel quo censeretur nomine, respondisse appellari Epitaphium: et argumentaris, quod recte sic vocaretur, si eorum tantum vel vitas vel scripta ibi legisses, qui iam defuncti essent. Cum vero multorum et eo tempore quo scribebatur, et nunc usque viventium, ibi commemorentur opuscula, mirari te, cur ei hunc titulum imposuerim. Puto intelligere prudentiam tuam, quod ex opere ipso titulum potueris intelligere. Legisti enim et Graecos et Latinos, qui vitas virorum illustrium descripserunt, quod nunquam Epitaphium titulum indiderint, sed de Illustribus Viris, verbi gratia, Ducibus, Philosophis, Oratoribus, Historicis, Poetis, Epicis, Tragicis, Comicis: Epitaphium autem proprie scribitur [al. inscribitur] mortuorum: quod quidem in dormitione sanctae memoriae Nepotiani Presbyteri olim fecisse me novi. Ergo hic liber de Illustribus Viris, vel proprie de Scriptoribus Ecclesiasticis appellandus est: licet a plerisque emendatoribus imperitis, de Auctoribus dicatur inscriptus. 4 Secundo loco quaeris, cur dixerim in Commentariis Epistulae ad Galatas, Paulum id, in Petro non potuisse reprehendere, quod ipse fecerat: nec in alio arguere simulationem, cuius ipse tenebatur reus: et asseris reprehensionem Apostolicam non fuisse dispensatoriam, sed veram; et me non debere docere mendacium, sed universa quae scripta sunt, ita sonare, ut scripta sunt. Ad quae primum respondeo, debuisse prudentiam tuam Praefatiunculae Commentariorum meorum meminisse, dicentis ex persona mea. 'Quid igitur ego stultus, aut temerarius, qui id pollicear, quod ille non potuit? Minime: quin potius in eo, ut mihi videor, cautior atque timidior, quod imbecillitatem virium mearum sentiens, Origenis Commentarios secutus sum. Scripsit enim ille vir in Epistulam Pauli ad Galatas quinque proprie volumina, et decimum Stromateon suorum librum, commatico super explanatione eius sermone complevit. Tractatus quoque varios, et Excerpta, quae vel sola possent [al. possint] sufficere, composuit. Praetermitto Didymum videntem meum, et Laodicenum, de Ecclesia nuper egressum, et Alexandrum veterem haereticum, Eusebium quoque Emisenum, et Theodorum Heracleotem: qui et ipsi nonnullos super hac re Commentariolos reliquerunt. E quibus si vel pauca decerperem, fieret aliquid, quod non penitus contemneretur. Itaque ut simpliciter fatear, legi haec omnia, et in mente mea plurima coacervans, accito notario, vel mea, vel aliena dictavi, nec ordinis, nec verborum, interdum nec sensuum memor. Iam Domini misericordiae est, ne per imperitiam nostram ab aliis bene dicta dispereant; et non placeant inter extrancos, quae placent inter suos).' Si quid igitur reprehensione dignum putaveras in explanatione nostra, eruditionis tuae fuerat quaerere, utrum ea quae scripsimus, haberentur in Graecis, ut si illi non dixissent, tunc meam proprie sententiam condemnares: praesertim cum libere in Praefatione confessus sim, Origenis Commentarios me esse secutum, et vel mea, vel aliena dictasse; et in fine eiusdem capituli, quod reprehendis, scripserim: '(Si cui iste non placet sensus, quo nec Petrus peccasse, nec Paulus procaciter ostenditur arguisse maiorem, debet exponere, qua consequentia Paulus in altero reprehendat, quod ipse commisit).' Ex quo ostendi, me non ex definito id defendere, quod in Graecis legerem: sed ea expressisse quae legeram, ut lectoris arbitrio derelinquerem, utrum probanda essent, an improbanda. 5 Tu igitur ne quod ego petieram, faceres, novum argumentum reperisti, ut assereres Gentiles qui in Christum credidissent, Legis onere liberos; eos autem qui ex Iudaeis crederent, Legi esse subiectos: ut per utrorumque personam, et Paulus recte reprehenderet eos qui Legem servarent, quasi Doctor gentium; et Petrus iure reprehenderetur, qui princeps circumcisionis id imperaverit [al. imperavit] gentibus, quod soli qui ex Iudaeis erant, debuerint observare. Hoc si placet, imo quia placet, ut quicumque credunt ex Iudaeis, debitores sint Legis faciendae: tu ut Episcopus in toto orbe notissimus, debes hanc promulgare sententiam; et in assensum tuum omnes coepiscopos trahere. Ego in parvo tuguriolo [al. turguriunculo] cum Monachis, id est, cum compeccatoribus meis, de magnis statuere non audeo, nisi hoc ingenue confiteri, me maiorum scripta legere, et in Commentariis secundum omnium consuetudinem, varias ponere explanationes, ut e multis sequatur unusquisque quod velit. Quod quidem te puto et in saeculari litteratura, et in divinis Libris legisse et probasse. 6 Hanc autem explanationem quam primus Origenes in decimo Stromateon libro, ubi epistulam Pauli ad Galatas interpretatur, et caeteri deinceps interpretes sunt secuti, illa vel maxime causa subintroducunt, ut Porphyrio respondeant blasphemanti, qui Pauli arguit procacitatem, quod principem Apostolorum Petrum ausus est reprehendere, et arguere in faciem, ac ratione constringere, quod male fecerit, id est in eo errore fuerit: in quo fuit ipse, qui alium arguit delinquentem. Quid dicam de Ioanne qui dudum in Pontificali gradu, Constantinopolitanam rexit Ecclesiam; et proprie super hoc capitulo latissimum exaravit librum, in quo Origenis et veterum sententiam est secutus? Si igitur me reprehendis errantem, patere me, quaeso, errare cum talibus; et cum me erroris mei multos socios habere perspexeris, tu veritatis tuae saltem unum astipulatorem proferre debebis. Haec de explanatione unius capituli Epistulae ad Galatas. 7 Sed ne videar adversus rationem tuam niti testium numero, et occasione virorum illustrium subterfugere veritatem, nec manum audere conserere, breviter de Scripturis exempla proponam. In Actibus Apostolorum vox facta est ad Petrum, dicens: Surge, Petre, occide, et manduca , id est, omnia animalia quadrupedum et serpentium terrae, et volatilium coeli. Quo dicto, ostenditur nullum hominem secundum naturam esse pollutum; sed aequaliter omnes ad Christi gratiam provocari. Ad quod respondit Petrus: Absit, quia nunquam manducavi commune et immundum. Et vox ad eum de coelo secundo facta est, dicens: Quae Deus mundavit, tu ne commune dixeris. Ivit itaque Caesaream; et ingressus ad Cornelium, aperiens os suum dixit: In veritate comperi, quia non est personarum acceptor Deus: sed in omni gente qui timet eum, et operatur iustitiam, acceptus est illi. Denique cecidit Spiritus Sanctus super eos; et obstupuerunt ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quod et in nationes gratia Spiritus Sancti fuisset effusa. Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest: ut non baptizentur hi, qui Spiritum Sanctum acceperunt, sicut et nos? Et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari. Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Iudaea, quia et gentes receperunt verbum Dei. Cum autem ascendisset Petrus Ierosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione, dicentes, Quare introisti ad viros praeputium habentes, et manducasti cum illis [. 2 ] [et 3]? Quibus omni ratione exposita, novissime orationem suam hoc sermone conclusit. Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Iesum Christum; ego quis eram, qui possem prohibere Deum? His auditis tacuerunt, et glorificaverunt Deum dicentes: Ergo et gentibus poenitentiam Deus ad vitam dedit. Rursum cum multo post tempore Paulus et Barnabas venissent Antiochiam; et congregata Ecclesia, retulissent quanta fecisset Deus cum illis: et quia aperuisset Deus gentibus ostium fidei [. et 27], quidam descendentes de Iudaea docebant fratres atque dicebant: nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvi fieri . Commota igitur seditione non minima adversus Paulum et Barnabam, statuerunt ascendere, et ipsi qui accusabantur, et hi qui accusabant, ad Apostolos et Presbyteros Ierosolymam super hac quaestione. Cumque Ierosolymam perrexissent, exsurrexerunt quidam de haeresi Pharisaeorum, qui crediderant in Christum, dicentes: Oportet circumcidi eos et praecipere illis, ut servent Legem Moysi. Et cum magna super hoc verbo oriretur quaestio: Petrus solita libertate: Viri, inquit, fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum Evangelii, et credere; et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis, et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda illorum. Nunc autem quid tentatis Deum imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? Sed per gratiam Domini nostri Iesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. Tacuit autem omnis multitudo, et in sententiam eius Iacobus Apostolus, et omnes simul Presbyteri transierunt. 8 Haec non debent molesta esse lectori, sed et mihi et illi utilia, ut probemus ante Apostolum Paulum non ignorasse Petrum imo principem huius esse [al. fuisse] decreti, Legem post Evangelium non esse servandam. Denique tantae auctoritatis Petrus fuit, ut Paulus in epistula sua scripserit: Deinde post annos tres veni Ierosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim . Rursumque in consequentibus: Post annos quatuordecim ascendi iterum Ierosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. Ascendi autem secundum revelationem, et exposui cum eis Evangelium quod praedico in gentibus , ostendens se non habuisse securitatem praedicandi Evangelii, nisi Petri et caeterorum Apostolorum qui cum eo erant, fuisset sententia roboratus. Statimque sequitur: Separatim autem his, qui videbantur aliquid esse; ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. Quare separatim, et non publice [al. in publico]? Ne forte fidelibus qui ex numero Iudaeorum, Legem putabant esse servandam, et sic credendum in Domino Salvatore, fidei scandalum nasceretur. Ergo et eo tempore cum Petrus venisset Antiochiam (licet hoc Apostolorum Acta non scribant, sed affirmanti Paulo credendum sit) in faciem illi Paulus restitisse se scribit, quia reprehensibilis erat. Prius enim quam venirent quidam a Iacobo, cum gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat se, et segregabat, timens cos qui ex circumcisione erant. Et consenserunt simulationi eius caeteri Iudaei: ita ut Barnabas adduceretur ab his in illam simulationem. Sed cum vidissem, inquit, quod non recte ingrediebantur [al. ingrediuntur] ad veritatem Evangelii, dixi Petro coram omnibus: Si tu cum sis Iudaeus, gentiliter et non Iudaice vivis, quomodo cogis gentes iudaizare? et caetera. Nulli ergo dubium est, quod Petrus Apostolus sententiae huius, cuius nunc praevaricator arguitur, primus auctor exstiterit. Causa autem praevaricationis, timor est Iudaeorum. Dicit enim Scriptura, quod primum edebat cum gentibus; cum autem venissent quidam a Iacobo, subtrahebat se, et segregabat, timens eos qui ex circumcisione erant. Timebat autem Iudaeos, quorum erat Apostolus; ne per occasionem gentilium a fide Christi recederent; et imitator pastoris boni, perderet gregem sibi creditum. 9 Sicut ergo ostendimus, Petrum bene quidem sensisse de abolitione Legis Mosaicae; sed ad simulationem observandae eius timore compulsum: videamus an ipse Paulus qui alium arguit, tale quid fecerit. Legimus in eodem libro: Perambulabat autem Paulus Syriam et Ciliciam, confirmans Ecclesias : pervenitque in Derben et Lystram; et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris viduae fidelis, patre gentili. Huic autem testimonium reddebant qui Lystris erant, et Iconio fratres. Hunc voluit Paulus secum proficisci, et assumens circumcidit eum propter Iudaeos, qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset [. 2. 3.]. O beate Apostole Paule, qui in Petro reprehenderas simulationem, quare subtraxisset se a gentibus propter metum Iudaeorum, ab Iacobo venerant: cur Timotheum filium hominis qui gentilis, utique et ipsum gentilem, neque enim Iudaeus erat, qui non fuerat circumcisus, contra sententiam tuam circumcidi coegisti? Respondebis mihi: Propter Iudaeos, qui erant in illis locis. Qui igitur tibi ignoscis in circumcisione discipuli venientis ex gentibus, ignosce et Petro praecessori tuo, quod aliqua fecerit metu fidelium Iudaeorum. Rursum scriptum est: Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valedicens navigavit Syriam, et cum eo Priscilla et Aquila, et totondit sibi in Cenchreis caput; votum enim habuerat . Esto ibi [al. Esto ut ibi] timore Iudaeorum compulsus sit facere quod nolebat, quare comam nutrivit ex voto; et postea eam in Cenchreis totondit ex Lege, quod Nazaraei, qui se Deo voverint, iuxta praeceptum Moysi facere consueverunt ? 10 Verum haec ad comparationem eius rei quae sequitur, parva sunt. Refert Lucas sacrae scriptor historiae: Cum venissemus Ierosolymam, libenter susceperunt nos fratres : et sequenti die Iacobus et omnes seniores, qui cum eo erant, Evangelio illius comprobato, dixerunt ei: Vides frater, quot millia sunt in Iudaea, qui crediderunt in Christum, et hi omnes aemulatores sunt Legis. Audierunt autem de te, quod discessionem doceas a Moyse, eorum qui per gentes sunt Iudaeorum, dicens: non debere eos circumcidere filios suos; neque secundum consuetudinem ingredi. Quid ergo est? Utique oportet convenire multitudinem: audierunt enim te supervenisse. Hoc ergo fac, quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor votum habentes super se. His assumptis, sanctifica te cum ipsis, et impende in eos, ut radant capita: et scient omnes, quid quae de te audierunt, falsa sunt; sed ambulas et ipse custodiens Legem. Tunc Paulus, assumptis viris, postero die purificatus, intravit cum illis in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio. O Paule, et in hoc te rursus interrogo: cur captus raseris; cur nudipedalia exercueris de caeremoniis Iudaeorum; cur obtuleris sacrificia; et secundum Legem pro te hostiae fuerint immolatae? Utique respondebis, ne scandalizarentur qui ex Iudaeis crediderunt. Simulasti ergo te [al. abest te] Iudaeum, ut Iudaeos lucrifaceres; et hanc ipsam simulationem Iacobus, et caeteri te docuere Presbyteri: sed tamen evadere non potuisti. Orta enim seditione, cum occidendus esses, raptus es a tribuno, et ab eo missus Caesaream, sub custodia militum diligenti , ne te Iudaei quasi simulatorem ac destructorem Legis occiderent. Atque inde Romam perveniens, in hospitio quod tibi conduxeras, Christum et Iudaeis et gentibus praedicasti [. 30], et sententia tua Neronis gladio confirmata est. 11 Didicimus, quod propter metum Iudaeorum et Petrus et Paulus aequaliter finxerint se Legis praecepta servare. Qua igitur fronte, qua audacia Paulus in altero reprehendit [al. reprehendat], quod ipse commisit? Ego, imo alii ante me exposuerunt causam quam putaverant, non officiosum mendacium defendentes, sicut tu scribis: sed ostendentes [al. docentes] honestam dispensationem, ut et Apostolorum prudentiam demonstrarent, et blasphemantis Porphyrii impudentiam coercerent, qui Paulum et Petrum puerili dicit inter se pugnasse certamine: imo exarsisse Paulum in invidiam virtutum Petri, et ea scripsisse iactanter, quae vel non fecerit, vel si fecerit, procaciter fecerit id in alio reprehendens quod ipse commiserit. Interpretati sunt illi ut potuerunt. Tu quomodo istum locum edisseres? utique meliora dicturus, qui veterum sententiam reprobasti. 12 Scribis ad me in epistula tua [[, 'neque enim a me docendus es, quomodo intelligatur, quod idem dicit al. additur Apostolus] [: Factus sum tanquam Iudaeus, 2044] [ ut Iudaeos lucrifacerem [1. Cor. 9. 20], et caetera; quae ibi dicuntur [ compassione misericordiae, non simulatione fallaciae. Fit enim tanquam aeger, qui ministrat aegroto, non cum se febres habere mentitur; sed cum animo condolentis cogitat, quemadmodum sibi serviri vellet, si ipse aegrotaret. Nam utique Iudaeus erat; Christianus autem factus, non Iudaeorum sacramenta reliquerat, quae convenienter ille populus, et legitimo tempore, quo oportebat, acceperat: ideoque suscepit ea celebranda, cum iam Christi esset Apostolus, ut doceret non esse perniciosa his, qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire, etiam cum in Christum credidissent: non tamen in eis iam constituerent spem salutis: quoniam per Dominum Iesum salus ipsa quae illis sacramentis significabatur, advenerat.' Totius sermonis tui, quem disputatione longissima protraxisti, hic sensus est: ut Petrus non erraverit in eo, quod his qui ex Iudaeis crediderant, putaverit Legem esse servandam: sed in eo a recti linea deviarit, quod gentes coegerit iudaizare. Coegerit autem, non docentis imperio, sed conversationis exemplo. Et Paulus non contraria sit locutus his, quae ipse gesserat; sed quare Petrus eos, qui ex gentibus erant, iudaizare compelleret.&satz_en1=0&satz_en2=0&satz_en3=0&satz_en4=0&satz_en5=0&satz_von=0&satz_bis=0&domain=&lang=0&von=text&inframe=1&jumpto=Scribis ad me in epistula tua Epist. 67] [, 'neque enim a me docendus es, quomodo intelligatur, quod idem dicit al. additur Apostolus] [: Factus sum tanquam Iudaeus, 2044] ut Iudaeos lucrifacerem [], et caetera; quae ibi dicuntur 2045] compassione misericordiae, non simulatione fallaciae. Fit enim tanquam aeger, qui ministrat aegroto, non cum se febres habere mentitur; sed cum animo condolentis cogitat, quemadmodum sibi serviri vellet, si ipse aegrotaret. Nam utique Iudaeus erat; Christianus autem factus, non Iudaeorum sacramenta reliquerat, quae convenienter ille populus, et legitimo tempore, quo oportebat, acceperat: ideoque suscepit ea celebranda, cum iam Christi esset Apostolus, ut doceret non esse perniciosa his, qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire, etiam cum in Christum credidissent: non tamen in eis iam constituerent spem salutis: quoniam per Dominum Iesum salus ipsa quae illis sacramentis significabatur, advenerat.' Totius sermonis tui, quem disputatione longissima protraxisti, hic sensus est: ut Petrus non erraverit in eo, quod his qui ex Iudaeis crediderant, putaverit Legem esse servandam: sed in eo a recti linea deviarit, quod gentes coegerit iudaizare. Coegerit autem, non docentis imperio, sed conversationis exemplo. Et Paulus non contraria sit locutus his, quae ipse gesserat; sed quare Petrus eos, qui ex gentibus erant, iudaizare compelleret.#Scribis ad me in epistula tua [Epist. 67] [, 'neque enim a me docendus es, quomodo intelligatur, quod idem dicit al. additur Apostolus] [: Factus sum tanquam Iudaeus, 2044] [ ut Iudaeos lucrifacerem [1. Cor. 9. 20], et caetera; quae ibi dicuntur [2045 compassione misericordiae, non simulatione fallaciae. Fit enim tanquam aeger, qui ministrat aegroto, non cum se febres habere mentitur; sed cum animo condolentis cogitat, quemadmodum sibi serviri vellet, si ipse aegrotaret. Nam utique Iudaeus erat; Christianus autem factus, non Iudaeorum sacramenta reliquerat, quae convenienter ille populus, et legitimo tempore, quo oportebat, acceperat: ideoque suscepit ea celebranda, cum iam Christi esset Apostolus, ut doceret non esse perniciosa his, qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire, etiam cum in Christum credidissent: non tamen in eis iam constituerent spem salutis: quoniam per Dominum Iesum salus ipsa quae illis sacramentis significabatur, advenerat.' Totius sermonis tui, quem disputatione longissima protraxisti, hic sensus est: ut Petrus non erraverit in eo, quod his qui ex Iudaeis crediderant, putaverit Legem esse servandam: sed in eo a recti linea deviarit, quod gentes coegerit iudaizare. Coegerit autem, non docentis imperio, sed conversationis exemplo. Et Paulus non contraria sit locutus his, quae ipse gesserat; sed quare Petrus eos, qui ex gentibus erant, iudaizare compelleret." target="_parent">Epist. 67], 'neque enim a me docendus es, quomodo intelligatur, quod idem dicit [al. additur Apostolus]: Factus sum tanquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrifacerem , et caetera; quae ibi dicuntur compassione misericordiae, non simulatione fallaciae. Fit enim tanquam aeger, qui ministrat aegroto, non cum se febres habere mentitur; sed cum animo condolentis cogitat, quemadmodum sibi serviri vellet, si ipse aegrotaret. Nam utique Iudaeus erat; Christianus autem factus, non Iudaeorum sacramenta reliquerat, quae convenienter ille populus, et legitimo tempore, quo oportebat, acceperat: ideoque suscepit ea celebranda, cum iam Christi esset Apostolus, ut doceret non esse perniciosa his, qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire, etiam cum in Christum credidissent: non tamen in eis iam constituerent spem salutis: quoniam per Dominum Iesum salus ipsa quae illis sacramentis significabatur, advenerat.' Totius sermonis tui, quem disputatione longissima protraxisti, hic sensus est: ut Petrus non erraverit in eo, quod his qui ex Iudaeis crediderant, putaverit Legem esse servandam: sed in eo a recti linea deviarit, quod gentes coegerit iudaizare. Coegerit autem, non docentis imperio, sed conversationis exemplo. Et Paulus non contraria sit locutus his, quae ipse gesserat; sed quare Petrus eos, qui ex gentibus erant, iudaizare compelleret. 13 Haec ergo summa est quaestionis, imo sententiae tuae: ut post Evangelium Christi, bene faciant Iudaei credentes, si Legis mandata custodiant, hoc est, si sacrificia offerant, quae obtulit Paulus, si filios circumcidant, si sabbatum servent, ut Paulus, in Timotheo, et omnes observavere Iudaei. Si hoc verum est, in Cerinthi et Ebionis haeresim delabimur, qui credentes in Christo propter hoc solum a Patribus anathematizati sunt, quod Legis caeremonias Christi Evangelio miscuerunt; et sic nova confessi sunt, ut vetera non omitterent. Quid dicam de Ebionitis, qui Christianos esse se simulant? Usque hodie per totas Orientis synagogas inter Iudaeos haeresis est, quae dicitur Minaeorum, et a Pharisaeis nunc usque damnatur: quos vulgo Nazaraeos nuncupant, qui credunt in Christum Filium Dei, natum de virgine Maria, et eum dicunt esse, qui sub Pontio Pilato passus est, et resurrexit, in quem et nos credimus: sed dum volunt et Iudaei esse et Christiani, nec Iudaei sunt, nec Christiani. Oro ergo te, ut qui nostro vulnusculo medendum putas, quod acu foratum, imo punctum, ut dicitur, huius sententiae medearis vulneri, quod lancea, et ut ita dicam, phalaricae mole percussum est. NEQUE ENIM eiusdem est criminis in explanatione Scripturarum diversas maiorum sententias ponere, et haeresim sceleratissimam rursum in Ecclesiam introducere. Sin autem haec nobis incumbit necessitas, ut Iudaeos cum legitimis suis suscipiamus, et licebit eis observare in Ecclesiis Christi, quod exercuerunt in synagogis satanae: dicam quod sentio, non illi Christiani fient, sed nos Iudaeos facient. 14 Quis enim hoc Christianorum patienter audiat, quod in tua epistula continetur: Iudaeus erat Paulus, Christianus autem factus, non Iudaeorum sacramenta reliquerat, quae convenienter ille populus, et legitimo tempore, quo oportebat, acceperat: ideoque suscepit [al. sed ideo susceperat] celebranda ea, cum iam Christi esset Apostolus; ut doceret non esse perniciosa his qui ea vellent sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire. Rursum obsecro te, ut pace tua meum dolorem audias: Iudaeorum Paulus caeremonias observabat, cum iam Christi esset Apostolus: et dicis eas non esse perniciosas his qui eas vellent, sicut a parentibus acceperant, custodire? Ego e contrario loquar, et reclamante mundo, libera voce pronuntio [al. pronuntiem]: caeremonias Iudaeorum, et perniciosas esse et mortiferas Christianis; et quicumque eas observaverit, sive ex Iudaeis, sive ex gentibus, eum in barathrum diaboli devolutum. Finis enim Legis Christus ad iustitiam omni credenti : Iudaeo scilicet et Gentili. Neque enim omni credenti erit finis ad iustiam, si Iudaeus excipitur. In Evangelio legimus: Lex et Prophetae usque ad Ioannem Baptistam . Et in alio loco: Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere: quia non solum solvebat sabbatum; sed et Patrem suum dicebat esse Deum, aequalem se faciens Deo . Et iterum: De plenitudine eius nos omnes accepimus, gratiam pro gratia; quia Lex per Moysen data est, gratia autem et veritas per Iesum Christum facta est . Pro Legis gratia quae praeteriit, gratiam Evangelii accepimus permanentem; et pro umbris et imaginibus veteris Instrumenti, veritas per Iesum Christum facta est. Ieremias quoque ex persona Dei vaticinatur: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel, et domui Iuda testamentum novum: non secundum testamentum quod disposui patribus eorum, in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti . Observa quid dicat, quod non populo gentilium, ei qui ante non receperat Testamentum; sed populo Iudaeorum, cui Legem dederat per Moysen, Testamentum novum Evangelii repromittat: ut nequaquam vivant in vetustate litterae, sed in novitate spiritus. Paulus autem super cuius nunc nomine quaestio ventilatur, crebras huiusmodi ponit sententias: e quibus brevitatis studio pauca subnectam. Ecce ego Paulus dico vobis, quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest . Et iterum: Evacuati estis a Christo, qui in Lege iustificamini, a gratia excidistis. Et infra: Si spiritu ducimini, iam non estis sub Lege. Ex quo apparet, qui sub Lege est, non dispensative, ut nostri voluere maiores; sed vere, ut tu intelligis, eum Spiritum Sanctum non habere. Qualia autem sint praecepta legalia, Domino docente, discamus. Ego, inquit, dedi eis praecepta non bona, et iustificationes, in quibus non vivant in eis. Haec dicimus non quo Legem iuxta Manichaeum et Marcionem destruamus, quam et sanctam, et spiritualem iuxta Apostolum novimus; sed quia postquam venit fides et temporum plenitudo, misit Deus filium suum factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus; et nequaquam sub paedagogo, sed sub adulto, et Domino haerede vivamus. 15 Sequitur in Epistula tua: Non ideo Petrum emendavit, quod paternas traditiones observaret: quod si facere vellet, nec mendaciter, nec incongrue faceret. Iterum dico: quandoquidem [al. quando] Episcopus es, Ecclesiarum Christi magister, ut probes verum esse quod asseris suscipe aliquem Iudaeorum, qui factus Christianus, natum sibi filium circumcidat, qui observet sabbatum, qui abstineat a cibis quos Deus creavit ad utendum cum gratiarum actione; qui quartadecima die mensis primi agnum mactet ad vesperam; et cum hoc feceris, imo non feceris (scio enim te Christianum, et rem sacrilegam non esse facturum) velis nolis, tuam sententiam reprobabis: et tunc scies opere, difficilius esse confirmare sua, quam aliena reprehendere. Ac ne forsitan tibi non crederemus, imo non intelligeremus quid diceres (frequenter enim in longum sermo protractus caret intelligentia: et dum non sentitur, minus reprehenditur) inculcas et replicas: Hoc Iudaeorum Paulus dimiserat, quod malum habebant. Quod est malum Iudaeorum, quod Paulus dimiserat? Utique illud quod sequitur: quod ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti . 'Deinde quod post passionem et resurrectionem Christi, dato ac manifestato sacramento gratiae secundum ordinem Melchisedech, adhuc putabant vetera sacramenta, non ex consuetudine solemnitatis, sed ex necessitate salutis esse celebranda: quae tamen si nunquam fuissent necessaria, infructuose atque inaniter pro eis Machabaei martyres fierent.' Postremo illud quod praedicatores gratiae Christianos Iudaei, tanquam hostes Legis persequerentur [al. persequebantur]. 'Hos atque huiusmodi errores et vitia dicit se damna et ut stercora arbitratum, ut Christum lucrifaceret' . 16 Didicimus per te, quae Apostolus Paulus mala reliquerit Iudaeorum: rursum te docente discamus, quae bona eorum tenuerit. [Observationes, inquies, Legis, quas more patrio celebrant: sicut ab ipso Paulo celebratae sunt, sine ulla salutis necessitate.] Id quid velis dicere, sine ulla salutis necessitate, non satis intelligo. Si enim salutem non afferunt, cur observantur? Si autem observanda sunt, utique salutem afferunt: maxime quae observata, martyres faciunt. Non enim observarentur, nisi afferrent salutem. Neque enim indifferentia sunt inter bonum et malum, sicut Philosophi disputant. Bonum est continentia, malum est luxuria. Inter utrumque indifferens, ambulare, digerere alvi stercora, capitis naribus purgamenta proiicere, sputis rheumata iacere. Hoc nec bonum, nec malum est: sive enim feceris, sive non feceris, nec iustitiam habebis, nec iniustitiam. Observare autem Legis caeremonias, non potest esse indifferens: sed aut bonum est, aut malum est. Tu dicis bonum, ego assero malum: et malum non solum his qui ex gentibus; sed et his qui ex Iudaico populo crediderunt. In hoc, ni fallor, loco, dum aliud vitas, in aliud devolveris. Dum enim metuis Porphyrium blasphemantem, in Ebionis incurris laqueos, his qui credunt ex Iudaeis, observandam Legem esse decernens. Et quia [al. qui] periculosum intelligis esse quod dicis, rursum illud superfluis verbis temperare conaris, sine ulla salutis necessitate: non sicut Iudaei celebranda putant, aut fallaci simulatione, quod Paulus in Petro reprehenderat. 17 Petrus igitur simulavit Legis custodiam. Iste autem reprehensor Petri, audacter observavit legitima. Sequitur enim in epistula tua: 'Nam si propterea illa sacramenta celebravit, quia se simulavit Iudaeum, ut illos lucrifaceret; cur non etiam sacrificavit cum gentibus, quia et his qui sine Lege erant, tanquam sine Lege factus est, ut eos quoque lucrifaceret ? nisi quia et illud fecit, ut natura Iudaeus; et hoc totum dixit, non ut Paulus se fingeret esse quod non erat, sed ut misericorditer ita subveniendum esse sentiret, ac si ipse in eo errore laboraret; non scilicet mentientis astu, sed compatientis affectu.' Bene defendis Paulum, quod non simulaverit errorem Iudaeorum; sed vere fuerit in errore. Neque imitari Petrum voluerit mentientem, ut quod erat, metu Iudaeorum dissimularet: sed tota libertate Iudaeum esse se diceret. Nova clementia Apostoli; dum Iudaeos Christianos vult facere, ipse Iudaeus factus est. Non enim poterat luxuriosos ad frugalitatem reducere, nisi se luxuriosum probasset, et misericorditer, ut ipse dicis, subvenire miseris, nisi se miserum ipse sentiret. Vere enim miselli et misericorditer deplorandi, qui contentione sua et amore legis abolitae Apostolum Christi fecere Iudaeum. Nec multum interest inter meam et tuam sententiam, qua ego dico, et Petrum et Paulum timore fidelium Iudaeorum, Legis exercuisse, imo simulasse mandata: tu autem asseris hoc eos fecisse clementer; non mentientis astu, sed compatientis affectu, dummodo illud constet, vel metu, vel misericordia eos simulasse se esse quod non erant. Illud autem argumentum quo adversum nos uteris, quod et gentilibus debuerit gentilis fieri, si Iudaeis Iudaeus factus est, magis pro nobis facit. Sicut enim non fuit vere Iudaeus, sic nec vere gentilis erat. Et sicut non fuit vere gentilis, sic nec vere Iudaeus erat. In eo autem imitator gentium est, quia praeputium recipit in fide Christi: et indifferenter permittit vesci cibis quos damnant Iudaei, non cultum, ut tu putas, idolorum. In Christo enim Iesu, nec circumcisio est aliquid, nec praeputium, sed observatio mandatorum Dei . 18 Quaeso igitur te, et iterum atque iterum obsecro [al. deprecor], ut ignoscas disputatiunculae meae: et quod modum meum egressus sum, tibi imputes, qui coegisti ut rescriberem [al. scriberem], et mihi cum Stesichoro oculos abstulisti. Neque me putes magistrum esse mendacii, qui sequor Christum dicentem: Ego sum via, veritas, et vita ; nec potest fieri, ut veritatis cultor, mendacio colla submittam. Neque mihi imperitorum plebeculam concites, qui te venerantur ut Episcopum, et in Ecclesia declamantem, Sacerdotii honore suspiciunt: me autem aetatis ultimae et pene decrepitum, ac Monasterii et ruris secreta sectantem parvipendunt. Et quaeras tibi quos doceas, sive reprehendas. Ad nos enim tantis maris atque terrarum spatiis a te divisos vix vocis tuae sonus pervenit. Et si forsitan litteras scripseris, ante eas Italia ac Roma suscipient, quam ad me cui mittendae sunt, deferantur. 19 Quod autem in aliis quaeris epistulis: cur prior mea in libris Canonicis interpretatio asteriscos habeat et virgulas praenotatas; et postea aliam translationem absque his signis ediderim: pace tua dixerim, videris mihi non intelligere, quod quaesisti. Illa enim interpretatio Septuaginta Interpretum est: et ubicumque virgulae, id est obeli sunt, significatur quod Septuaginta plus dixerint, quam habetur in Hebraeo. Ubi autem asterisci, id est, stellulae praelucentes, ex Theodotionis editione ab Origene additum est: Et ibi Graeca transtulimus: hic de ipso Hebraico, quod intelligebamus, expressimus: sensuum potius veritatem, quam verborum ordinem interdum conservantes. Et miror quomodo Septuaginta Interpretum libros legas, non puros ut ab eis editi sunt, sed ab Origene emendatos, sive corruptos per obelos et asteriscos; et Christiani hominis interpretatiunculam non sequaris, praesertim cum ea quae addita sunt, ex hominis Iudaei atque blasphemi post passionem Christi, editione transtulerit. Vis amator esse verus Septuaginta Interpretum? Non legas ea quae sub asteriscis sunt, imo rade de voluminibus, ut veterum te fautorem probes. Quod si feceris, omnes Ecclesiarum Bibliothecas damnare cogeris. Vix enim unus aut alter invenietur liber, qui ista non habeat. 20 Porro quod dicis non debuisse me interpretari post veteres, et novo uteris syllogismo: aut obscura fuerunt quae interpretati sunt Septuaginta, aut manifesta. Si obscura, te quoque in illis falli potuisse credendum est. Si manifesta, illos in eis falli non potuisse, perspicuum est. Tuo tibi sermone respondeo. Omnes veteres tractatores qui nos in Domino praecesserunt, et qui Scripturas sanctas interpretati sunt, aut obscura interpretati sunt, aut manifesta. Si obscura, quomodo tu ausus es post eos disserere, quod illi explanare non potuerunt? Si manifesta, superfluum est te voluisse disserere, quod illos latere non potuit: maxime in explanatione Psalmorum, quos apud Graecos interpretati sunt multis voluminibus, primus Origenes, secundus Eusebius Caesariensis, tertius Theodorus Heracleotes, quartus Asterius Scythopolitanus, quintus Apollinaris Laodicenus, sextus Didymus Alexandrinus. Feruntur et diversorum in paucos Psalmos opuscula. Sed nunc de integro Psalmorum corpore dicimus. Apud Latinos autem Hilarius Pictaviensis, et Eusebius Vercellensis Episcopi, Origenem et Eusebium transtulerunt, quorum priorem et noster Ambrosius in quibusdam secutus est. Respondeat mihi prudentia tua, quare tu post tantos et tales Interpretes in explanatione Psalmorum diversa senseris. Si enim obscuri sunt Psalmi, te quoque in eis falli potuisse credendum est. Si manifesti, illos in eis falli potuisse non creditur: ac per hoc utroque modo superflua erit interpretatio tua, et hac lege post priores nullus loqui audebit, et quodcumque alius occupaverit alius de eo licentiam scribendi non habebit. QUIN POTIUS humanitatis tuae est, in quo veniam tibi tribuis, indulgere et caeteris. Ego enim non tam vetera abolere conatus sum, quae linguae meae hominibus emendata de Graeco in Latinum transtuli, quam ea testimonia quae a Iudaeis praetermissa sunt vel corrupta, proferre in medium; ut scirent nostri quid Hebraica Veritas contineret. Si cui legere non placet, nemo compellit invitum. Bibat vinum vetus cum suavitate, et nostra musta contemnat, quae in explanatione priorum edita sunt; ut sicubi illa non intelliguntur, ex nostris manifestiora fiant. Quod autem genus interpretationis in Scripturis sanctis sequendum sit, liber quem scripsi de Optimo genere interpretandi, et omnes Praefatiunculae divinorum Voluminum, quas editioni nostrae praeposuimus, explicant; ad illasque prudentem lectorem remittendum puto. Et si me, ut dicis, in novi Testamenti emendatione suscipis, exponisque causam cur suscipias; quia plurimi linguae Graecae habentes scientiam, de meo possint opere iudicare: eamdem integritatem debueras etiam in veteri credere Testamento, quod non nostra confinximus; sed ut apud Hebraeos invenimus, divina transtulimus. Sicubi dubitas, Haebraeos interroga. 21 Sed forte dices: quid si Hebraei aut respondere noluerint, aut mentiri voluerint? Tota frequentia Iudaeorum in mea interpretatione reticebit? Nullusque inveniri poterit, qui Hebraeae linguae habeat notitiam [al. notionem]: aut omnes imitabuntur illos Iudaeos, quos dicis in Africae repertos oppidulo, in meam conspirasse calumniam? Huiuscemodi enim in epistula tua texis fabulam: 'Quidam frater noster Episcopus, cum lectitari instituisset in Ecclesia cui praeest, interpretationem tuam, movit quiddam longe aliter a te positum apud Ionam Prophetam, quam erat omnium sensibus memoriaeque inveteratum, et tot aetatum successionibus decantatum. Factusque est tantus tumultus in plebe, maxime Graecis arguentibus et inclamantibus calumniam falsitatis, ut cogeretur Episcopus (ea quippe civitas erat) Iudaeorum testimonium flagitare. Utrum autem illi imperitia, an malitia, hoc esse in Hebraeis codicibus responderunt, quod et Graeci et Latini habebant, atque dicebant. Quid plura? Coactus est homo velut mendacium [al. mendositatem] corrigere, volens post magnum periculum non remanere sine plebe. Unde etiam nobis videtur aliquando in nonnullis te quoque falli potuisse. 22 Dicis me in Ionam Prophetam male quiddam interpretatum, et seditione populi conclamante, propter unius verbi dissonantiam Episcopum pene Sacerdotium perdidisse; et quid sit illud quod male interpretatus sim, subtrahis, auferens mihi occasionem defensionis meae, ne quidquid dixeris, me respondente solvatur: nisi forte, ut ante annos plurimos, cucurbita venit in medium, asserente illius temporis Cornelio et Asinio Pollione, me hederam pro cucurbita transtulisse. Super qua re in Commentario Ionae Prophetae plenius respondimus. Hoc tantum nunc dixisse contenti, quod in eo loco ubi Septuaginta Interpretes cucurbitam, et Aquila cum reliquis hederam transtulerunt, id est, κισσὸν, in Hebraeo volumine CICEION scriptum est [al. habetur], quam vulgo Syri CICEIAM vocant. Est autem genus virgulti, lata habens folia, in modum pampini. Cumque plantatum fuerit, cito consurgit in arbusculam absque ullis calamorum et hastilium adminiculis, quibus et cucurbitae et hederae indigent, suo trunco se sustinens. Hoc ergo verbum de verbo edisserens, si CICEION transferre voluissem, nullus intelligeret: si cucurbitam, id dicerem quod in Hebraico non habetur: hederam posui, ut caeteris interpretibus consentirem. Sin autem Iudaei vestri, ut ipse asseris, malitia vel imperitia, hoc dixerunt esse in voluminibus Hebraeorum, quod in Graecis et Latinis codicibus continetur, manifestum est eos aut Hebraeas litteras ignorare, aut ad irridendos cucurbitarios voluisse mentiri. Peto in fine epistulae, ut quiescentem senem olimque veteranum militare non cogas, et rursum de vita periclitari. Tu qui iuvenis es, et in Pontificali culmine constitutus, doceto populos, et novis Africae frugibus Romana tecta locupletato. Mihi suflicit cum auditore et lectore pauperculo in angulo monasterii susurrare. 1 Dilectissimo atque amantissimo fratri HIERONYMO THEOPHILUS in Domino salutem. Paucis in exordio placet iudicium veritatis: dicente autem Domino per Prophetam, Et iudicium meum quasi lux egreditur , qui tenebrarum horrore circumdati sunt, nec naturam rerum clara mente perspiciunt, pudore operiuntur aeterno, et cassos se habuisse conatus ipso fine cognoscunt. Unde et nos Ioannem, qui dudum Constantinopolitanam rexit Ecclesiam, Deo placere semper optavimus; et causas perditionis eius, in quas ferebatur improvidus, nequaquam credere voluimus. Sed ille, ut caetera eius flagitia taceam, Origenistas in suam recipiens familiaritatem, et ex his plurimos in sacerdotium provehens, atque ob hoc scelus beatae memoriae hominem Dei Epiphanium, qui inter Episcopos clarum in orbe sidus effulsit, non parvo moerore contristans, meruit audire: Cecidit, cecidit Babylon . 2 Scientes ergo dictam a Salvatore: Nolite iudicare secundum faciem; sed iustum iudicium iudicate , ne quo . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 1 BEATISSIMO PAPAE THEOPHILO HIERONYMUS. Quod tardius Beatitudini tuae latino sermone translatum Librum tuum remitterem, multa in medio impedimenta fecerunt: Isaurorum repentina eruptio: Phoenicis Galilaeaeque vastitas: terror Palaestinae, praecipue Ierosolymae: et nequaquam librorum, sed murorum exstructio. Ad hoc asperitas hyemis, fames intolerabilis, nobis praesertim, quibus multorum fratrum cura imposita est. Inter quas difficultates lucrativis, et ut ita dicam, furtivis, per noctem operis, crescebat interpretatio, et iam in schedulis tenebatur, cum diebus sanctae Quadragesimae scripta ad purum, collatione tantum indigerem, gravissimo languore correptus, et mortis limen ingrediens, Domini misericordia et tuis precibus reservatus sum. Ad hoc forsitan ut implerem praeceptum tuum, et volumen disertissimum, quod Scripturarum floribus texuisti, eadem qua a te scriptum est gratia verterem; licet imbecillitas corporis et animi moeror, ingenii quoque acumen obtuderit, et verba prono cursu labentia velut quibusdam obicibus retardarit. 2 Mirati sumus in opere tuo utilitatem omnium Ecclesiarum, ut discant qui ignorant, eruditi testimoniis Scripturarum, qua debeant veneratione Sancta suscipere, et altaris Christi ministerio deservire; sacrosque calices, et sancta velamina, et caetera, quae ad cultum Dominicae pertinent Passionis, non quasi inania, et sensu carentia sanctimoniam non habere; sed ex consortio Corporis et Sanguinis Domini eadem qua Corpus eius et Sanguis maiestate veneranda. 3. Suscipe igitur Librum tuum, imo meum, et ut verius loquar, nostrum: cumque mihi faveris, tuus fautor eris. Tibi enim meum sudavit ingenium, et facundiam graecam latinae linguae volui paupertate pensare. Neque vero ut diserti interpretes faciunt, verbum verbo reddidi; nec adnumeravi pecuniam, quam mihi per partes dederas, sed pariter appendi; ut nihil desit ex sensibus, cum aliquid desit ex verbis. Epistulam autem tuam idcirco in latinum verti, et huic volumini praeposui, ut omnes, qui legerint, sciant me non temeritate et iactantia, sed praeceptis Beatitudinis tuae suscepisse onus ultra vires meas. Quod an consecutus sim, tuo iudicio derelinquo. Certe si imbecillitatem reprehenderis, voluntati veniam commodabis. 1 Domino vere Sancto et Beatissimo Papae AUGUSTINO, HIERONYMUS in Christo salutem. Cum a sancto fratre nostro Firmo sollicite quaererem quid ageres, sospitem te laetus audivi. Rursum cum tuas litteras non dico sperarem, sed exigerem, nesciente te, ex Africa profectum se esse dixit. Itaque reddo tibi per eum salutationis officia, qui te unico amore complectitur, simulque obsecro, ut ignoscas pudori meo, quod diu ut rescriberem, praecipienti negare non potui. Nec ego tibi, sed causa causae respondit. Et si culpa est respondisse, quaeso ut patienter audias, multo maior est provocasse. Sed facessant istiusmodi querimoniae: sit inter nos pura germanitas; et deinceps non quaestionum, sed caritatis ad nos scripta mittamus. Sancti fratres qui nobiscum Domino serviunt, affatim te salutant. Sanctos qui tecum Christi leve trahunt iugum, praecipue sanctum et suspiciendum [al. suscipiendum] papam Alypium, ut meo obsequio salutes, precor. Incolumem te et memorem mei, Christus Deus noster tucatur omnipotens, domine vere sancte et beatissime papa. Si legisti librum explanationum in Ionam, puto quod ridiculam cucurbitae non recipias quaestionem. Sin autem amicus qui me primus gladio petiit, stylo repulsus est; sit humanitatis tuae atque iustitiae accusantem reprehendere, non respondentem. In Scripturarum si placet campo sine nostro invicem dolore ludamus. 1 Domino dilectissimo et in Christi visceribus honorando, sancto fratri et compresbytero HIERONYMO, AUGUSTINUS in Domino salutem. 'Iampridem caritati tuae prolixam epistulam misi, respondens illi tuae, quam per sanctum filium tuum Asterium, nunc iam non solum fratrem, verum etiam collegam meum, misisse te recolis. Quae utrum in manus tuas pervenire meruerit, adhuc nescio, nisi quod per fratrem sincerissimum Firmum scribis si ille qui te primum gladio petiit, stylo repulsus est; ut sit humanitatis meae atque iustitiae, accusantem reprehendere, non respondentem. Hoc solo tenuissimo indicio utcumque coniicio, legisse te illam epistulam meam. In ea quippe deploravi tantam inter vos exstitisse discordiam, de quorum tanta amicitia, quaquaversum eam fama diffuderat, caritas fraterna gaudebat. Quod non feci reprehendendo in aliquo germanitatem tuam, cuius in ea re aliquam culpam me cognovisse, non ausus sum dicere: sed dolendo humanam miseriam, cuius in amicitiis mutua caritate retinendis, quantalibet illa sit, incerta permansio est. Verum illud malueram tuis nosse rescriptis, utrum mihi veniam, quam poposceram, dederis. Quod apertius mihi intimari cupio, quamvis hilarior quidam vultus litterarum tuarum, etiam hoc me impetrasse significare videatur: si tamen post lectam illam missae sunt; quod in eis minime apparet.' 2 'Petis, vel potius fiducia caritatis iubes, ut in Scripturarum campo sine nostro invicem dolore ludamus. Equidem quantum ad me attinet, serio nos ista, quam ludo agere mallem. Quod si hoc verbum tibi propter facilitatem ponere placuit, ego fateor maius aliquid ex peto a benignitate virium tuarum, prudentiaque tam docta, et otiosa, annosa, studiosa, ingeniosa diligentia; haec tibi non tantum donante, verum etiam dictante Spiritu Sancto, ut in magnis et laboriosis quaestionibus, non tanquam ludentem in campo Scripturarum, sed in montibus anhelantem adiuves. Si autem propter hilaritatem, quam esse inter carissimos disserentes decet, putasti dicendum esse, ludamus: sive illud apertum et planum sit, unde colloquimur, sive arduum atque difficile, hoc ipsum edoce, obsecro te, quonam modo assequi valeamus: ut cum forte aliquid nos movet, quod nobis, et si non cautius attendentibus, certe tardius intelligentibus non probatum est: et quid nobis videatur contra conamur asserere, si hoc aliquanto securiore libertate dicamus, non incidamus in suspicionem puerilis iactantiae, quasi nostro nomini famam, viros illustres accusando quaeramus. Si autem aliquid asperum refellendi necessitate depromptum fuerit, quo tolerabile fiat, leniore circumfundamus eloquio, ne litum melle gladium stringere videamur [al. iudicemur]. Nisi forte ille modus est, quo utrumque hoc vitium, vel vitii suspicionem caveamus, si cum doctiore amico sic disputemus, ut quidquid dixerit, necesse sit approbare; nec quaerendi saltem causa, liceat aliquantulum reluctari.' 3 'Tum vero sine ullo timore offensionis tanquam in campo luditur; sed mirum si nobis non illuditur. Ego enim fateor caritati tuae solis eis Scripturarum libris, qui iam Canonici appellantur, didici hunc timorem honoremque deferre, ut nullum eorum auctorem scribendo aliquid errasse firmissime credam. At si aliquid in eis offendero litteris, quod videatur contrarium veritati, nihil aliud quam vel mendosum esse codicem, vel interpretem non assecutum esse quod dictum est, vel me minime intellexisse, non ambigam. Alios autem ita lego, ut quantalibet sanctitate doctrinaque praepolleant, non ideo verum putem, quia ipsi ita senserunt; sed quia mihi vel per illos auctores Canonicos, vel probabili ratione, quod a vero non abhorreat, persuadere potuerunt. Nec te, mi frater, sentire aliquid aliter existimo: prorsus, inquam, non te arbitror, sic legi tuos libros velle, tanquam Prophetarum et [al. vel] Apostolorum: de quorum scriptis quod omni errore careant dubitare nefarium est. Absit hoc a pia humilitate, et veraci de temetipso cogitatione, qua nisi esses praeditus, non utique diceres, (utinam mereremur complexus tuos, et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus).' 4 'Quod si teipsum consideratione vitae ac morum tuorum, non simulate, nec fallaciter dixisse credo: quanto magis aequum est me credere Apostolum Paulum non aliud sensisse quam scripserit, ubi ait de Petro et Barnaba: Cum viderem quia non recte ingrediuntur [al. ingrediebantur, et ingrediantur] ad veritatem Evangelii, dixi Petro coram omnibus: si tu cum sis Iudaeus, gentiliter et iudaice vivis, quomodo gentes cogis iudaizare ? De quo enim certus sim, quod me scribendo vel loquendo non fallat, si fallebat Apostolus filios suos, quos iterum parturiebat, donec in eis Christus, id est, veritas formaretur. Quibus cum praemisisset, dicens: Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior , non tamen veraciter scribebat, sed nescio qua dispensatoria simulatione fallebat, vidisse se Petrum et Barnabam non recte ad Evangelii veritatem ingredientes, ac Petro in faciem restitisse, non ob aliud nisi quod gentes cogeret iudaizare.' 5 At enim satius est credere Apostolum Paulum aliquid non vere scripsisse, quam Apostolum Petrum non recte aliquid egisse. Hoc si ita est, dicamus (quod absit) satius esse credere mentiri Evangelium, quam negatum esse a Petro Christum: et mentiri Regnorum librum, quam tantum Prophetam a Domino Deo tam excellenter electum, et in concupiscenda atque abducenda uxore aliena commisisse adulterium, et in marito eius necando, tam horrendum homicidium. Imo vero sanctam Scripturam in summo, et coelesti auctoritatis culmine collocatam, de veritate eius certus ac securus legam: et in ea homines vel approbatos, vel emendatos, vel damnatos veraciter discam, potius quam, facta humana dum in quibusdam laudabilis excellentiae personis aliquando credere timeo reprehendenda, ipsa divina eloquia mihi sint ubique suspecta. 6 'Manichaei plurima divinarum Scripturarum, quibus eorum nefarius error clarissima sententiarum perspicuitate convincitur, quia in alium sensum detorquere non possunt, falsa esse contendunt: ita tamen ut eamdem falsitatem non scribentibus Apostolis tribuant, sed nescio quibus codicum corruptoribus: Quod tamen quia nec pluribus sive antiquioribus exemplaribus, nec praecedentis linguae auctoritate (unde Latini libri interpretati sunt) probare aliquando potuerunt, notissima omnibus veritate superati confusique discedunt. Itane non intelligit prudentia sancta tua, quanta malitiae illorum patescat occasio, si non ab aliis Apostolicas litteras esse falsatas, sed ipsos Apostolos falsa scripsisse dicamus?' 7 'Non est, inquis, credibile, hoc in Petro Paulum, quod ipse Paulus fecerat, arguisse. Non nunc inquiro quid fecerit, sed quid scripserit quaero. Hoc ad quaestionem quam suscepi maxime pertinet; ut veritas divinarum Scripturarum ad nostram fidem aedificandam memoriae commendata, non a quibuslibet, sed ab ipsis Apostolis, ac per hoc in Canonicum auctoritatis culmen recepta, ex omni parte verax atque indubitanda persistat. Nam si hoc fecit Petrus quod facere debuit, mentitus est Paulus, quod eum viderit non recta ingredientem ad veritatem Evangelii. Quisquis enim hoc facit quod facere debet, recte utique facit: et ideo falsum de eo dicit, qui dicit eum non recte fecisse, quod eum novit facere debuisse. Si autem verum scripsit Paulus, verum est quod Petrus non recte tunc ingrediebatur ad veritatem Evangelii. Id ergo faciebat quod facere non debebat: e si tale aliquid Paulus ipse iam fecerat, correctum potius etiam ipsum credam, coapostoli sui correctionem non potuisse negligere, quam mendaciter aliquid in sua epistula posuisse. Et si hoc non in epistula qualibet, quanto magis in illa, in qua praelocutus ait: Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior?' 8 'Ego quidem illud Petrum sic egisse credo, ut gentes cogeret iudaizare. Hoc enim lego scripsisse Paulum, quem mentitum esse non credo : et ideo non recte agebat hoc Petrus. Erat enim contra Evangelii veritatem, ut putarent qui credebant in Christum, sine illis veteribus sacramentis salvos se esse non posse. Hoc enim contendebant Antiochiae, qui ex Circumcisione crediderant. Contra quos Paulus perseveranter acriterque confligit. Ipsum vero Paulum non ad hoc id egisse, quod vel Timotheum circumcidit , vel Cenchreis votum persolvit , vel Ierosolymis a Iacobo admonitus, cum eis qui voverant, legitima illa celebranda suscepit; ut putari videretur per ea sacramenta etiam Christianam salutem dari : sed ne illa quae prioribus ut congruebat temporibus, in umbris rerum futurarum Deus fieri iusserat, tanquam idololatriam gentilium damnare crederetur. Hoc est enim quod illi Iacobus ait: auditum de illo esse, quod discissionem doceat a Moyse . Quod utique nefas est, ut credentes in Christum discindantur a Propheta Christi, tanquam eius doctrinam detestantes atque damnantes; de quo ipse Christus dicit, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi: de me enim ille scripsit .' 9 'Attende obsecro ipsa verba Iacobi: Vides, inquit, frater quot millia sunt in Iudaea, qui crediderunt in Christum: et hi omnes aemulatores sunt Legis. Audierunt autem de te, quia discissionem doces a Moyse, eorum qui per gentes sunt Iudaeorum, dicens non debere circumcidere eos filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. Quid ergo est? Utique oportet convenire multitudinem; audierunt enim te supervenisse: hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor votum habentes super se: his assumptis sanctifica te cum ipsis, et impende in eos ut radant capita: et scient [al. sciant] omnes quia quae de te audierunt falsa sunt; sed sequeris et ipse custodiens Legem, de gentibus autem qui crediderunt, nos mandavimus, iudicantes nihil eiusmodi servare illos, nisi ut se observent ab idolis immolato, et a sanguine, et a fornicatione . Non, ut opinor, obscurum est, et Iacobum hoc ideo monuisse, ut scirent falsa esse quae de illo audierant, hi qui cum in Christum ex Iudaeis credidissent, tamen aemulatores erant Legis, ne per doctrinam Christi, velut sacrilega, nec Deo mandante conscripta damnari putarentur, quae per Moysen patribus fuerant ministrata: hoc enim de Paulo iactaverant non illi qui intelligebant quo animo a Iudaeis fidelibus observari tunc ista deberent, propter commendandam scilicet auctoritatem divinam, et sacramentorum illorum Propheticam sanctitatem, non propter adipiscendam salutem, quae iam in Christo revelabatur, et per baptismi sacramentum ministrabatur; sed illi hoc de Paulo sparserant, qui sic ea volebant observari, tanquam sine his in Evangelio salus credentibus esse non posset. Ipsum enim senserant vehementissimum gratiae praedicatorem, et intentioni eorum maxime adversum, docentem, non per illa hominem iustificari, sed per gratiam Iesu Christi, cuius praenuntiandae causa, illae umbrae in Lege mandatae sunt. Et ideo ille invidiam et persecutionem molientes concitare, tanquam inimicum legis mandatorumque divinorum criminabantur: cuius falsae criminationis invidiam congruentius: devitare non posset, quam ut ea ipsa celebraret, quae damnare tanquam sacrilega putabatur; atque ita ostenderet, nec Iudaeos tunc ab eis tanquam a nefariis prohibendos, nec gentiles ad ea tanquam ad necessaria compellendos.' 10 'Nam si revera sic ea reprobaret, quemadmodum de illo auditum erat, et ideo celebranda susciperet, ut actione simulata suam posset occultare sententiam, non ei diceret, Iacobus, et scient omnes: sed diceret, et putabant omnes, quoniam quae de te audierunt, falsa sunt , praesertim quia in ipsis Ierosolymis Apostoli iam decreverant, ne quisquam gentes cogeret iudaizare: non autem decreverant ne quisquam tunc Iudaeos iudaizare prohiberet: quamvis etiam ipsos iam doctrina Christiana non cogeret. Proinde si post hoc Apostolorum decretum, Petrus habuit illam in Antiochia simulationem, qua gentes cogeret iudaizare, quod iam nec ipse cogebatur, quamvis propter commendanda eloquia Dei, quae Iudaeis sunt credita, non prohibebatur; quid mirum si constringebat eum Paulus libere asserere, quod cum caeteris Apostolis se Ierosolymis decrevisse meminerat.' 11 'Si autem hoc, quod magis arbitror, ante illud Ierosolymitanum concilium Petrus fecit: nec sic mirum est, quod eum volebat Paulus non timide obtegere, sed fidenter asserere, quod eum pariter sentire iam noverat, sive quod cum eo contulerat Evangelium, sive quod in Cornelii Centurionis vocatione, etiam divinitus eum de hac re admonitum acceperat, sive quod antequam illi quos timuerat, venissent Antiochiam, cum gentibus eum convesci viderat. Neque enim negamus in hac sententia fuisse iam Petrum, in qua et Paulus fuit. Non itaque tunc eum quid in ea re verum esset docebat, sed eius simulationem, qua gentes iudaizare cogebantur, arguebat, non ob aliud, nisi quia sic illa omnia simulatoria gerebantur, tanquam verum esset quod illi dicebant, qui sine circumcisione praeputii atque aliis observationibus, quae umbrae erant futurorum, putabant credentes salvos esse non posse.' 12 'Ergo et Timotheum circumcidit propterea, ne Iudaeis, et maxime cognationi eius maternae sic viderentur, qui ex gentibus in Christum crediderant, detestari circumcisionem: sicut idololatria detestanda est, cum illam Deus fieri praeceperit, hanc Satanas persuaserit: Et Titum propterea non circumcidit, ne occasionem daret eis qui sine ulla circumcisione dicebant credentes salvos esse non posse, et ad deceptionem gentium hoc etiam Paulum sentire iactarent. Quod ipse satis significat, ubi ait. Sed neque Titus qui mecum erat cum esset Graecus compulsus est circumcidi: propter subintroductos autem falsos fratres, qui subintroierant perscrutari libertatem nostram, ut nos in servitutem redigerent, quibus nec ad horam cessimus subiectioni [al. subiectione], ut veritas Evangelii permaneret [al. permaneat] apud vos [. 4. 5]. Hinc [al. Hic] apparet quid eos captare intellexerit, ut non faceret quod in Timotheo fecerat, et quod ea libertate facere poterat, qua ostenderat illa sacramenta, nec tanquam necessaria debere appeti, nec tanquam sacrilega debere damnari.' 13 'Sed cavendum est videlicet in hac disputatione, ne sicut Philosophi, quaedam facta hominum media dicamus, inter recte factum et peccatum: quae neque in recte factis, neque in peccatis numerentur; et urgeamur eo, quod observare Legis caeremonias non potest esse indifferens, sed aut bonum, aut malum. Ut si bonum dixerimus, eas nos quoque observare cogamus; si autem malum, non vere, sed simulate ab Apostolis observatas esse credamus. Ego vero Apostolis, non tam exemplum Philosophorum timeo, quando et illi in sua disputatione veri aliquid dicunt, quam forensium advocatorum, quando in alienarum causarum actione mentiuntur. Quorum similitudo, si in ipsa expositione epistulae ad Galatas ad confirmandam simulationem Petri et Pauli putata est decenter induci; quid ego apud te timeam nomen Philosophorum, qui non propterea vani sunt, quia omnia falsa dicunt, sed quia et falsis plerisque confidunt, et ubi vera inveniuntur dicere, a Christi gratia, qui est ipsa veritas, alieni sunt.' 14 'Cur autem non dicam praecepta illa veterum sacramentorum nec bona esse, quia non eis homines iustificantur; umbrae enim sunt praenuntiantes gratiam, qua iustificamur: nec tamen mala, quia divinitus praecepta sunt, temporibus personisque congruentia: cumque me adiuvet etiam prophetica sententia, qua dicit Deus se illi populo dedisse praecepta non bona ? Forte enim propterea non dixit mala; sed tantum non bona, id est, non talia, ut illis homines boni fiant, aut sine illis boni non fiant. Vellem me doceret benigna sinceritas tua, utrum simulate quisquam sanctus orientalis cum Romam venerit, ieiunet sabbato, excepto illo die Paschalis vigiliae. Quod si malum esse dixerimus, non solum Romanam Ecclesiam, sed etiam multa ei vicina, et aliquanto remotiora damnabimus, ubi mos idem tenetur et manet. Si autem non ieiunare sabbato malum putaverimus, tot Ecclesias Orientis, et multo maiorem orbis Christiani partem, qua temeritate criminabimur? Placetne tibi, ut medium quiddam esse dicamus, quod tamen acceptabile sit ei, qui hoc non simulate, sed congruenti societate atque observantia fecerit? Et tamen nihil inde legimus in Canonicis libris praeceptum esse Christianis: quanto magis illud malum dicere non audeo, quod Deum praecepisse ipsa Christiana fide negare non possum: qua [al. quia didici non eo me iustificari, sed gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum?' 15 'Dico ergo circumcisionem praeputii, et caetera huiusmodi, priori populo per Testamentum, quod vetus dicitur, divinitus data ad significationem futurorum, quae per Christum oportebat impleri: quibus advenientibus remansisse illa Christianis legenda tantum ad intelligentiam praemissae Prophetiae, non autem necessaria facienda: quasi adhuc expectandum esset, ut veniret fidei revelatio, quae his significabatur esse ventura. Sed quamvis gentibus imponenda non essent, non tamen sic debuisse auferri a consuetudine Iudaeorum, tanquam detestanda atque damnanda. Sensim proinde atque paulatim fervente sana praedicatione gratiae Christi, qua sola nossent credentes se iustificari, salvosque fieri non illis umbris rerum antea futurarum, tunc iam venientium atque praesentium, ut in illorum Iudaeorum vocatione, quos praesentia carnis Domini et Apostolica tempora sic invenerant, omnis illa actio consumeretur umbrarum, hoc eis suffecisse ad commendationem, ut non tanquam detestanda et similis idololatriae vitaretur, ultra vero non haberet progressum; ne putaretur necessaria, tanquam vel ab illa salus esset, vel sine illa esse non posset. Quod putaverunt haeretici, qui dum volunt et Iudaei esse et Christiani, nec Iudaei nec Christiani esse potuerunt. Quorum sententiam mihi cavendam, quamvis in ea nunquam fuerim, tamen benevolentissime admonere dignatus es: in cuius sententiae non consensionem, sed simulationem Petrus timore inciderat, ut de illo Paulus verissime scriberet: quod cum eum vidisset non recte ingredientem ad veritatem Evangelii, eique verissime diceret, quod gentes iudaizare cogebat . Quod Paulus utique non cogebat, ob hoc illa vetera veraciter, ubi opus esset, observans, ut damnanda non esse monstraret: praedicans tamen instanter non eis; sed revelata gratia fidei, fideles salvos fieri, ne ad ea quemquam velut necessaria suscipienda compelleret. Sic autem credo Apostolum Paulum veraciter cuncta illa gessisse, nec tamen nunc quemquam factum ex Iudaeo Christianum, vel cogo, vel sino talia veraciter celebrare: sicut nec tu, cui videtur Paulus ea simulasse, cogis istum vel sinis talia simulare. 16 'An vis ut etiam ego dicam hanc esse summam quaestionis, imo sententiae tuae, ut post Evangelium Christi, bene faciant credentes Iudaei, si sacrificia offerant, quae obtulit Paulus; si filios circumcidant, si sabbatum observent, ut Paulus in Timotheo , et omnes observavere Iudaei, dummodo haec simulate ac fallaciter agant? Hoc si ita est, non iam in haeresim Ebionis, vel eorum quos vulgo Nazaraeos nuncupant, vel quamlibet aliam veterem; sed nescio in quam novam delabimur, quae sit eo perniciosior, quo non errore, sed proposito est ac voluntate fallaci. Quod si respondeas, ut te ab hac purges sententia, tunc Apostolos ista laudabiliter simulasse, ne scandalizarentur infirmi, qui ex Iudaeis multi crediderant, et ea respuenda, nondum intelligebant: nunc vero confirmata per tot gentes doctrina gratiae Christianae, confirmata etiam per omnes Christi Ecclesias lectione Legis et Prophetarum, quomodo haec intelligenda, non observanda recitentur, quisquis ea simulando agere voluerit, videatur insanire: cur mihi non licet dicere Apostolum Paulum, et alios rectae fidei Christianos, tunc illa vetera sacramenta paululum observando veraciter commendare debuisse, ne putarentur illae Propheticae significationis observationes a piissimis patribus custoditae tanquam sacrilegia diabolica a posteris detestandae? Iam enim cum venisset fides, quae prius illis observationibus praenuntiata, post mortem et resurrectionem Domini revelata est, amiserant tanquam vitam officii sui. Verumtamen sicut defuncta corpora, necessariorum officiis, deducenda erant quodammodo ad sepulturam, nec simulate, sed religiose; non autem deserenda continuo, vel inimicorum obtrectationibus tanquam canum morsibus proiicienda. Proinde nunc quisquis Christianorum, quamvis sit ex Iudaeis, similiter ea celebrare voluerit, tanquam sopitos cineres cruens, non erit pius deductor, vel baiulus corporis, sed impius sepulturae violator.' 17 'Fatcor sane in eo, quod epistula continet mea, quod ideo sacramenta Iudaeorum Paulus celebranda susceperat, cum iam Christi esset Apostolus, ut doceret non esse perniciosa his qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant custodire, minus me posuisse, illo duntaxat tempore, quo primum fidei gratia revelata est: tunc enim hoc non erat perniciosum. Progressu vero temporis illae observationes ab omnibus Christianis desererentur: ne si tunc fieret, non discerneretur quod Deus populo suo per Moysen praecepit, ab eo quod in templis daemoniorum spiritus immundus instituit. Proinde potius culpanda est negligentia mea: quia hoc non addidi, quam obiurgatio tua. Verumtamen longe antequam litteras tuas accepissem, scribens contra Faustum Manichaeum, quomodo eumdem locum, quamvis breviter explicaverim, et hoc illic non praetermiserim; et legere poterit, si non dedignetur benignitas tua, et a carissimis nostris, per quos nunc haec scripta misi, quomodo volueris, tibi fides fiet, illud me ante dictasse: mihique de animo meo crede, quod coram Deo loquens, iure caritatis exposco, nunquam mihi visum fuisse, etiam nunc Christianos ex Iudaeis factos sacramenta illa vetera quolibet affectu, quolibet animo celebrare debere, aut eis ullo modo licere; cum illud de Paulo semper ita senserim, ex quo illius mihi litterae innotuerunt: sicut nec tibi videtur hoc tempore cuiquam esse simulanda ista, cum hoc fecisse Apostolos credas.' 18 'Proinde sicut tu e contrario loqueris, et licet reclamante, sicut scribis, mundo, libera voce pronuntias, caeremonias Iudaeorum et perniciosas esse, et mortiferas Christianis; et quicumque eas observaverit, sive ex Iudaeis, sive ex gentibus, cum in barathrum diaboli devolutum: ita ego hanc vocem tuam omnino confirmo, et addo: Quicumque eas observaverit, sive ex Iudaeis, sive ex gentibus, non solum veraciter, verum etiam simulate, cum in barathrum diaboli devolutum. Quid quaeris amplius? Sed sicut tu simulationem Apostolorum ab huius temporis ratione secernis, ita ego Pauli Apostoli veracem tunc in his omnibus conversationem ab huius temporis, quamvis minime simulata caeremoniarum Iudaicarum observatione, secerno; quoniam tunc fuit approbanda, nunc detestanda. Ita quamvis legerimus: Lex et Prophetae usque ad Ioannem Baptistam ; et quia propterea quaerebant Iudaei Christum interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo : et quia gratiam pro gratia accepimus : et quoniam Lex per Moysen data est, gratia autem et veritas per Iesum Christum facta est [Ibid. 17]: et per Ieremiam promissum est, daturum Deum Testamentum novum domui Iuda, non secundum Testamentum quod disposuit patribus eorum [. 32]: non tamen arbitror ipsum Dominum fallaciter a parentibus circumcisum. Aut si hoc propter aetatem minime prohibebat, nec illud arbitror eum dixisse fallaciter lepreso, quem certe non illa per Moysen praecepta observatio, sed ipse mandaverat: Vade et offer pro te sacrificium quod praecepit Moyses in testimonium illis . Nec fallaciter ascendit ad diem festum usque adeo non causa ostentationis coram hominibus, ut non evidenter ascenderit, sed latenter' . 19 'At enim dixit idem Apostolus: Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit . Decepit ergo Timotheum, et fecit ei nihil prodesse Christum? An quia hoc fallaciter factum est, ideo non obfuit? At ipse hoc non posuit: nec ait, si circumcidamini veraciter, sicut nec fallaciter, sed sine ulla exceptione dixit: Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Sicut ergo tu vis hic locum dare sententiae tuae, ut velis subintelligi, nisi fallaciter, ita non impudenter flagito, ut etiam nos illic intelligere sinas eis dictum: si circumcidamini, qui propterea volebant circumcidi, quod aliter se putabant in Christo salvos esse non posse. Hoc ergo animo, hac voluntate, ista intentione quisquis tunc circumcidebatur, Christus ei nihil omnino proderat; sicut alibi aperte dicit, Nam, si per Legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est . Hoc ergo declarat, quod et ipse commemorasti, Evacuati estis a Christo, qui in Lege iustificamini, a gratia excidistis . Illos itaque arguit, qui se iustificari in Lege credebant; non qui legitima illa in eius honorem, a quo mandata sunt observabant intelligentes, et qua praenuntiandae veritatis ratione mandata sint, et quousque debeant perdurare. Unde est illud quod ait: Si spiritu ducimini, non adhuc estis sub Lege [Ibid. 18]. Unde, velut colligis, apparet, qui sub Lege est, non dispensative, ut nostros putas voluisse maiores; sed vere, ut ego intelligo, cum Spiritum Sanctum non habere.' 20 'Magna mihi videtur quaestio, quid sit esse sub Lege sic, quemadmodum Apostolus culpat. Neque enim propter circumcisionem hoc eum arbitror dicere, aut illa sacrificia, quae tunc facta a patribus, nunc a Christianis non fiunt, et caetera huiusmodi, sed hoc ipsum etiam quod Lex iubet: Non concupisces , quod fatemur certe Christianos debere observare, atque evangelica maxime illustratione praedicari. Legem dicit esse sanctam, et mandatum sanctum et iustum et bonum . Deinde subiungit, Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator, aut peccatum, per mandatum [Ibid. v. 13]. Quod autem hic dicit, peccatum per mandatum fieri supra modum, hoc alibi ait: Lex subintravit, ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia . Et alibi, cum superius de dispensatione gratiae loqueretur, quod ipsa iustificet, velut interrogans ait. Quid ergo Lex? Atque huic interrogationi continuo respondit: Praevaricationis gratia posita est, donec veniet semen, cui promissum est . Hos ergo damnabiliter dicit esse sub Lege, quos reos facit Lex, non implentes Legem, dum non intelligendo gratiae beneficium ad facienda Dei praecepta, quasi de suis viribus superba elatione praesumunt. Plenitudo enim Legis caritas . Caritas vero Dei diffusa est in cordibus nostris, non per nosipsos, sed per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis . Sed huic rei quantum satis est explicandae, prolixior fortasse et sui proprii voluminis sermo debetur. Si ergo illud, quod Lex ait, Non concupisces , si humana infirmitas gratia Dei adiuta non fuerit, sub se reum tenet, et praevaricatorem potius damnat, quam liberat peccatorem, quanto magis illa, quae significationis causa praecepta sunt, circumcisio, et caetera, quae revelatione gratiae latius innotescente, necesse fuerat aboleri, iustificare neminem poterant? Non tamen ideo fuerant tanquam diabolica gentium sacrilegia fugienda, etiam cum ipsa gratia iam coeperat revelari, quae umbris talibus fuerat praenuntiata; sed permittenda paululum eis, maxime qui ex illo populo, cui data sunt, venerant. Postea vero tanquam cum honore sepulta sunt, a Christianis omnibus irreparabiliter deserenda.' 21 'Hoc autem, quod dicis (non dispensative, ut nostri voluere maiores), quid sibi vult, oro te? Aut enim hoc est, quod ego appello officiosum mendacium, ut haec dispensatio sit officium, velut honeste mentiendi: aut quid aliud sit, omnino non video, nisi forte, addito nomine dispensationis, fiat [al. fit] ut mendacium non sit mendacium: quod si absurdum est; cur ergo non aperte dicis officiosum mendacium defendendum, nisi forte nomen te movet: quia non tam usitatum est in Ecclesiasticis libris vocabulum Officii, quod Ambrosius noster non timuit, qui suos quosdam libros utilium praeceptionum plenos, de Officiis voluit appellare. An si officiose mentiatur quisque culpandus est; si dispensative, approbandus? Rogo te, mentiatur ubi elegerit qui hoc putat: quia et in hoc magna quaestio est, sit ne aliquando mentiri viri boni, imo viri Christiani, qualibus dictum est, Sit in ore vestro, est, est, non, non, ut non sub iudicio decidatis? [Matth. 5. 37.] Et qui cum fide audiunt, Perdes omnes qui loquuntur mendacium' . 22 'Sed haec, ut dixi, et alia et magna quaestio est: eligat quod voluerit, qui hoc existimat, ubi mentiatur, dum tamen a scribentibus auctoribus sanctarum Scripturarum, et maxime Canonicarum, inconcusse credatur, et defendatur omnino abesse mendacium: ne dispensatores Christi, de quibus dictum est, Hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur , tanquam magnum aliquid sibi fideliter didicisse videantur, pro veritatis dispensatione mentiri, cum ipsa fides in latino sermone ab eo dicatur appellata, quia fit quod dicitur. Ubi autem fit quod dicitur, mentiendi utique non est locus. Fidelis igitur dispensator Apostolus Paulus procul dubio nobis exhibet in scribendo fidem: quia veritatis dispensator erat, non falsitatis. Ac per hoc verum scripsit, vidisse se Petrum non recte ingredientem ad veritatem Evangelii, eique in faciem restitisse, quod gentes cogeret iudaizare . Ipse vero Petrus, quod a Paulo fiebat utiliter libertate caritatis, sancta ac benigna pietate humilitatis accepit: atque ita rarius et sanctius exemplum posteris praebuit, quo non dedignarentur sicubi forte recti tramitem reliquissent, etiam a posterioribus corrigi; quam Paulus, quo confidenter auderent, etiam minores maioribus pro defendenda Evangelica veritate, salva fraterna caritate resistere. Nam cum satius sit, a tenendo itinere in nullo, quam in aliquo declinare; MULTO EST tamen mirabilius et laudabilius, libenter accipere corrigentem, quam audacter corrigere deviantem. Est laus itaque iustae libertatis in Paulo et sanctae humilitatis in Petro: quae, quantum mihi pro modulo meo videtur, magis fuerat adversus calumniantem Porphyrium defendenda, quam ut ei daretur obtrectandi maior occasio, qua multo mordacius criminaretur Christianos fallaciter vel suas litteras scribere, vel Dei sui sacramenta tractare.' 23 'Flagitas a me, ut aliquem saltem unum ostendam, cuius in hac re sententiam sita secutus, cum tu tam plures nominatim commemoraveris, qui te in eo, quod astruis praecesserunt; petens ut in eo, quod te reprehendo errantem, patiar te errare cum talibus; quorum ego fateor neminem legi; sed cum ferme sex, vel septem, horum quatuor auctoritatem tu quoque infringis. Nam Laodicenum, cuius nomen taces, de Ecclesia dicis nuper egressum; Alexandrum autem veterem haereticum; Origenem vero ac Dydimum reprehensos abs te, lego in recentioribus quaestionibus, quamvis Origenem mirabiliter ante laudaveris. Cum his ergo errare puto, quia nec te ipse patieris; quamvis hoc perinde dicatur ac si in hac sententia non erraverint. Nam quis est, qui se velit cum quolibet errare? Tres igitur restant, Eusebius Emisenus, Theodorus Heracleotes, et quem paulo post commemoras, Ioannes, qui dudum in Pontificali gradu Constantinopolitanam rexit Ecclesiam.' 24 'Porro si quaeras, vel recolas, quid hinc senserit noster Ambrosius: quid noster itidem Cyprianus, invenies fortasse, nec nobis defuisse, quos in eo, quod asserimus, sequeremur, quanquam sicut paulo ante dixi, TANTUMMODO Scripturis Canonicis hanc ingenuam debeam servitutem, qua eas solas ita sequar, ut conscriptores earum nihil in eis omnino errasse, nihil fallaciter posuisse non dubitem. Proinde cum quaero tertium, ut tres etiam ego tribus opponam, possem quidem, ut arbitror, facile reperire, si multa legissem. Verumtamen ipse mihi pro his omnibus, imo supra hos omnes Apostolus Paulus occurrit: ad ipsum confugio; ad ipsum ab omnibus qui aliud sentiunt litterarum tractatoribus provoco, ipsum interrogans interpello et requiro in eo, quod scripsit ad Galatas, vidisse se Petrum non recte ingredientem ad veritatem Evangelii, eique in faciem propterea restitisse, quod illa simulatione gentes iudaizare cogebat , utrum verum scripserit, an forte nescio qua dispensativa falsitate mentitus sit. Et audio eum paulo superius, in eiusdem narrationis exordio religiosa voce mihi clamantem, Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior' . 25 'Dent veniam quilibet aliud opinantes; ego magis credo tanto Apostolo in suis litteris iuranti, quam cuique doctissimo de alienis disputanti. Nec dici timeo, me sic Paulum defendere, quod non simularit errorem Iudaeorum, sed vere fuerit in errore. Quoniam neque simulabat errorem qui libertate Apostolica, sicut illi tempori congruebat, vetera illa sacramenta, ubi opus erat agendo, commendabat ea, non solum Satanae versutia decipiendis hominibus, sed Dei providentia, praenuntiandis rebus futuris prophetice constituta. Nec vere fuerat in errore Iudaeorum, qui non solum noverat, sed etiam instanter et acriter praedicabat eos errare, qui putabant gentibus imponenda, vel iustificationi quorumcumque fidelium necessaria.' 26 'Quod autem dixi eum factum Iudaeis tanquam Iudaeum, et tanquam gentilem gentibus, non mentientis astu, sed compatientis affectu quemadmodum dixerim, parum mihi visus es attendisse; imo ego fortasse non satis hoc explanare potuerim. Neque enim hoc ideo dixi, quod misericorditer illa simulaverit; sed quia sic ea non simulavit, quae faciebat similia Iudaeis; quemadmodum nec illa quae faciebat similia gentibus, quae tu quoque commemorasti: atque in eo me, quod non ingrate fateor, adiuvisti. Cum enim abs te quaesissem in epistula mea, quomodo putetur ideo factus Iudaeis tanquam Iudaeus, quia fallaciter suscepit sacramenta Iudaeorum, cum et gentibus tanquam gentilis factus sit, nec tamen suscepit fallaciter sacrificia gentium: tu respondisti in eo factum gentibus tanquam gentilem, quod praeputium receperit; quod indifferenter permiserit vesci cibis, quos damnant Iudaei. Ubi ego quaero: utrum et hoc simulate fecerit? Quod si absurdissimum atque falsissimum est: sic ergo et illa, in quibus Iudaeorum consuetudini congruebat libertate prudenti, non necessitate servili, aut quod est indignius, dispensatione fallaci potius quam fideli.' 27 'Fidelibus enim, et his qui cognoverunt veritatem, sicut ipse testatur (nisi forte et hic fallit) omnis creatura Dei bona est, et nihil abiiciendum, quod cum gratiarum actione accipitur . Ergo et ipsi Paulo non solum viro, verum etiam dispensatori maxime fideli, non solum cognitori, verum etiam doctori veritatis, omnis utique in cibis creatura Dei, non simulate, sed vere bona erat. Cur igitur nihil simulate suscipiendo sacrorum, caeremoniarumque gentilium, sed de cibis et praeputio vera sentiendo, atque docendo, tamen tanquam gentilis factus est gentibus, et non potuit fieri tanquam Iudaeus Iudaeis, nisi fallaciter suscipiendo sacramenta Iudaeorum? Cur oleastro inserto observavit dispensationis veracem fidem: et naturalibus ramis non extra, sed in arbore constitutis, nescio quod dispensatoriae velamen simulationis obtendit? Cur factus tanquam gentilis gentibus, quod sentit docet, quod ait, sentit: factus autem tanquam Iudaeus Iudaeis, aliud claudit in pectore, aliud promit in verbis, in factis, in scriptis? Sed absit hoc sapere. Utrisque enim debebat caritatem de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Ac per hoc omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret, non mentientis astu, sed compatientis affectu, id est, non omnia mala hominum fallaciter agendo; sed aliorum omnium malis omnibus, tanquam si sua essent, misericordis medicinae diligentiam procurando.' 28 'Cum itaque illa Testamenti veteris sacramenta, etiam sibi agenda minime recusabat, non misericorditer fallebat; sed omnino non fallens, atque hoc modo a Domino Deo illa usque ad certi temporis dispensationem iussa esse commendans, a sacrilegis sacris gentium distinguebat. Tunc autem, non mentientis astu, sed compatientis affectu, Iudaeis tanquam Iudaeus fiebat, quando eos ab illo errore, quo vel in Christum credere nolebant, vel per vetera sacerdotia sua caeremoniarumque observationes se a peccatis posse mundari, fierique salvos existimabant: sic liberare cupiebat tanquam ipse illo errore teneretur: diligens utique proximum tanquam seipsum, et haec aliis faciens, quae sibi ab aliis fieri vellet, si hoc illi opus esset. Quod cum Dominus monuisset, adiunxit: Haec est enim Lex et Prophetae' . 29 'Hunc compatientis affectum, in eadem Epistula ad Galatas praecipit, dicens: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis, intendens teipsum, ne et tu tenteris . Vide si non dixit: fiere tanquam ille, ut illum lucrifacias. Non utique, ut ipsum dilectum fallaciter ageret; aut se id habere simularet: sed ut in alterius delicto, quid etiam sibi accidere posset, attenderet, atque ita alteri, tanquam sibi ab altero vellet, misericorditer subveniret, hoc est, non mentientis astu, sed cum patientis affectu. Sic Iudaeo, sic gentili, sic cuilibet homini Paulus in errore, vel peccato aliquo constituto, non simulando, quod non erat, sed compatiendo, quia esse potuisset, tanquam qui se hominem cogitaret, omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret.' 30 'Teipsum, si placet, obsecro, te paulisper intuere: teipsum, inquam, erga meipsum; et recole, vel si habes conscripta, relege verba tua in illa epistula, quam mihi per fratrem nostrum, iam collegam meum Cyprianum breviorem misisti, quam veraci, quam germano, quam pleno caritatis affectu, cum quaedam me in te commisisse expostulasses graviter, subiunxisti: (In hoc laeditur amicitia, in hoc necessitudinis iura violantur, ne videamur certare pueriliter et fautoribus invicem, vel detractoribus nostris tribuere materiam cotendendi.): Haec abs te verba, non solum ex animo dicta, sentio, verum etiam benigno animo ad consulendum mihi. Deinde [al. Denique] addis, quod etiam si non adderes, appareret, et dicis (Haec scribo, quia te pure et Christiane diligere cupio, nec quidquam in mea mente retinere quod distet a labiis): O vir sancte mihique (ut Deus videt animam meam) veraci corde dilecte, hoc ipsum, quod posuisti in litteris tuis, quo te mihi exposuisse non dubito, hoc ipsum omnino Apostolum Paulum credo exhibuisse in litteris suis, non uni cuilibet homini, sed Iudaeis, et Graecis, et omnibus gentibus filiis suis, quos in Evangelio genuerat, et quos pariendo parturiebat: et deinde posterorum tot millibus fidelium Christianorum, propter quos illa memoriae mandabatur [al. commendabatur] epistula, ut nihil in sua mente retineret, quod distaret a labiis.' 31 'Certe factus es etiam tu, tanquam ego, non mentientis astu, sed compatientis affectu, cum cogitares tam me non relinquendum in ea culpa, in quam me prolapsum existimasti, quam nec te velles, si co modo prolapsus esses. Unde agens gratias benevolae menti erga me tuae, simul posco ut etiam mihi non succenseas, quod cum in opusculis tuis aliqua me moverent, motum meum intimavi tibi: hoc erga me ab omnibus servari [al. observari] volens, quod erga te ipse servari, ut quidquid improbandum putant in scriptis meis, nec laudent subdolo pectore, nec ita reprehendant apud alios, ut taceant apud me; hinc potius existimans laedi amicitiam, et necessitudinis iura violari. Nescio enim utrum amicitiae Christianae putandae sint, in quibus magis valet vulgare proverbium, Obsequium amicos, veritas odium parit, quam Ecclesiaticum, Fideliora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici.' 32 'Proinde carissimos nostros, qui nostris laboribus sincerissime favent, hoc potius quanta possumus instantia doceamus, quo sciant fieri posse, ut inter carissimos aliquid alterutro sermone contradicatur, nec tamen ipsa caritas minuatur, nec veritas odium pariat, quae debetur amicitiae; sive illud verum sit, quod contradicitur, sive corde veraci qualecumque sit dicitur, non retinendo in mente, quod a labiis distet. Credant igitur fratres nostri, familiares tui, quibus testimonium perhibes, quod sint vasa Christi, me invito factum, nec mediocrem de hac re dolorem inesse cordi meo, quod litterae meae prius in multorum manus venerunt [al. venerint], quam ad te, ad quem scriptae sunt, pervenire potuerunt. Quo autem modo id acciderit, et longum est enarrare [al. narrare], et, nisi fallor, superfluum: cum sufficiat si quid mihi in hoc creditur, non eo factum animo, quo putatur; nec omnino meae fuisse voluntatis, aut dispositionis, aut consensionis, aut saltem cogitationis, ut fieret. Hoc si non credunt, quod Deo teste loquor, quid amplius faciam non habeo. Ego tamen absit, ut eos credam, haec tuae sanctitati malevola mente suggerere ad excitandas inter nos inimicitias; quas misericordia Domini Dei nostri avertat a nobis; sed, sine ullo nocendi animo, facile de homine humana vitia suspicari. Hoc enim me de illis aequum est credere, si vasa sunt Christi, non in contumeliam, sed in honorem facta, et disposita in domo magna a Deo , ad omne opus bonum. Quod si post hanc attestationem meam, si in notitiam eorum venerit; facere voluerint; quam non recte faciant, et tu vides.' 33 'Quod sane scripseram, nullum me librum adversus te Romam misisse, ideo scripseram, quia et libri nomen ab ipsa epistula discernebam. Unde omnino nescio quid aliud te audisse existimaveram; et Romam nec ipsam epistulam, sed tibi miseram; et adversus te non esse arbitrabar, quod sinceritate amicitiae, sive admonendum, sive ad te, vel me abs te corrigendum fecisse me noveram. Exceptis autem familiaribus tuis, teipsum obsecro per gratiam, qua redempti sumus, ut quaecumque tua bona, quae Domini bonitate tibi concessa sunt, in litteris meis posui, non me existimes insidioso blandiloquio posuisse. Si quid autem in te peccavi, dimittas mihi. Nec illud, quod de nescio cuius Poetae facto ineptius fortasse, quam litteratius a me commemoratum est, amplius quam dixi, ad te trahas: cum continuo subiecerim, non hoc ideo me dixisse, ut oculos cordis reciperes, quos absit unquam ut amiseris; sed ut adverteres, quos sanos ac vigiles haberes. Propter solam ergo παλινωδίαν si scripserimus aliquid, quod scripto posteriore destruere debeamus, imitandam, non propter Stesichori caecitatem, quam cordi tuo nec tribui, nec timui, attengendum illud existimavi: atque identidem rogo, ut me fidenter corrigas, ubi mihi hoc opus esse perspexeris. Quanquam enim secundum honorum vocabula, quae iam Ecclesiae usus obtinuit: Episcopatus Presbyterio maior sit: tamen in multis rebus Augustinus Hieronymo minor est: LICET ETIAM a minore quolibet non sit refugienda, vel dedignanda correctio.' 34 'De interpretatione tua iam mihi persuasisti, qua utilitate Scripturas volueris transferre de Hebraeis; ut scilicet ea, quae a Iudaeis praetermissa, vel corrupta sunt, proferres in medium: Sed insinuare digneris peto, a quibus Iudaeis, utrum ab eis ipsis, qui ante adventum Domini interpretati sunt; et si ita est, quibus, vel quonam eorum; an ab istis posterius, qui propterea putari possunt, aliqua de codicibus Graecis vel subtraxisse, vel in eis corrupisse, ne illis testimoniis de Christiana fide convincerentur? Illi autem anteriores cur hoc facere voluerint, non invenio. Deinde nobis mittas, obsecro interpretationem tuam de Septuaginta; quam te edidisse nesciebam. Librum quoque tuum, cuius mentionem fecisti, de optimo genere interpretandi, cupio legere; et adhuc nosse quomodo coaequanda sit in interprete peritia linguarum, coniecturis corum, qui scripturas edisserendo pertractant; quos necesse est, etiamsi rectae atque unius fidei fuerint, varias parere in multorum locorum obscuritate sententias: quamvis nequaquam ipsa varietas ab eiusdem fidei unitate discordet; sicut etiam unus tractator, secundum eamdem fidem, aliter atque aliter eumdem locum potest exponere, quia hoc eius obscuritas patitur.' 35 'Ideo autem desidero interpretationem tuam de Septuaginta, ut et tanta Latinorum interpretum, qui qualescumque hoc ausi sunt, quantum possumus imperitia careamus: et hi, qui me invidere putant utilibus laboribus tuis, tandem aliquando, si fieri potest, intelligant, propterea me nolle tuam ex Hebraeo interpretationem in Ecclesiis legis, ne contra Septuaginta auctoritatem, tanquam novum aliquid proferentes, magno scandalo perturbemus plebes Christi, quarum aures, et corda illam interpretationem audire consueverunt, quae etiam ab Apostolis approbata est. Unde et illud apud Ionam virgultum [Iona. 4. 6], si in Hebraeo nec hedera est, nec cucurbita, sed nescio quid aliud, quod trunco suo nixum, nullis sustentandum adminiculis erigatur; mallem iam in omnibus Latinis cucurbitam legi. Non enim frustra hoc puto Septuaginta posuisse, nisi quia et huic si mile sciebant.' 36. 'Satis me, imo fortasse plus quam satis, tribus epistulis tuis respondisse arbitror; quarum duas per Cyprianum accepi, unam per Firmum. Rescribe quod visum fuerit ad nos vel alios instruendos. Dabo autem operam diligentiorem quantum me adiuvat Dominus, ut litterae, quas ad te scribo, prius ad te perveniant, quam ad quemquam, a quo latius dispergantur. Fateor enim, nec mihi hoc fieri velle de tuis ad me, quod de meis ad te factum iustissime expostulas. Tamen placeat nobis invicem non tantum caritas, verum etiam libertas amicitiae; nec apud me taceas, vel ego apud te, quod in nostris litteris vicissim nos movet; eo scilicet animo qui oculis Dei, in fraterna dilectione, non displicet. Quod si inter nos fieri posse sine ipsius dilectionis perniciosa offensione non putas; non fiat. Illa enim caritas, quam tecum habere velim, profecto maior est: sed melius haec minor, quam nulla est.' 1 PRAEFATIO. Retulit mihi quidam frater e Gallia, se habere sororem virginem, matremque viduam, quae in eadem urbe divisis habitarent cellulis: et vel ob hospitii solitudinem, vel ob custodiendas facultatulas, praesules sibi quosdam Clericos assumpsissent; ut maiore dedecore iungerentur alienis, quam a se fuerant separatae. Cumque ego ingemiscerem, et multo plura tacendo quam loquendo significarem. Quaeso te, inquit, corripias eas litteris tuis, et ad concordiam revoces; ut mater filiam, et filia matrem agnoscat. Cui ego: Optimam, inquam, mihi iniungis provinciam: ut alienus conciliem, quas filius fraterque non potuit. Quasi vero Episcopalem cathedram teneam, et non clausus cellula, ac procul a turbis remotus, vel praeterita plangam vitia, vel vitare nitar praesentia. Sed et incongruum est latere corpore, et lingua per totum orbem vagari. Et ille: Nimium, ait, formidolosus es. Ubi illa quondam constantia, in qua multo sale orbem defricans , Lucillianum quippiam retulisti? Hoc est, aio, quod me fugat, et labra dividere non sinit. Postquam enim arguendo crimina, factus sum criminosus, et iuxta tritum vulgi sermone proverbium: Iurgantibus, et negantibus cunctis, nec aures me credo habere, nec tactum: ipsique parietes in me maledicto resonarunt, et in me psallebant qui bibebant vinum : coactus malo tacere didici, rectius esse arbitrans, ponere custodiam ori meo, et ostium munitum labiis meis , quam declinare cor meum in verba malitiae: et dum carpo vitia, in vitium detractionis incurrere. Quod cum dixissem: Non est, inquit, detrahere, verum dicere; nec privata correptio generalem facit doctrinam; cum aut rarus, aut nullus sit, qui sub huius culpae rea tum cadat. Quaeso ergo te, ne me tanto itinere vexatum, frustra venisse patiaris. Scit enim Dominus, quod post visionem sanctorum Locorum, hanc vel maxime causam habui, ut cum tuis litteris sorori mederer ac matri. Et ego: Iamiam, inquam, quod vis faciam: nam et epistulae transmarinae sunt, et specialiter sermo dictatus, raro potest invenire quos mordeat. Te autem obsecro, ut clam sermonem hunc habeas. Cumque portaveris eum pro viatico, si auditus fuerit, laetemur pariter, si autem contemptus fuerit, quod et magis reor, ego verba perdiderim, tu itineris longitudinem. 2 Primum vos scire cupio soror et filia, me non idcirco scribere, quia aliquid de vobis sinistrum suspicer; sed ne caeteri suspicentur vestram me orare concordiam. Alioquin (quod absit) si peccatorum vos existimarem glutino cohaesisse, nunquam scriberem; sciremque me surdis narrare fabulam. Deinde hoc obsecro, ut si mordacius quippiam scripsero, non tam meae putetis austeritatis [al. auctoritatis] esse, quam morbi. Putridae carnes ferro curantur et cauterio: venena serpentino pelluntur antidoto. Quod satis dolet, maiori dolore expellitur. Ad extremum hoc dico, quod si etiam haec conscientia criminis vulnus non habeat, habet tamen fama ignominiam. Mater et filia, nomina pietatis, officiorum vocabula, vincula naturae, secunda post Deum foederatio. Non est laus, si vos diligitis: scelus est, quod odistis. Dominus Iesus subiectus erat parentibus suis : venerabatur matrem, cuius erat ipse pater. Colebat nutritium, quem nutriverat: gestatumque se meminerat alterius utero, alterius brachiis. Unde et in cruce pendens, commendat parentem discipulo , quam nunquam ante crucem dimiserat. 3 Tu vero, filia (iam enim desino ad matrem loqui, quam forsitan et aetas et imbecillitas, ac solitudo excusabilem facit) tu, inquam, filia, eius domum angustam iudicas, cuius non tibi fuit venter angustus? Decem mensibus utero clausa vixisti, et uno die in uno cubiculo cum matre non duras? An oculos eius ferre non potes? et, quae [al. quia] omnes motus tuos, utpote illa, quae genuit, quae aluit, et ad hanc perduxit aetatem, facilius intelligit, testem domesticam fugis? Si virgo es, quid times diligentem custodiam? si corrupta, cur non palam nubis? Secunda post naufragium tabula est, quod male coeperis, saltem hoc remedio temperare. Neque vero hoc dico, quod post peccatum tollam poenitentiam, ut quod male coepit, male perseveret [al. coeperis et perseveres]: sed quod desperem in istiusmodi copula divulsionem. Alioqui si ad matrem migraveris post ruinam, facilius poteris cum ea plangere, quod per illius absentiam perdidisti. Quod si adhuc integra es, et non perdidisti, serva ne perdas. Quid tibi necesse est in ea versari domo, in qua necesse habes quotidie aut perire, aut vincere? Quisquamne mortalium iuxta viperam securos somnos capit? quae etsi non percutiat, certe sollicitat. Securius est perire non posse, quam iuxta periculum non perisse. In altero tranquillitas est, in altero gubernatio. Ibi gaudemus, hic evadimus. 4 Sed forte respondeas: Non bene morata mater est, res saeculi cupit, amat divitias, ignorat ieiunium, oculos stibio linit, vult compta procedere, et nocet proposito meo, nec possum cum huiusmodi vivere. Primum quidem etiamsi talis est, ut causaris, maius habebis praemium, si talem non deseras. Illa te diu portavit in utero, diu aluit, et difficiliores infantiae mores blanda pietate sustinuit. Lavit pannorum sordes, et immundo saepe foedata est stercore. Assedit aegrotanti; et quae pro te sua fastidia sustinuit, tua quoque passa est. Ad hanc perduxit aetatem; ut Christum amares, docuit. Non tibi displiceat eius conversatio, quae te sponso tuo virginem consecravit. Quod si ferre non potes et delicias eius fugis: atque (ut hoc vulgo solet dici) saecularis est mater, habes alias virgines, habes sanctum pudicitiae chorum. Quid matrem deserens, eum eligis [al. diligis], qui forsitan suam reliquit sororem et matrem? Illa difficilis; sed iste facilis. Illa iurgatrix: ergo iste placabilis. Quaero, utrum virum secuta sis, an postea inveneris? Si eum secuta es, manifestum est matrem reliqueris. Si postea reperisti, ostendis quid in matris hospitio non potueris invenire. Durus dolor est, et meo mucrone me vulnerans. Qui ambulat, inquit, simpliciter, ambulat confidenter . Tacerem , si me non morderet conscientia, et in aliis meum crimen non reprehenderem: nec per trabem oculi mei alterius festucam viderem. Nunc autem cum inter fratres procul habitans, eorumque fruens contubernio honeste sub arbitris, et videam raro, et videar: impudentissimum est huius te verecundiam non sequi, cuius sequi testeris exemplum. Quod si dixeris: Et mihi sufficit conscientia mea: habeo Deum iudicem, qui meae vitae est testis; non curo quid loquantur homines: audi Apostolum scribentem: Providentes bona, non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus . Si quis te carpit, quod sis Christiana, quod sis virgo, ne cures, quod ideo dimiseris matrem, ut in monasterio inter virgines viveres: talis detractio laus tua est. UBI NON LUXURIA in puella Dei, sed duritia carpitur, crudelitas ista pietas est. Illum enim praefers [al. praeferas] matri, quem praeferre iuberis et animae tuae. Quem si et ipsa praetulerit, et filiam te sentiet et sororem. 5 Quid igitur? scelus est sancti viri habere contubernium? Obtorto collo me in ius trahis ut aut probem quod nolo, aut multorum invidiam subeam. Sanctus vir nunquam a matre filiam seiungit: utramque suscipit, et utramque veneratur. Sit quamlibet sancta filia, mater vidua indicium castitatis est. Si coaevus tuus est ille nescio quis, matrem tuam honoret ut suam: si senior, te ut filiam diligat, et parentis subiiciat disciplinae. Non expedit amborum famae, plus te illum amare quam matrem: ne non videatur in te affectum eligere, sed aetatem. Et haec dicerem, si fratrem Monachum non haberes, si domesticis careres praesidiis. Nunc vero, proh dolor. inter matrem atque germanum, et matrem viduam, fratremque Monachum, cur se alienus interserit? Bonum quidem est, ut te et filiam noveris et sororem. Si autem utrumque non potes, et mater quasi dura respuitur, saltem frater placeat. Si frater asperior est, mollior sit illa quae genuit. Quid palles? quid aestuas? quid vultum rubore suffundis, et trementibus labiis impatientiam pectoris contestaris? Non superat amorem matris et fratris, nisi solius uxoris affectus. 6 Audio praeterea te suburbana rura, villarum amoenitates cum affinibus atque cognatis, et istiusmodi generis hominibus circumire. Nec dubito quin vel consobrina, vel soror sit, in quarum solatium novi generis ducaris assecla. Absit quippe, ut quamvis proximi sint et cognati, virorum te suspicer captare consortia. Obsecro ergo te, virgo, ut mihi respondeas: Sola vadis in comitatu propinquorum, an cum amasio tuo? Quamvis sis impudens, saecularium oculis eum ingerere non audebis. Si enim hoc feceris, et te et illum familia universa cantabit: vos cunctorum digiti denotabunt: ipsa quoque soror, aut affinis, sive cognata, quae in adulationem tui, sanctum et Nonnum coram te vocant, cum se paululum averterint, portentuosum ridebunt maritum. Siu autem sola ieris (quod et magis existimo) utique inter servos adolescentes, inter maritatas feminas atque nupturas, inter lascivas puellas, et comatos liniatosque iuvenes, furvarum vestium puella gradieris. Dabit tibi barbatulus quilibet manum, sustentabit lassam; et pressis digitis, aut tentabitur, aut tentabit. Erit tibi inter viros matronasque convivium: spectabis aliena oscula, praegustatos cibos; et non absque scandalo tuo, in aliis sericas vestes, auratasque miraberis. In ipso quoque convivio ut vescaris carnibus, quasi invita cogeris. Ut vinum bibas, Dei laudabitur creatura. Ut laves balneis, sordibus detrahetur: et omnes te, cum aliquid eorum, quae suadent, si retrectans feceris, puram, simplicem, dominam, et vere ingenuam conclamabunt. Personabit interim aliquis cantator ad mensam, et inter psalmos dulci modulamine currentes, quoniam alienas non audebit uxores, te, quae custodem non habes, saepius respectabit. Loquetur nutibus, et quidquid metuit dicere, significabit affectibus. Inter has et tantas illecebras voluptatum, etiam ferreas mentes libido domat: quae maiorem in virginibus patitur famem, dum dulcius putat omne quod nescit. Narrant gentilium fabulae, cantibus sirenarum nautas isse in saxa praecipites: et ad Orphei citharam, arbores bestiasque, ac silicum dura mollita. Difficile inter epulas servatur pudicitia. Nitens cutis sordidum ostendit animum. 7 Legimus in scholis pueri, et spirantia in plateis aera perspeximus, aliquem ossibus vix haerentem, illicitis arsisse amoribus, et ante vita caruisse, quam peste. Quid tu facies puella sani corporis, delicata, pinguis, rubens, aestuans inter carnes, inter vina, et balneas, iuxta maritos [al. maritas], iuxta adolescentulos [al. adolescentulas]? Quae et si rogata non feceris, tamen de forma putes testimonium, si rogeris. Libidinosa mens ardentius inhonesta persequitur; et quod non licet, dulcius suspicatur. Vestis ipsa vilis et pulla, animi tacentis indicium est; si rugam non habeat; si per terram, ut altior videaris, trahatur; si de industria dissuta sit tunica, ut aliquid intus appareat, operiatque quod foedum est, et aperiat quod formosum. Caliga quoque ambulantis nigella ac nitens stridore ad se iuvenes vocat. Papillae fasciolis comprimuntur, et crispanti cingulo angustius pectus arctatur. Capilli, vel in frontem, vel in aures defluunt. Palliolum interdum cadit, ut candidos nudet humeros, et quasi videri noluerit, celat festina, quod volens detexerat. Et quando in publico quasi per verecundiam operit faciem, lupanarium [al. luparum] arte id solum ostendit, quod ostensum magis placere potest. 8 Respondebis: Unde me nosti? et quomodo tam longe positus, iactas in me oculos tuos? Fratris tui hoc mihi narraverunt lacrymae, et intolerabiles per momenta singultus. Atque utinam ille mentitus sit, et magis timens hoc quam arguens, dixerit. Sed mihi crede: nemo mentiens plorat. Dolet sibi praelatum iuvenem, non quidem comatum, non vestium sericarum, sed torosulum et in sordibus delicatum qui ipse saeculum signet, textrinum teneat, pensa distribuat, regat familiam, emat quidquid de publico necessarium est. Dispensator et dominus, et praeveniens officia servulorum, quem omnes rodant famuli: et quidquid domina non dederit, illum clamitent subtraxisse. Querulum servulorum genus est, et quantacumque dederis, semper eis minus est. Non enim considerant de quanto, sed quantum detur; doloremque suum solis, quod possunt, obtrectationibus consolantur. Ille parasitum, iste impostorem, hic haeredipetam, alius novo quolibet appellat vocabulo. Ipsum iactant assidere lectulo, obstetrices adhibere languenti, portare matulam, calefacere lintea, plicare fasciolas. Facilius mala credunt homines, et quodcumque domi fingitur, rumor in publicum fit. Nec mireris, si ancillae et servuli de vobis ista confingant, cum mater quoque idipsum queratur et frater. 9 Fac igitur quod moneo, quod precor, ut primum matri, dehinc, si id fieri non potest, saltem fratri reconcilieris. Aut si ista tam cara nomina hostiliter detestaris dividere, ab eo, quem tuis diceris praetulisse. Si autem et hoc non potes (reverteris enim ad tuos, si illum possis deserere) vel honestius sodali tuo utere. Separentur domus vestrae, dividaturque convivium, ne maledici homines sub uno tectulo vos manentes, lectulum quoque criminentur habere communem. Potes et ad necessitates tuas quale voluisti habere solatium, et aliqua ex parte publica carere infamia. Quanquam cavenda sit macula, quae nullo nitro secundum Ieremiam, nulla fullonum herba elui [al. dilui] potest. Quando vis, ut te videat et invisat, adhibe arbitros, amicos, libertos [al. liberos], servulos. Bona conscientia nullius oculos fugit. Intret, intrepidus, securus exeat. Taciti oculi, et sermo silens, et totius corporis habitus vel, trepidationem interdum, vel securitatem loquuntur. Aperi quaeso aures tuas, et clamorem totius civitatis exaudi. Iam perdidistis vestra vocabula, et mutuo ex vobis cognomina suscepistis: tu illius diceris, et ille tuus. Haec mater audit et frater: paratique sunt, et precantur vos sibi dividere; et privatam vestrae coniunctionis infamiam, laudem facere communem. Tu esto cum matre, sit ille cum fratre. Audentius diliges sodalem fratris tui: honestius amabit mater amicum filii, quam filiae suae. Quod si nolueris, si mea monita rugata fronte contempseris, epistula tibi haec voce libera proclamabit: Quid alienum servum obsides? quid ministrum Christi, famulum tibi facis? Respice ad populum, singulorum facies intuere. Ille in Ecclesia legit, in te aspiciunt universi: nisi quod pene licentia coniugali de tua infamia gloriaris. Nec iam secreto dedecore potes esse contenta. Procacitatem, libertatem vocas. Facies meretricis facta est tibi, nescis erubescere . 10 Iterum me malignum, iterum suspiciosum et rumigerulum clamitas. Egone suspiciosus? egone malevolus? qui ut in principio epistulae praefatus sum, ideo scripsi, quia non suspicabar. An tu negligens, dissoluta, contemptrix, quae annos nata viginti quinque, adolescentem necdum bene barbatulum, ita brachiis tuis, quasi cassibus inclusisti? Optimum revera paedagogum, qui te moneat, qui asperitate frontis terreat. Et quanquam in nullis aetatibus libido sit tuta, tamen vel cano capite, ab aperta defendit ignominia. Veniet, veniet tempus (dies enim allabitur, dum ignoras) et iste formosulus tuus, quia cito senescunt mulieres, maxime quae iuxta viros sunt, vel ditiorem reperiet, vel iuniorem. Tunc te poenitebit consilii tui, et taedebit pertinaciae, quando et rem et famam amiseris, quando quod male iunctum fuerat, dividetur bene. Nisi forte secura es, et coalescente tanti temporis caritate, dissidium non vereris. 11 Tu quoque mater, quae propter aetatem maledicta non metuis, noli sic vindicare, ut pecces. Magis a te discat filia separari, quam tu ab illa seiungi. Habes filium, et filiam, et generum, imo et contubernalem filiae tuae. Quid quaeris aliena solatia, et ignes iam sopitos suscitas? Honestius est tibi saltem culpam filiae sustentare, quam occasionem tuae quaerere. Sit tecum filius Monachus, pietatis viduitatisque praesidium. Quid tibi alienum hominem quaeris, in ea praesertim domo, quae filium et filiam capere non potuit? Eius iam aetatis es, ut possis nepotes habere ex filia. In vita ad te utrumque. Revertatur cum viro, quae sola exierat. Virum dixi, non maritum. Nenio calumnietur. Sexum significare volui, non coniugium. Aut si erubescit, et retractat, et domum, in qua nata est, arbitratur angustam, vos ad eius hospitiolum pergite; quamvis arctum sit, facilius matrem et fratrem capere potest, quam hominem alienum, cum quo certe in domo una, uno cubiculo, casta manere non poterat. Sint in una domo duae feminae, et duo masculi. Si autem et tertius ille γηροβόσκος tuus habitare non vult, et seditiones ac turbas concitat, sit biga, sit triga, frater vester hac filius, et sororem illi exhibebit et matrem. Alii vitricum et generum vocitent, ille nutricium appellet et fratrem. 12 Haec ad brevem lucubratiunculam celeri sermone dictavi, volens desiderio postulantis satisfacere, et quasi ad scholasticam materiam me exercens. Eadem enim die mane pulsabat ostium, qui profecturus erat. Simulque ut ostenderem obtrectatoribus meis, quod et ego possim quidquid venerit in buccam dicere. Unde et de Scripturis pauca perstrinxi; nec orationem meam, ut in caeteris libris facere solitus sum, illarum floribus texui. Extemporalis est dictatio, et tanta ad lumen lucernulae facilitate profusa, ut notariorum manus lingua praecurreret; et signa ac furta verborum volubilitas sermonum obrueret. Quod idcirco dixi, ut qui non ignoscit ingenio, ignoscat vel tempori. 1 Filius meus, frater tuus, Ausonius in ipso iam profectionis articulo, cum mihi praesentiam sul tarde dedisset: et cito abstulisset, atque in puncto temporis, salve pariter valeque dixisset: vacuum se redire arbitratus est, nisi mearum aliquid ad te nugarum, tumultuario sermone portaret. Iam demisso synthemate equus publicus sternebatur, et nobilem iuvenem punicea indutum tunica baltheus ambiebat, et tamen ille apposito notario cogebat loqui, quae velociter edita, velox consequeretur manus, et linguae celeritatem prenderent signa verborum. Itaque non scribentis diligentia, sed dictantis temeritate, longum ad te silentium rumpo, offerens tibi nudam officii voluntatem. Extemporalis est epistula, absque ordine sensuum, sine lenocinio et compositione verborum: ut totum in illa amicum, nihil de oratore reperias. In procinctu effusam putes, et abire cupienti ingestum viaticum. Divina Scriptura loquitur: Musica in luctu, intempestiva narratio . Unde et nos leporem artis rhetoricae contemnentes, et puerilis, atque plausibilis eloquii venustatem, ad sanctarum Scripturarum gravitatem confugimus, ubi vera vulnerum medicina est, ubi dolorum certa remedia: in quibus recipit unicum filium mater in feretro: ubi turbae dicitur circumstanti, Non est mortua puella, sed dormit : ubi et quatriduanus mortuus ad vocem inclamantis Domini ligatus egreditur . 2 Audio te in brevi tempore, duas virgunculas filias iunctis pene extulisse funeribus, et pudicissimam ac fidissimam coniugem tuam Faustinam, imo fidei calore germanam, in qua sola post amissos liberos acquiescebas, subita tibi dormitione subtractam: quasi si naufragus in littore latrones reperiat, et iuxta eloquia Prophetarum fugiens ursum, incidat in leonem: extendensque manum ad parietem, a colubro mordeatur. Consecuta rei familiaris damna, vastationem totius barbaro hoste provinciae, et in communi depopulatione privatas possessionum tuarum ruinas: abactos armentorum ac pecorum greges: vinctos occisosque servulos; et in unica filia, quam tibi tam crebrae orbitates fecerant cariorem, electum nobilissimum generum, ex quo ut omnia taceam, plus moeroris, quam gaudii suscepisti. Hic est catalogus tentationum tuarum, haec cum Iuliano tyrunculo Christi, pugna hostis antiqui. Quae si ad te respicias, grandia sunt; si ad bellatorem fortissimum, ludus et umbra certaminis. Beato Iob post malorum examina, uxor pessima reservata est, ut per eam disceret blasphemare. Tibi sublata est optima, ut miseriarum solatium perderes. Aliud est sustinere quam nolis, aliud desiderare quam diligas. Ille in tot mortibus filiorum domus suae ruinam unum habuit sepulcrum, et scissis vestibus, ut parentis monstraret affectum, procidens in terram adoravit, et dixit: Nudus exivi de utero matris meae, nudus et redeam, Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum . Tu, ut parcissime dicam, inter multorum officia propinquorum, et consolantes amicos, tuorum exequias prosecutus es. Perdidit ille simul omnes divitias, et succedentibus sibi malorum nuntiis ad singulas plagas feriebatur immobilis, complens in se illud de Sapiente praeconium. Si fractus illabatur orbis: Impavidum ferient ruinae [Horatius lib. 3. Od. 2]. Tibi maior pars derelicta substantae, ut tantum tenteris, quantum ferre potes. Necdum enim ad eum pervenisti gradum, ut totis adversum te cuneis dimicetur. 3 Dives quondam dominus, et ditior pater, subito orbus et nudus est. Cumque in omnibus his quae contigerant ei, non peccasset coram Domino, nec quidquam locutus esset insipiens: exultans Dominus in victoria famuli sui, et illius patientiam suum ducens triumphum, dixit ad diabolum: Animadvertisti famulum meum Iob: quia non est quisquam ei similis super terram? Homo innocens, verus [al. verax] Dei cultor, abstinens se ab omni malo, et adhuc perseverans in innocentia . Pulchre addidit: Et adhuc perseverans in innocentia; quia difficile est pressam malis innocentiam, non dolere: et hoc ipso fide non periclitari, quod se videat iniuste sustinere quod patitur. Ad quae respondens diabolus Domino, ait: Corium pro corio, et omnia, quae habuerit homo, dabit pro anima sua. Sed extende manum tuam, et tange ossa, et carnes eius, nisi in faciem benedixerit tibi . Callidissimus adversarius et inveteratus dierum malorum, novit alia esse quae extrinsecus sint, et Philosophis quoque mundi ἀδιάφορα, hoc est, indifferentia nominentur, in eorumque amissione atque contemptu perfectam non esse virtutem: alia quae intrinsecus et desiderata cogant dolere perdentem. Unde audacter Dei renuit praedicationi [al. praedicationem], et dicit nequaquam eum debere laudari, qui nihil de se, sed totum extra se dederit, qui pro corio suo coria obtulerit filiorum, et deposuerit marsupium, ut fruatur corporis sanitate. Unde intelligat prudentia tua usque ad hunc terminum pervenisse tentationes tuas, et dedisse te corium pro corio, pellem pro pelle, omniaque, quae habes paratum esse dare pro anima tua: necdum autem extentam in te manum Dei, nec tactas carnes, nec ossa confracta, ad quorum dolorem difficile est non ingemiscere; et in faciem Deo benedicere, pro eo quod est, maledicere. Unde et Nabutha in Regum libris dicitur benedixisse Deum, et regem, et idcirco lapidatur a populo . Sciens autem Dominus athletam suum, imo virum fortissimum etiam in isto extremo perfectoque certamine non posse superari: Ecce, inquit, trado illum tibi: tantum animam illius custodi . CARO VIRI SANCTI datur in diaboli potestatem, et animae sanitas reservatur: ne si illud percussisset, in quo sensus est mentisque iudicium, non esset culpa peccantis, sed eius qui statum mentis everterat. 4 Laudent ergo te alii, et tuas contra diabolum victorias panegyricis prosequantur, quod laeto vultu mortes tuleris filiarum, quod in quadragesimo die dormitionis earum lugubrem vestem mutaveris, et dedicatio ossium Martyris candida tibi vestimenta reddiderit, ut non sentires dolorem orbitatis tuae, quem civitas universa sentiret, sed ad triumphum Martyris exultares: quod sanctissimam coniugem tuam non quasi mortuam, sed quasi proficiscentem deduxeris. Ego te nequaquam adulatione decipiam, nec lubrica laude supplantabo. Loquar illud potius, quod tibi audire conducit: Fili accedens ad servitutem Dei, praeparato animam tuam ad tentationem ; et, Cum omnia feceris, dicito, Servus inutilis sum: feci quod facere debui . Tulisti liberos, quos ipse dederas: recepisti ancillam, quam mihi ob breve solatium commodaveras. Non contristor, quod recepisti, sed ago gratias, quod dedisti. Quondam dives adolescens omnia, quae in Lege praecepta sunt, se implesse iactabat: ad quem Dominus in Evangelio, Unum, inquit, tibi deest: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia, quae habes, et da pauperibus: et veni, sequere me . Qui omnia se fecisse dicebat, in primo certamine divitias vincere non potest. Unde et difficile intrant divites in regna coelorum: quae expeditos, et alarum levitate subnixos, habitatores desiderant. Vade, inquit, et vende, non partem substantiae, sed universa quae possides, et da pauperibus: non amicis, non consanguineis, non propinquis, non uxori, non liberis; plus aliquid addam: Nihil tibi ex omnibus metu inopiae reservans, ne cum Anania damneris, et Sapphira , sed da cuncta pauperibus, et fac tibi amicos de iniquo mammona, qui te recipiant in aeterna tabernacula , ut me sequaris, ut Dominum mundi, possessionem habeas; ut possis canere cum Propheta: Pars mea Dominus [. et 72 26], et ut verus Levita nihil de terrena haereditate possideas. Et hoc hortor: Si vis esse perfectus, si Apostolicae dignitatis culmen cupis, si sublata cruce Christum sequi, si apprehenso aratro, non respicere post tergum, si in sublimi tecto positus, pristina vestimenta contemnis; et ut evadas Aegyptiam dominam, saeculi pallium derelinquas . Unde et Elias ad coelorum regna festinans, non potest ire cum pallio, sed mundi in mundo vestimenta dimittit . Sed hoc ais, Apostolicae dignitatis est, et eius qui velit esse perfectus. Cur autem et tu nolis esse perfectus? CUR QUI IN saeculo primus es, non in Christi familia primus sis? An quia uxorem habueris? Habuit et Petrus, et tamen cum reti eam, et navicula dereliquit. Providentissimus Dominus, et omnium salutem desiderans, malensque poenitentiam peccatoris quam mortem, abstulit tibi hanc excusationem, ut non illa te retrahat ad terras, sed tu eam sequaris ad paradisi regna trahentem [al. tendentem]. Bona liberis pares, qui te ad Dominum praecesserunt; ut partes eorum non in divitias sororis proficiant, sed in redemptionem animae tuae, atque alimenta miserorum. Haec monilia filiae tuae a te expetunt; his gemmis ornari capita sua volunt. QUOD PERITURUM erat in serico, vilibus pauperum tunicis servetur. Repetunt a te partes suas; iunctae Sponso nolunt videri pauperes et ignobiles, propria ornamenta desiderant. 5 Nec est, quod excuses nobilitatem et divitiarum pondera. Respice sanctum virum Pammachium, et ferventissimae fidei Paulinum Presbyterum, qui non solum divitias, sed seipsos Domino obtulerunt. Qui contra diaboli tergiversationem, nequaquam pellem pro pelle, sed carnes, et ossa, et animas suas Domino consecrarunt. Qui te et exemplo, et eloquio, id est, et opere, et lingua possunt ad maiora perducere. Nobilis es, et illi, sed in Christo nobiliores. Dives et honoratus, et illi, imo ex divitibus et honoratis pauperes et inglorii: et idcirco ditiores, et magis inclyti, quia pro Christo pauperes et inhonorati. Et tu quidem benefacis, quod Sanctorum diceris usibus ministrare, fovere Monachos, Ecclesiis offerre quam plurima. Sed haec rudimenta sunt militiae tuae. Contemnis aurum, contempserunt et mundi Philosophi. E quibus unus, ut caeteros sileam, multarum possessionum pretium proiecit in pelagus: Abite dicens in profundum malae cupiditates, ego vos mergam, ne ipse mergar a vobis. Philosophus gloriae animal, et popularis aurae vile mancipium, totam simul [al. semel] sarcinam deposuit; et tu te putas in virtutum culmine constitutum, si partem ex toto offeras? Teipsum vult Dominus hostiam vivam, placentem Deo. Te, inquam, non tua. Et ideo variis tentationibus commonet, quia multis plagis et doloribus eruditur Israel. Et quem diligit Dominus, corripit. Flagellat autem omnem filium, quem recipit . Paupercula vidua duo aera minuta misit in gazophylacium. Et quia totum obtulit quod habebat, omnes dicitur in oblatione munerum Dei superasse locupletes [et Luc. 21]; quae non pondere sui, sed offerentium voluntate pensantur. Ut multis erogaveris censum tuum, et quidam tua gaudeant liberalitate, tamen multo plures sunt, quibus nihil dedisti. Neque enim Darii opes, et Croesi divitiae valent explere pauperes mundi. Quod si teipsum Domino dederis, et Apostolica virtute perfectus, sequi coeperis Salvatorem, tunc intelliges ubi fueris, et in exercitu Christi, quam extremum tenueris locum. Non planxisti filias mortuas, et paternae in genis lacrymae Christi timore siccatae sunt. Quanto maior Abraham, qui unicum filium voluntate iugulavit , et quem haeredem mundi futurum audierat, non desperat etiam post mortem esse victurum. Iephte obtulit virginem filiam [Iudit. 11], et idcirco in enumeratione Sanctorum ab Apostolo ponitur. Nolo tantum ea offeras Domino, quae potest fur rapere, hostis invadere, proscriptio tollere: quae et accedere possunt, et recedere, et instar undarum ac fluctuum a succedentibus sibi dominis occupantur: atque, ut uno cuncta sermone comprehendam, quae velis, nolis, in morte dimissurus es. Illud offer, quod tibi nullus hostis possit auferre, nullus eripere tyrannus: quod tecum pergat ad inferos, imo ad regna coelorum, et ad paradisi delicias. Exstruis monasteria, et multus a te per insulas Dalmatiae sanctorum numerus sustentatur. Sed melius faceres, si et ipse sanctus inter sanctos viveres. Sancti estote, quoniam ego sanctus sum, dicit Dominus [. et 20. 7]. Apostoli gloriantur, quod omnia dimiserint, et secuti sint Salvatorem : et certe praeter retia, et navem nihil legimus eos dimisisse, et tamen testimonio futuri iudicis coronantur. QUIA SE OFFERENTES, totum dimiserant quod habebant. 6 Hoc loquor non in suggillationem operum tuorum, vel quod extenuem liberalitatem et eleemosynas tuas, sed quod te nolim inter saeculares esse monachum, et inter monachos saecularem. Totumque a te expetam, cuius audio mentem divino cultui deditam. Si huic consilio nostro, vel amicus, vel assecla, vel propinquus renititur, et te ad delicias splendentis mensae revocat; intelligito eum non de tua anima, sed de suo ventre cogitare; et omnes opes lautaque convivia, subita morte finiri. Octo et sex annorum, intra viginti dies, duas filias amisisti, et arbitraris senem diu posse vivere? Cuius ut aetas longa tendatur, audit a David: Dies vitae nostrae septuaginta anni. Si autem amplius, octoginta: et quidquid superest, labor, et dolor est . Felix et omni dignus beatitudine, quem senectus Christo occupet servientem, quem extrema dies Salvatori invenerit militantem, qui non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta ; cui in introitu paradisi dicetur: Recepisti mala in vita tua, nunc autem hic laetare . Nec enim ulciscetur bis Dominus in eadem re. Divitem purpuratum gehennae flamma suscepit; Lazarus pauper et ulceribus plenus, cuius carnes putridas lambebant canes, et vix de micis mensae locupletis miserabilem sustentabat animam, in sinu Abrahae recipitur, et tanto Patriarcha parente laetatur. Difficile, imo impossibile est ut et praesentibus quis et futuris fruatur bonis: ut et hic ventrem, et ibi mentem impleat; ut de deliciis transeat ad delicias; ut in utroque saeculo primus sit; ut et in coelo et in terra appareat gloriosus. 7 Quod si tibi tacita cogitatio scrupulum moverit: cur monitor ipse non talis sim, qualem te esse desidero; et nonnullos videris in medio itinere corruisse, illud breviter respondebo, non mea esse quae dico, sed Domini Salvatoris. Non monere quid ipse possim; sed quid debeat velle vel facere qui servus futurus est Christi. ET ATHLETAE SUIS incitatoribus fortiores sunt; et tamen monet debilior, ut pugnet ille qui fortior est. Noli respicere Iudam negantem, sed Paulum respice confitentem. Iacob ditissimi patris filius, solus et nudus in baculo suo pergit Mesopotamiam, iacet lassus in itinere, et qui delicatissime a Rebecca matre fuerat educatus, lapide ad caput pro pulvillo utitur. Vidit scalam de terra usque ad coelum, et ascendentes per eam Angelos et descendentes, et desuper innitentem Dominum , ut lapsis manum porrigeret, ut ascendentes suo ad laborem provocaret aspectu. Unde et vocatur locus ipse Bethel, hoc est, Domus Dei; in qua quotidie ascenditur atque descenditur. Et Sancti enim corruunt, si fuerint negligentes; et peccatores pristinum recipiunt gradum, si sordes fletibus laverint. Hoc ideo dixi, ut non te terreant descendentes, sed provocent ascendentes. Nunquam exemplum a malis sumitur: etiam in saeculi rebus semper a me meliori parte incitamenta virtutum sunt. Oblitus propositi et epistularis brevitatis, plura dictare cupiebam; ad materiae quippe dignitatem, et ad meritum personae tuae, parum est omne, quod dicitur: et ecce tibi noster Ausonius coepit schedulas flagitare, urgere notarios, et hinnitu ferventis equi, ingenioli mei festinus arguere tarditatem. Memento igitur nostri, et cura, ut in Christo valeas, Atque ut caetera taceam, domestica sanctae Verae exempla sectare, quae vere secuta Christum, peregrinationis molestias sustinet, et sit tibi tanti dux femina facti [Aeneid. l. 1]. 1 In ipso iam profectionis articulo sancti fratris nostri Sisinnii, qui vestra mihi scripta detulerat, haec, qualiacumque sunt, dictare compellor, nec possum vestram celare prudentiam, sed obsecro ne hoc dictum referatis ad gloriam, quin potius ad plenam necessitudinem, dum ita vobis, quasi mihi loquor. Multas sanctorum fratrum, ac sororum de vestra provincia ad me detulit quaestiones, ad quas usque ad diem Epiphaniorum, largissimo spatio me responsurum putabam. Cumque furtivis noctium lucubratiunculis ad plerasque dictarem; et expletis aliis, me ad vestram quasi ad difficillimam reservarem, subito supervenit, asserens se illico profecturum. Cumque eum rogarem ut differret iter, Libyae mihi coepit famem obtendere, monasteriorum Aegypti necessitates, Nili non plenas aquas, multorum inediam, ut prope offensa esset in Dominum, illum ultra velle retinere. Itaque sub tegmen et stamina, liciaque, et telas, quae mihi ad vestram tunicam paraveram, vobis inconfecta transmisi, ut quidquid mihi deest, vestro texatur eloquio. Prudentes estis, et eruditi, et de canina, ut ait Appius, facundia, ad Christi disertitudinem trasmigrastis. Nec magno mihi apud vos labore opus est; quod Philosophum quemdam in suadendo rustico esse perpessum narrant fabulae. Vix dum dimidium, inquit, dixeram, iam intellexerat. Itaque et ego tempore coarctatus, singulorum vobis, qui in sacram Scripturam commentariolos reliquerunt, sententias protuli, et ad verbum pleraque interpretatus sum; ut et me liberem quaestione, et vobis veterum tractatorum mittatur auctoritas, qui in legendis singulis, ac probandis, non meae voluntati, sed vestro acquiescatis arbitrio. 2 Quaeritis quo sensu dictum sit, et quomodo in prima ad Corinthios epistula Pauli Apostoli sit legendum: Omnes quidem dormiemus, non autem omnes immutabimur . An iuxta quaedam exemplaria. Non omnes dormiemus, omnes autem immutabimur: utrumque enim in Graecis codicibus invenitur. Super quo Theodorus Heracleotes, quae urbs olim Perinthus vocabatur, in commentariolis Apostoli sic locutus est: Omnes quidem non dormiemus, omnes autem immutabimur. 'Enoch enim et Elias, mortis necessitate superata, ita ut erant in corporibus, de terrena conversatione ad coelestia regna translati sunt . Unde et Sancti qui die consummationis atque iudicii in corporibus reperiendi sunt, cum aliis Sanctis, qui ex mortuis resurrecturi sunt, rapientur in nubibus obviam Christo in aera, et non gustabunt mortem: eruntque semper cum Domino, gravissima mortis necessitate calcata. Unde ait Apostolus: Omnes quidem non dormiemus, omnes autem immutabimur. Qui enim ex mortuis resurrexerint, et in nubibus viventes rapti fuerint, transibunt ad incorruptionem, et a mortalitate in immortalitatem mutabuntur; non in tempore, non saltem in brevi spatio: sed in atomo et in puncto temporis, atque momento, quo palpebra oculi moveri potest in novissima tuba. Tanta enim fiet celeritate resurrectio mortuorum, ut vivi, quos in corporibus suis, consummationis tempus invenerit, mortuos de inferis resurgentes, praevenire non valeant. Quod manifeste Paulus edisserens, ait: Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Oportet enim corruptibile istud induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem , ut possit in utramque partem, vel in poenis, vel in coelorum regno manere perpetuo.' 3 'Diodorus Tarsensis Episcopus, praeterito hoc capitulo, in consequentibus breviter annotavit: in eo, quod scriptum est: et mortui resurgent incorrupti. et nos immutabimur. Si, inquit, incorrupti resurgent mortui, haud dubium quin et ipsi ad meliora mutati: quid necesse fuit dicere, et nos immutabimur? An hoc voluit intelligi quod incorruptio communis sit omnium, immutatio autem proprie iustorum? dum non solum incorruptionem et immortalitatem, sed et gloriam sequuntur.' 4 Apollinarius licet aliis verbis, eadem quae Theodorus asseruit: quosdam non esse morituros, et de praesenti vita rapiendos in futuram, ut mutatis glorificatisque corporibus, sint cum Christo. Quod nunc de Enoch, et Elia credimus. 5 Didymus non pedibus, sed verbis in Origenis transiens sententiam, contraria via graditur. Ecce mysterium vobis loquor: Omnes quidem dormiemus, non omnes autem immutabimur. Quod ita disseruit: 'Si non indigeret resurrectio interprete, nec obscuritatem haberet in sensibus, nunquam Paulus post multa, quae de resurrectione locutus est, intulisset: Ecce mysterium vobis dico: Omnes quidem dormiemus, id est, moriemur non omnes autem, sed soli sancti immutabimur. Scio quod in nonnullis codicibus scriptum sit: Non quidem omnes dormiemus, omnes autem immutabimur. Sed considerandum, an ei quod praemissum est, omnes immutabimur, possit convenire quod sequitur: Mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Si enim omnes immutabuntur, et hoc commune cum caeteris est, superfluum fuit dicere, et nos immutabimur. Quamobrem ita legendum est. Omnes quidem dormiemus, non omnes autem immutabimur. Si enim in Adam omnes moriuntur, et in morte dormitio est; omnes ergo dormiemus sive moriemur. Dormit autem iuxta idioma Scripturarum, qui mortuus est spe resurrectionis futurae. Omnisque qui dormit, utique expergiscitur: si tamen non subita vis mortis eum oppresserit, et mors somno fuerit copulata. Cumque [al. namque] omnes ita dormierint lege naturae, soli sancti et corpore et anima in melius mutabuntur: ita ut incorruptio omnium resurgentium sit; gloria autem atque mutatio proprie Sanctorum.' Quodque sequitur iuxta Graecos, ἐν ἀτόμω, ἐν ῥιπῇ, sive ἐν ῥοπῇ ὀφθαλμοῦ (utrumque enim legitur) et nostri interpretati sunt, in momento et in ictu, sive, in motu oculi: idem Didymus ita explanavit: 'Iuncta simul omnium resurrectione, rapientur obviam Christo: sed hi quos mors dissolverit, quae praesens sermo significat. Quando enim dicit, in puncto temporis, et in motu oculi, atque momento, futuram omnium resurrectionem, cunctam primae et secundae resurrectionis excludit fabulam; ut alii primi, alii novissimi resurrecturi esse credantur. Atomus autem punctum temporis est, quod secari, et dividi non potest. Unde et Epicurus ex suis atomis mundum struit, et universa conformat. Ictusque oculi sive motus, qui Graece dicitur ῥοπὴ, tanta velocitate transcurrit, ut pene sensum videntis effugiat. Verum quia in plerisque codicibus pro ῥοπὴ, id est, ictu, vel motu, ῥιπὴ legitur, hoc sentire debemus, quod quomodo levis pluma, vel stipula, aut tenue siccumque folium vento flatuque raptatur, et de terra ad sublime transfertur; sic ad ictum oculi, et ad nutum Dei, omnium mortuorum corpora movebuntur parata ad adventum iudicis. Quodque iungit et dicit: In novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem; et mortale hoc induere immortalitatem, duplicem habet intelligentiam, ut clangor tubae, aut vocis indicet magnitudinem, iuxta illud quod scriptum, est: Sicut tuba exalta vocem tuam ; aut apertam omnium resurrectionem, iuxta illud quod in Evangelio legimus: Tu autem quando facis eleemosynam, noli tuba canere ante te , hoc est, abscondite fac misericordiam, et in secreto, ne videaris de alterius miseria gloriari. Quaerimus autem cur ad novissimam tubam mortuos scripserit resurrecturos. Quando enim novissima dicitur, utique aliae praecesserunt. In Apocalypsi Ioannis, septem describuntur Angeli cum tubis, et unoquoque clangente, primo videlicet, secundo et tertio, quarto et quinto et sexto, quid per singulos actum sit, indicatur [et 9]. Novissimo autem, id est, septimo, claro tubae strepitu personante, mortui suscitantur: corpora quae prius habuerant corruptibilia, incorrupta recipientes. Unde post novissimam tubam exponit Apostolus quid sequatur: Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, nos autem immutabimur. Quando dicit, nos, alium se, et eos, qui secum sunt, praeter mortuos esse significat. Ad quod intelligendum, sunt qui dicant mortuos, qui resurgant incorrupti, esse corpora mortuorum; eos autem qui dicantur esse mutandi, animas debere accipi, quando in maiorem gloriam fuerint commutatae; et pervenerint in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi . Alii vero asserunt, mortuos deberi intelligi peccatores, qui resurgent incorrupti, ut possint aeterna sustinere supplicia: eos autem qui commutantur, esse sanctos, qui de virtute in virtutem, et de gloria transferuntur in gloriam. Unde et ad incorruptionem mortuorum intulit: Oportet enim corruptivum hoc induere incorruptionem. Ad id autem quod dixerat: nos immutabimur, illud adiunxit: et mortale hoc induet immortalitatem. Aliud est enim immortalitas, aliud incorruptio; sicut aliud mortale, et aliud corruptivum. Quidquid autem mortale est, et corruptivum est; sed non quod corruptivum, statim et mortale. Corruptiva quippe sunt corpora, quae carent anima, et tamen non sunt mortalia; quia nunquam habuere vitam, quae proprie animantium est. Unde signanter Apostolus, corruptioni incorruptionem, mortalitati immortalitatem resurrectionis futuram tempore copulavit.' 6 Acacius Caesareae, quae prius turris Stratonis vocabatur, post Eusebium Pamphili Episcopus, in quarto συμμίκτων ζητημάτων libro proponens sibi hanc eamdem quaestionem, latius disputavit, et utrumque suscipiens, quod inter se videtur esse contrarium, post principium quod omisimus, sic locutus est: 'Dicamus primum de eo quod magis in plurimis codicibus invenitur: Ecce mysterium dico vobis: omnes quidem dormiemus; non omnes autem immutabimur. Mysterium dixit, ut attentos faceret auditores, de resurrectione plenius disserturus. Dormitio autem mortem istam, quae communis est omnium, significat: unde rectissime posuit, quod omnes dormiamus, id est, moriamur, sicut supra dixit: Quomodo in Adam omnes moriuntur sic et in Christo omnes vivificabuntur. Cum ergo omnes morituri sint, audite sacramenta quae dico: Omnes quidem moriemur [al. dormiemus]; sed non omnes immutabimur. Canet enim tuba, haud dubium quin Angelus septimus; et mortui resurgent incorrupti. Si autem incorrupti erunt mortui, quomodo non immutabuntur, cum incorruptio ipsa mutatio sit? Sed hic commutatio, qua Paulus mutandus et sancti sunt, glorificatio intelligitur. Incorruptio autem idcirco communis est omnium, quia in eo miserabiliores erunt peccatores, ut ad tormenta perpetui sint, et non mortali et corruptibili corpore dissolvantur. Legimus in eadem epistula, Apostolo disserente, sacratam diversitatem resurrectionis, non in natura corporum, sed in varietate gloriae: dum alii resurgunt ad poenas perpetuas, alii ad gloriam sempiternam. Alia enim caro volatilium, alia piscium, alia iumentorum, et corpora coelestia, et corpora terrestria. Sic, inquit, erit et resurrectio mortuorum [. 40. 42]. Cui sententiae magis acquiescit Ecclesia, ut omnes communi morte moriamur, et non omnes mutemur in gloriam, iuxta illud, quod Daniel scribit: Multi dormientes in terrae pulvere, resurgent; alii in gloriam aeternam, alii in confusionem, et opprobrium sempiternum . Qui enim resurgent in opprobrium et confusionem sempiternam, non resurgent in aeternam gloriam, in quam Paulus, et qui cum eo sunt, mutabuntur. Quae cum ita se habeant, et sic intellecta sint a nobis, eorum tantum commutationem suscipere, qui resurgent in gloriam: peccatorum autem et infidelium, qui mortui appellantur, et resurgent incorrupti, nequaquam commutationem, sed poenas perpetuas esse dicendas.' 7 Transeamus ad secundam lectionem, quae ita fertur in plerisque codicibus. Non quidem omnes dormiemus, omnes autem immutabimur. Ex qua nonnulli asserunt multos vivos in corporibus reperiendos; et si non dormiant omnes, non omnes esse morituros; si autem non moriantur omnes, non omnes resurrecturos. Resurgere enim proprie dicitur, qui prius moriendo cecidit. Unde et Paulum volunt scribere in prima ad Thessalonicenses Epistula: Nos qui vivimus, qui residui erimus [al. sumus] in adventu Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt: quoniam ipse Dominus in iussu, et voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo: et mortui in Christo resurgent primum [al. primi]: deinde nos qui vivimus, qui residui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera: et sic semper cum Domino erimus . Et ex his dictis probare conantur, Apostolum Paulum, et qui cum eo scribebant Epistulam, putasse se non esse morituros, sed reperiendos in die consummationis in corpore. Quod si verum est, erravit Paulus, et humana aestimatione deceptus est, ut arbitraretur se inveniendum in corpore: quod falsum esse, rerum exitus approbavit. Hoc intellexerant et ipsi Thessalonicenses, sacramenta sermonis mystici nescientes, et coniecturis variis fluctuabant, dicebantque: Si Paulus inveniendus in corpore est, proximus est dies iudicii. Unde corrigit eos, secundam Epistulam scribens: Rogamus vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi, et nostri congregationem in ipsum, ut non cito moveamini mente, nec terreamini, neque per spiritum, neque per verbum, neque per epistulam, tanquam per nos missam, quasi instet dies Domini: ne quis vos seducat ullo modo; quoniam nisi discessio venerit primum, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui adversatur, et extollitur super omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur: ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. Non meministis quod cum apud vos essem adhuc, haec dicebam vobis? . Quibus dictis hoc agit, ut eos revocet ab errore, ne putent diem appropinquare iudicii, et id quod scripserat: Nos qui vivimus, qui residui sumus, in adventu Domini non praeveniemus eos qui dormierunt, aliter intelligant, quam intelligi voluit ipse qui scripsit. Neque enim fieri potest, ut qui ad Timotheum scripserat: Ego enim iam delibor, et tempus resolutionis meae instat , putaret se in carne perpetuum, et nunquam esse moriturum; et de vita terrena statim ad regna coelestia transiturum: praesertim cum ad Romanos scribens, eadem dixerit, Quis me liberabit de corpore mortis huius? . Et ad Corinthios, Habitantes in corpore, peregrinamur a Domino. Magis autem volumus exire de corpore, et esse cum Domino . Qui haec dicebat, noverat utique se esse moriturum. Melius est igitur spiritualiter sentire quod scriptum est, dormitionem in praesenti loco, non mortem accipere, per quam anima a corpore separatur; sed peccatum post fidem et offensam Dei, dormitionemque post baptismum, de qua et ad Corinthios loquebatur: Et ideo inter vos multi infirmi sunt, et dormiunt plurimi . Et in alio loco: Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt [Ibid. 15. 1]: qui cum mortui sint, non sunt perpetua morte perituri: quia non in mortali crimine continentur, sed levi modicoque peccato. Quod et alius sanctus vitare cupiens, loquebatur: Ne forte obdormiam in morte . Est enim somnus peccati, qui ducit ad mortem, et est alia delicti dormitio, quae morte non stringitur. Qui ergo vixerit ea vita, quae dicit, Ego sum vita (etenim vita nostra abscondita est cum Christo in Deo et nunquam ab ea fuerit separatus, nec ad mortem usque peccaverit, iste de viventibus, et semper viventibus esse dicitur; de quibus et Salvator in Evangelio Ioannis mystico sermone testatur: Qui credit in me, non morietur. Et omnis qui vivit, et credit in me, non morietur in aeternum [. 26]. Unde et Apostolus, Domini sui calcans vestigia, ea docuit discipulos, quae didicit a magistro. Omnes itaque non dormiemus. Qui enim omni custodia servat cor suum, et ad Christi praecepta vigilat, mandatique eius memor est, dicentis: Vigilate, quia nescitis qua hora fur veniat , Et in alio loco: Ne dederis somnum oculis tuis, et palpebris tuis dormitationem , ut salvus fias: quasi caprea de vinculis, et quasi avis de laqueis, iste non dormiet. Cum igitur quidam non dormiant, qui semper in Christo vivunt, et vigilant, sequitur ut nequaquam omnes dormiant, et e contrario omnes immutentur; non immutatione gloriae, quae proprie debetur Sanctis, sed ea immutatione, qua corruptivum hoc incorruptivum efficitur; ut vel poenas vel praemia recipiat sempiterna. Quod et si dormierit aliquis in Christo, et negligentiae somno obdormierit, debet audire quod scriptum est. Numquid qui dormit, non resurget? Qui vero non dormit, sed vigilat, et semper vivit in Christo, de vita ad vitam transiet, sive rapietur in nubibus, ut semper cum Domino sit. De istiusmodi dormientibus Lazarus erat, de quo Dominus ait, Lazarus amicus noster dormit. Et de hoc dormiente dicebat ad Martham, Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet: et omnis qui vivit, et credit in me, non morietur in aeternum [. 25. 26]. Qui enim tota mente in Christo confidit, etiamsi, ut homo lapsus, mortuus fuerit in peccato, fide sua vivit in perpetuum. Alioqui mors ista communis, et credentibus et non credentibus debetur aequaliter; et omnes pariter resurrecturi sunt, alii in confusionem aeternam, alii ex eo quod credunt, in sempiternam vitam. Et sic stare potest, ut qui credit in Christo, non moriatur; et etiamsi mortuus fuerit, vivat in perpetuum. Quod iuxta corporalem mortem, excepto Euoch, et Elia [et 4. Reg. 2], nulli contigisse perspicuum est. Qui autem fidei magnitudine semper vivunt in Christo, non dormient, neque morientur: sed imitatores erunt vitae Apostolicae, qui absque ulla culpa vixerunt in lege iustitiae; et ad fidem Domini transeuntes, credentesque in eum, qui vita vocatur, et resurrectio, nunquam dormiere, nunquam mortui sunt. Anima enim, quae peccaverit, ipsa morietur , Sicut igitur anima, quae peccat, vivente corpore mortua est: et eadem die qua peccaverit, dormit in morte; dicente Ecclesiaste: Qui peccaverit, mortuus est ex tunc; sic anima quae Christi praecepta servaverit, etiamsi corpus mortuum fuerit, vivet in aeternum. Hoc autem sciendum, quod magis conveniat veritati, ita legere: Omnes quidem dormiemus, non omnes autem immutabimur: maxime quia sequitur, Mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Si enim omnes sunt immutandi, iuxta alteram lectionem, quomodo postea dicitur, quasi praecipuum atque privatum, et proprie Apostolorum, et nos immutabimur? Quando autem dicit nos, sanctos quosque significat. 8 Quaeritis quomodo intelligendum sit illud, quod in prima ad Thessalonicenses Epistula scribitur: Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini: quia nos qui vivimus, qui residui sumus, in adventu Domini non praeveniemus eos, qui dormierunt: quoniam ipse Dominus in iussu, et in voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo; et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi: deinde nos qui vivimus, qui residui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera; et sic semper cum Domino erimus . Super quo quamvis superior Acacii disputatio plenius ventilarit, tamen dicendum est quid videatur aliis, Theodoro videlicet, Apollinario, et Diodoro, qui unam sequuntur sententiam: quorum Diodorus haec scripsit. 'Residuos atque viventes, Paulus Apostolus vocat; non quo velit intelligi et se et alios resurrectionis tempore in corpore reperiendos: sed nos dixit, pro eo quod est, iustos; de quorum et ego sum numero. Ipsi enim rapientur obviam Christo, et non peccatores. Viventes autem, non iuxta tropologiam, sanctos accipimus, qui peccato non mortui sunt, sed omnes, quos in corpore adveniens Christus invenerit. Quodque sequitur: Non praeveniemus eos, qui dormierunt, nequaquam ad peccatores referre debemus: neque enim peccatores cum iustis rapientur obviam Christo sed ii, quos mors dissolverit. Verum quid ista perquiro, et Apostolicis dictis calumniam facio, cum ipse manifestissime scribat: qui residui sumus in adventu Domini? Qui sint autem residui, verbis discimus Salvatoris: Sicut in diebus Noe ducebant uxores, et nubebant; et repente venit diluvium, et tulit omnes: sic erit adventus Filii hominis [et Luc. 17]. Quibus sermonibus approbatur, in fine mundi multos vivos, et adhuc in corporibus reperiendos. Sequitur: In iussu, et in voce Archangeli, et mortui resurgent primi. Et hoc rursum Salvator loquitur in Evangelio: Media autem nocte sponsus venit ; qui utique viventes in corpore deprehendet, quando duo erunt in lectulo uno: unus assumetur, et alius relinquetur: et duae molentes, una assumetur, et alia relinquetur . Quibus dictis ostenditur, medio noctis, securis omnibus, consummationem mundi ese venturam.' 9 Origenes in tertio volumine ἐξηγητικῶν Epistulae Pauli ad Thessalonicenses primae, post multa, quae vario prudentique sermone disseruit, haec intulit: de quibus nulli dubium est et Acacium pleraque libasse. 'Quid est ergo quod scribunt Thessalonicensibus in verbo Dei Paulus et Sylvanus et Timotheus: Nos qui vivimus, qui residui sumus, in adventu Domini non praeveniemus eos, qui dormierunt? Qui sunt isti viventes qui loquuntur talia! Utique Paulus non ab hominibus, nec per homines Apostolus , et carissimus eius filius in fide Timotheus, et Sylvanus, qui illis erat et affectione et virtutibus copulatus. Et hoc non solum illi, sed quicumque Pauli et scientia, et conversatione similis est, dicere potest: Nos qui vivimus; quorum corpus mortuum est propter peccatum; spiritus autem vivit propter iustitiam: et quorum mortificata sunt membra super terram; ita ut nequaquam concupiscat caro contra spiritum. Si enim adhuc desiderat caro, vivit; et quia vivit, desiderat; et non sunt mortificata membra illius super terram. Quod si mortificata sunt, nequaquam contra spiritum concupiscunt, quae mortificatione sui, huiuscemodi desiderium perdiderunt. Sicut igitur qui vita caruere praesenti, et ad meliora translati sunt, magis vivunt, deposito mortis corpore, et vitiorum omnium incentivis: sic qui mortificationem Iesu in corpore suo circumferunt, nequaquam vivunt iuxta carnem, sed iuxta spiritum: vivunt in eo qui vita est, et vivit in eis Christus, de quo scriptum est: Vivens est sermo Dei et efficax, qui est Dei virtus, Deique sapientia . Vivunt enim in quibus vivit virtus Dei, omni humana fragilitate deposita; et in quibus vivit sapientia, quae abscondita est in Deo; et in quibus vivit et operatur iustitia. Christus enim factus est nobis, non solum iustitia ex Deo, sed et sapientia, et omne quod virtus est . Et siquidem in praesenti loco se a dormientibus et in Christo mortuis, qui hanc scribunt Epistulam, separarent, videbatur [al. videtur] superflua adnotatio, et ex uno loco assumptum testimonium non valeret. Nunc vero eodem sensu, quia et eodem spiritu, in prima ad Corinthios loquitur, Omnes non dormiemus, omnes autem immutabimur, in momento, in motu oculi, in novissima tuba. Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur [. 55]. Hoc quod in praesenti loco scriptum est: In tuba Dei descendet de coelo; compara illi quod ad Corinthios dicitur: In novissima tuba; canet enim tuba , illi autem, quod ad Thessalonicenses legitur: Et mortui in Christo resurgent primi , hoc quod ad Corinthios scriptum est, Et mortui resurgent incorrupti. Porro quod sequitur, Deinde nos qui vivimus, qui residui sumus, illi respondet: Et nos immutabimur, quorum utrumque sic intelligi potest. Nos qui vivimus, qui residui sumus in adventu Domini, et nos qui immutabimur, et non sumus ex his, qui appellantur mortui, sed vivimus: idcirco praesentiam Domini non in morte, sed in vita praestolamur, quia de Israelitico genere sumus, et electae sunt de nobis reliquiae, de quibus Dominus olim loquebatur. Dereliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genu Baal . In Ioannis quoque Evangelio vivorum, et non vivorum, duplex ordo describitur. Omnis qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet: et omnis qui vivit, et credit in me, non morietur in aeternum [. 26]. Si vivos ita intelligimus, ut iam a nobis dictum est, dormientes, et in Christo mortuos illos esse credamus, qui cum velint in Christo vivere, tamen peccato mortui sunt. Sin autem reliquiae, et electio secundum gratiam, appellantur viventes, qui non ita credunt, nec de Israelitica nobilitate generati sunt, dormientes et mortui appellabuntur [al. appellantur] in Christo.' 10 Sunt qui hunc locum ita edisserant. Vivi appellantur, qui nunquam peccato mortui sunt, qui autem peccaverunt, et in eo quod peccaverunt, mortui sunt: et postea conversi ad poenitentiam, purgant antiqua delicta, mortui appellantur, quia peccaverunt: in Christo autem mortui, quia plena ad Deum mente conversi sunt. Porro qui vivunt, et habent testimonium fidei, et necdum receperunt promissionem Dei, qui et de aliis melius quiddam cogitavit, ut non absque his, qui iusti sunt coronentur, in eo habent beatitudinem, quod fruuntur bono conscientiae, et vivunt, et relicti sunt in adventu Domini Salvatoris. Sed quia clemens est Deus, et vult salvare etiam eos qui dormierunt, et in Christo mortui sunt, non praevenient illos, neque soli rapientur in nubibus: sed iuxta exemplum Evangelicae parabolae , unum denarium, unamque mercedem, et undecimae horae operarii, et primae, qui in vineam missi sunt, salutis pretium accipient. Nec hoc alicui videatur iniustum, ut dispar labor unum praemium consequatur. Magna quippe diversitas est eorum, qui post vulnera sunt sanati, et eorum, qui nunquam viderunt mortis terrorem. De his puto dictum: Quis est homo, qui vivat, et non videat mortem? redimet de morte animam suam . Neque enim, ut quidam putant, quis pro eo quod est nullus, accipitur: sed quasi dixerit, quis putas, iuxta illud, quod scriptum est: Quis sapiens, et intelliget haec? . Et in alio loco: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? . Et iterum: Quis cognovit sensum Domini? . Residui ergo erunt de credentibus pauci, qui adventum Domini videant, secundum id quod Deus Verbum est, nequaquam in vilitate carnis, sed in gloria triumphantis. Et considerandum quomodo primum dormientes appellaverit: deinde in Christo mortuos, quos viventes praevenire non poterunt. Qui enim non custodierit hoc, quod scriptum est: Ne dederis somnum oculis tuis, neque palpebris tuis dormitationem; ut salvus fias, sicut caprea de vinculis, et sicut avis de laqueis , dormiet, et culpabili sopore torpescet: cumque dormierit, transibit in mortem. Sicut enim movetur qui vigilat, sic qui dormit iacet immotus, et mortis torpet similitudine. Quod autem dormitionem sequatur mors, et prima ad Corinthios Epistula docere nos poterit; in qua ita scriptum est: Nunc autem Christus surrexit ex mortuis, primitiae dormientium: quia per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum [. 21]: Et post paululum: Non omnes dormiemus, sed omnes immutabimur in momento, in ictu oculi, in novissima tuba. Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur [Ibid. 51. 52]. Cum ergo haec de dormitione dicantur, et morte, et illud legamus in Apostolo, Surge qui dormis, et exurge de mortuis, et illuminabit te Christus , iuremus Domino, et votum faciamus Deo Iacob, unusquisque dicens in corde suo: Si ascendum super stratum meum, si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, donec inveniam locum Domino: haud dubium quin in anima sua, tabernaculum Deo Iacob ; ut Deus in illo aeterna sede requiescat. Sequitur: Quia ipse Dominus in iussu; et reliqua. Descendet enim missus a Patre, non diversitate virtutis, sed dispensatione iudicis; et descendet ad eos, qui deorsum sunt, Verbum Dei et sapientia, et veritas, atque iustitia. Et quanquam mortui sint, ad quos dignatur descendere: non tamen sunt ab eo alieni. Mortui enim vocantur in Christo. Qui autem vivunt, hoc habent privilegium, quod eliguntur e pluribus. Attamen utrumque agmen, et mortuorum in Christo, et viventium, rapientur pariter in nubibus obviam Christo, ut non eum exspectent, donec ad terrena descendat, sed praesentia illius, et contubernio in sublimibus perfruantur. Quantaque clementia Christi, ut pro salute nostra non solum caro factus sit, sed ad mortuos usque descenderit, et in ipsa morte habeat signa viventium. Aqua enim et sanguis de latere eius egressa sunt . Descendit igitur sermo divinus voce Archangeli praecedente, et praeparante sibi viam in his, qui eius possunt ferre praesentiam. Quod ut queamus intelligere, primi adventus mysteria cognoscamus. Scriptum est de Ioanne, qui praecursor eius fuit, quod in eremo dixerit: Ego vox clamantis in deserto, et reliqua. Quid clamavit vox in deserto? Parate viam Domini, rectas facite semitas eius [Luc. 3. 4] [Marc. 1. 3] [Ioan. 1. 23]. Ob quod praemium quamve mercedem? Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur: et erunt prava in directa; et aspera in vias planas: et videbit omnis caro salutare Dei [. 4]. Hoc autem ideo quia Verbum caro factum, et habitavit in nobis . Nunc autem nequaquam vox Prophetae in deserto erit: sed vox Archangeli parantis vias, non in carnis humilitate venienti, sed ei, qui est apud Patrem Verbum Deus. Et tunc quidem egrediebantur in desertum, ut audirent assumpti hominis praecursorem, et viderent arundinem vento agitatam , de qua factae sunt tibiae, et vocalis calamus, qui in ore puerorum dulci sonat modulamine, canentium in plateis atque dicentium: Cantavimus vobis, et non saltastis [. et Luc. 7. 32]. Nunc autem in voce Archangeli praecedentis Dominum descendentem de coelis, et in clarissima tuba, unusquisque credentium, vel ad praelium, vel ad sacerdotalia ministeria provocatur. Legimus in Numerorum libro [Cap. 10. v. 3], sacratas Deo tubas, quae ante ostium personent. Sin autem magna est vox Angeli, et tubae Archangeli, quanto maior erit tubae Dei, quae parat vias primum dormientium, et mortuorum in Christo; deinde eorum, qui vivunt, et residui sunt, et sermonis Dei praestolantur adventum? Forsitan simplicis tubae clangor dormientibus et mortuis in Christo necessarius est: vox autem Archangeli et tubae Dei, his qui vivunt, et in praesentia Dei reservantur. Videamus quid possit intelligi, et id quod sequitur: Simul cum illis rapiemur. Quo verbo ostendi puto, subitum ad meliora transcensum: et idcirco raptum se voluisse dicere, ut velocitas transeuntis, sensum cogitantis excederet. Quod et in alio loco eiudem verbi proprietate signavit: 'Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore, nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum istiusmodi usque ad tertium coelum. Et scio huiusmodi hominem, sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit, quia raptus est in paradisum, et audivit verba ineffabilia, quae non licet homini loqui.' Alii enim proficientes et (ut ita dicam) gradientes ad maiora crescebant, donec fierint iuxta id quod scriptum est Magni valde nimis: et quosdam in coelum assumptos legimus. Paulus autem vas electionis in tertium coelum raptus ascendit: et idcirco audivit verba ineffabilia. Quomodo autem hi, qui rapiuntur in nubibus, rapiantur obviam Christo, diligentius contemplandum est. Scimus nubes Prophetas, quibus praecepit Deus ne pluerent super Israel imbrem, quando impleverunt mensuram patrum suorum, et facta est Lex et Prophetae usque ad Ioannem Baptistam . Et quia Deus posuit in Ecclesia primum Apostolos, secundo Prophetas : non solum Prophetae, sed et Apostoli nubes intelligendi sunt. Si quis igitur rapitur ad Christum, ascendit super nubes Legis, et Evangelii, super Prophetas, et Apostolos: et assumptis alis columbae, eorumque doctrina ad excelsa sublatus, occurrit, non deorsum sed in aere, et spirituali intelligentia Scripturarum. Occurrens autem in spiritualibus, terrena dimittens, sive ille sit dormiens, sive in Christo mortuus, sive vivens, et in illius praesentiam reservatus semper cum illo erit et perfruetur Verbo Dei, et sapientia, veritate atque iustitia. 11 Haec celeri sermone dictavi, quid eruditi viri de utroque sentirent loco, et quibus argumentis suas vellent probare sententias, vestrae prudentiae exponens. Neque enim tanta est meae pusillitatis auctoritas, qui nihil sum, et invidorum tantum morsibus pateo, quanta eorum qui nos in Domino praecesserunt. NEC IUXTA Pythagorae discipulos, praeiudicata doctoris opinio, sed doctrinae ratio ponderanda est. Si quis autem contrariae factionis immurmurat, quare eorum explanationes legam, quorum dogmatibus non acquiesco, sciat me illud Apostoli libenter audire: Omnia probate, quod bonum est, tenete , et Salvatoris verba dicentis: Estote probati nummularii, ut si quis nummus adulter est, et figuram Caesaris non habet, nec figuratus [al. signatus] est moneta publica, reprobetur. Qui autem Christi faciem claro praefert lumine, in cordis nostri marsupium recondatur. Etenim si dialecticam scire voluero, aut Philosophorum dogmata, et ut ad nostram redeam, scientiam Scripturarum; nequaquam simplices Ecclesiae viros interrogare debeo, quorum alia gratia est; et unusquisque in suo sensu abundat (praesertim cum in domus magna patrisfamiliae vasorum diversitas multa dicatur ; sed eos, qui artem didicere ab artifice et in Lege Domini meditantur die ac nocte. Ego et in adolescentia et in extrema aetate profiteor et Origenem et Eusebium Caesariensem viros esse doctissimos, sed errasse in dogmatum veritate. Quod e contrario de Theodoro, Acacio, Apollinario possumus dicere, et tamen omnes in explanationibus Scripturarum, sudoris sui nobis memoriam reliquerunt. In terra aurum quaeritur, et de fluviorum alveis splendens profertur glarea: Pactolusque ditior est coeno, quam fluento. Cur me lacerant amici mei, et adversum silentem, crassae sues grunniunt? Quarum omne studium est, imo scientiae supercilium, aliena carpere, et sic veterum defendere perfidiam, ut perdant fidem suam. Meum propositum est antiquos legere, probare singula, retinere quae bona sunt, et a fide Ecclesiae Catholicae non recedere. 12 Volens ad alias quaestiunculas respondere, et vel mea, vel aliena dictare extemplo, a fratre Sisinnio admonitus sum, ut et ad vos et ad caeteros sanctos fratres qui nos amare dignantur litteras scriberem. Cohibebo igitur gradum, et si vita comes fuerit, futuro me operi reservabo, ut et vobis per partes paream, et fructum ac senile corpusculum onus possit ferre moderatum. Illud autem breviter in fine commoneo, hoc quod in Latinis codicibus legitur: Omnes quidem resurgemus, non omnes autem immutabimur, in Graecis voluminibus non haberi: sed vel, Omnes dormiemus, non autem omnes immutabimur; vel, Non omnes dormiemus, omnes immutabimur; quorum quis sensus sit, supra diximus. 1 I. Quomodo perfectus quis esse possit, et quomodo Deo vivere debeat vidua, quae sine liberis derelicta est. 2 II. Quid sit quod in Matthaeo scriptum est: Non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum, quo illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. 3 III. Quae causa sit, ut de resurrectione et apparitione Domini Evangelistae diversa narraverint. Et cur dicente Matthaeo, quod vespere sabbati illucescente in una sabbati Dominus surrexit, Marcus mane eum alterius diei asserat surrexisse. 4 IV. Quomodo iuxta Matthaeum, vespere sabbati Maria Magdalene vidit Dominum resurgentem; et Ioannes Evangelista refert, mane una sabbati eam iuxta sepulcrum flere. 5 V. Quomodo iuxta Matthaeum, Maria Magdalene vespere sabbati cum altera Maria advoluta pedibus Salvatoris, secundum Ioannem mane una sabbati audit a Domino: Noli me tangere; necdum enim ascendi ad Patrem. 6 VI. Quomodo custodiente militum turba, Petrus et Ioannes libere ingressi sunt sepulcrum, nullo prohibente custodum. 7 VII. Quomodo Matthaeus scribit et Marcus, quod mandatum sit Apostolis per mulieres ut praecederent Iesum in Galilaeam, et ibi eum viderent: Lucas autem et Ioannes in Ierusalem eum ab Apostolis visum commemorant. 8 VIII. Quid significet quod in Evangelista Matthaeo scriptum est: Iesus autem clamans voce magna emisit spiritum: et velum Templi scissum est in duas partes, a summo usque deorsum, et reliqua. 9 IX. Quomodo Salvator, secundum Ioannem insufflat Spiritum Sanctum Apostolis, et secundum Lucam post ascensionem missurum se esse dicit. 10 X. Quid significet illud quod Apostolus Paulus disputat ad Romanos scribens: Quid ergo dicemus: Numquid iniquitas apud Deum? Absit, usque ad eum locum ubi ait: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, et reliqua. 11 XI. Quid sit quod Apostolus scribit ad Corinthios in secunda Epistula: Aliis odor mortis in mortem, et aliis odor vitae in vitam. 12 XII. Quid sit quod scriptum est in Epistula ad Thessalonicenses prima: Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, et integer spiritus vester, et anima et corpus sine querela, in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur. Expliciunt Capitula Quaestionum. 0 PRAEFATIO. Ignota vultu, fidei mihi ardore notissima es. Et de extremis Galliae finibus in Bethleemitico rure latitantem, ad respondendum provocas, de sanctarum quaestiunculis Scripturarum, per hominem Dei, filium meum Apodemium, Commonitoriolum dirigens; quasi vero non habeas, in tua provincia disertos viros, et in Lege Dei perfectos: nisi forte experimentum magis nostri, quam doctrinam flagitas, et vis scire, quid de his quae ab aliis audisti, nos quoque sentiamus. Maiores tui Patera, atque Delphidius, quorum alter antequam ego nascerer, Rhetoricam Romae docuit: alter me iam adolescentulo omnes Gallias prosa versuque, suo illustravit ingenio, iam dormientes et taciti me iure reprehendunt, quod audeam ad stirpem generis sui quippiam mussitare: licet concedens eis eloquentiae magnitudinem, et doctrinam saecularium litterarum, merito subtraham scientiam Legis Dei, quam nemo accipere potest, nisi ei data fuerit a Patre luminum , qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum , et stat medius credentium, qui in nomine eius fuerint congregati . Unde libere profiteor (nec dictum superbe pertimesco) me scribere tibi non in doctis humanae sapientiae verbis, quam Deus destructurus est; sed in verbis fidei, spiritualibus spiritualia comparantem : ut abyssus veteris Testamenti invocet abyssum Evangelicam , in voce cataractarum, id est, Prophetarum et Apostolorum suorum, et veritas Domini perveniat usque ad nubes, quibus mandatum est, ne super incredulum Israel imbrem pluerent; sed ut rigarent arva gentilium, et torrentem spinarum, ac mare mortuum dulcorarent. Ora igitur, ut verus Elisaeus steriles in me et mortuas aquas vivificet, et Apostolorum sale, quibus dixerat Vos estis sal terrae , meum olusculum condiat, quia omne sacrificium quod absque sale est, Domino non offertur . Nec fulgore saecularis eloquentiae delecteris, quam vidit Iesus quasi fulgur cadentem de coelo : sed potius eum respice, qui non habet decorem nec speciem: homo in plagis positus et sciens ferre infirmitatem ; et quidquid ad proposita respondero, scias me non confidentia respondisse sermonis; sed eius fide, qui pollicitus est: Aperi os tuum, et ego implebo illud . 1 CAPUT PRIMUM. Interrogas, quomodo perfectus esse quis possit, et quomodo vivere debeat vidua, quae sine liberis derelicta est. Hoc idem in Evangelio Legis Doctor interrogat: Magister, quid faciens vitam aeternam possidebo? Cui respondit Dominus: Mandata nosti? Dicit ille, Quae? Iesus autem dixit: Non homicidium facies, non adulterium, non furtum, non falsum dices testimonium: honora patrem et matrem, et diliges proximum tuum sicut teipsum. Et illo dicente: Haec omnia feci, Dominus intulit: Unum tibi deest. Si vis esse perfectus, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus: et veni sequere me [v. 16.-21]. Itaque et ego tibi Domini nostri respondebo sermonibus: Si vis esse perfecta, et tollere crucem tuam, et sequi Dominum Salvatorem, et imitari Petrum dicentem: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te ; vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et sequere Salvatorem. Non dixit, da filiis, da fratribus, da propinquis, quos etiamsi haberes, iure his Dominus praeferretur: sed, da pauperibus: imo da Christo, qui in pauperibus pascitur: qui cum dives esset, pro nobis pauper factus est; qui loquitur in tricesimo nono Psalmo: Ego autem mendicus sum et pauper, et Dominus sollicitus est pro me . Statimque quadragesimi Psalmi de eo exordium est: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem . Intelligentia opus est, ut post intelligentiae beatitudinem, sciatur qui sit egenus et pauper. Non utique ille qui mendicitate, et squalore coopertus est, et tamen non recedit a vitiis; sed de quibus Apostolus loquitur: Tantum ut pauperum memores essemus . Ob quorum refrigeria laborabant [al. laborant] Paulus et Barnabas in Ecclesiis gentium, ut collectae fierent per primam sabbati, et hanc ipsam oblationem, non per alios, sed per se deferre festinant his, qui suas pro Christo amisere substantias, qui persecutiones passi sunt, qui dixerunt patri suo et matri, uxoribus et liberis: Non novimus vos . Hi impleverunt voluntatem Patris, et audierunt dicentem Dominum Salvatorem, Mater mea et fratres mei hi sunt, qui faciunt voluntatem Patris mei [. et Luc. 8 21]. Et haec dicimus, non quod in pauperes Iudaeos, sive gentiles, et omnino cuiuslibet gentis sint pauperes, prohibeamus faciendam eleemosynam; sed quod Christianos et credentes pauperes incredulis praeferamus, et inter ipsos Christianos sit multa diversitas, utrum peccator, an sanctus sit. Unde et Apostolus passim in omnes misericordiam probans, infert: Maxime in domesticos fidei . Domesticus fidei est, qui eadem tibi religione coniungitur, quem a consortio fraternitatis peccata non separant. Quod si de inimicis quoque nobis praecipitur, ut si esurierint, demus eis cibum, si sitierint, demus eis potum: et haec facientes congregemus carbones super caput eorum ; quanto magis de his, qui non sunt inimici, et qui Christiani sunt, atque Sancti? Neque vero hoc quod dicitur, Hoc enim faciens, carbones ignis congregabis super caput eius, in malam partem accipiendum est, sed in bonam. Quando enim inimicis nostris praebemus beneficia, malitiam eorum nostra bonitate superamus, et mollimus duritiam, iratumque animum ad mollitiem et benevolentiam flectimus; atque ita congregamus carbones super capita eorum, de quibus scriptum est: Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis ; ut quomodo de altari a Seraphim carbo sublatus, Prophetae labia purgavit [. et 7]; ita et inimicorum nostrorum peccata purgentur, et vincamus in bono malum , et benedicamus maledicentibus: et imitemur Patrem nostrum, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos . Igitur et tu, quia paucos non habes filios, plurimos fac tibi amicos de iniquo mammona, qui te recipiant in aeterna tabernacula . Pulchre dixit de iniquo; omnes enim divitiae de iniquitate descendunt, et nisi alter perdiderit, alter non potest invenire. Unde et illa vulgata sententia mihi videtur esse verissima. Dives autem iniquus, aut iniqui haeres. Quod cum legis doctor audisset, et ferre non posset, quia habebat divitias multas, conversus Dominus ad discipulos, ait: Quam difficile, qui divites sunt, intrare possunt in regna coelorum [. Marc. 10. 23] [. et Luc. 18. 24]. Non dixit, impossibile; sed difficile: licet exemplum posuerit impossibilitatis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. Hoc autem non tam difficile est, quam impossibile. Nunquam enim fieri potest, ut camelus transeat per foramen acus. Nunquam igitur dives intrare poterit in regna coelorum. Sed camelus tortuosus, et curvus est, et gravi sarcina praegravatur. Et nos ergo, quando pravas ingredimur semitas, et rectam Domini viam dimittimus, et oneramur mundi divitiis, sive pondere delictorum, regnum Dei ingredi non valemus. Quod si deponamus gravissimam sarcinam, et assumamus nobis pennas columbae, volabimus, et requiescemus, et dicetur nobis: Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi eius in pallore auri . Dorsum nostrum, quod prius informe erat, et gravi sarcina premebatur, habeat nitorem auri, quod interpretatur in sensu, et alas deargentatas, quae intelliguntur eloquia Scripturarum, et regnum Dei intrare poterimus. Dicunt Apostoli se omnia, quae sua fuerant dimisisse, et mercedem pro hac virtute audacter exposcunt. Quibus respondit Dominus: Omnis, qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit . O quanta beatitudo, pro parvis magna recipere, aeterna pro brevibus, pro morituris semper viventia, et habere Dominum debitorem. Si qua autem vidua habet liberos, et maxime si nobilis familiae est, egentes filios non dimittat, sed ex aequalitate eos amet, et ut meminerit primum animae suae, et ipsam putet esse de filiis, et partiatur potius cum liberis, quam omnia filiis derelinquat; imo Christum liberorum suorum faciat cohaeredem. Respondebis, difficile est, durum est, et contra naturam. Sed Dominum audies tibi respondentem: Qui potest capere, capiat . Et si vis esse perfecta, non tibi iugum necessitatis imponit, sed potestati tuae liberum concedit arbitrium. Vis esse perfecta, et in primo stare fastigio dignitatis, fac quod fecerunt Apostoli, vende omnia, quae habes, et da pauperibus, et sequere Salvatorem, nudam, solamque crucem, nuda sequaris et sola. Non vis esse perfecta, sed secundum vis tenere gradum virtutis, dimitte omnia quaecumque habes, da filiis, da propinquis. Nemo te reprehendit, si inferiora secteris, dummodo illam scias tibi iure praelatam, quae elegerit prima. Dices, hoc Apostolorum est, et virorum: mulierem autem nobilem non posse omnia vendere, quae multis adiumentis huius vitae indigeat. Audi igitur Apostolum commonentem: Non ut aliis refrigerium, vobis autem tribulatio: sed ex aequalitate, vestra abundantia, illorum sustentet inopiam; ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum . bnf446.31-7 Unde inquit Dominus: Qui habet duas tunicas, det alteram non habenti . Quid si Scythiae frigora sint, et Alpinae nives, quae non duabus, et tribus tunicis, sed vix pecudum pellibus repelluntur? Quidquid ergo corpori nostro suffibnf446.32cere potest, et humanae succurrere imbecillitati, quos nudos natura profudit, hoc una appellanda est tunica; et quidquid in praesentibus alimentis necessarium est, hoc unius diei victus appellatur. Unde praeceptum est: Non cogitetis de crastino , hoc est de futuro tempore. Et Apostolus, Habentes, inquit, victum, et vestitum, his contenti simus . Si plus habes, quam tibi ad victum vestitumque necessarium est, illud eroga, et in illo debitricem esse te noveris. Ananias et Sapphira Apostoli meruere sententiam, quia sua timide reservarunt . Ergone, inquies, puniendus est, qui sua non dederit? Minime. Ideo puniti sunt, quia mentiri voluerunt Spiritui Sancto, et reservantes necessaria victui suo, quasi perfecte saeculo renuntiantes, vanam gloriam sectabantur. Alioqui licet libere vel dare, vel non dare. Quanquam ei, qui cupiat esse perfectus, praesens paupertas futuris divitiis compensanda sit. Quomodo autem vidua vivere debeat, brevi sermone comprehendit Apostolus, dicens: Vidua, quae in deliciis est, vivens mortua est ; et nos in duobus libellis , quos ad Furiam, et Salvinam scripsimus, plenius dictum putamus. 2 CAP. II. Quomodo accipiendum sit illud Salvatoris apud Matthaeum: Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum, quo bibam illud novum vobiscum in regno Patris mei . Ex hoc loco quidam mille annorum fabulam struunt, in quibus Christum regnaturum corporaliter esse contendunt, et bibiturum vinum, quod ex illo tempore usque ad consummationem mundi non biberit. Nos autem audiamus panem, quem fregit Dominus, deditque discipulis suis, esse Corpus Domini Salvatoris, ipso dicente ad eos, Accipite, et comedite, hoc est Corpus meum: et calicem illum esse, de quo iterum locutus est: Bibite ex hoc omnes: hic est enim Sanguis meus novi Testamenti, qui pro multis effundetur [. 27. 28] [Marc. 14. 22] [. 24], etc. Iste est calix de quo in Propheta legimus: Calicem salutaris accipiam . Et alibi: Calix tuus inebrians quam praeclarus est . Si ergo panis, qui de coelo descendit, Corpus est Domini; et vinum quod discipulis dedit, Sanguis illius est novi Testamenti qui pro multis effusus est in remissionem peccatorum, Iudaicas fabulas repellamus, et ascendamus cum Domino coenaculum magnum, stratum, atque mundatum, et accipiamus ab eo sursum calicem novi Testamenti; ibique cum eo Pascha celebrantes, inebriemur ab eo vino sobrietatis. Non enim est regnum Dei cibus, et potus, sed iustitia, et gaudium, et pax in Spiritu Sancto . Nec Moyses dedit nobis panem verum; sed Dominus Iesus: ipse conviva et convivium, ipse comedens, et qui comeditur. Illius bibimus Sanguinem, et sine ipso potare non possumus, et quotidie in sacrificiis eius de genimine vitis verae, et vineae Sorec, quae interpretatur, electa, rubentia musta calcamus, et novum ex his vinum bibimus de regno Patris, nequaquam in vetustate litterae, sed in novitate spiritus: cantantes canticum novum, quod nemo potest cantare, nisi in regno Ecclesiae , quod regnum Patris est. Hunc panem et Iacob Patriarcha comedere cupiebat, dicens: Si fuerit Dominus Deus mecum, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad operiendum . Quotquot enim in Christo baptizamur, Christum induimus , et panem comedimus Angelorum, et audimus Dominum praedicantem: Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui me misit Patris, ut impleam opus eius . Faciamus igitur voluntatem eius, qui misit nos, Patris, et impleamus opus eius; et Christus nobiscum bibet in regno Ecclesiae sanguinem suum. 3 CAP. III. Quae causa sit, ut de resurrectione Domini et apparitione Evangelistae diversa narraverint. In quibus primum quaeris, cur Matthaeus dixerit, Vespere autem sabbati illucescente in una sabbati Dominum surrexisse [Matth. ult.], et Marcus mane resurrectionem eius factam esse commemoret, ita scribens: Cum autem resurrexisset, una sabbati, mane apparuit Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem daemonia: et illa abiens nuntiavit his, qui cum eo fuerant lugentibus, et flentibus. Illique audientes quod viveret, et quod vidisset eum, non crediderunt ei [Marc. ult. 9. et 10]. Huius quaestionis duplex solutio est; aut enim non recipimus Marci testimonium, quod in raris fertur Evangeliis, omnibus Graeciae libris pene hoc capitulum in fine non habentibus, praesertim cum diversa atque contraria Evangelistis caeteris narrare videatur; aut hoc respondendum, quod uterque verum dixerit: Matthaeus, quando Dominus surrexerit vespere sabbati, Marcus autem, quando eum viderit Maria Magdalene, id est, mane prima sabbati. Ita enim distinguendum est: Cum autem resurrexisset, et parumper spiritu coarctato, inferendum, prima sabbati, mane apparuit Mariae Magdalenae, ut qui vespere sabbati (iuxta Matthaeum) surrexerat, ipse mane primo sabbati (iuxta Marcum) apparuerit Mariae Magdalenae. Quod quidem et Ioannes Evangelista [Cap. 20] significat, mane eum alterius diei visum esse demonstrans. 4 CAP. IV. Quomodo iuxta Matthaeum, vespere sabbati Maria Magdalene vidit Dominum resurgentem, et Ioannes Evangelista refert eam mane una sabbati iuxta sepulcrum flere ? Una sabbati, dies Dominica intelligenda est, quia omnis hebdomada in sabbatum, et in primam, et secundam, et tertiam, et quartam, et quintam, et sextam sabbati dividitur, quam Ethnici, idolorum, et elementorum nominibus appellant. Denique Apostolus collectam pecuniae, quae indigentibus praeparabatur, in una sabbati praecepit congregandam . Nec putandum est, Matthaeum, et Ioannem diversa sensisse, sed unum atque idem tempus, mediae noctis scilicet, et gallorum cantus, diversis appellasse nominibus. Matthaeus enim scribit, Vespere sabbati, id est, sero, non incipiente nocte, sed iam profunda et magna ex parte transacta, apparuisse Dominum Mariae Magdalenae, et apparuisse vespere sabbati illucescentis in unam sabbati, seipsum interpretans quid dixisset, vespere sabbati, id est appopinquante iam luce sequentis diei. Et Ioannem non absolute dixisse, Una autem sabbati venit Maria Magdalene mane ad sepulcrum: sed addidisse, cum adhuc essent tenebrae. Eiusdem igitur atque unius temporis, id est mediae noctis, atque gallorum cantus, alterum finem, alterum dixisse principium. Mihique videtur Evangelista Matthaeus, qui Evangelium Hebraico sermone conscripsit, non tam vespere dixisse, quam sero, et eum qui interpretatus est, verbi ambiguitate deceptum, non sero interpretatum esse, sed vespere. Quanquam consuetudo humani sermonis teneat, sero non vesperum significare, sed tarde. Solemus enim dicere, sero venisti, id est tarde, et quae facere ante debueras, fac saltem sero, id est tarde. Sin autem illud obiicitur, quomodo eadem Maria quae prius viderat Dominum resurgentem, postea ad sepulcrum eius flere referatur, hoc dicendum est, quod et sola, et cum altera, sive cum aliis mulieribus memor beneficiorum, quae in se Dominus contulerat, ad sepulcrum eius frequenter cucurrerit, et nunc adoraverit, quem videbat, nunc fleverit, quem quaerebat absentem: Licet quidam duas Marias Magdalenas de eodem vico Magdalo fuisse contendant, et alteram esse, quae in Matthaeo eum viderit resurgentem, alteram, quae in Ioanne eum quaerebat absentem. Quatuor autem fuisse Marias, in Evangeliis legimus, unam matrem Domini Salvatoris, alteram materteram eius, quae appellata est Maria Cleophe, tertiam Mariam matrem Iacobi et Iose, quartam Mariam Magdalenam. Licet alii matrem Iacobi et Iose, materteram eius fuisse contendant. Nonnulli (ut se liberent quaestione) in Marco volunt unam esse de Mariis, sed non additum cognomen Magdalene, et ex superfluo scriptorum inolevisse vitio, quod primum Evangelista non scripserit. Nobis autem simplex videtur et aperta responsio, sanctas feminas, Christi absentiam non ferentes, per totam noctem, non semel, nec bis, sed crebro ad sepulcrum Domini cucurrisse, praesertim cum terraemotus, et saxa disrupta, et sol fugiens, et rerum natura turbata, et (quod his maius est) desiderium Salvatoris somnum ruperit feminarum. 5 CAP. V. Quomodo iuxta Matthaeum Maria Magdalene vespere sabbati cum altera Maria advoluta sit pedibus Salvatoris: cum secundum Ioannem mane sabbati audierit a Domino: Noli me tangere, necdum enim ascendi ad Patrem meum . Quae prius viderat Dominum resurgentem cum altera Maria, et eius pedibus fuerat advoluta, postea reversa per noctem (domi enim ob desiderium eius manere non poterat) venit ad sepulcrum. Cumque lapidem, quo monumentum fuerat clausum, vidisset ablatum, cucurrit ad Simonem Petrum, et ad alterum discipulum, quem Iesus amabat plurimum, et dicit eis: Tulerunt Dominum de monumento: et nescio ubi posuerunt eum [Ibid. 13]. Error mulieris cum pietate sociatus est. Pietas in eo erat, quod desiderabat eum, cuius noverat maiestatem. Error in eo, quod dicebat: Tulerunt Dominum de monumento, et caetera. Denique cum Petrus, et Ioannes introeuntes sepulcrum vidissent linteamina separata; et sudarium quo caput Domini fuerat involutum, seorsum positum; et resurrexisse crederent, cuius corpus non invenerant in sepulcro: Maria stabat ad monumentum foris plorans. Cumque se inclinasset, vidit duos Angelos in albis sedentes in loco monumenti ad caput et pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu, ut sub tanta custodiae dignitate non crederet ab hominibus potuisse furari, qui ministris Angelis servabatur. Dicunt ei Angeli, quos cernebat: Mulier, quid ploras? secundum illud quod Dominus loquebatur ad matrem: Quid mihi, et tibi est mulier? nondum venit hora mea , ut eo quod appellaverunt mulierem, arguerent frustra plorantem et dicerent, Quid ploras? In tantum autem Maria Magdalene obstupefacta torpuerat, et fidem, miraculis territa, quasi in caligine, possidebat: ut ne Angelorum quidem praesentium sentiret aspectum, sed muliebriter responderet, et diceret: Ideo ploro, quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. O Maria, si Dominum credis, et Dominum tuum, quomodo arbitraris ab hominibus sublatum? Nescio, inquit, ubi posuerunt eum. Quomodo nescis, quem paulo ante adorasti? Cumque videret Angelos; et quos cernebat, ignoraret, stupore perterrita, huc atque illuc faciem circumferebat, nihil aliud nisi Dominum videre desiderans, conversaque retro, vidit Iesum stantem, et nesciebat, quia Iesus erat. Non quod iuxta Manichaeum, et alios haereticos formam Dominus vultumque mutasset: ut pro voluntate diversus ac varius videretur, sed quod Maria stupefacta miraculo, hortulanum putaret, quem tanto studio requirebat. Itaque et Dominus iisdem verbis, quibus et Angeli, loquitur ad eam: Mulier quid ploras? Addiditque de suo, quem quaeris? At illa respondit: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum; et ego eum tollam. Hic Dominum non de confessione verae fidei Salvatorem vocat: sed humilitate, et timore hortulano defert obsequium. Et vide quanta ignorantia. Quem custodiebat cohors militum, cuius sepulcro Angeli praesidebant, ab uno hortulano arbitratur ablatum: et ignorans imbecillitatem femineam, tantarum se virium ropromittit, et credit, ut corpus viri, et perfectae aetatis: quod (ut caetera taceam) centum libris myrrhae circumlitum erat, existimaret ab una, et pavida muliere posse portari. Cumque Iesus appellasset eam, atque dixisset: Maria, ut quem facie non agnoscebat, voce intelligeret, illa in errore persistens, nequaquam Dominum, sed Rabboni, id est, magistrum vocat. Et vide quanta turbatio, quem hortulanum putans, Dominum nuncupaverat, Dei Filium resurgentem, magistrum vocat. Itaque ad eam, quae quaerebat viventem cum mortuis; quae errore femineo et imbecillitate muliebri huc, illucque currebat, et corpus quaerebat occisi; cuius pedes viventis tenuerat, loquitur Dominus et dicit: Noli me tangere, tibi enim nondum ascendi ad Patrem meum. Et est sensus: Quem mortuum quaeris, viventem tangere non mereris. Si me necdum putas ascendisse ad Patrem, sed hominum fraude sublatum, meo tactu indigna es. Hoc autem dicebat: non ut studium quaerentis obtunderet; sed ut dispensationem carnis assumptae, in divinitatis gloriam sciret esse mutatam: et nequaquam corporaliter vellet esse cum Domino, quem spiritualiter credere deberet regnare cum Patre. Unde et Apostoli maioris fidei sunt, qui absque Angelorum visu, absque ipsius Salvatoris aspectu, postquam corpus eius in monumento non repererant, crediderunt eum ab inferis surrexisse. Alii putant primum esse quod a Ioanne narratum est, venisse Mariam Magdalenam ad sepulcrum, et vidisse revolutum lapidem a monumento, et postea regressam cum Apostolis Petro et Ioanne, solam ad monumentum remansisse: et idcirco adhuc incredulam, a Domino fuisse correptam: reversamque domum, rursum ad sepulcrum venisse cum Maria; et ab Angelo monitam, exeuntem de monumento, adorasse Dominum, et tenuisse pedes eius, quando ab eo pariter audierunt: Avete. Et illae accesserunt, et tenuerunt pedes eius, et adoraverunt eum. Quae in tantum profecerunt, ut mittantur ad Apostolos, et audiant primum, Nolite timere: secundo, Ite nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt. 6 CAP. VI. Quomodo custodiente militum turba, Petrus et Ioannes libere ingressi sunt sepulcrum, nullo prohibente custodum [et Ioan. 20]. Hac videlicet causa, quia vespere sabbati, quae lucescebat in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria videre sepulcrum. Et ecce terraemotus factus est magnus. Angelus quoque Domini descendit de coelo, et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: eratque aspectus eius sicut fulgur, et vestimentum illius, sicut nix. Prae timore autem eius perterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. Igitur qui fuerant tanto timore perterriti, ut putarentur mortui; aut dimisisse sepulcrum, et fugisse credendi sunt; aut ita corpore, et animo obtorpuisse, ut non dicam viros, sed ne mulierculas quidem, sepulcrum intrare cupientes, auderent prohibere. Magnus enim timor eos exterruerat, videntes lapidem revolutum, et terraemotum, factum, non ex more solito, sed tam magnum, qui cuncta concuteret, et eversionem terrae funditus minaretur: Angelum quoque descendisse de coelo, tam claro vultu, ut non lampadem, et humana lumen arte succensum, sed fulgur imitaretur coeli, quo illustrantur omnia. Unde et in tenebris videre potuerunt. Itaque libere introeunt. Viderat enim Maria Magdalene, quae eis nuntiaverat lapidem revolutum, et corpus Domini de monumento esse sublatum. Angelum autem non putemus idcirco venisse, ut aperiret sepulcrum Domino resurgenti, et revolveret lapidem: sed postquam Dominus resurrexit, hora qua ipse voluit, et quae nulli mortalium cognita est, indicasse quod factum est: Et sepulcrum vacuum revolutione lapidis, et sui ostendisse praesentia: quae omnia videbantur, splendore faciei ipsius et horrorem tenebrarum fulgoris claritate vincente. 7 CAP. VII. Quomodo Matthaeus, et Marcus scribant Apostolis mandatum per mulieres, ut irent in Galilaeam Dominum revisuri [et 28] [Marc. 16]: quam Lucas [Cap. 24], et Ioannes [Cap. 20. et 21], Ierosolymis ab illis visum esse perhibeant. Aliud est undecim se offerre discipulis, qui propter metum Iudaeorum absconditi erant, quando ad eos clausis ingressus est ianuis, et putantibus quod videretur in spiritu, manus, et latus obtulit, clavis, et lancea vulneratum: aliud quando secundum Lucam, praebuit se eis in multis argumentis per dies quadraginta, apparens eis et loquens de regno Dei: et convescens praecepit eis, ab Ierosolymis ne discederent . In altero enim pro consolatione timentium videbatur, et videbatur breviter, rursumque ex oculis tollebatur: in altero autem tanta familiaritas erat, et perseverantia, ut cum eis pariter vesceretur. Unde et Paulus Apostolus refert eum quingentis simul apparuisse discipulis. Et in Ioanne legimus, quod piscantibus Apostolis, in littore steterit, et partem assi piscis, favumque comederit quae verae resurrectionis indicia sunt. In Ierusalem autem nihil horum fecisse narratur. 8 CAP. VIII. Quid significet quod in Evangelista Matthaeo scriptum est, Iesus autem clamans voce magna, emisit spiritum: et velum Templi scissum est in duas partes, a summo usque deorsum, et terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt: et multa corpora Sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. Et exeuntes de monumentis, post resurrectionem eius, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis . De hoc loco in iisdem Matthaei Commentariis disseruimus. Primumque dicendum, quod divinae sit potentiae, ponere animam quando voluerit, et rursum accipere eam. Denique Centurio audiens eum dixisse ad Patrem: In manus tuas commendo spiritum meum , et statim spiritum sponte dimisisse, commotus signi magnitudine, ait: Vere Dei Filius erut iste. Velum quoque Templi scissum est in duas partes; ut compleretur illud, quod refert Iosephus, praesides Templi dixisse virtutes: Transeamus ex his sedibus. In Evangelio autem quod Hebraicis litteris scriptum est , legimus, non velum Templi scissum; sed superliminare Templi mirae magnitudinis corruisse. Terra, inquit, mota est, pendentem Dominum suum ferre non sustinens; et petrae scissae sunt, ut indicarent duritiam Iudaeorum, qui praesentem Dei Filium intelligere noluerunt; et monumenta aperta sunt, in signum futurae resurrectionis; multaque Sanctorum corpora exeuntia de sepulcris, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. Sanctam civitatem, Ierosolymam debemus accipere, ad distinctionem omnium civitatum, quae tunc idolis serviebant. In hac enim sola fuit Templum, et unius Dei cultus, et vera religio: et non omnibus apparuerunt, sed multis, qui resurgentem Dominum susceperunt. Deinde iuxta anagogen dicendum est, quod inclamante Iesu, et emittente spiritum, velum Templi scissum sit in duas partes a summo usque deorsum: et omnia Legis sint revelata mysteria; ut quae prius recondita tenebantur, universis gentibus proderentur. In duas autem partes, in vetus et novum Testamentum; et a summo usque deorsum, ab initio mundi, quando homo conditus est, et reliqua quae facta sunt in medio, sacra narrat historia, usque ad consummationem mundi. Et quaerendum, quod velum Templi scissum sit, exterius, an interius? Mihi videtur in passione Domini illud velum esse conscissum, quod in tabernaculo, et in Templo foris positum fuerat; et appellabatur exterius: Quia nunc ex parte videmus, et ex parte cognoscimus. Cum autem venerit quod perfectum est [. et 10], tunc et velum interius dirumpendum est: ut omnia quae, nunc nobis abscondita sunt, domus Dei sacramenta, videamus. Videamus quid significent duo Cherubim, quid Oraculum, quid vas aureum, in quo manna reconditum fuit. Nunc enim per speculum videmus in aenigmate [Ibid. 12]: et cum historiae nobis velum scissum sit, ut ingrediamur atrium Dei, tamen secreta eius et universa mysteria, quae in coelesti Ierusalem clausa retinentur, scire non possumus. Igitur in passione Domini terra commota est, iuxta illud quod scriptum est in Aggaeo; Adhuc semel, et ego movebo coelum et terram: et veniet desideratus cunctis gentibus [. 8]; ut ab Oriente et Occidente veniant et recumbant cum Abraham, Isaac, et Iacob . Et petrae scissae sunt, id est dura corda gentilium; sive petrae, universa vaticinia Prophetarum, qui et ipsi a petra, hoc est, a Christo cum Apostolis petrae vocabulum acceperunt: ut quidquid in eis duro Legis velamine claudebatur, scissum pateret gentibus. Monumenta quoque, de quibus scriptum est: Vos estis sepulcra extrinsecus dealbata, quae intus plena sunt ossibus mortuorum , ideo sunt aperta, ut egrederentur de his, qui prius in infidelitate mortui erant, et cum resurgente Christo, atque vivente, viverent , et ingrederentur coelestem Ierusalem; et haberent municipatum, nequaquam in terra, sed in coelo; morientesque cum terreno Adam, resurgerent cum Adam supercoelesti. Porro secundum litteram, nulli violentum esse videatur, mortuo Salvatore appellari Ierusalem sanctam civitatem; cum usque ad destructionem eius semper Apostoli Templum ingressi sint; et ob scandalum eorum, qui de Iudaeis crediderant, Legis exercuerint caeremonias. In tantum autem Ierusalem amavit Dominus, ut fleret eam, et plangeret , et pendens in cruce loqueretur: Pater, ignosce illis: quod enim faciunt, nesciunt [Ibid. 23. 34]. Itaque impetravit, quod petierat: multaque statim de Iudaeis millia crediderunt, et usque ad quadragesimum secundum annum datum est ei tempus poenitentiae. Post quos, perseverantibus illis in malitia, egressi sunt duo ursi de silvis gentium Romanarum, Vespasianus, et Titus: et blasphemantes pueros, ascendente vero Elisaeo in domum Dei (hoc enim interpretatur Bethel) voce consona illudentes interfecerunt, atque laceraverunt : et ex eo tempore Ierusalem non appellatur civitas sancta: sed sanctitatem et pristinum nomen amittens, spiritualiter vocatur Sodoma, et Aegyptus: ut aedificetur pro ea civitas nova, quam fluminis impetus laetificat ; et de cuius medio egreditur fons, qui totius orbis amaritudinem mitigavit: ut miserabilis Israel ruinas Templi, nudatis plangat lacertis: et in Christo turba credentium, nova quotidie videat Ecclesiae tecta consurgere, et dicat Sion, Angustus mihi locus est : impleaturque illud, quod in Isaia scriptum est: Et erit sepulcrum eius inclytum [Ibid. 11. 10]. 9 CAP. IX. Quomodo Salvator secundum Ioannem , insufflavit Spiritum Sanctum in sanctos Apostolos, et secundum Lucam, post ascensionem se missurum repromittit? Huius quaestionis perfacilis solutio est, si docente Apostolo Paulo, Spiritus Sancti diversas gratias noverimus. Scribit enim in prima ad Corinthios Epistula: 'Divisiones donorum sunt, idem vero Spiritus: et divisiones ministeriorum sunt, idem autem Dominus: et divisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio spiritus. ad id quod expedit. Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii fides in eodem Spiritu, alii operatio virtutum, alii Prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii autem interpretatio sermonum. Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult' . Ergo Dominus, qui post resurrectionem suam iuxta Lucae Evangelium dixerat: 'Ecce ego mittam promissionem Patris mei in vos: Vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtute ex alto' [Luc. ult. 49]: et iuxta eumdem in Apostolorum Actibus est locutus: 'Praecepit eis ab Ierosolymis ne discederent; sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis, inquit, per os meum: quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto, non post multos hos dies' ; rursum in fine Evangelii secundum Ioannem, eo die quo resurrexerat, id est die Dominica, clausis ianuis ad Apostolos introisse narratur, et dixisse eis secundo, 'Pax vobis;' et intulisse: 'Sicut misit me Pater, et ego mitto vos: hoc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta erunt . Prima igitur die resurrectionis, acceperunt Spiritus Sancti gratiam, qua peccata dimitterent, et baptizarent, et filios Dei facerent, et spiritum adoptionis credentibus largirentur: ipso Salvatore dicente: 'Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta erunt' Die autem Pentecostes eis amplius repromissum est, ut baptizarentur Spiritu Sancto, et induerentur virtute ex alto, qua Christi Evangelium cunctis gentibus praedicarent, iuxta illud, quod in sexagesimo septimo Psalmo legimus: Donus dabit verbum evangelizantibus virtute multa; ut haberent operationem virtutum, et gratiam sanitatum; et praedicaturi multis gentibus, acciperent genera linguarum: ut iam tunc nosceretur, qui Apostolorum, quibus deberent gentibus nuntiare. Denique Apostolus Paulus, qui de Ierusalem usque ad Illyricum praedicavit, et inde per Romam ad Hispaniam ire festinat , gratias agit Deo, quod cunctis Apostolis magis linguis loquatur . Qui enim multis gentibus annuntiaturus erat, multarum linguarum acceperat gratiam. Quae repromissio Spiritus Sancti die decima post ascensionem Salvatoris expleta est, Luca referente, qui scripsit; Cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco, et factus est repente de coelo sonus tanquam advenientis Spiritus vehementis: et replevit totam domum, ubi erant sedentes; et apparuerunt illis dispartitae linguae tanquam ignis: seditque supra singulos eorum; et repleti sunt omnes Spiritu Sancto: et caeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis . Tunc completum est illud quod legitur in Ioel: Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus: effundam de spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae: seniores vestri somnia somniabunt: et iuvenes vestri visiones videbunt . Verbum autem effusionis significat gratiae largitatem, et idipsum sonat, quod Dominus repromisit: Vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies . In tantum enim Spiritu Sancto baptizati sunt, ut repleretur tota domus, ubi erant sedentes: et ignis Spiritus Sancti stationem in eis inveniret optatam, linguasque divideret; et secundum Isaiam, qui immunda labia habere se dixerat, purgaret labia eorum, ut Evangelium Christi purius praedicarent. Et in Isaia [Cap. 6] quidem superliminare Templi dicitur fuisse commotum; et repleta est omnis domus fumo, id est, errore, et tenebris, verique ignorantia. In principio autem Evangelii repletur Spiritu Sancto Ecclesia, ut gratia eius, atque fervore, omnium credentium peccata purgentur: et igne Spiritus Sancti, quem Dominus missurum esse se dixerat, praedicatura Christum lingua sanetur. Non ergo Ioannes Lucasque discordant, ut quod ille primo resurrectionis die datum esse significat, hic quinquagesimo die venisse describat: sed profectus Apostolicus est, ut qui primo remittendorum peccatorum gratiam acceperant, postea acciperent operationes virtutum, et cuncta donationum genera, quae ab Apostolo descripta commemoravimus: et (quod magis necessarium erat) diversitatem linguarum omnium gentium; ut annuntiaturi Christum, nullo indigerent interprete. Unde et in Lycaonia cum audissent Paulum, et Barnabam loqui linguis suis, deos in homines conversos esse credebant . Et revera indumentum virtutis, Spiritus Sancti gratia est: quam possidentes, iudicum tribunalia, et regum purpuras non timebant. Promiserat enim Dominus prius quam pateretur, et dixerat: Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini. Non enim vos estis, qui loquimini, Sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. . Ego autem audacter, et tota libertate pronuntio, ex eo tempore, quo Apostoli Domino crediderunt, semper eos habuisse Spiritum Sanctum: nec potuisse signa facere absque Spiritus Sancti gratia: sed pro modulo atque mensura. Unde Salvator clamabat in Templo, dicens: Qui sitit, veniat ad me, et bibat: et qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum [. 38]. Et in eodem loco infert: Nondum enim erat Spiritus datus: quia Iesus nondum fuerat glorificatus [Ibid. 39]: non quo non esset Spiritus Sanctus, dicente Domino Salvatore: Si autem ego in Spiritu Sancto eiicio daemonia, filii vestri in quo eiiciunt? , sed quia erat in Domino, necdum totus in Apostolis morabatur. Quamobrem terrentur ad passionem eius, et negant et Christum se nescire iurant. Postquam autem baptizantur in Spiritu Sancto, et infunditur in eos Spiritus Sancti gratia, tunc libere loquuntur ad principes Iudaeorum: Obedire magis Deo oportet, quam hominibus [Ibid. 5. 29]: mortuos suscitant, inter flagella laetantur; fundunt sanguinem pro Christo; et suppliciis suis coronantur. Nondum ergo erat Spiritus in Apostolis, nec de ventre eorum fluebant gratiae spiritales, quia Dominus necdum fuerat glorificatus. Quae sit autem gloria, ipse in Evangelio loquitur: Pater glorifica me gloria, quam apud te habui prius quam mundus esset. Gloria Salvatoris, patibulum triumphantis est. Crucifigitur ut homo; glorificatur ut Deus. Denique sol fugit, luna mutatur in sanguinem, terraemotu insolito contremiscit: aperiuntur inferi, mortui ambulant, saxa rumpuntur. Haec est gloria, de qua loquebatur in Psalmo: Exurge gloria mea, exurge psalterium, et cithara . Ipsaque de se respondit gloria et dispensatio carnis assumptae: Exurgam diluculo; ut impleatur vigesimi primi Psalmi titulus, pro assumptione matutina. Haec dicimus non quod alium Deum, alium hominem esse credamus, et duas personas faciamus in uno Filio Dei, sicut nova haeresis calumniatur; sed unus atque idem Filius Dei, et Filius hominis est: et quidquid loquitur, aliud referimus ad divinam eius gloriam, aliud ad nostram salutem. Pro quibus non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens: factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis . Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis . Miror autem Montanum, et insanas feminas eius, abortivos Prophetas, Domino promittente, atque dicente: Vado et alium Paracletum mittam vobis ; et postea, Luca Evangelista narrante [Ac. 1 et 2], quod Apostoli acceperunt quod promissum est: id multo post tempore in se dicere fuisse completum. Apostolis enim promissum est: Ego mittam sponsionem Patris mei in vos: et vos sedebitis in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto : et resurgens, in Apostolos insufflavit, et non in Montanum, Priscillam, et Maximillam: et illis, id est, Apostolis, ait: Quorum dimiseritis peccata, dimittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt. Apostolis, inquam, praecepit, ne discederent ab Ierosolymis, sed exspectarent promissionem Patris. Et postea quod promissum est, expletum legimus. Repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis . Spiritus enim Sanctus ubi vult spirat . Et quando dicit Dominus, alium Paracletum mittam vobis, et se ostendit esse Paracletum, qui appellatur Consolator. Unde et Deus Pater hoc censetur nomine, Deus miserationum, et totius consolationis . Si autem et Pater consolator, et Filius consolator, et Spiritus Sanctus consolator est: et in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, quod intelligitur Deus, baptizantur credentes, quorum unum divinitatis, et consolatoris est nomen, eorum et una natura est. Hic Spiritus Sanctus, non solum in Apostolis, sed etiam in Prophetis fuit, de quo David orabat, dicens: Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me . Et Daniel Spiritum Dei habuisse narratur: et David in spiritu loquitur, dixisse Dominum Domino suo, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum . Nec sine Spiritu Sancto prophetaverunt Prophetae: et verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris eius omnis virtus eorum: et quidquid Patris, et Filii est, hoc idem et Spiritus Sancti est: et ipse Spiritus Sanctus cum mittitur, a Patre et Filio mittitur: in alio atque alio loco, Spiritus Dei Patris, et Christi Spiritus appellatur. Unde et in Actibus Apostolorum, qui Ioannis Baptismate fuerant baptizati, et credebant in Deum Patrem, et Christum, quia Spiritum Sanctum nesciebant, iterum baptizantur: imo tunc verum accipiunt baptisma. ABSQUE ENIM Spiritu Sancto, imperfectum est mysterium Trinitatis. Et in eodem volumine, Petrus Ananiae, et Sapphirae dixisse narratur, quod mentientes Spiritui Sancto, non sint hominibus mentiti, sed Deo . 10 CAP. X. Quid significet illud, quod Apostolus Paulus disputat, ad Romanos scribens, Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? absit , usque ad eum locum, ubi ait: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti fuissemus, et sicut Gomorra similes fuissemus [Ibid. 29]. Omnis quidem ad Romanos Epistula interpretatione indiget, et tantis obscuritatibus involuta est, ut ad intelligendam eam, Spiritus Sancti indigeamus auxilio, qui per Apostolum haec ipsa dictavit: sed praecipue locus hic, in quo quidam volentes Dei servare iustitiam, ex praecedentibus causis, dicunt electum in utero Rebeccae Iacob, et abiectum Esau : sicut et Ieremias, et Baptista Ioannes eliguntur in utero [Luc. 1]: et ipse Apostolus Paulus praedestinatur in Evangelium antequam nascatur. Nobis autem nihil placet, nisi quod Ecclesiasticum est, et publice in ecclesia dicere non timemus: ne iuxta Pythagoram, et Platonem, et discipulos eorum, qui sub nomine Christiano introducunt dogma gentilium, dicamus animas lapsas de coelo esse: et pro diversitate meritorum, in his vel in illis corporibus poenas antiquorum luere peccatorum. Multoque melius est simpliciter imperitiam confiteri, et inter caetera quae nescimus, etiam huius loci obscuritatem refugere . effugere], quam, dum volumus Dei probare iustitiam, Basilidis et Manichaei haeresim defendere, et Iberas naenias, Aegyptiaque portenta sectari. Dicamus igitur, ut possumus, et Apostolicae voluntatis sequentes vestigia, ne punctum quidem (ut dicitur) atque unguem transversum, ab illius sententiis recedamus. Fleverat supra, et dolori suo, et conscientiae testem invocaverat Spiritum Sanctum, quod fratres sui et cognati secundum carnem, id est, Israelitae, Dei Filium non recepissent: quorum fuit adoptio, et gloria, et testamentum, et legislatio, et cultura, et promissio: ex quibus etiam ipse Christus secundum carnem de Maria generatus est Virgine: et tam continuo cordis dolore torquetur: ut ipse optet anathema esse a Christo, id est solus perire, ne omne Israeliticum genus pereat . Et quia hoc dixerat, statim venientem e regione praevidit quaestionem. Quid ergo dicis? Omnes qui ex Israel sunt perierunt? Et quomodo tu ipse et caeteri Apostoli, et infinita Iudaici populi multitudo, Christum Dei Filium recepistis? Quam ita solvit: Israel in Scripturis sanctis dupliciter appellatur, et in duos dividitur filios: in unum, qui iuxta carnem est; et in alterum, qui iuxta repromissionem et spiritum. Abraham duos habuit filios, Ismael et Isaac, Ismael, qui secundum carnem natus est, haereditatem patris non accepit. Isaac, qui de repromissione generatus ex Sara est, semen Dei appellatur. Scriptum est enim: In Isaac vocabitur tibi semen, id est, non qui filii carnis, hi filii Dei; sed qui sunt filii repromissionis, isti existimantur in semine. Et hoc non solum in Ismael et Isaac accidisse convincimus; sed etiam in duobus Rebeccae filiis, Esau et Iacob, quorum alter abiectus, alter electus est. Et hoc totum dicit, ut in duobus prioribus fratribus, Ismael et Esau, populum Iudaeorum abiectum esse significet. In posterioribus autem, hoc est, in Isaac et Iacob, electum populum gentium, vel eos qui ex Iudaeis in Christum credituri erant. Et quoniam hoc volens approbare, proposuerat testimonium nascentium geminorum Esau et Iacob, de quibus scriptum est: Maior serviet minori : et in Malachia legimus: Iacob dilexi, Esau autem odio habui [. 3], venientem e latere quaestionem more suo proponit, et disserit: et hac soluta, revertitur ad id, de quo coeperat disputare. Si Esau et Iacob necdum nati erant; nec aliquid egerant boni aut mali, ut vel promererentur Deum, vel offenderent: et electio eorum atque abiectio, non merita singulorum, sed voluntatem eligentis et abiicientis ostendit, quid ergo dicemus? Iniquus est Deus? Secundum illud exemplum, quo loquitur ad Moysen: Miserebor cui misertus fuero , et misericordiam praestabo, cui miserebor. Si hoc, inquit, recipimus, ut faciat Deus quodcumque voluerit, et absque merito et operibus, vel eligat aliquem, vel condemnet: ergo non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei: maxime cum eadem Scriptura, hoc est idem Deus loquatur ad Pharaonem: In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et annuntietur nomen meum in universa terra. Si hoc ita est, et pro voluntate sua miseretur Israeli, et indurat Pharaonem: ergo frustra queritur, atque causatur, nos vel bona non fecisse, vel fecisse mala: cum in potestate ipsius sit et voluntate, absque bonis et malis operibus, vel eligere aliquem, vel abiicere; praesertim cum voluntati illius humana fragilitas resistere nequeat. Quam validam quaestionem Scripturarum ratione contextam, et pene insolubilem, brevi Apostolus sermone dissolvit, dicens: O homo! tu quis es qui respondeas Deo? Et est sensus. Ex eo quod respondes Deo, et calumniam facis, et de Scripturis tanta perquiris, ut loquaris contra Deum, et iustitiam voluntatis eius incusas [al. inquiras], ostendis te liberi esse arbitrii, et facere quod vis, vel tacere, vel loqui. Si enim in similitudinem vasis fictilis te a Deo creatum putas, et illius non posse resistere voluntati: hoc considera: quia vas fictile non dicit figulo: quare me sic fecisti? Figulus enim habet potestatem de eodem luto, aut eadem massa, aliud vas in honorem facere, aliud in contumeliam. Deus autem aequali cunctos sorte generavit, et dedit arbitrii libertatem, ut faciat unusquisque quod vult, sive bonum, sive malum. In tantum autem dedit omnibus potestatem; ut vox impia disputet contra Creatorem suum, et causas voluntatis illius perscrutetur. Sin autem Deus volens ostendere iram, et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae, apta ad interitum, ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam: quos et vocavit, non solum nos ex Iudaeis, sed etiam ex gentibus, sicut in Osee dicit [Cap. 2. 24]: Vocabo non plebem meam, plebem meam; et non dilectam, dilectam: et erit in loco ubi dictum est eis: non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi , et caetera quae sequuntur Si inquit, patientia Dei induravit Pharaonem, et multo tempore poenas distulit Israelis, ut iustius condemnaret, quos tanto tempore sustinuerat, non Dei accusanda est patientia et infinita clementia, sed eorum duritia, qui bonitate Dei, in perditionem suam abusi sunt. Alioquin unus est solis calor, et secundum essentias subiacentes, alia liquefacit, alia indurat, alia solvit, alia constringit. Liquatur enim cera, et induratur lutum: et tamen caloris non est diversa natura. Sic et bonitas, et clementia Dei, vasa irae, quae apta sunt in interitum, id est populum Israel, indurat: vasa autem misericordiae, quae praeparavit in gloriam, quae vocavit, hoc est nos, qui non solum ex Iudaeis sumus, sed etiam ex gentibus, non salvat irrationabiliter, et absque iudicii veritate; sed causis praecedentibus: quia alii non susceperunt Filium Dei; alii autem recipere sua sponte voluerunt. Haec autem vasa misericordiae, non solum populus gentium est, sed etiam hi, qui ex Iudaeis credere voluerunt, et unus credentium effectus est populus. Ex quo ostenditur, non gentes eligi, sed hominum voluntates, atque ita factum est, ut impleretur illud, quod dictum est in Osce: Vocabo non plebem meam, plebem meam, hoc est, populum gentium: et quibus prius dicebatur: non plebs mea vos, nunc vocentur [al. vocantur] filii Dei vivi. Quod ne solum de gentibus dicere videretur, etiam eos qui ex Israelitica multitudine crediderunt, vasa misericordiae, et electionis appellat. Clamat enim Isaias pro Israel; Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient , hoc est, etiam si multitudo non crediderit, tamen pauci credent. Verbum enim consummatum atque breviatum in sua Deus aequitate libravit, ut humilitate, et incarnatione Christi, eos salvos faceret, qui in eum credere voluissent. Hoc ipsum et in alio loco dixit Isaias: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti fuissemus, et sicut Gomorra similes essemus . Cumque testimonia proposuisset, quibus duplex vocatio praedicitur, et gentium et populi Iudaeorum, transit ad cohaerentem disputationem, et idcirco dicit gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehendisse iustitiam, quia non superbierint, sed in Christum crediderint. Israelis autem magnam partem ideo corruisse, quia offenderit in lapidem offensionis, et petram scandali, et ignoraverit iustitiam Dei: et quaerens suam statuere iustitiam, iustitiae Dei, quae Christus est, subiici noluerit. Legi in cuiusdam Commentariis sic respondisse Apostolum ut magis implicuerit, quam solverit quaestionem. Ait enim ad id, quod proposuerat: Quid ergo dicemus? Numquid iniquitas apud Deum? Et, Non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei: Et, Cuius vult miseretur, et quem vult indurat Deus: Et, Voluntati eius quis potest resistere? Sic Apostolum respondisse: O homo, qui terra, et cinis es, audes facere quaestionem Deo? et vas fragile atque testaceum rebellas contra figulum tuum? Numquid figmentum potest dicere ei qui se finxit, quare me sic fecisti? Aut non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere, aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? Aeterno igitur silentio conticesce: et scito fragilitatem tuam, et Deo ne moveas quaestionem, qui fecit quod voluit: ut in alios clemens, in alios severus existeret. 11 CAP. XI. Quid sit quod Apostolus scribit ad Corinthios in secunda Epistula: Aliis odor mortis in mortem: aliis odor vitae in vitam; et ad haec quis tam idoneus ? Totum loci huius capitulum proponamus, ut ex praecedentibus, et sequentibus possint intelligi media, quae ex utroque contexta sunt. Cum venissem, ait, Troadem, propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum; sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam. Deo autem gratia, qui semper nos triumphat in Christo Iesu, et odorem notitiae suae per nos manifestat in omni loco; quia Christi bonus odor sumus Deo, in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt: aliis quidem odor mortis in mortem, aliis autem odor vitae in vitam. Et ad haec quis tam idoneus? Non enim sumus, sicut plurimi venundantes verbum Dei; sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo in Christo loquimur. Narrat Corinthiis quae fecerit, quae passus sit, et quomodo in cunctis Deo agat gratias, ut sub exemplo sui illos provocet ad certandum. Veni, inquit, Troadem, quae prius Troia appellabatur, ut Evangelium Christi in Asia praedicarem. Cumque mihi ostium apertum esset in Domino, hoc est, plurimi credidissent, sive per signa atque virtutes quae in me operabatur Deus, et spes esset nascentis fidei, et in Domino succrescentis, non habui requiem spiritui meo, hoc est, speratam consolationem invenire non potui, eo quod Titum fratrem meum non invenerim, sive quem ibi reperiendum putabam, sive quem ibi audieram degere, vel qui venturum esse illuc se dixerat. Quae autem fuit tanta consolatio, et quae requies spiritui in praesentia Titi, quem quia non invenit, valefaciens eis, profectus est in Macedoniam? Aliquoties diximus Apostolum Paulum virum fuisse doctissimum, et eruditum ad pedes Gamalielis , qui in Apostolorum Actibus concionatur, et dicit: Et nunc quid habetis cum hominibus istis? Si enim a Deo est, stabit, si ex hominibus, destruetur [Ibid. 5. 38. 39]. Cumque haberet scientiam sanctarum Scripturarum, et sermonis diversarumque linguarum gratiam possideret: unde ipse gloriatur in Domino, et dicit: Gratias ago Deo, quod omnium vestrum linguis magis loquor , divinorum sensuum maiestatem digno non poterat Graeci eloquii explicare sermone. Habebat ergo Titum interpretem: sicut, et beatus Petrus Marcum, cuius Evangelium, Petro narrante, et illo scribente, compositum est. Denique et duae Epistulae quae feruntur Petri, stylo inter se et charactere discrepant, structuraque verborum. Ex quo intelligimus, pro necessitate rerum, diversis eum usum interpretibus. Ergo et Paulus Apostolus contristatur: quia praedicationis suae in praesentiarum fistulam, organumque per quod Christo caneret, non invenerat: perrexitque in Macedoniam, apparuerat enim ei vir Macedo, dicens: Transiens adiuva nos; ut ibi inveniret Titum, et visitaret fratres: vel persecutionibus probaretur: hoc est enim quod dicit: Deo autem gratia, qui semper triumphat nos in Christo Iesu, et odorem notitiae suae spargit in omni loco. Triumphat nos, pro eo quod est, triumphat de nobis, sive triumphum suum agit per nos: qui in alio loco dixerat: Spectaculum facti sumus mundo, et Angelis, et hominibus . Denique narrat in consequentibus. Nam cum venissemus Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra: sed omnem tribulationem passi sumus. Foris pugnae, intus timores. Sed Deus qui consolatur humiles, consolatus est nos in adventu Titi. Non solum autem in adventu eius, sed etiam in consolatione [al. solatio]. Ergo propterea valefaciens Troianis sive Troadensibus, profectus est in Macedoniam, ut inveniret ibi Titum, et haberet interpretationis Evangeliique solatium: quem intelligimus non ibi repertum, sed post tribulationes, et persecutiones Apostoli supervenisse. Prius ergo quam venisset Titus, multa perpessus, agit gratias Deo in Christo Iesu, quem gentibus praedicabat, quod dignum se elegerit, in quo ageret triumphum Filii sui. Triumphus Dei est passio Martyrum; et pro Christi nomine cruoris effusio, et inter tormenta laetitia. Cum enim quis viderit tanta perseverantia stare Martyres, atque torqueri, et in suis cruciatibus gloriari, odor notitiae Dei disseminatur in gentes, et subit tacita cogitatio quod nisi verum esset Evangelium, nunquam sanguine defenderetur. NEQUE ENIM DELICATA et divitiis studens ac secura confessio est; sed in carceribus, in plagis, in persecutionibus, in fame, in nuditate et siti. Hic triumphus est Dei Apostolorumque victoria. Sed poterat audiens respondere: Quomodo ergo non omnes crediderunt? Prius ergo quam interrogaretur, solvit ἀνθυποφορὰν [exceptionem]; et iuxis morem suum quidquid alius obiicere potest, antequam obiiciatur edisserit. Et est sensus: Nominis Christi in omni loco bonus odor sumus Deo, et praedicationis nostrae longe lateque spirat fragrantia. Sed quia homines suo arbitrio derelicti sunt: neque enim bonum necessitate faciunt, sed voluntate, ut credentes coronam accipiant, increduli suppliciis mancipentur: ideo odor noster qui per se bonus est, virtute eorum et vitio qui suscipiunt sive non suscipiunt, in vitam transit, aut mortem: ut qui crediderint, salvi fiant, qui vero non crediderint pereant. Nec hoc mirandum de Apostolo, cum etiam de Domino legerimus: Ecce hic positus est in ruinam, et in resurectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur : solisque radios tam munda loca excipiant, quam immunda, et sic in floribus, quom do in stercore luceant: nec tamen solis radii polluuntur. Sic et Christi bonus odor, qui nunquam mutari potest, nec suam naturam amittere, credentibus vita est, incredulis mors. Mors autem non ista communis, quia cum bestiis morimur et iumentis: sed illa de qua scriptum est: Anima quae peccaverit, ipsa morietur . Ergo et vita arbitranda est non haec, qua spiramus, et incedimus, et huc illucque discurrimus; sed illa de qua David loquitur: Credo videre bona Domini in terra viventium . Deus enim vivorum est, et non mortuorum : et, Vita nostra abscondita est cum Christo in Deo. Cum autem Christus apparuerit vita nostra, tunc et nos cum illo apparebimus in gloria . Nec vobis inquit, o Corinthii, parum esse videatur, si nobis praedicantibus veritatem, alii credant, alii non credant; alii vera morte moriantur, alii vivant ea vita quae dicit: Ego sum vita. Nisi enim nos locuti essemus, nec incredulos mors, nec credentes vita sequeretur: quia difficile dignus praeco virtutum Christi inveniri potest, qui in annuntiandis illis non suam, sed eius quaerat gloriam quem praedicat. In eo autem quod se negat non esse sicut multos, qui venditent verbum Dei, ostendit esse quam plurimos, qui quaestum putant esse pietatem, et turpis lucri gratia omnia faciunt, qui devorant domos viduarum ; se autem ex sinceritate quasi missum a Deo, et praesente eo qui se miserit, omnia in Christo et pro Christo loqui: ut causa praedicationis Dei, triumphus Christi, eiusque sit gloria. Et notandum quod mysterium Trinitatis in huius capituli fine monstretur. Ex Deo enim, in Spiritu Sancto, coram Deo, Patre, in Christo loquitur. Ad comprobandum autem quod de Troade perrexerit Macedoniam, de Apostolorum Actibus ponam testimonium. Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem, et visio per noctem Paulo ostensa est. Vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, ac dicens: Transiens in Macedoniam, adiuva nos. Quod cum vidisset, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti, quod vocasset nos Deus evangelizare eis . 12 CAP. XII. Quid sit quod in Epistula scribit ad Thessalonicenses prima: Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, ut integer spiritus vester et anima et corpus, sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur . Famosa quaestio, sed brevi sermone tractanda. Supra dixerat, spiritum nolite extinguere [Ibid. 19]: quod si fuerit intellectum, statim sciemus quis iste sit spiritus, qui cum anima et corpore in die adventus Domini conservandus est. Quis enim possit credere, quod instar flammae, quae extincta desinit esse quod fuerat, extinguatur Spiritus Sanctus, et sustineat abolitionem sui, qui fuit quondam in Israel, quando per Isaiam et Ieremiam et singulos Prophetas dicere poterat: Haec dicit Dominus, et nunc in Ecclesia per Agabum loquitur: Haec dicit Spiritus Sanctus. Divisiones donorum sunt, idem vero Spiritus: et divisiones ministeriorum sunt, idem autem Dominus: et divisiones operationum, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad id quod expedit. Alii per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum: alii fides in eodem Spiritu, alii operatio virtutum, alii gratia sanitatum in uno spiritu, alii Prophetia, alii discretio spirituum. Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult . De hoc Spiritu, ne a se auferretur, rogabat David, dicens: Spiritum sanctum tuum ne auferas a me . Qui quando aufertur, non substantia sui, sed ei a quo aufertur, extinguitur. Ego puto unum atque idem significare, Spiritum nolite extinguere , et quod in alio loco scribit: Spiritu ferventes . In quo enim fervor spiritus, multiplicata iniquitate, et caritatis frigore, non tepescit, in hoc spiritus nequaquam extinguitur. Deus igitur pacis sanctificet vos per omnia, vel in omnibus, sive plenos atque perfectos: hoc enim magis sonat ὁλοτελεῖς. Deus autem appellatur pacis: quia per Christum ei reconciliati sumus; qui est pax nostra, qui fecit utraque unum : qui et in alio loco pax Dei dicitur, superans omnem sensum, quae custodit corda cogitationesque Sanctorum. Qui autem sanctificatur, sive perfectus in omnibus est, in hoc et spiritus et anima et corpus in die Domini conservatur. Corpus, si singulorum membrorum utatur officiis, verbi gratia, si operetur manus, pes ambulet, oculus videat, audiat auris, dentes cibos molant, stomachus coquat, alvus digerat, aut si nulla membrorum parte truncatum est. Et hoc quisquam potest credere Apostolum pro credentibus deprecari, ut in die iudicii integrum omnium corpus Christus inveniat: cum omnium corpora, aut morte dissoluta sint, aut si (ut quidam volunt) reperta fuerint spirantia [al. adhuc spirantia habeant], adhuc habeant debilitates suas, et maxime Martyrum, et eorum qui pro Christi nomine vel oculos effossos, vel amputatas nares, vel abscissas manus habeant? Ergo integrum corpus est, de quo diximus in alia quaestione, tenens caput, ex quo omne corpus connexum atque compactum, accipiet [al. accipit] augmentum in administrationem corporis Christi. Hoc corpus Ecclesia est. Et quicumque huius corporis tenuerit caput, et caetera membra servaverit, habebit integrum corpus: quantum accipere potest humana natura. Iuxta hunc modum et animae integritas conservanda est, quae dicere potest: Benedic anima mea Dominum, qui sanat omnes infirmitates tuas [. 3]; et de qua scriptum est: Misit verbum suum, et sanavit eos . Spiritus quoque in nobis integer conservatur, quando non erramus in spiritualibus, sed vivimus in spiritu, acquiescimus spiritui, et opera carnis mortificamus spiritu, afferimusque omnes fructus eius, caritatem, gaudium, pacem, et caetera. Aliter. Praecipitur nobis, Salomone dicente: Tu autem describe ea tripliciter in consilio et scientia; ut respondeas verbo veritatis, his qui proponunt tibi [. 21]. Triplex in corde nostro descriptio, et regula Scripturarum est. Prima, ut intelligamus eas iuxta historiam. Secunda, iuxta tropologiam. Tertia, iuxta intelligentiam spiritualem. In historia, eorum quae scripta sunt, ordo servatur. In tropologia, de littera ad maiora consurgimus, et quidquid in priori populo carnaliter factum est, iuxta moralem interpretamur locum, et ad animae nostrae emolumenta convertimus. In spirituali θεωρίᾳ ad sublimiora transimus, terrena dimittimus, de futurorum beatitudine, et coelestibus disputamus: ut praesentis vitae meditatio, umbra futurae beatitudinis sit. Quos Christus [al. Quos si Christus] tales invenerit, ut et corpore, et anima, et spiritu integri conserventur, et perfectam habeant triplicis in se scientiae veritatem, hos sua pace sanctificabit et faciet esse perfectos. Multi simpliciter hunc locum de resurrectione intelligunt, ut et spiritus, et anima, et corpus in adventu Domini integra conserventur. Alii ex hoc loco triplicem in homine volunt affirmare substantiam: Spiritus, quo sentimus, animae, qua vivimus, corporis, quo incedimus. Sunt qui ex anima tantum, et corpore subsistere hominem disserentes, spiritum in eo tertium, non substantiam velint intelligi, sed efficientiam, per quam et mens in nobis, et sensus, et cogitatio, et animus appellantur, utique non sunt tot substantiae, quot nomina. Cumque illud eis oppositum fuerit: Benedicite spiritus, et animae iustorum Domino , Scripturam non recipiunt, dicentes eam in Hebraico non haberi. Nos autem in praesenti loco (ut supra diximus) scriptum, qui cum anima et corpore integer conservatur, non substantiam Spiritus Sancti, quae non potest interire, sed gratias eius donationesque accipimus, quae nostra vel virtute, vel vitio, et acceduntur, et extinguuntur in nobis. 1 I. Cur Ioannes discipulos suos mittit ad Dominum, ut interrogarent eum, Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Cum prius ipse de eodem dixerit: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. 2 II. Quid significet quod in Matthaeo scriptum est, Arundinem quassatam non confringet; et linum fumigans non extinguet. 3 III. Quem sensum habet quod in Evangelio Matthaei scriptum est: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum. Quae est sui abnegatio: aut quomodo, qui sequitur Salvatorem seipsum negat. 4 IV. Quid vult significare quod in eodem Matthaeo scriptum est: Vae praegnantibus, et nutrientibus in illis diebus: Et, Orate ut non fiat fuga vestra in hyeme, vel sabbato. 5 V. Quid sibi velit quod scriptum est in Evangelio secundum Lucam: Et non receperunt, quia facies eius erat vadens Ierusalem. 6 VI. Quid sit villicus iniquitatis, qui Domini voce laudatus est. 7 VII. Quo sensu accipiendum est, quod in Epistula legimus ad Romanos: Vix enim pro iusto quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori? 8 VIII. Quid sibi vult quod ad Romanos scribit Apostolus: Occasione accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. 9 IX. Quare Apostolus Paulus in eadem ad Romanos scribit Epistula: Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, et reliqua. 10 X. Quid sibi velit quod idem Apostolus ad Colossenses scribit: Nemo vos superet, volens in humilitate mentis, et religione Angelorum, et reliqua. 11 XI. Quid est quod idem Apostolus ad Thessalonicenses scribit: Nisi discessio venerit primum, et revelatus fuerit homo peccati, et reliqua. 0 PRAEFATIO. Filius meus Apodemius, qui interpretationem nominis sui, longa ad nos veniens navigatione, signavit, et de Oceani littore, atque ultimis Galliarum finibus, Roma praeterita, quaesivit Bethleem, ut inveniret in ea coelestem panem, et saturatus eructaret in Domino, ac diceret: Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi , detulit mihi in parva schedula maximas quaestiones, quas a te datas, mihique tradendas diceret. Ad quarum lectionem intellexi studium Reginae Saba in te esse completum, quae de finibus terrae venit audire sapientiam Salomonis [Matth. 12. 42]. Non quidem ego Salomon, qui et ante se, et post se, cunctis hominibus praefertur sapientia; sed tu Regina appellanda es [al. ex] Saba, in cuius mortali corpore non regnat peccatum, et quae ad Dominum tota mente conversa, audies ab eo: Convertere, convertere Sunamitis . Etenim Saba in lingua nostra conversionem sonat. Simulque animadverti, quod quaestiunculae tuae de Evangelio tantum et de Apostolo propositae, indicant te veterem Scripturam aut non satis legere, aut non satis intelligere, quae tantis obscuritatibus, et futurorum typis obvoluta est, ut omnis interpretatione egeat: et porta orientalis, de qua verum lumen exoritur, et per quam Pontifex ingreditur et egreditur, semper clausa sit [. 2. ] [et 44. 1], et soli Christo pateat , qui habet clavem David, qui aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit, ut illo reserante introeas cubiculum eius, et dicas, Introduxit me rex in cubiculum suum . Praeterea satis miratus sum, cur purissimo fonte vicino relicto, nostri tam procul rivuli fluenta quaesicris, et omissis aquis Siloe, quae vadunt cum silentio , desiderares [al. desideras] aquas Sihor, quae turbidis saeculi huius vitiis sordidantur. Habes istic sanctum virum Alethium Presbyterum, qui viva, ut aiunt, voce, et prudenti disertoque sermone possit solvere quae requiris: nisi forte peregrinas merces desideras, et pro varietate gustus, nostrorum quoque condimentorum te alliamenta delectant. Aliis dulcia placent, nonnullos subamara delectant, horum stomachum acida renovant, illorum salsa sustentant. Vidi ego nauseam, et capitis vertiginem antidoto, quae appellatur πικρὰ, saepe sanari, et iuxta Hippocratem, contrariorum contraria esse remedia. Itaque nostram amaritudinem, illius nectareo melle curato, et mitte in Mara lignum crucis, senilemque pituitam iuvenili austeritate compesce, ut possis laeta cantare: Quam dulcia gutturi meo eloquia tua, super mel ori meo . 1 CAPUT PRIMUM. Cur Ioannes discipulos suos mittit ad Dominum, ut interrogent eum: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus [et Luc. 7. 20]? Cum prius ipse de eodem dixerit: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi . De hac Quaestione in Commentariis Matthaei plenius diximus. Unde apparet quae haec interrogas, ipsa te volumina non habere. Tamen stringendum est breviter, ne omnino tacuisse videamur. Ioannes mittebat discipulos suos in vinculis constitutus, ut sibi quaerens, illis disceret; et capite truncandus, illum doceret esse sectandum, quem interrogatione sua magistrum omnium fatebatur. Neque enim poterat ignorare, quem ignorantibus ante monstraverat, et de quo dixerat: Qui habet sponsam, sponsus est [Ibid. 3. 29]; Et, Cuius non sum dignus calceamenta portare ; Et, Illum oportet crescere, me autem minui . Deumque Patrem intonantem audierat: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui [Ibid. 3. 30]. Quod autem dicit: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ? hunc quoque sensum habere potest: Scio quod ipse sis, qui tollere venisti peccata mundi: sed quia ad inferos descensurus sum, etiam hoc interrogo, utrum et illuc ipse descendas, an impium sit hoc de Filio Dei credere, aliumque missurus sis? Hoc autem scire desidero: ut qui te in terris hominibus nuntiavi, etiam inferis nuntiem, si forte venturus es. Tu enim es, qui venisti dimittere captivitatem, et solvere eos, qui in vinculis tenebantur. Cuius sciscitationem Dominus intelligens, operibus magis quam sermone respondet: et Ioanni praecipit nuntiari, videre caecos, ambulare claudos, leprosos mundari, surdos audire, mortuos surgere, et (quod his maius est) pauperes evangelizari [et Luc. 7]. Pauperes autem vel humilitate, vel divitiis: ut nulla inter pauperem divitemque distantia sit salutis; sed omnes vocentur aequaliter. Quodque infert: Beatus qui non fuerit scandalizatus in me , non Ioannem, sed discipulos eius percutit, qui prius accesserant ad eum, dicentes: Quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant [et Luc. 5. 33]? Et ad Ioannem: Magister, cui tu praebuisti testimonium iuxta Iordanem, ecce discipuli eius baptizant, et plures veniunt ad eum . Quo dicto livorem significant de signorum magnitudine, ex invidiae mordacitate venientem: cur baptizatus a Ioanne, ipse audeat baptizare; et multo amplior ad eum turba concurrat, quam prius venerat ad Ioannem. Et ne forsitan plebs nesciens, hoc dicto Ioannem suggillari arbitraretur, in illius laudes perorat: et coepit de Ioanne ad turbas dicere circumstantes: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? Sed quid existis in solitudinem videre? hominem mollibus vestitum [et 8] [et Luc. 7. 24 ] [et 25]? et reliqua. Cuius dicti hic sensus est: Numquid ad hoc existis in eremum, ut videretis hominem instar arundinis ventorum flatu, in partes varias inclinari? ut quem ante laudaverat, de eo nunc dubitet: et de quo prius dixerat: Ecce Agnus Dei, nunc interroget, utrum ipse an alius sit, qui vel venerit, vel venturus sit? Et quia omnis praedicatio falsa sectatur lucra, et gloriam quaerit humanam, ut per gloriam nascantur compendia: asserit cum camelorum vestitum pilis, nulli posse adulationi succumbere; et qui locustis vescitur ac melle silvestri , nec opes neque alias terrenas delicias quaerere, rigidamque et austeram vitam, aulas vitare palatii, quas quaerunt qui purpura et bysso et serico et moltibus vestiuntur. Dicitque eum non solum Prophetam, qui soleat ventura praedicere; sed plus esse quam Prophetam: quia quem illi venturum esse dixerant, hic venisse monstravit, dicens: Ecce Agnus Dei, qui tollit peccata mundi : praesertim cum ad fastigium Prophetale Baptistae accesserit privilegium; ut qui dixerat: Ego a te debeo baptizari , ipse eum baptizaverit: non praesumptione maioris, sed obedientia discipuli, ac timore servi. Cumque inter natos mulierum, nullum asserat Ioanne surrexisse maiorem , se, qui de Virgine procreatus est, maiorem esse commemorat: sive omnem Angelum in coelis qui minimus est, in terris cunctos homines anteire. Nos enim in Angelos proficimus; et non Angeli in nos: sicut quidam stertentes sopore gravissimo somniant. Nec sufficit hoc in Ioannis laudibus, nisi ipse praedicans baptismum poenitentiae, prius dixisse referatur: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum . Unde a diebus praedicationis eius, regnum coelorum vim patitur [Ibid. 11. 12]; ut qui homo natus est. Angelus esse desideret; et terrenum animal, coeleste quaerat habitaculum. Lex enim et Prophetae usque ad Ioannem prophetaverunt [Ibid. 13]: non quod Ioannes Prophetarum sit finis et Legis, sed ille qui Ioannis testimonio praedicatus est. Ioannes autem secundum mysterium, quod in Malachia scriptum est [Cap. 4. v. 5], Ipse est Elias, qui venturus est : non quod eadem anima (ut Haeretici suspicantur) et in Elia et in Ioanne fuerit: sed quod eamdem habuerit Sancti Spiritus gratiam, zona cinctus ut Elias, vivens in eremo ut Elias: persecutionem passus ab Herodiade, ut ille sustinuit ab Iezabel: ut quomodo Elias secundi praecursor adventus est, ita Ioannes venturum in carne Dominum Salvatorem, non solum in eremo, sed etiam in matris utero salutarit, et exultatione corporis nuntiarit. 2 CAP. II. Quid significet quod in Matthaeo scriptum est: 'Arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet' . Ad cuius expositionem loci, totum quod Matthaeus de Isaia Propheta assumit testimonium ponendum est, et ipsius verba Isaiae : iuxta Septuaginta interpretes, ipsumque Hebraicum, cui Theodotio, Aquila, Symmachusque consentiunt. Sic ergo de quatuor Evangelistis, solus Matthaeus posuit: 'Iesus autem sciens, secessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes: et praecepit eis, ne manifestum eum facerent; ut impleretur quod dictum est per Isaiam Prophetam [Cap. 42. v. 1. et seqq.], dicentem: Ecce puer meus quem elegi: dilectus meus, in quo bene complacuit animae meae. Ponam spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nuntiabit. Non contendet, neque clamabit, neque audiet quisquam in plateis vocem eius. Arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec eiiciat ad victoriam iudicium: et in nomine eius gentes sperabunt' . Pro quo in Isaia iuxta Septuaginta Interpretes sic scriptum est: 'Iacob puer meus, suscipiam cum. Israel electus meus, suscepit eum anima mea. Dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet. Non clamabit, neque dimittet, nec audietur foris vox eius. Arundinem confractam non conteret, et linum fumigans non extinguet: sed in veritate proferet iudicium. Splendebit, et non quassabitur, donec ponat super terram iudicium: et in nomine eius gentes sperabunt.' Nos autem ex Hebraeo ita vertimus, 'Ecce puer [al. servus] meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. Dedi spiritum meum super eum: iudicium gentibus proferet. Non clamabit, neque accipiet personam, neque audietur foris vox eius. Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non extinguet. In veritate educet iudicium. Non erit tristis neque turbulentus, donec ponat in terra iudicium: et legem eius insulae expectabunt.' Ex quo apparet Matthaeum Evangelistam, non veteris interpretationis auctoritate constrictum, dimisisse Hebraicam Veritatem: sed quasi Hebraeum ex Hebraeis, et in Lege Domini doctissimum ea gentibus protulisse, quae in Hebraeo legerat. Si enim sic accipiendum est, ut Septuaginta Interpretes ediderunt: Iacob puer meus, suscipiam eum: Israel electus meus, suscepit eum anima mea, quomodo in Iesu intelligimus esse completum, quod de Iacob, et de Israel scriptum est? Quod beatum Matthaeum non solum in hoc testimonio, sed etiam in alio loco fecisse legimus: Ex Aegypto vocavi filium meum : pro quo Septuaginta transtulerunt: Ex Aegypto vocavi filios eius. Quod utique, nisi sequamur Hebraicam Veritatem, ad Dominum Salvatorem non pertinere, manifestum est. Sequitur enim: Ipsi autem immolabant Baalim. Quod autem de assumpto testimonio in Evangelio minus est: splendebit, et non quassabitur, donec ponat super terram iudicium, videtur mihi accidisse primi scriptoris errore, qui legens superiorem sententiam in verbo iudicii esse finitam, putavit inferioris sententiae ultimum verbum esse iudicium: et pauca verba quae in medio, hoc est, inter iudicium, et iudicium fuerant, praetermisit. Rursumque quod apud Hebraeos legitur: Et in lege eius sperabunt insulae, Matthaeus sensum potius quam verba interpretans, pro lege, et insulis, nomen posuit, et gentes. Et hoc non solum in praesenti loco, sed ubicumque de veteri Instrumento Evangelistae et Apostoli testimonia protulerunt, diligentius observandum est: non eos verba secutos esse, sed sensum: et ubi Septuaginta ab Hebraico discrepant, Hebraeum sensum suis expressisse sermonibus. Puer igitur Dei omnipotentis iuxta dispensationem carnis assumptae, qua [al. quae] ad nos mittitur, Salvator est appellatus. Ad quem et in alio loco dicit Pater: Magnum tibi est vocari puerum meum, ut congreges tribus Iacob . Haec [al. Hic] est vinea Sorec, quae interpretatur, electa. Hic est filius amantissimus, in quo sibi complacuit anima Dei: non quod Deus animam habeat; sed quod in anima omnis Dei monstretur affectus. Et non mirum, si in Deo anima nominetur, cum universa humani corporis membra, secundum leges tropologiae, et diversas intelligentias, habere dicatur. Posuit quoque spiritum suum super eum: Spiritum Sapientiae, et intelligentiae, spiritum consilii, et fortitudinis, spiritum sapientiae, et pietatis, et timoris Domini : qui in specie columbae descendit super eum: de quo et Ioannes Baptista a Deo Patre audisse se narrat: Super quem videris Spiritum Sanctum descendentem, et manentem super eum, ipse est . Et Iudicium gentibus nuntiabit; de quo, et in Psalmis: Deus iudicium tuum regi da, et iustitiam tuam filio regis . Qui et ipse loquitur in Evangelio: Non enim Pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio . Non contendet: sicut agnus ductus est ad victimam: non contendet in subversione audientium. Neque clamabit, iuxta illud quod Paulus Apostolus scribit: Omnis clamor, et ira, et amaritudo auferatur a vobis . Non clamabit: quia Israel non fecit iudicium, sed clamorem. Neque audiet quisquam in plateis, sive foris, vocem eius. Omnis enim gloria filiae regis ab intus : Et, Arcta, et angusta via est, quae ducit ad vitam . Unde in plateis vox illius non auditur, in quibus confidenter agit sapientia, latam spatiosamque viam non ingrediens, sed arguens atque condemnans. Unde et his qui foris erant, non sua voce, sed per parabolas loquebatur: Arundinem, inquit, quassatam non confringet; sive (ut Septuaginta transtulerunt) calamum fractum non conteret. Calamus fractus qui fuit antea vocalis, et in laudes Domini concinebat, appellandus est Israel, qui quoniam [al. quondam] impegit in angularem lapidem, et cecidit super eum, fractusque in illo est; propterea dicitur de eo: Increpa Domine bestias calami : et in Iesu volumine torrens appellatur cannae, id est, calami; qui aquas habet turbidas, quas elegit Israel, purissima contemnens fluenta Iordanis: reversusque mente in Aegyptum, et desiderans coenosam ac palustrem regionem, peponesque, et cepe, et allia, et cucumeres, ollasque Aegyptiarum carnium, rectissime per Isaiam appellatur calamus fractus: cui qui inniti voluerit, pertundetur manus eius. Qui enim post adventum Domini Salvatoris Evangelicae interpretationis spiritum derelinquens, in Iudaicae litterae morte requiescit, istius cuncta opera vulnerantur. Linum quoque fumigans non extinguet, populum de gentibus congregatum, qui extincto legis naturalis ardore, fumi amarissimi, et qui noxius oculis est, tenebrosaeque caliginis involvebatur erroribus. Quem non solum non restinxit et redegit in cinerem, sed e contrario de parva scintilla, et pene moriente, maxima suscitavit incendia; ita ut totus orbis arderet igne Domini Salvatoris, quem venit mittere super terram, et in omnibus ardere desiderat . Secundum tropologiam quid nobis videretur de hoc loco, in Commentariolis Matthaei breviter annotavimus. Iste autem qui arundinem quassatam non confregit, et linum fumigans non extinxit, iudicium quoque perduxit ad victoriam , cuius iudicia vera sunt, iustificata in semetipsis , ut iustificetur in sermonibus suis, et vincat cum iudicatur , et tamdiu lumen praedicationis eius in mundo resplendeat, nulliusque conteratur, et vincatur insidiis, donec ponat in terra iudicium, et impleatur illud quod scriptum est: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra . Et, In nomine eius gentes sperabunt ; sive in lege eius sperabunt insulae [Ibid. 42. 4]. Quomodo enim insulae turbine flatuque ventorum, et crebris tempestatibus feriuntur quidem, sed non subvertuntur, in exemplum Evangelicae domus, quae supra petram robusta mole fundata est [et Luc. 6], ita et Ecclesiae quae sperant in lege, et in nomine Domini Salvatoris, loquuntur per Isaiam: Ego civitas firma, civitas quae non oppugnatur . 3 CAP. III. Quem sensum habeat, quod in Evangelista Matthaeo scriptum est: Si quis vult venire post me, abneget semetipsum . Quae est sui abnegatio? aut quomodo qui sequitur Salvatorem, seipsum abnegat? De quo in tertio Commentariorum eiusdem Matthaei libro, ita breviter locutus sum: Qui deponit veterem hominem cum operibus suis negat seipsum, dicens: Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus : tollitque crucem suam et mundo crucifigitur. Cui autem mundus crucifixus est, sequitur Dominum crucifixum. Quibus nunc addere possumus: postquam ostendit discipulis quod oporteret eum ire Ierusalem, et multa pati a Sacerdotibus et Scribis, et principibus Sacerdotum et occidi, assumens eum Petrus, coepit increpare et dicere: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc. Qui conversus, dicit Petro: Vade post me Satana, scandalum es mihi: quia non sapis quae Dei sunt, sed quae hominum . Humano quippe timore perterritus, passionem Domini formidabat. Et quomodo, audiens multa pati, et occidi, timebat: sic audiens, et tertia die resurgere, gaudere debuerat, et tristitiam passionis, resurrectionis gloria mitigare. Unde illo pro timore correpto, loquebatur ad omnes discipulos, sive, convocavit turbam cum discipulis suis, ut Marcus posuit; aut iuxta Lucam, dicebat ad cunctos: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum; et tollat crucem suam, et sequatur me . Cuius exhortationis hic sensus est: Non est delicata in Deum et secura confessio. Qui in me credit, debet suum sanguinem fundere. Qui enim perdiderit animam suam in praesenti, lucrifaciet eam in futuro . Quotidie credens in Christum, tollit crucem suam, et negat seipsum. Qui impudicus fuit, versus ad castitatem, temperantia luxuriam negat. Qui formidolosus et timidus, assumpto robore fortitudinis, priorem se esse nescit. Iniquus si sequatur iustitiam, negat iniquitatem. Stultus si Christum confiteatur Dei virtutem et Dei sapientiam, negat stultitiam . Quod scientes, non solum persecutionis tempore et necessitate martyrii, sed in omni conversatione, opere, cogitatione, sermone, negemus nosmetipsos quod ante fuimus; et confiteamur eos, qui in Christo renati sumus. Idcirco enim Dominus crucifixus est, ut et nos qui credimus in eum, et peccato mortui sumus, crucifigamur cum ipso, dicamusque quod Apostolus Paulus docuit: Cum Christo crucifixus sum . Et: Mihi autem absit gloriari, nisi in Cruce Domini nostri Iesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo . Qui cum Christo crucifixus est, spoliet principatus et potestates, et triumphet eas in ligno. Unde et in Evangelio secundum Matthaeum, in typum eorum qui in Domino credituri erant, et se cum illo crucifixuri, Simon Cyrenaeus portat crucem eius; quam iuxta alios Evangelistas prior ipse portavit. 4 CAP. IV. Quid vult significare, quod in eodem Matthaeo scriptum est, Vae praegnantibus, et nutrientibus in illis diebus. Et: Orate ne fiat fuga vestra hyeme vel sabbato [. 20]. Quod ex superioribus pendere manifestum est. Cum enim Evangelium Christi cunctis gentibus fuerit praedicatum, et venerit consummatio, viderintque abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele Propheta, stantem in loco sancto : tunc praecipitur his, qui in Iudaea sunt, ut fugiant ad montes; et qui in tecto, ne descendant tollere aliquid de domo sua; et qui in agro, ne revertantur auferre tunicam suam. De quibus in Commentariis eiusdem Matthaei plenius diximus. Statimque coniungitur: Vae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. In quibus diebus? quando abominatio desolationis steterit in loco sancto. Quod quidem iuxta litteram de adventu Antichristi praedicari, nulli dubium est: quando persecutionis magnitudo compellit fugere, et graves uteri, parvulique lactentes fugam retardant. Licet quidam Titi et Vespasiani adversus Iudaeos, et praecipue Ierusalem obsidionem pugnamque significari velint. Hyemem quoque et sabbatum, sic interpretantur, ne eo tempore fugere compellantur, quando duritia frigoris in agris, et in desertis locis, fugientes latere non patitur: et observatio sabbati, aut praevaricatores facit, si fugiant; aut hostium gladiis subiacere, si sabbati otium, et praecepta servaverint. Nos autem audientes Dominum Salvatorem, ut qui in Iudaea sunt, ad montana confugiant, ipsi quoque oculos levemus [al. levamus] ad montes, de quibus scriptum est: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi . Et in alio loco: Fundamenta eius in montibus sanctis : Et, Montes in circuitu eius, et Dominus in circuitu populi sui : Et, Non potest latere civitas super montem posita , et discalciemus non pelle litterae, nudisque pedibus cum Moyse ascendentes montem , dicamus: Transiens videbo visionem hanc magnam ; ut possimus intelligere praegnantes animas, quae de semine doctrinarum et sermonis Dei, initia fidei conceperunt, et dicunt cum Isaia: A timore tuo Domine concepimus, et parturivimus, et peperimus spiritum salutis tuae, quem fecisti super terram . Sicuti enim semina paulatim formantur in uteris: et tamdiu non putatur [al. reputatur] homo, donec elementa confusa suas imagines membraque suscipiant: ita sensus ratione conceptus, nisi in opera proruperit, adhuc in ventre retinetur; et cito abortio perit, cum viderit abominationem desolationis [Matth. 24. 15] [Marc. 13. 14] stantem in Ecclesia, et Satanam transfigurari in Angelum lucis . De istiusmodi foetibus Paulus loquitur dicens: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis . Has ergo reor iuxta mysticos intellectus esse mulieres, de quibus idem Apostolus scribit: Mulier seducta in transgressione facta est. Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserint in fide et caritate et sanctitate cum pudicitia [. 15]. Quae si de sermone divino aliquando generarit, necesse est, quae generata sunt, crescere; et primum accipere lac infantiae , donec perveniant ad solidum cibum, et ad maturam aetatem plenitudinis Christi . Omnis enim qui lacte alitur, imperitus est in ratione iustitiae: parvulus enim est. Hae igitur animae quae necdum pepererunt, sive quae necdum potuerunt quae generata sunt alere; cum viderint sermonem haereticum stantem in Ecclesia, cito scandalizantur et pereunt: et in tempestate atque persecutionibus permanere non possunt, praesertim si otium habuerint bonorum operum, et non ambulaverint in via, quae Christus est . De hac abominatione haereticae perversaeque doctrinae dicebat Apostolus, quod homo iniquitatis et adversarius elevet se contra omne quod dicitur Deus et religio, ita ut audeat stare in Templo Dei, et ostendere se quod ipse sit tanquam Deus : cuius adventus secundum operationem Satanae; et ea quae concepta sunt facit perire abortio; et quae sunt nata, ad pueritiam et ad perfectam aetatem pervenire non posse. Quamobrem orandus est Dominus, ne in exordio fidei et crescentis aetatis oriatur hiems, de qua scriptum est: Hiems transiit, imber abiit sibi ; ne otio torpeamus: sed imminente naufragio, suscitemus dormientem Dominum, atque dicamus: Praeceptor salva nos, perimus . 5 CAP. V. Quid sibi velit, quod scriptum est in Evangelio secundum Lucam: Et non receperunt eum: quoniam facies eius erat vadens in Ierusalem . Festinans Dominus pergere in Ierusalem, ut complerentur dies assumptionis eius, et Pascha celebraret, de quo dixerat: Desiderio desideravi hoc Pascha comedere vobiscum antequam patiar [Ibid. 22. 15], et bibere calicem, de quo ait: Calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum ? omnemque doctrinam suam patibulo roboraret, iuxta illud quod scriptum est: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum [Ibid. 12. 32]; obfirmavit faciem suam, ut iret Ierusalem. Obfirmatione enim et fortitudine opus est ad passionem sponte properanti. Unde et Ezechieli, cui dixerat Deus: Fili hominis in medio scorpionum tu habitas, et ne timeas eos: obfirmavi, inquit, faciem tuam, et dedi faciem tuam aeneam, et frontem tuam ferream [. et 3. 9]; ut si forsitan surrexisset contra eum malleus universae terrae, quasi incus durissima resisteret, malleumque contereret, de quo scriptum est: Quomodo confractus est, et contritus est malleus universae terrae ? Et misit nuntios, id est, Angelos ante faciem suam . Iustum enim erat ut Dei Filio Angeli ministrarent. Sive Angelos, Apostolos vocat: quia et Ioannes praecursor Domini, Angelus appellatus est [et Matth. 11]. Cumque ingressi essent vicum Samariae, ut praepararent ei, non susceperunt illum: quia facies eius erat vadens in Ierusalem. Hostili inter se Samaritani atque Iudaei discordant odio, et cum omnes oderint gentes, proprio contra se furore bacchantur, dum utrique de Legis possessione contendunt, et intantum se mutuo persequuntur, ut postquam Iudaei de Babylonia sunt reversi, aedificationem Templi, Samaritani semper impedierint. Cumque vellent et ipsi cum eis aedificare Templum, responderunt Iudaei: Non licet nobis et vobis aedificare domum Domini [1. Esdr. 4]. Denique pro summa iniuria Pharisaei exprobrabant Domino: Nonne daemonium habes, et Samaritanus es? . Et in parabola de Ierusalem descendentis Iericho, Samaritanus ponitur pro signo atque miraculo, quod malus bene fecerit : et ad puteum Samaritanae scriptum est: Non enim coutuntur Samaritani Iudaeis . Videntes ergo Samaritae Dominum Ierusalem pergere, id est, ad hostes suos, quod audierant a discipulis eius, qui ad parandum hospitium venerant, Iudaeum esse cognoscunt: et quasi Iudaeum atque alienum, et eum qui ad inimicos pergeret, suscipere noluerunt. Quanquam, et alia nobis subiiciatur intelligentia, quod voluntatis Domini fuerit, non suscipi a Samaritis, quia festinabat ire Ierusalem, ibique pati, et sanguinem fundere, ne occupatus susceptione Samaritica, et doctrina gentis illius, passionis differret diem, ad quam venerat sustinendam. Unde dicit et alio loco: Non veni nisi ad oves perditas domus Israel . Et Apostolis praecepit: Civitatem Samaritanorum non intrabitis [Ibid. 10. 5], volens tollere omnem occasionem persecutionis Iudaicae: ne postea dicerent, crucifiximus eum, quia se inimicis nostris, et hostibus iunxerat. Facies igitur eius erat pergentis Ierusalem. Et idcirco iuxta aliam intelligentiam, non receperunt eum Samaritae: quia festinabat ingredi Ierusalem. Ut autem eum non reciperent, fuit Dominicae voluntatis. Denique Apostoli in Lege versati, in qua tantum iustitiam noverant, oculum pro oculo, dentem pro dente, ulcisci nituntur iniuriam, et imitari Eliam, ad cuius vocem duos pentecontarchos militum ignis absumpserat: dicuntque ad Dominum: Vis, dicimus, ut ignis descendat de coelo, et consumat eos ? Pulchre, Vis, inquiunt, dicimus: nam et Elias dixerat: Si homo Dei sum, ignis descendat de coelo super vos . Ergo ut Apostolorum sermo efficientiam habeat, voluntatis est Domini. Nisi enim ille iusserit, frustra dicunt Apostoli, ut ignis descendat super eos, et quodammodo verbis aliis hoc loquuntur. Si ad servi Eliae iniuriam ignis descendit de coelo, et non Samaritas, sed Iudaeos consumpsit incendium, quanto magis ad contemptum Filii Dei, in impios Samaritas debet flamma saevire? E regione Dominus, qui non ad iudicandum venerat; sed ad salvandum, non in potestate, sed in humilitate, non in Patris gloria, sed in hominis vilitate, increpat eos, quod non meminerint doctrinae suae, et bonitatis Evangelicae, in qua dixerat: Qui te percusserit in maxillam, praebe ei et alteram : Et, Diligite inimicos vestros . 6 CAP. VI. Alteram de Evangelio Lucae [Cap. 16. v. 1. et sqq.] quaestiunculam proposuisti: quis sit villicus iniquitatis, qui Domini voce laudatus est. Cuius cum vellem scire rationem, et de quo fonte processerit, revolvi volumen Evangelicum, et inter caetera reperi; quod appropinquantibus Salvatori publicanis, et peccatoribus, ut audirent eum, murmurabant Pharisaei et Scribae, dicentes: Quare iste peccatores suscipit, et comedit cum eis ? Qui locutus est eis parabolam centum ovium, et unius perditae, quae inventa pastoris humeris reportata est. Et cur esset proposita, statim intulit: Dico vobis, sic erit gaudium in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, magis quam super nonaginta novem iustis, qui non habent opus poenitentia. Aliam quoque parabolam decem drachmarum uniusque perditae, et repertae cum proposuisset, simili eam fine complevit. Sic dico vobis, gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. Tertiam quoque parabolam proposuit hominis habentis duos filios, et dividentis inter eos substantiam. Cumque minor facultatibus perditis, egere coepisset, et comedere siliquas, porcorum cibum, reversus ad patrem, susceptus ab eo est. Frater quoque invidens senior, patris voce correptus est, quod laetari debuerit, et gaudere, quia frater eius mortuus fuerat, et revixit: perditus erat, et inventus est. Has tres parabolas contra Pharisaeos, et Scribas locutus est, qui nolebant recipere poenitentiam peccatorum, et Publicanorum salutem. Dicebat autem, inquit, et ad discipulos suos [Ibid. 16. 1], haud dubium, quin parabolam, sicut prius ad Scribas, et Pharisaeos: qua parabola ad clementiam discipulos hortaretur, et aliis diceret verbis: Dimitte, et dimittetur vobis ; ut in Oratione Dominica libera fronte poscatis, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris . Quae est ergo parabola ad clementiam discipulos cohortantis? Homo quidam erat dives, qui habebat villicum sive dispensatorem, hoc enim οἰκονόμος significat. Villicus autem proprie villae gubernator est, unde et a villa villicus nomen accepit. Οἰκονόμος autem tam pecuniae, quam frugum, et omnium quae dominus possidet, dispensator est. Unde, et οἰκονομικὸς Xenophontis pulcherrimus liber est, qui non gubernationem villae, sed dispensationem universae domus (Tullio interpretante) significat. Iste igitur dispensator accusatus est ad dominum suum, quod dissiparet substantiam eius. Quo vocato dixit: Quid hoc undio de te? Redde rationem dispensationis tuae, neque enim ultra mea poteris dispensare. Quid dixit intra semetipsum: Quid faciam, quia dominus meus aufert a me dispensationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco. Scio quid faciam, ut quando sublata mihi fuerit dispensatio, suscipiant me in domos suas. Vocavit itaque singulos debitores domini sui, et dixit primo: Quantum debes Domino meo? Qui dixit ei: Centum batos olei. Ait illi: Tolle cautionem tuam, et sedens cito, scribe quinquaginta. Deinde ad alium locutus est: Tu autem quantum debes? At ille respondit: Centum coros tritici. Dixitque ei: Tolle cautionem tuam, et scribe octoginta. Et laudavit Dominus villicum, sive dispensatorem iniquitatis, quod prudenter fecerit: quia filii saeculi huius prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua. Et ego dico vobis, facite vobis amicos de iniquo mamona: ut quando defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Qui fidelis est in parvo, et in multo fidelis est. Qui minimo iniquus est, et in multo iniquus erit. Si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis, quod verum est, quis credet vobis? Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis? Nemo servus potest duobus Dominis servire: aut enim unum habebit odio, et alterum diliget: aut unum audiet, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire, et mamonae. Audiebant autem haec omnia Pharisaei, qui erant avari, et subsannabant illum. Totum parabolae huius textum posui, ut non nobis intelligentiam aliunde quaeramus, et in parabola certas nitamur invenire personas; sed interpretemur eam quasi parabolam, hoc est similitudinem, quae ab eo vocatur quod alteri παραβάλλεται, hoc est, assimilatur, et quasi umbra praevium veritatis est. Si ergo dispensator iniqui mamonae, Domini voce laudatur, quod de re iniqua sibi iustitiam praepararit: et passus dispendia Dominus, laudat dispensatoris prudentiam, quod adversus Dominum quidem fraudulenter, sed pro se prudenter egerit: quanto magis Christus qui nullum damnum sustinere potest, et pronus est ad clementiam, laudabit discipulos suos, si in eos qui credituri [al. crediti] sibi sunt, misericordes fuerint? Denique post parabolam intulit: Et ego vobis dico, facite vobis amicos de iniquo mamona. Mamona autem, non Hebraeorum, sed Syrorum lingua, divitiae nuncupantur, quod de iniquitate collectae sint. Si ergo iniquitas bene dispensata vertitur in iustitiam: quanto magis sermo divinus, in quo nulla est iniquitas, qui et Apostolis creditus est, si bene fuerit dispensatus, dispensatores suos levabit in coelum? Quamobrem sequitur: Qui fidelis est in minimo, hoc est in carnalibus, et in multis fidelis erit, hoc est in spiritualibus. Qui autem in parvo iniquus est, ut non det fratribus ad utendum, quod a Deo pro omnibus est creatum; iste et in spirituali pecunia dividenda iniquus erit; ut non pro necessitate, sed pro personis doctrinam Domini dividat. Si autem, inquit, carnales divitias quae labuntur, non bene dispensatis, veras aeternasque divitias doctrinae Dei, quis credet vobis? Et si in his quae aliena sunt (alienum autem est a nobis omne quod saeculi est) infideles fuistis, ea quae vestra sunt, et proprie deputata homini, quis vobis credere poterit? Unde corripit avaritiam, et dicit eum qui amat pecuniam. Deum amare non posse. Igitur et Apostolis, si velint amare Deum, pecunias esse contemnendas. Unde Scribae et Pharisaei qui erant avari, adversum se dictam intelligentes parabolam, subsannabant eum: carnalia, ut certa et praesentia, spiritualibus ac futuris, et quasi incertis praeponentes, Theophilus Antiochenae Ecclesiae septimus post Petrum Apostolum Episcopus, qui quatuor Evangelistarum in unum opus dicta compingens, ingenii sui nobis monumenta dimisit [al. reliquit], haec super hac parabola in suis Commentariis est locutus. 'Dives qui habebat villicum, sive dispensatorem, Deus omnipotens est, quo nihil est ditius. Huius dispensator est Paulus, qui ad pedes Gamalielis sacras Litteras didicit , et Legem Dei susceperat dispensandam. Qui cum coepisset credentes in Christo persequi, ligare, occidere, et omnem Domini sui dissipare substantiam, correptus a Domino est: Saule, Saule quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare [. 5]. Dixitque in corde suo: Quid faciam? quia qui magister fui, et villicus, cogor esse discipulus et operarius. Fodere non valeo. Omnia enim mandata Legis, quae terrae incubabant, cerno destructa: et Legem atque Prophetas usque ad Ioannem Baptistam esse finitos. Mendicare erubesco, ut qui doctor fueram Iudaeorum, cogar a gentibus et a discipulo Anania, salutis ac fidei mendicare doctrinam. Faciam igitur quod mihi utile esse intelligo: ut postquam proiectus fuero de villicatione mea, recipiant me Christiani in domos suas. Coepitque eos qui prius versabantur in Lege, et sic in Christum crediderant , ut arbitrarentur se in Lege iustificandos, docere Legem abolitam , Prophetias praeterisse, et quae antea pro lucro fuerant, reputari in stercora . Vocavit itaque duos de pluribus debitoribus. Primum, qui debebat centum balos olei, eos videlicet qui fuerant ex gentibus congregati, et magna indigebant misericordia Dei; et de centenario numero (qui plenus est atque perfectus) fecit eos scribere quinquagenarium, qui proprie poenitentium est, iuxta iubilaeum, et illam in Evangelio parabolam, in qua alteri quingenti, alteri quinquaginta denarii dimittuntur. Secundum autem vocavit populum Iudaeorum, qui tritico mandatorum Dei nutritus erat, et debebat ei centenarium numerum, et coegit, ut de centum, octoginta faceret, id est crederet in Domini resurrectione, quae octavae diei numero continetur, et de octo completur decadibus: ut de sabbato Legis transiret ad primam sabbati. Ob hanc causam a Domino praedicatur, quod bene fecerit; et pro salute sua in Evangelii clementiam de Legis austeritate mutatus sit. Quod si quaesieris, quare vocetur villicus iniquitatis, in Lege, quae Dei est; iniquus erat villicus, qui bene quidem offerebat, sed non bene dividebat; credens in Patrem, sed Filium persequens; habens Deum omnipotentem, sed Spiritum Sanctum negans. Prudentior itaque fuit Paulus Apostolus in transgressione Legis filiis quondam lucis, qui in Legis observatione versati, Christum qui Dei patris verum lumen est, perdiderunt. Ambrosius Mediolanensis Episcopus quid de hoc loco senserit, in Commentariis eius legere poteris. Origenis et Didymi in hanc parabolam explanationem invenire non potui; et utrum abolita sit temporum vetustate, an ipsi non scripserint, incertum habeo. Mihi iuxta priorem interpretationem hoc videtur, quod de iniquo mamona debeamus nobis amicos facere, non quoslibet pauperes; sed eos qui nos possint recipere in domos suas, et in aeterna tabernacula: ut cum eis parva praebuerimus, recipiamus ab illis magna, et dantes aliena, nostra suscipiamus, et seminemus in benedictione, ut metamus benedictionem: Qui enim parce seminaverit, parce et metet. 7 CAP. VII. Quo sensu accipiendum sit, quod in Epistula legimus ad Romanos: Vix enim pro iusto quis moritur. Nam pro bono forsitan quis audeat mori . Duae haereses ex occasione huius testimonii, quod non intelligunt, diverso quidem errore, sed pari impietate blasphemant. Marcion enim qui iustum Deum, et Creatorem Legis facit, et Prophetarum; bonum autem Evangeliorum, et Apostolorum, cuius vult esse Filium Christum, duos introducit deos: alterum iustum, et alterum bonum. Et pro iusto asserit, vel nullos, vel paucos oppetisse mortem. Pro bono autem, id est Christo, innumerabiles Martyres extitisse. Porro Arius iustum ad Christum refert, de quo dictum est: Deus iudicium tuum regi da, et iustitiam tuam filio regis : Et ipse de se in Evangelio: Non enim Pater iudicat quemquam; sed omne iudicium dedit Filio ; Et, Ego sicut audio, sic iudico [Ibid. 30]. Bonum autem ad Deum Patrem, de quo ipse Filius confitetur: Quid me dicis bonum: Nemo est bonus, nisi unus Deus Pater . Cumque hucusque blasphemiae suae devios calles potuerit invenire, in consequentibus impingit, et corruit. Quomodo enim pro Patre quis audet mori, et pro Filio vix moritur, cum propter nomen Christi, tantus Martyrum sanguis effusus sit? Qui igitur simpliciter hunc exponit locum, hoc potest dicere quod in veteri Lege, in qua iustitia est, vix pauci inventi sunt, qui suum fuderint sanguinem. In novo autem Instrumento, in quo bonitas est atque clementia, innumerabiles exstiterunt Martyres. Sed ex eo quod posuit, forsitan quis etiam audeat mori, et pendulo gradu sententiam temperavit, inveniri posse nonnullos, qui audeant mori pro Evangelio, ostendit non sic accipiendum; sed ex superioribus, et inferioribus sensum loci huius debere tractari. Dicens enim Paulus se gloriari in tribulationibus: quia tribulatio patientiam operatur; patientia autem probationem; probatio vero spem; spes autem non confundit [. et 5], quae ex eo certam habeat promissionem, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum Sanctum qui datus est nobis [Ibid.]: secundum illud quod Deus dixerat per Prophetam: Effundam de spiritu meo super omnem carnem ; miratur bonitatem Christi, quod pro impiis, et infirmis, et peccatoribus mori voluerit, et mori opportuno tempore, de quo ipse dicit: Tempore opportuno exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui . Et rursum: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis . Quando omnes peccaverunt, simul inutiles facti sunt, non fuit qui faceret bonum, non fuit usque ad unum . Incredibilis ergo bonitas, et clementia inaudita, mori pro impiis, vix enim pro iusto aliquem, et bono suum sanguinem fundere , metu mortis cuncta terrente. Nam inveniri interdum potest, ut aliquis pro re iusta, et bona audeat mori. Caritas autem Dei, quam habuit in nobis, hinc maxime comprobatur, quod cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, et sublata est de terra vita eius: Et pro iniquitatibus populi ductus est ad mortem: Et portavit peccata nostra, Et tradita est in mortem anima illius, Et, cum iniquis deputatus est ; ut nos impios, et infirmos, et peccatores, pios et robustos, et iustos faceret. Nonnulli ita interpretantur. Si ille pro nobis impiis mortuus est, et peccatoribus, quanto magis nos absque dubitatione pro iusto, et bono Christo debemus occumbere? Iustum autem, et bonum non putemus esse diversum, nec aliquam proprie significare personam; sed absolute iustam rem, et bonam, pro qua difficulter, sed interdum aliquis inveniri potest, qui suum sanguinem fundat. 8 CAP. VIII. Quid sibi velit quod ad Romanos scribit Apostolus: Occasione accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam . Ponamus totum testimonium, et singula Christi auxilio disserentes, quid nobis videatur, simpliciter indicemus, non praeiudicantes tuo sensui, quid velis intelligere, sed nostram sententiam breviter explicantes. Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per Legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine Lege enim peccatum mortuum erat. Ego autem vivebam aliquando sine Lege: sed ubi venit mandatum, peccatum revixit. Ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. Peccatum enim, occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit. Itaque Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum. Quod ergo bonum est, mihi mors est? Absit. Sed ut peccatum appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem: ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. Scimus enim, quia Lex spiritalis est: ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. Quod enim operor, ignoro [al. non intelligo]. Non enim quod volo , hoc ago: sed quod odi, illud facio. Si autem quod nolo, hoc facio, consentio legi, quia bona est. Nunc autem iam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum. Scio enim quod non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Velle enim adiacet mihi, perficere autem bonum , non invenio. Non enim quod volo, facio bonum: sed quod nolo, malum, hoc ago. Si autem quod nolo, hoc facio: iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Invenio igitur legem volenti mihi facere bonum: quia mihi malum adiacet. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Video autem aliam legem in membris mei, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Deo per Iesum Christum Dominum nostrum. Quomodo medicina non est causa mortis, si ostendat venena mortifera, licet his mali homines abutantur ad mortem, et vel se interficiant, vel insidientur inimicis: sic Lex data est, ut peccatorum venena monstret; et hominem male libertate sua abutentem, qui prius ferebatur improvidus, et per praecipitia labebatur, freno Legis retineat, et compositis doceat incedere gressibus, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae, id est, vivamus sub praecepto, qui prius in modum brutorum animalium dicebamus; Manducemus et bibamus, cras enim moriemur . Quod si subintrante Lege (quae docet quid facere, et prohibet quid non facere debeamus) vitio nostro et incontinentia feramur contra scita legalia, videtur Lex causa esse peccati: quae dum prohibet concupiscentiam, quodammodo eam inflammare cognoscitur. Saecularis apud Graecos sententia est: Quidquid licet, minus desideratur. Ergo e contrario quidquid non licet, fomentum accipit desiderii. Unde et Tullius de parricidarum suppliciis apud Athenienses Solonem scripsisse negat, ne non tam prohibere, quam commonere videretur. Igitur Lex apud contemptores et legum praecepta calcantes, videtur esse occasio delictorum: dum prohibendo quod non vult fieri, ligat eos vinculis mandatorum; qui prius absque lege peccantes, non tenebantur criminibus. Haec diximus, Legem, quae per Moysen data est, intelligentes. Verum quia in consequentibus scriptum est: Lex Dei, et lex carnis atque membrorum, quae pugnat adversus legem mentis nostrae, et captivos nos ducit in Lege peccati, simulque quatuor leges contra se dimicantes in uno loco scriptas esse cognosco, non abs re arbitror, si requiram quot genera legis in Scripturis sanctis esse memorentur. Dicitur Lex, quae per Moysen data est, secundum illud quod scriptum est ad Galatas: Quotquot enim ex operibus Legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanet in omnibus quae scripta sunt in libro Legis, ut faciat ea . Et rursum in eadem epistula: Lex propter praevaricationes posita est, donec veniret semen cui repromissum est, disposita per Angelos in manu mediatoris . Et iterum: Itaque Lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide iustificemur. Postquam autem venit fides, nequaquam ultra sub paedagogo sumus. Omnes enim filii Dei estis per fidem, quae est in Christo Iesu . Historia quoque quae praecepta non continet, sed quid factum sit refert, ab Apostolo Lex appellatur. Dicite mihi, inquit, qui sub Lege vultis esse, Legem non legistis? Scriptum est enim, quia Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et alterum de libera. Sed qui ex ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per repromissionem [Ibid. 4. 22. 23]. Sed et Psalmi Lex appellantur: Ut compleretur sermo qui in Lege eorum conscriptus est: Quia odio habuerunt me gratis . Isaiae quoque Prophetiam, Legem Apostolus vocat : In Lege scriptum est: quoniam in aliis linguis, et in aliis labiis loquar populo huic: et nec sic me exaudient, dicit Dominus . Quod iuxta Hebraicum et Aquilam in Isaia scriptum reperi. Appellatur etiam Lex, mystica Scripturarum intelligentia: Scimus quia Lex spiritualis est . Et extra haec omnia, naturalem legem scriptam in cordibus nostris, idem Apostolus docet. Cum enim Gentes, quae Legem non habent, naturaliter ea, quae Legis sunt, faciunt: Isti Legem non habentes ipsi sibi sunt Lex: qui indicant opus Legis scriptum in cordibus suis, testimonium perhibente illi conscientia [Ibid. 2. 14 et 15]. Ista lex quae in corde scribitur, omnes continet nationes: et nullus hominum est, qui hanc legem nesciat. Unde omnis mundus sub peccato, et universi homines praevaricatores legis sunt: et idcirco iustum iudicium Dei est scribentis in corde humani generis: Quod tibi fieri nolueris, alteri ne feceris. Quis enim ignoret homicidium, adulterium, furtum, et omnem concupiscentiam esse malum, ex eo quod sibi ea nolit fieri? Si enim mala esse nesciret, nequaquam doleret sibi esse illata. Per hanc naturalem legem et Cain cognovit peccatum suum, dicens: Maior est causa mea, quam ut dimittar. Et Adam et Eva cognoverunt peccatum suum, et propterea absconditi sunt sub ligno vitae. Pharao quoque antequam Lex daretur per Moysen, stimulatus lege naturae, sua crimina confitetur, et dicit: Dominus iustus, ego autem et populus meus impii . Hanc legem nescit pueritia, ignorat infantia, et peccans absque mandato, non tenetur lege peccati. Maledicit patri et matri, et parentes verberat: et quia necdum accepit legem sapientiae, mortuum est in eo peccatum. Cum autem mandatum venerit, hoc est, tempus intelligentiae appetentis bona, et vitantis mala: tunc incipit peccatum reviviscere, et ille mori, reusque esse peccati. Atque ita fit, ut tempus intelligentiae, quo Dei mandata cognoscimus, ut perveniamus ad vitam, operetur in nobis mortem: si agamus negligentius, et occasio sapientiae seducat nos atque supplantet, et ducat ad mortem. Non quod intelligentia peccatum sit (Lex enim intelligentiae sancta et iusta et bona est) sed per intelligentiam peccatorum atque virtutum mihi peccatum nascitur, quod priusquam intelligerem, peccatum esse non noveram. Atque ita factum est, ut quod mihi pro bono datum est, meo vitio mutetur in malum; et ut hyperbolice dicam, novoque verbo utar ad explicandum sensum meum: peccatum, quod priusquam haberem intelligentiam, absque peccato erat, per praevaricationem mandati incipiat mihi esse peccantius peccatum. Prius quaeramus quae sit ista concupiscentia, de qua Lex dicit: Non concupisces. Alii putant illud esse mandatum, quod in Decalogo scriptum est: Non concupisces rem proximi tui . Nos autem per concupiscentiam omnes perturbationes animae significatas putamus, quibus moeremus et gaudemus, timemus et concupiscimus. Et hoc Apostolus vas electionis, cuius corpus templum erat Spiritus Sancti, et qui dicebat: An experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus ? Et in alio loco: Christus nos redemit : Et iterum: Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus [Ibid. 2. 20], non de se loquitur, sed de eo, qui vult post peccata agere poenitentiam: et sub persona sua, fragilitatem describit conditionis humanae: quae duorum hominum, interioris et exterioris pugnantium inter se bella perpetitur. Interior homo consentit et scriptae et naturali legi, quod bona sit, et sancta, et iusta, et spiritualis. Exterior, Ego, inquit, carnalis sum, venundatus sub peccato. Quod enim operor nescio, et non quod volo hoc ago, sed quod odi . Si autem exterior facit quod non vult, et operatur quod odit, ostendit bonum esse mandatum, et non se operari quod est malum; sed habitans in sua carne peccatum: hoc est vitia corporis, et desideria voluptatis, quae propter posteros et sobolem insita est humanis corporibus: et si fines fuerit egressa, vertitur in peccatum. Se unusquisque consideret, et accusator sui, tractet incentiva vitiorum: quomodo et in sermone, et in cogitatione, et in calore corporis saepe loquatur, et cogitet, et patiatur, quod non vult: nolo dicere, faciat, ne sanctos viros videar accusare, de quibus scriptum est: Erat ille homo verus et immaculatus, iustus Dei cultor, recedens ab omni opere malo . Et de Zacharia, et Elizabeth: Erant iusti ambro in conspectu Dei, ambulantes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini absque querela . Et praeceptum est Apostolis: Estote perfecti, sicut Pater vester coelestis perfectus est . Nunquam autem hoc Apostolis imperaret, nisi sciret hominem posse esse perfectum. Nisi forte hoc dicamus, quod recedens ab omni malo, emendationem significet, et de erroribus pueritiae, et de vitiis lascivientis aetatis, transitum ad correctionem atque virtutes; iustitiam quoque quae in Zacharia, et Elizabeth praedicatur, foris esse; concupiscentiam vero quae nunc habitare in membris nostris dicitur, versari intrinsecus. Sed et Apostolis non pueris praecipitur, verum iam aetatis robustae, ut assumant perfectionem, quam et nos confitemur in aetate esse perfecta. Nec haec dicentes, adulamur vitiis; sed auctoritatem sequimur Scripturarum, quod nullus homo sit absque peccato, sed conclusit Deus omnes sub peccato; ut omnium misereatur : absque eo solo, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius . Unde et per Salomonem dicitur: quod serpentis vestigia non inveniantur in petra . Et ipse de se Dominus: Ecce, inquit, venit princeps mundi huius; et nihil in me invenit , id est, sui operis, suique vestigii. Ob hanc causam iubetur nobis, ne exprobremus homini revertenti a peccatis suis, et ne abominemur Aegyptium: quia, et ipsi quondam in Aegypto fuimus; et de luto ac lateribus Pharaoni civitates extruximus ; et quia captivi ducti sumus in Babylonem lege peccati, quod in membris nostris morabatur. Cumque videretur extrema desperatio, imo aperta confessio, omnem hominem diaboli laqueis irretiri, conversus in se Apostolus, imo homo, sub cuius persona Apostolus loquitur, agit gratias Salvatori, quod redemptus sit sanguine eius, et sordes in baptismo deposuerit, et novum Christi assumpserit vestimentum, et mortuo veteri homine, natus sit homo novus, qui dicat: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius ? Gratias ago Deo per Iesum Christum Dominum nostrum, qui me de corpore mortis liberavit. Quod si cui non videtur sub persona sua hoc Apostolus de aliis dicere, exponat, quomodo Daniel, quem iustum fuisse novimus , quasi de se dicat, cum pro aliis deprecatur: Peccavimus, inique fecimus, iniuste gessimus, impie egimus, et recessimus, ac declinavimus a mandatis, et iudiciis tuis, et non audivimus servos tuos Prophetas, qui locuti sunt in nomine tuo ad reges nostros, et principes, et patres, et ad omnem populum terrae. Tibi Domine iustitia, nobis autem confusio . Illud quoque quod in tricesimo primo Psalmo dicitur: Peccatum meum cognitum tibi feci, et iniquitatem meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei. Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno , non David, et iusto viro, et (ut simpliciter loquar) Prophetae, cuius verba narrantur, sed peccatori congruit. Cumque iustus sub persona poenitentis talia profudisset, a Deo meretur audire: Intelligere te faciam, et docebo te in via hac qua ambulabis: confirmabo super te oculos meos [Ibid. 8]. In tricesimo quoque septimo Psalmo, cuius titulus est, In commemorationem, ut doceat nos semper peccatorum nostrorum memores esse debere, et agere poenitentiam, tale quid legimus: Non est pax essibus meis a facie peccatorum meorum. Quoniam iniquitates meae elevatae sunt super caput meum, quasi onus grave gravatae sunt super me. Corruptae sunt, et putruerunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae. Afflictus sum, et curvatus sum usque ad finem . Totus hic Apostoli locus, et in superioribus, et in consequentibus, imo omnis Epistula eius ad Romanos, nimiis obscuritatibus involuta est, et si voluero cuncta disserere, nequaquam mihi unus liber, sed magna, et multa erunt scribenda volumina. 9 CAP. IX. Quare Apostolus Paulus in eadem ad Romanos scribit Epistula: Optabam ego ipse anathema esse a Christo, pro fratribus meis ac propinquis iuxta carnem, qui sunt Israelitae, quorum adoptio et gloria, et testamenta, et legislatio, et cultus, et repromissiones: quorum patres, et ex quibus est Christus iuxta carnem: qui est super omnia Deus benedictus in saecula, amen . Revera valida quaestio, quomodo Apostolus qui supra dixerat: Quis nos separabit a caritate Christi, tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius [Ibid. 8. 35]? Et rursum: Confido autem, quia neque mors, neque vita, neque Angeli, neque Principatus, neque praesentia, neque futura, neque fortitudo, neque excelsa, neque profundum, neque alia creatura, poterit nos separare a caritate Dei, quam habemus in Christo Iesu Domino nostro [Ibid. 38. 39], nunc sub iureiurando confirmet, et dicat: Veritatem dico in Christo Iesu, non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto, quoniam tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo: Optabam enim anathema esse a Christo pro fratribus meis, et propinquis iuxta carnem; et reliqua. Si enim in Deum tantae est caritatis, ut nec metu mortis, nec spe vitae, nec persecutione, nec fame, nec nuditate, nec periculo, nec gladio, possit separari a caritate eius; et si Angeli quoque, et Potestates, et vel praesentia, vel futura, et omnes coelorum Fortitudines, et excelsa pariter ac profunda, et universa simul creatura ei ingruat, quod nequaquam potest fieri: tamen non separetur a caritate Dei, quam habet in Christum Iesum: quae est ista tanta mutatio, imo inaudita prudentia, ut pro caritate Christi, nolit habere Christum? Et ne ei forsitan non credamus, iurat, et confirmat in Christo, et conscientiae suae testem invocat Spiritum Sanctum, se habere tristitiam, non levem ac fortuitam; sed magnam et incredibilem, et habere dolorem in corde, non qui ad horam pungat et transeat, sed qui iugiter in corde permaneat. Quo tendit ista tristitia? Ad quid proficit incessabilis dolor? Optat anathema esse a Christo, et perire, ut alii salvi fiant. Sed si consideremus Moysis vocem rogantis Deum pro populo Iudaeorum, atque dicentis: Si dimittis eis peccatum suum, dimitte; si autem non vis, dele me de libro tuo quem scripsisti [. 32], perspiciemus eumdem, et Moysis, et Pauli erga creditum sibi gregem affectum. Pastor enim bonus ponit animam suam pro ovibus suis. Mercenarius autem, cum viderit lupum venientem, fugit, quia non sunt eius oves [. 12]. Et hoc ipsum est dicere: Optabam anathema esse a Christo; et dele me de libro tuo quem scripsisti. Qui enim delentur de libro viventium, et cum iustis non scribuntur, anathema fiunt a Domino. Simulque cerne Apostolum quantae caritatis in Christum sit, ut pro illo cupiat mori, et solus perire, dummodo omne in illum credat hominum genus. Perire autem, non in perpetuum, sed impraesentiarum. Qui enim perdiderit animam suam pro Christo, salvam eam facit . Unde, et de quadragesimo tertio Psalmo assumit exemplum: Quoniam propter te mortificamur tota die, reputati sumus ut oves occisionis . Vult ergo Apostolus perire in carne, ut alii salventur in spiritu; suum sanguinem fundere, ut multorum animae conserventur. Quod autem anathema interdum occisionem sonet, multis veteris Instrumenti testimoniis probari potest. Et ne levem putemus esse tristitiam, et modicam causam doloris, iungit, et dicit: Pro fratribus meis, et propinquis iuxta carnem. Quando propinquos appellat, et fratres iuxta carnem, in spiritu a se ostendit alienos. Quorum est, inquit, adoptio, quae significantius Graece dicitur ὑιοθεσία, de quibus quondam Dominus loquebatur: Filius primogenitus meus Israel: Et, filios genui, et exaltavi , nunc dicit: Filii alieni mentiti sunt mihi . Et, quorum gloria, ut de cunctis gentibus eligerentur in peculiarem populum Dei: Et, quorum testamenta , unum in littera, alterum in spiritu: ut qui prius in carne servierant caeremoniis Legis abolitae; postea servirent in spiritu mandatis Evangelii sempiterni. Et legislatio, ad utrumque respondet, et novi, et veteris Instrumenti. Et cultus, id est, vera religio. Et repromissiones; ut quidquid repromissum est patribus, compleretur in filiis. Et (quod omnibus maius est) ex quibus Christus de Maria genitus virgine. Et ut sciremus quis iste sit Christus, causas doloris sui uno sermone comprehendit, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, amen. Et iste tantus ac talis, ab eis non recipitur, de quorum stirpe generatus est. Et nihilominus laudat iudicii veritatem, ne sententia Dei in propinquos et fratres suos displicere videatur, et vel austera esse, vel nimia. In quibus igitur tanta fuerunt bona, dolet cur nunc tanta mala sint. 10 CAP. X. Quid velit intelligi, quod idem Apostolus scribit ad Colossenses: Nemo vos superet, volens in humilitate mentis et religione Angelorum, quae non vidit, ambulans frustra inflatus sensu carnis suae, et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et coniunctum crescit in augmentum Dei [. 19], et reliqua. Illud quod crebro diximus: Et si imperitus sermone, non tamen scientia , nequaquam Paulum de humilitate, sed de conscientiae veritate dixisse etiam nunc approbamus. Profundos enim et reconditos sensus lingua non explicat. Et cum ipse sentiat quid loquatur, in alienas aures puro non potest transferre sermone. Quem cum in vernacula lingua habeat disertissimum (quippe Hebraeus ex Hebraeis, et eruditus ad pedes Gamalielis, viri in Lege doctissimi) seipsum interpretari cupiens, involvitur. Si autem in Graeca lingua hoc ei accidit, quam nutritus in Tarso Ciliciae a parva aetate imbiberat, quid de Latinis dicendum est, qui verbum de verbo exprimere conantes, obscuriores faciunt eius sententias: et veluti herbis crescentibus, frugum strangulant ubertatem? Conabimur itaque παραφραστικῶς sensus evolvere, et tricas implicati eloquii, suo ordini reddere atque iuncturae; ut simplici stamine verborum fila decurrant: puroque subtegmine, Apostolici sermonis textura succrescat. Nemo vos superet, id est, nemo adversum vos bravium accipiat: hoc enim Graece dicitur, καταβραβευέτω quando quis in certamine positus, iniquitate agonothetae, vel insidiis magistrorum, βραβεῖον et palmam sibi debitam perdit. Multaque sunt verba, quibus iuxta morem urbis et provinciae suae familiarius Apostolus utitur. E quibus (exempli gratia) pauca ponenda sunt. Mihi autem parum est iudicari ab humano die , hoc est, ἀπὸ ἀνθρωπίνης ἡμέρας: Et, humanum dico , hoc est, ἀνθρώπινον λέγω: Et, οὐ κατενάρκησα ἡμᾶς, hoc est, non gravavi vos : et quod nunc dicitur, μηδεὶς ὑμᾶς καταβραβευέτω id est, nullus bravium accipiat adversum vos. Quibus et aliis multis verbis usque hodie utuntur Cilices. Nec hoc miremur in Apostolo, si utatur eius linguae consuetudine, in qua natus est et nutritus, cum Virgilius, alter Homerus apud nos, patriae suae sequens consuetudinem, sceleratum frigus appellet [Georg. 2]. Nemo ergo vos superet ac devincat, volens humilitatem litterae sequi, et Angelorum religionem atque culturam; ut non serviatis spirituali intelligentiae, sed exemplaribus futurorum, quae nec ipse vidit, qui vos superare desiderat, sive videt (utrumque enim habetur in Graeco) praesertim cum tumens ambulet, et incedat inflatus, mentisque superbiam, gestu corporis praeferat, hoc enim significat ἐμβατεύων. Frustra autem inflatur et tumet sensu carnis suae, carnaliter cuncta intelligens, et traditionum Iudaicarum deliramenta perquirens, et non tenens caput omnium Scripturarum, illud de quo scriptum est: Caput viri Christus est [Ephes. 1, ] [et 4 ] [et 5] [Coloss. 1]. Caput autem ac principium totius corporis, eorumque qui credunt, et omnis intelligentiae spiritualis. Ex quo capite corpus Ecclesiae per suas compages atque iuncturas, vitalem doctrinae coelestis accipit succum, ut omnia paulatim membra vegetentur, et per occultos venarum meatus, fundatur defecatus sanguis ciborum, et ministretur atque succrescat, imo teneatur temperantia corporis, ut de fonte capitis, rigati artus crescant in perfectionem Dei, et impleatur Salvatoris oratio: Pater volo, ut sicut ego, et tu unum sumus; sic et isti in nobis unum sint : ut postquam nos Christus tradiderit Patri, sit Deus omnia in omnibus . Tale quid, et in verbis, et in sensibus, et in genere locutionis obscurissime scribit ad Ephesios, Veritatem autem loquentes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram [al. mensura] uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate [. 16]. Super quo et in Commentariis eiusdem Epistulae plenius diximus. Loquitur autem universa contra eos, qui credentes ex Iudaeis in Dominum Salvatorem, Iudaicas caeremonias observare cupiebant. Super qua re et in Actis Apostolorum non [Cap. 15] parva quaestio concitata est. Unde et supra Paulus ait, de his qui magistros Legis esse se iactant: Nemo vos iudicet in cibo et potu , quasi alia munda sint, alia immunda; aut in parte diei festi, ut alios dies festos putent, alios non festos . Nobis enim qui Christum credimus resurgentem, iugis, et aeterna festivitas est. Aut in parte neomeniae, hoc est, Calendarum, et mensis novi, quando decrescens luna finitur, et noctis umbris tegitur. Christianorum enim lumen aeternum est, et semper Solis iustitiae radiis illustratur. Aut in parte sabbatorum, ut non faciant servile opus, et onera non portent, quia nos sumus Christi libertate donati, et onera peccatorum portare desivimus. Haec, inquit, omnia umbra sunt futurorum; et imagines venturae felicitatis, ut in quibus Iudaei haesitant iuxta litteram, et tenentur in terra; nos iuxta spiritum transeamus ad Christum, qui ad distinctionem umbrarum, nunc corpus appellatur. Quomodo enim in corpore veritas, et in corporis umbra mendacium, sic in spirituali intelligentia mundus omnis cibus, et potus, et tota festivitas, et perpetuae Calendae, et aeterna requies exspectanda est. Quaerimus quid dicere voluerit, in humilitate et religione Angelorum, aut quem sensum habeat. Ex quo Dominus locutus est ad discipulos: Surgite, eamus hinc : Et, Relinquetur vobis domus vestra deserta : Et, Locus in quo Dominus crucifixus est, spiritualiter Aegyptus vocatur et Sodoma , omnis Iudaicarum observationum cultura destructa est, et quascumque offerunt victimas, non Deo offerunt, sed Angelis refugis et spiritibus immundis. Nec mirum, si hoc post passionem Domini faciant, cum per Amos quoque Prophetam dicatur ad eos: Numquid hostias et victimas obtulistis mihi quadraginta annis in deserto domus Israel; et assumpsistis tabernaculum Moloch, et sidus dei vestri Rempham, figuras quas fecistis, ut adoretis eas [. 26]? Quod plenius in concione Iudaica Stephanus Martyr exponens, et revolvens historiam veterem, sic locutus est: Et vitulum fecerunt in diebus illis, et obtulerunt hostias idolo, et laetabantur in operibus manuum suarum. Conversus autem Deus, tradidit eos, ut colerent militiam coeli: sicut scriptum est in libro Prophetarum [. 42]. Militia autem coeli, non tantum sol appellatur, et luna, et astra rutilantia; sed et omnis Angelica multitudo, eorumque exercitus, qui Hebraice appellantur SABAOTH, id est, virtutum, sive exercituum. Unde et in Evangelio iuxta Lucam legimus: Et subito facta est cum Angelo multitudo militiae coelestis, laudantium Deum et dicentium: Gloria in altissimis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis [. 24]. Facit enim Deus Angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem . Et ut sciamus semper eos, qui colebant idola, licet in Templo hostias viderentur offerre, non Deo eas obtulisse, sed Angelis, per Ezechiel plenius discimus: Dedi eis iustificationes non bonas, et praecepta non bona . Non enim sanguinem hircorum, aut taurorum quaerit Deus; sed sacrificium Deo est spiritus contribulatus, cor contritum, et humiliatum Deus non despicit . Et propterea qui vitulum fecerant in Horeb, et coluerant sidus dei Rempham, de quo in Propheta Amos plenius disseruimus, adoraverunt figuras, quas ipsi fecerunt: et tradidit eos Deus, ut servirent militiae coeli, quae nunc ab Apostolo dicitur religio Angelorum. Pro humilitate in Graeco ταπεινοφροσύνη legitur, id est, humilitas mentis, sive sensus. Vere enim humilis sensus, et miseranda superstitio, Deum credere hircorum atque taurorum sanguine delectari, et nidore thymiamatis, quem saepe homines declinamus. Quod autem sequitur: Si mortui estis cum Christo, ab elementis mundi, quid adhuc tanquam viventes in mundo decernitis? ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis: quae sunt omnia in interitum ipso usu, secundum praecepta, et doctrinas hominum, quae sunt rationem quidem habentia sapientiae, in superstitione, et humilitate, et ad non parcendum corpori; non in honore aliquo ad saturitatem carnis , hunc nobis habere sensum videtur. Curramus per singula, et obscuritatem sensuum atque verborum, Christo reserante, pandamus. Si baptizati estis in Christo, et cum Christo in baptismate consepulti, mortui autem ab elementis huius mundi, pro eo quod est elementis; cur mecum non dicitis, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo ? nec audistis Dominum dicentem ad Patrem: De mundo non sunt: sicut, et ego non sum de mundo, et mundus odit eos, quoniam non sunt de mundo; sicut et ego non sum de mundo [et 15. 19]. Sed e contrario quasi viventes in mundo decernitis, ne tetigeritis corpus hominis mortui, nec vestimentum, nec scabellum in quo sederit mulier menstruata: neque gustaveritis carnem suillam, et leporum, et sepiarum, et loliginum, murenae, et anguillae, et universorum piscium, qui squamas, et pennulas non habent: quae omnia in corruptionem, et interitum sunt ipso usu, et stercore digeruntur? Esca enim ventri, et venter escis, Et, Omne quod intrat per os, non coinquinat hominem; sed ea quae de nobis exeunt [et Marc. 7. 15]. Secundum praecepta, inquit, et doctrinas hominum; secundum illud quod Isaias loquitur: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me . Frustra autem colunt me, docentes doctrinas hominum, et praecepta [. 9]. Unde, et Dominus corripit Pharisaeos, dicens: Irritum fecistis mandatum Dei, ut traditiones vestras statueretis. Deus enim dixit: Honora patrem, et matrem, et qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur. Vos autem dicitis, quicumque dixerit patri vel matri, munus quodcumque est ex me, tibi proderit: et non honorificabit [al. honorificavit] patrem suum aut matrem, et reliqua. Quibus infert, Et irritum fecistis mandatum Dei, propter traditiones vestras [Ibid. v. 4. 5 et 6]. Quantae traditiones Pharisaeorum sint, quas hodie vocant δευτερὼσεις, et quam aniles fabulae, evolvere nequeo. Neque enim libri patitur magnitudo, et pleraque tam turpia sunt, ut erubescam dicere. Dicam tamen unum in ignominiam gentis inimicae. Praepositos habent synagogis sapientissimos quosque, foedo operi delegatos, ut sanguinem virginis, sive menstruatae, mundum, vel immundum, si oculis discernere non potuerint, gustu probent [al. praelibent]. Praeterea quia iussum est, ut diebus sabbatorum sedeat unusquisque in domo sua, et non egrediatur , neque ambulet de loco in quo habitat; si quando eos iuxta litteram ceperimus arctare, ut non iaceant, non ambulent, non stent, sed tantum sedeant, si velint praecepta servare, solent respondere, et dicere : Barachibas, et Simeon, et Hellel magistri nostri tradiderunt nobis, ut bis mille pedes ambulemus in sabbato, et caetera istiusmodi, doctrinas hominum praeferentes doctrinae Dei. Non quod dicamus sedendum semper esse in sabbato, et de loco, in quo quis fuerit occupatus penitus non recedendum; sed quod id quod impossibile Legis est, in quo infirmatur per carnem, spirituali observatione complendum sit. Sequitur: Quae sunt rationem quidem habentia sapientiae. Hoc loco, quidem, coniunctio superflua est: quod in plerisque locis propter imperitiam artis Grammaticae apostolum fecisse reperimus. Neque enim sequitur sed, vel alia coniunctio, quae solet ei praepositioni, ubi quidem positum fuerit, respondere. Videntur igitur observationes Iudaicae apud imperitos, et vilem plebeculam, imaginem habere rationis, humanaeque sapientiae. Unde, et doctores eorum σοφοὶ, hoc est, sapientes vocantur. Et si quando certis diebus traditiones suas exponunt, discipulis suis solent dicere, οἱ σοφοὶ δευτερῶσιν id est, sapientes docent traditiones. Pro superstitione in Graeco ἐθελοθρησκεία positum est, hoc est, falsa religio: et pro humilitate ταπεινοφροσύνε, quae magis virtutem solet sonare, quam vitium. Sed hic ταπεινοφρονῆιν, sic est intelligendum, quod humilia sentiant atque terrena. Ἀφειδία autem σώματος, cuius nomen Latinus sermo non explicat, apud nos dicitur, ad non parcendum corpori. Non parcunt Iudaei corporibus suis in assumptione ciborum, contemnentes interdum quae habent, et quaerentes quae non habent. Ex qua necessitate debilitates interdum, et morbos contrahunt. Nec honorant semetipsos, cum omnia munda sint mundis , nihilque possit esse pollutum, quod cum gratiarum actione percipitur, et idcirco a Domino sit creatum, ut saturitate, et adimpletione carnis, humanos artus vegetet atque sustentet. Elementa autem mundi, a quibus, imo quibus mortui sumus, Lex Moysis, et omne vetus Instrumentum intelligendum est: quibus quasi elementis, et religionis exordiis Deum discimus. Quomodo enim elementa appellantur litterae, per quas syllabas ac verba coniungimus, et ad texendam orationem longa meditatione procedimus: ars quoque Musica habet elementa sua, et Geometria ab elementis incipit linearum, et Dialectica atque Medicina habent εἰσαγωγὰς suas: sic elementis veteris Testamenti, ut ad Evangelicam plenitudinem veniat, sancti viri eruditur infantia. Unde centesimus decimus octavus Psalmus, et omnes alii qui litteris praenotantur, per Ethicam nos ducunt ad Theoricam, et ab elementis occidentis litterae, quae destruitur, transire faciunt ad spiritum vivificantem. Qui ergo mundo, et elementis eius mortui sumus, non debemus ea observare, quae mundi sunt, quia in altero inituim, in altero perfectio est. CAP. XI. Quid sit quod idem Apostolus ad Thessalonicenses scribit: Nisi discessio venerit primum, et revelatus fuerit homo peccati et reliqua. In prima ad Thessalonicenses Epistula scripserat: De temporibus autem, et momentis, fratres non necesse habetis ut scribam vobis: ipsi enim diligenter scitis, quia dies Domini sicut fur in nocte, ita veniet. Cum enim dixerint, pax, et securitas: tunc repentinus illis instabit interitus, sicut dolor in utero habentis, et non effugient . Supra enim ad eos scripserat: Hoc vobis dicimus in verbo Domini, quia nos qui vivimus, qui residui sumus, in adventu Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt: quoniam ipse Dominus in iussu, et in voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo, et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi. Deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus. Itaque consolamini invicem in verbis istis [Ibid. 4. 14. et seqq.]. Quod audientes Macedones, non intellexerunt, quos secum viventes, Apostolus vocet, et qui dicantur residui, qui cum illo rapiantur in nubibus obviam Domino, sed arbitrati sunt, dum adhuc essent in corpore, et antequam gustarent mortem, Christum in sua maiestate venturum. Quod Apostolus audiens, rogat eos, et adiurat per adventum Domini nostri Iesu Christi, ut non cito moveantur; neque per spiritum, neque per sermonem, neque per Epistulam, tanquam ab eo scriptam, quasi instet dies Domini. Duos autem esse adventus Domini Salvatoris, et omnia Prophetarum docent volumina, et Evangeliorum fides: quod primum in humilitate venerit, et postea sit venturus in gloria, ipso Domino protestante, quae ante consummationem mundi ventura sint, et quomodo venturus Antichristus, quando loquitur ad Apostolos, Cum videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele Propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat, tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes, et qui in tecto, non descendant tollere aliquid de domo sua . Et iterum: Tunc si quis vobis dixerit, ecce hic Christus aut illic, nolite credere. Surgent enim Pseudochristi, et Pseudoprophetae, et dubunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Ecce praedixi vobis. Si ergo dixerint vobis, ecce in deserto est, nolite exire, ecce in penetralibus, nolite credere. Sicut enim fulgur exit ab Oriente, et paret usque in Occidentem, ita erit et adventus Filii hominis. Ac deinde: Tunc apparebit signum Filii hominis in coelo, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute multa, et maiestate. Et mittet Angelos suos cum tuba, et voce magna, et congregabunt electos eius a quatuor ventis a summo coelorum usque ad terminos eorum [Ibid. 23. et seqq.]. Rursumque de Antichristo loquitur ad Iudaeos: Ego veni in nomine Patris mei, et non credidistis mihi. Si alius venerit in nomine suo, illum suscipietis . Igitur Thessalonicensium animos, vel occasio non intellectae Epistulae, vel ficta revelatio, quae per somnium deceperat dormientes, vel aliquorum coniectura, Isaiae, et Danielis, Evangeliorumque verba de Antichristo praenuntiantia, in illud tempus interpretantium moverat, atque turbaverat: ut in maiestate sua tunc Christum sperarent esse venturum. Cui errori medetur Apostolus, et exponit quae ante adventum Christi debeant praestolari; ut cum illa facta viderint: tunc sciant Antichristum, id est, hominem peccati, et filium perditionis, qui adversatur, et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur; ita ut in Templo Dei sedeat, esse venturum. Nisi, inquit, venerit discessio primum, quod Graece dicitur ἀποστασία, ut omnes gentes quae Romano imperio subiacent, recedant ab eis, et revelatus fuerit, id est, ostensus, quem omnia Prophetarum verba praenuntiant, homo peccati, in quo fons omnium peccatorum est; et filius perditionis, id est, diaboli; ipse est enim universorum perditio, qui adversatur Christo, et ideo vocatur Antichristus: et extollitur supra omne quod dicitur Deus, ut cunctarum gentium deos, sive probatam omnem, et veram religionem suo calcet pede: et in Templo Dei, vel Ierosolymis (ut quidam putant) vel in Ecclesia [ut verius arbitramur] sederit, ostendens se tanquam ipse sit Christus, et Filius Dei. Nisi, inquit, fuerit Romanum imperium ante desolatum, et Antichristus praecesserit) Christus non veniet: qui ideo ita venturus est, ut Antichristum destruat. Meministis, ait, quod haec ipsa, quae nunc scribo per Epistulam, cum apud vos essem, praesenti sermone narrabam: et dicebam vobis, Christum non esse venturum, nisi praecessisset Antichristus. Et nunc quid detineat, scitis: ut reveletur in suo tempore: hoc est, quae causa sit, ut Antichristus in praesentiarum non veniat, optime nostis. Nec vult aperte dicere Romanum imperium destruendum, quod ipsi qui imperant, aeternum putant. Unde secundum Apocalypsim Ioannis, in fronte purpuratae meretricis, scriptum est nomen blasphemiae, id est, Romae aeternae. Si enim aperte audacterque dixisset, non veniet Antichristus, nisi prius Romanum deleatur imperium, iusta causa persecutionis in orientem tunc Ecclesiam consurgere videbatur. Quodque sequitur: Iam enim mysterium operatur iniquitatis, tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat, et tunc revelabitur ille iniquus, hunc habet sensum: Multis malis atque peccatis, quibus Nero impurissimus Caesarum mundum premit, Antichristi parturitur adventus, et quod ille operaturus est postea, in isto ex parte completur, tantum ut Romanum imperium, quod nunc universas gentes tenet, recedat, et de medio fiat, et tunc Antichristus veniet, fons iniquitatis, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui; divina videlicet potestate, et suae maiestatis imperio, cuius iussisse, fecisse est; non in exercitus multitudine, non in robore militum, non in Angelorum auxilio: sed statim ut ille advenerit, interficietur Antichristus. Et quomodo tenebrae solis fugantur adventu: sic illustratione adventus sui, eum Dominus destruet atque delebit. Cuius opera, Satanae sunt opera. Et sicut in Christo plenitudo divinitatis fuit corporaliter , ita et in Antichristo omnes erunt fortitudines, et signa, et prodigia, sed universa mendacia. Quomodo enim signis Dei, quae operabatur per Moysen, Magi suis restitere mendaciis, et virga Moysi devoravit virgas eorum : Ita mendacium Antichristi Christi veritas devorabit. Seducentur autem eius mendacio qui [al. quia] perditioni sunt praeparati. Et quia tacita quaestio poterat commoveri, cur enim concessit Deus omnem eum habere virtutem, signa atque prodigia, per quae seducantur, si fieri potest, etiam electi Dei; solutione praevenit quaestionem, et quod opponi poterat, antequam opponatur, absolvit. Faciet, inquit, haec omnia non sua virtute, sed concessione Dei, propter Iudaeos, ut qui noluerunt caritatem recipere veritatis, hoc est, Spiritum Dei per Christum, quia caritas Dei diffusa est in corda credentium : Et ipse dicit: Ego sum veritas : de quo in Psalmis scriptum est: Veritas de terra orta est . Qui ergo caritatem, et veritatem non receperunt, ut Salvatore suscepto, salvi fierent, mittet illis Deus non operatorem, sed ipsam operationem, id est, fontem erroris ut credant mendacio. Quia mendax est ipse, et pater eius. Et siquidem Antichristus de virgine natus esset, et primus venisset in mundum, poterant Iudaei habere excusationem, et dicere, quod putaverint veritatem, et idcirco mendacium pro veritate susceperint. Nunc autem ideo iudicandi sunt, imo procul dubio condemnandi: quia Christi veritate contempta, postea mendacium, id est, Antichristum suscepturi sunt. 1 Quod ignotus ad ignotum audeo scribere, sanctae ancillae Christi Hedibiae, et filiae meae, coniugis tuae, Artemiae, imo sororis ex coniuge atque conservae, fecit deprecatio. Quae nequaquam propria salute contenta, tuam et ante quaesivit in patria et nunc in sanctis Locis quaerit; imitari cupiens Andreae et Philippi Apostolorum benevolentiam: quorum uterque inventus a Christo, fratrem Simonem, et amicum Nathanael invenire desiderat; ut alter eorum mereatur audire: Tu es Simon filius Ioannis, tu vocaberis Cephas, quod interpretatur, Petrus. Alter donum Dei (hoc enim lingua nostra sonat Nathanael) Christi ad se loquentis testimonio sublevetur, Ecce vere Israelita, in quo dolus non est . Optaverat quondam et Lot cum filiabus salvare coniugem suam, et de incendio Sodomae et Gomorrae pene semiustus erumpens, educere eam, quae pristinis vitiis tenebatur astricta: sed ea desperatione trepida, respiciensque post tergum, aeterno infidelitatis titulo condemnatur. Et ardens fides pro una muliere perdita, totam Segor liberat civitatem. Denique postquam Sodomiticas valles ac tenebras derelinquens, ad montana conscendit, ortus est ei Sol in Segor, quae interpretatur parvula: ut parva fides Lot, quia maiora non poterat, saltem minora servaret. Neque enim Gomorrae quondam et erroris habitator, statim ad meridiem poterat pervenire, in qua Abraham amicus Domini cum Angelis suscepit Deum. Et Ioseph fratres pascit in Aegypto, sponsusque audit a sponsa: Ubi cubas? ubi pascis in meridie ? Samuel quondam plangebat Saulem , quia superbiae vulnera poenitentiae medicamine non curabat. Et Paulus lugebat Corinthios, qui fornicationis maculas lacrymis delere nolebant [et 2. Cor. 2. 1]. Unde et Ezechiel librum devorat scriptum intus et foris, carmine, et planctu, et vae [. et 3. 1]. Carmine, super laude iustorum: planctu, super poenitentibus, vae, super his de quibus scriptum est: Cum venerit impius in profundum malorum, contemnit . Quos ostendit Isaias, dicens: Vocavit Dominus sabaoth in die illa ad fletum et planctum et decalvationem et accinctionem ciliciorum: ipsi autem fecerunt laetitiam et exultationem, mactantes vitulos, et occidentes oves, ut comederent carnes dicentes: Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur [. 13]. De quibus et Ezechiel loquitur: Et tu fili hominis dic domui Israel, sic locuti estis, dicentes: Errores nostri et iniquitates nostrae super nos erunt, et in ipsis contabescimus: et quomodo salvi esse poterimus? Dic eis: Vivo ego, dicit Dominus: Nolo mortem impii, sed ut convertatur a via sua. Et iterum: Revertimini recedentes a via vestra: quare moriemini domus Israel ? Nihil ita offendit Deum, quam desperatione meliorum haerere peioribus [al. prioribus]: licet et ipsa desperatio incredulitatis indicium sit. Qui enim desperat salutem, non putat futurum esse iudicium. Quod si metueret, utique bonis operibus se iudici praepararet. Audiamus per Ieremiam loquentem Deum: Converte pedem tuum a via aspera, et guttur tuum a siti . Et iterum: Numquid qui cadit, non resurget: aut qui aversus est, non revertetur? Et per Isaiam: Quando conversus ingemueris, tunc salvus eris, et scies ubi fueris [et 15]. Scire non possumus aegrotationis mala, nisi cum fuerit sanitas consecuta. Et quantum boni virtus habeat, vitia demonstrant: clariusque fit lumen, comparatione tenebrarum. Ezechiel quoque iisdem verbis, quia eodem et spiritu: Convertimini, inquit, et redite ab iniquitatibus vestris, domus Israel; et non erunt vobis in tormentum impietates. Proiicite omnes impietates vestras, quibus impie egistis adversum me, et facite vobis cor novum et spiritum novum. Et quare moriemini domus Israel? Nolo enim mortem peccatoris, dicit Dominus [. 31. ] [et 33. 11] [. et 18. 32]. Unde et in consequentibus loquitur: Vivo ego, dicit Dominus. Nolo mortem peccatoris, nisi ut revertatur a via sua, et vivat; ne [al. nec] mens incredula de bonorum repromissione desperet, et semel perditioni animus destinatus, non adhibeat vulneri curationem, quod nequaquam existimat posse curari. Idcirco iurare se dicit, ut si non credimus promittenti Deo, credamus saltem pro nostra salute iuranti. Quam ob causam iustus precatur, et dicit: Converte nos Deus salutaris noster, et averte furorem tuum a nobis . Et iterum: Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo fortitudinem. Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus . Postquam enim foeditatem delictorum meorum virtutum decore mutavi, infirmitatem meam tua gratia roborasti. Ecce audio pollicentem: Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, et non convertar [al. revertar], donec deficiant : ut qui te ante fugiebam, et inimicus eram, tua comprehendar manu. Ne cesses a persequendo, donec deficiam a via mea pessima, et revertar ad virum meum pristinum; qui mihi dabit linteamina mea, et oleum, et similam, et cibabit me pinguissimis cibis. Qui idcirco obsepsit atque praeclusit vias meas pessimas, ut eam invenirem viam, quae dicit in Evangelio: Ego sum via, veritas, et vita . Audi Prophetam loquentem: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. Euntes ibant et flebant, portantes semina sua. Venientes autem venient in exultatione, portantes manipulos suos [. 7]. Et loquere cum eo: Lavabo per singulas noctes lectum meum, in lacrymis meis stratum meum rigabo . Et iterum: Sicut desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te Deus. Sitivit anima mea ad te Deum fontem vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Factae sunt mihi lacrymae meae panes per diem et noctem . Et in alio loco: Deus Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit anima mea ad te, quam multipliciter tibi caro mea. In terra deserta et invia et inaquosa, sic in sancto apparui tibi [et 3]. Quanquam enim sitierit te anima mea, tamen multo te plus carnis meae labore quaesivi, et tibi sancto apparere non potui; nisi prius in terra deserta a vitiis, et invia adversariis potestatibus, et absque humore et rhenmate ullius libidinis commorarer. Flevit et Dominus super civitatem Ierusalem, quia non egissent poenitentiam : et Petrus trinam negationem amaritudine abluit lacrymarum , implevitque illud Propheticum Exitus aquarum deduxerunt oculi mei . Plangit et Ieremias populum poenitentiam non agentem, dicens: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo populum istum per diem et noctem ? Cur autem plangat et defleat, sequenti sermone demonstrat: Nolite flere mortuum, neque plangatis eum. Flete planctu qui egreditur, quia non revertetur ultra. Nequaquam igitur Gentilis plangendus est, atque Iudaeus, qui in Ecclesia non fuerunt, et semel mortui sunt, de quibus Salvator dicit: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos ; sed eos plange, qui per scelera atque peccata egrediuntur de Ecclesia, et nolunt ultra reverti ad eam, damnatione vitiorum. Unde et ad viros Ecclesiasticos, qui muri et turres Ecclesiae nuncupantur, loquitur sermo Propheticus, dicens: Muri Sion, proferte lacrymas : implentes illud Apostoli: Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus ; ut dura corda peccantium vestris lacrymis provocetis ad fletum, ne perseverantes in malitia, audiant: Ego plantavi te vineam frugiferam, omne semen verum: quomodo versa es in amaritudinem vitis alienae ? Et iterum: Ligno dixerunt, pater meus es tu; et lapidi, tu genuisti me; et verterunt ad me dorsa, et non facies suas [Ibidem 27]. Et est sensus: Noluerunt ad me converti, ut agerent poenitentiam; sed per cordis duritiam in iniuriam meam sua terga verterunt. Quamobrem et Dominus loquitur ad Ieremiam, Vidisti quae fecerunt mihi, habitatio Israel? Abierunt super omnem montem excelsum, et subter omne lignum frondosum, et fornicati sunt ibi; et dixi postquam fornicata est et fecit haec omnia: ad me revertere; et non est reversa [Isai. 57]. 2 O clementia Dei! o nostra duritia! dum et post tanta scelera nos provocat ad salutem. Et ne sic quidem volumus ad meliora converti: Si reliquerit, inquit, uxor virum suum, et alii nupserit, et voluerit postea reverti ad eum: numquid suscipiet eam, et non detestabitur ? Pro quo scriptum est iuxta Hebraicam Veritatem, quod in Graecis et Latinis codicibus non habetur: Et tu reliquisti me, tamen convertere, et suscipiam te, dicit Dominus. Isaias quoque in eumdem sensum iisdem pene loquitur sermonibus: Convertimini qui profundum consilium cogitatis, et iniquum, filii Israel: revertere ad me, et redimam te. Ego Deus et non est alius praeter me, iustus et salvator non est absque me. Revertimini ad me, et salvi eritis, qui estis in extremis terrae. Recordamini horum, et ingemiscite et agite poenitentiam qui erratis. Convertimini corde, et mementote priorum a saeculo: quoniam ego sum Deus, et non est alius absque me [et 31. ] [et 45]. Scribit et Ioel: Convertimini ad me ex toto corde vestro, in ieiunio, et lacrymis, et planctu: scindite corda vestra, et non vestimenta vestra. Misericors enim et miserator est Dominus, et agens poenitentiam super malitiis . Quantae autem sit misericordiae, et quam (ut ita loquar) nimiae ineffabilisque clementiae, Osee Propheta nos doceat, per quem loquitur Deus: Quid tibi faciam Ephraim? quomodo te protegam Israel? quid tibi inquam faciam? Sicut Adama ponam te, et sicut Seboim. Conversum est cor meum in me, et conturbata est poenitudo mea. Nequaquam faciam secundum iram furoris mei . Unde et David loquitur in Psalmo: Non est in morte qui memor sit tui: in inferno autem quis confitebitur tibi ? Et in alio loco: Peccatum meum notum feci, et iniquitatem meam non abscondi. Dixi, pronuntiabo contra me iniquitatem meam Domino, et tu dimisisti impietatem cordis [al. peccati] mei. Pro hac orabit ad te omnis Sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt . 3 Vide quanta magnitudo sit fletuum, ut aquarum diluvio comparetur. Quos qui habuerit, et dixerit cum Ieremia: Non sileat pupilla oculi mei , statim in illo complebitur, Misericordia et veritas obviaverunt sibi; iustitia et pax osculatae sunt : ut si te iustitia et veritas terruerint, misericordia et pax provocent ad salutem. Totam poenitentiam peccatoris ostendit Psalmus quinquagesimus, quando ingressus est David ad Bethsabee uxorem Uriae Ethaei, et a Nathan prophetante correptus, respondit: Peccavi. Statimque meruit audire: Et Dominus abs te abstulit peccatum . Adulterio enim iunxerat homicidium, et tamen conversus ad lacrymas: Miserere, ait, mei Deus, secundum magnam misericordiam tuam: et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam . MAGNUM enim peccatum, magna indigebat misericordia. Unde iungit et dicit: Multum lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et delictum meum contra me est semper. Tibi soli peccavi (rex enim eram, alium non timebam [al. erat et timebat] et malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas, cum iudicaris. Conclusit enim Deus omnia sub peccato, ut omnibus misereatur . Tantumque profecit, ut dudum peccator et poenitens transierit in magistrum, et dicat: Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur . Confessio enim et pulchritudo coram eo, ut qui sua confessus fuerit peccata, et dixerit: Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae , foeditatem vulnerum in sanitatis decorem commutet. Qui enim abscondit iniquitatem suam, non prosperabitur . Achab, rex impiissimus, vineam Nabuthae cruore possedit : et cum Iezabel non tam coniugio sibi, quam crudelitate coniuncta, Eliae increpatione corripitur: Haec dicit Dominus: Occidisti, et possedisti. Et iterum: In loco in quo linxerunt canes sanguinem Nabuthae, ibi lingent sanguinem tuum: et Iezabel canes comedent ante muros Iezrael. Quod cum audisset Achab, scidit vestimenta sua, et posuit saccum super carnem suam, ieiunavitque et dormivit in cilicio. Factusque est sermo Domini ad Eliam, dicens: Quoniam reveritus est Achab faciem meam, non inducam malum in diebus eius. Unum scelus Achab et Iezabel, tamen converso ad poenitentiam Achab, poena differtur in posteros; et Iezabel in scelere perseverans, praesenti iudicio condemnatur. Loquitur et Dominus in Evangelio: Viri Ninivitae surgent in iudicium cum generatione hac, et condemnabunt eam, quia egerunt poenitentiam in praedicatione Ionae : Et iterum: Non enim veni vocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam [Ibid. 9. 13]. Drachma perit, et tamen invenitur in stercore . Nonaginta novem oves relinquuntur in solitudine, et una ovis quae aberraverat, pastoris humeris reportatur [Ibid. 15]. Unde et laetitia Angelorum est super uno peccatore agente poenitentiam. Quanta felicitas ut de salute nostra exultent coelestia? De quibus dicitur: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum. Nullum in medio spatium. Mors et vita sibi contraria sunt, et tamen poenitentia copulantur. Luxuriosus filius totam prodegerat substantiam: et procul a patre vix porcorum cibis inediam sustentabat. Revertitur ad parentem, immolatur ei vitulus saginatus: stolam accipit et annulum , ut Christi recipiat vestimentum, quod dudum polluerat, et audire mereatur: Candida sint semper vestimenta tua ; receptoque signaculo Dei, proclamet ad Dominum: Pater, peccavi in coelum, et coram te; et reconciliatus osculo, dicat ad eum: Signatum est super nos lumen vultus tui Domine . Iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die peccaverit: et iniquitas iniqui non nocebit ei, quacumque die conversus fuerit . Unumquemque iudicat Deus sicut invenerit. Nec praeterita considerat, sed praesentia: si tamen vetera crimina, novella conversione mutentur . Septies cadit iustus, et resurgit . Si cadit, quomodo iustus, si iustus quomodo cadit? Sed iusti vocabulum non amittit, qui per poenitentiam semper resurgit. Et non solum septies, sed septuagies septies delinquenti, si convertatur ad poenitentiam, peccata donantur . Cui plus dimittitur, plus diligit. Meretrix lacrymis pedes Salvatoris lavat, et crine detergit: et in typum Ecclesiae de gentibus congregatae meretur audire: Dimittuntur tibi peccata tua . Pharisaei iustitia perit superbia: et publicani humilitas confessione salvatur . Per Ieremiam contestatur Deus: Ad summam loquar contra gentem et regnum, ut eradicem et destruam, et disperdam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversum eam: agam et ego poenitentiam super malo, quod cogitavi ut facerem ei. Et ad summam loquar super gentem et regnum, ut aedificem, et ut plantem illud. Si fecerit malum in conspectu meo, ut non audiat vocem meam: poenitentiam agam super bono, quod locutus sum ut facerem ei. Statimque infert: Ecce ego fingo contra vos malum, et cogito contra vos cogitationem. Revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et studia vestra. Qui dixerunt: Desperavimus; post cogitationes enim nostras ibimus, et unusquisque post pravitatem cordis sui malum faciemus . Simeon iustus in Evangelio loquitur: Ecce hic positus est in ruinam, et in resurrectionem multorum , in ruinam videlicet peccatorum, et in resurrectionem eorum, qui agunt poenitentiam. Apostolus scribit ad Corinthios: Auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis ne inter gentes quidem, ita ut uxorem patris aliquis habeat. Et vos inflati estis, et non magis luctum habuistis, ut tollatur de medio vestrum, qui hoc opus fecit . Et in secunda ad eosdem Epistula, Ne abundantiori tristitia pereat, qui eiusmodi est , revocat eum, et obsecrat, ut confirment super illum caritatem; ut qui incestu perierat, poenitentia conservetur. Nullus quidem mundus est a peccato: nec si unius quidem dici fuerit vita eius [et 25]; numerabiles autem anni vitae illius. Astra quoque ipsa non sunt munda in conspectu eius: et adversum angelos suos perversum quid excogitavit . Si in coelo peccatum, quanto magis in terra? Si delictum in his qui carent tentatione corporea: quanto magis in nobis, qui fragili carne circumdamur, et cum Apostolo dicimus: Miser ego, homo, quis me liberabit de corpore mortis huius ? Non enim habitat in carne nostra bonum, nec agimus quod volumus, sed quod nolumus, ut aliud anima desideret, aliud caro facere cogatur. Quod si quidam iusti appellantur in Scripturis, et non solum iusti, sed iusti in conspectu Dei, iuxta illam iustitiam appellantur iusti, iuxta quam supra dictum est: Septies cadit iustus, et resurgit . Et iuxta quod iniquitas iniqui non nocebit ei in quacumque die conversus fuerit . Denique et Zacharias pater Ioannis, qui scribitur iustus, peccavit in eo quod non credidit, et statim silentio condemnatur . Et Iob, qui iustus et immaculatus, ac sine querela in principio voluminis sui scribitur, postea et Dei sermone, et confessione sui peccator arguitur. Si Abraham, Isaac et Iacob. Prophetae quoque et Apostoli nequaquam caruere peccato: si purissimum triticum habuit mixtas paleas; quid de nobis dici potest, de quibus scriptum illud est: Quid paleis ad frumentum, dicit Dominus ? Et tamen paleae futuro reservantur incendio, et zizania hoc tempore mixta sunt segetibus frumentorum, donec veniat qui habet ventilabrum in manu sua, et purgaverit aream, ut congreget triticum in horrea, et quisquilias gehennae igni comburat. 4 Haec omnia quasi per pulcherrima Scripturarum prata discurrens, in unum locum volui congregare, et de speciosissimis floribus coronam tibi texere poenitentiae, quam imponas capiti tuo: et assumas pennas columbae, et voles, et requiescas , et clementissimo reconcilieris Patri. Narravit mihi uxor quondam tua, nunc soror atque conserva, quod iuxta praeceptum Apostoli ex consensu abstinueritis vos ab opere nuptiarum, ut vacaretis orationi; tuaque rursum vestigia, quasi in salo posita fluctuasse, imo (ut apertius loquar) esse prolapsa. Illam autem audisse a Domino cum Moyse, Tu vero hic sta mecum ; et dixisse de Domino: Statuit supra petram pedes meos . Tuam, domum, quae fundamenta fidei solida non habebat, postea diaboli turbine concidisse. Porro illius perstare in Domino, et suum tibi hospitium non negare; ut cui prius coniunctus fueras corpore, nunc spiritu copuleris. Qui enim adhaeret Domino, unus spiritus est cum eo . Cumque vos rabies barbarorum, et imminens captivitas separaret, sub iusiurandi testificatione pollicitum [al. pollicitus es], ut ad sancta transeuntem loca, vel statim, vel postea sequereris, et servares animam tuam, quam visus fueras negligentia perdidisse. Redde igitur quod praesente Deo spopondisti. Incerta est vita mortalium: ne ante rapiaris, quam tuam impleas sponsionem, imitare eam, quam docere debueras. Proh pudor, fragilior sexus vincit saeculum, et robustior superatur a saeculo. Tanti dux femina facti est (ex Virgil.): et non sequeris eam, in cuius salute candidatus es fidei? Quod si te rei familiaris tenent reliquiae, ut scilicet et mortes amicorum et civium videas, et ruinas urbium atque villarum, saltem inter captivitatis mala, et feroces hostium vultus, et provinciae tuae infinita naufragia, teneto tabulam poenitentiae: et memento conservae tuae, quae tuam quotidie suspirat, nec desperat salutem. Tu vagaris in patria, imo non patria, quia patriam perdidisti: ista pro te in locis venerabilibus Resurrectionis et Crucis, et Incunabulorum Domini Salvatoris, in quibus parvulus vagiit, tui nominis recordatur, teque ad se orationibus trahit: ut si non tuo merito, saltem huius salveris fide. Iacebat quondam Paralyticus in lectulo, et sic erat cunctis artubus dissolutus, ut nec pedes ad ingrediendum, nec manus movere posset ad precandum: et tamen profertur ab aliis, et restituitur pristinae sanitati, ut portaret lectulum [et Ioan. 5], qui dudum portabatur a lectulo. Et te igitur absentem corpore, praesentem fide, offert conserva tua Domino Salvatori; et dicit cum Chananaea, Filia mea male vexatur a daemonio . Recte enim appellabo animam tuam, filiam animae eius, quae sexus nescit diversitatem: quia te quasi parvulum, atque lactentem, et necdum valentem sumere solidos cibos, invitat ad lac infantiae, et nutricis tibi alimenta demonstrat; ut possis dicere cum Propheta: Erravi sicut ovis perdita: quaere servum tuum, quoniam mandata tua non sum oblitus . 1 In vetere via, novam semitam quaerimus, et in antiqua detritaque materia, rudem artis excogitamus elegantiam, ut nec eadem sint, et eadem sint. Unum iter, et perveniendi quo cupias, multa compendia. Saepe ad viduas scripsimus, et in exhortationem eadum multa de Scripturis sanctis exempla repetentes, varios testimoniorum flores in unam pudicitiae coronam texuimus. Nunc ad Ageruchiam nobis sermo est, quae quodam vaticinio futurorum, ac Dei praesidentis auxilio, nomen accepit. Quam aviae, matris, amitaeque, probatarum in Christo feminarum, nobilis turba circumstat. Quarum avia Metronia, per quadraginta annos vidua perseverans, Annam nobis filiam Phanuelis de Evangelio retulit . Benigna, mater quartum, et decimum viduitatis implens annum, centenario virginum choro cingitur. Soror Celerini, patris Ageruchiae, qui parvulam nutrivit infantem, et in suo natam suscepit gremio, per annos viginti mariti solatio destituta, erudit neptem; docens quod a matre didicit. 2 Haec brevi sermone perstrinxi, ut ostendam adolescentulam meam non praestare monogamiam generi suo, sed reddere: nec tam laudandam esse, si tribuat, quam omnibus execrandam, si negare tentaverit: praesertim cum posthumus eius Simplicius nomen patris referat, et nulla sit excusatio desertae ac sine haeredibus domus; sub quorum patrocinio interdum sibi libido blanditur, ut quod propter intemperantiam suam faciunt, videantur facere desiderio liberorum. Sed quid ego quasi ad retrectantem loquor, cum audiam eam multos Palatii procos, Ecclesiae vitare praesidio, quos certatim diabolus inflammat, ut viduae nostrae castitatem probent, quam et nobilitas, et forma, et aetas, et opes faciunt cunctis appetibilem: ut quanto plura sunt, quae impugnant pudicitiam, tanto victricis maiora sint praemia? 3 Et quia nobis de portu egredientibus, quasi quidam scopulus opponitur, ne possimus ad pelagi tuta decurrere, et Apostoli Pauli scribentis ad Timotheum profertur auctoritas, in qua de viduis disputans ait: Volo autem iuniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario, maledicti gratia. Iam enim quaedam abierunt retro post Satanam [. et 15]: oportet primum sensum tractare praecepti, et omnem loci huius continentiam [contextum sive complexum orationis] discutere; atque ita Apostolicis vestigiis insistentem, ne transversum quidem, ut dici solet, unguem in partem alteram declinare. Supra scripserat qualis vidua esse deberet: Unius viri uxor, quae liberos educavit, quae in bonis operibus habuit testimonium, suae tribulatis de sua substantiola subministravit [Ibid. 9. et 10]; cuius spes Deus est, et quae permanet in obsecratione, et orationibus nocte ac die [Ibid. 5]. Post quae iungit contraria: Quae autem iu deliciis est, vivens mortua est. Statimque infert, ut discipulum suum muniat omni arte doctrinae: Adolescentiores autem viduas devita, quae cum lascivierint in Christo, nubere volunt: habentes damnationem quod primam fidem irritam fecerunt [et 12]. Propter has igitur, quae fornicatae sunt in iniuriam viri sui Christi (hoc enim καταστρηνιάσωσι Graecus sermo significat) vult Apostolus alterum matrimonium, praeterens digamiam fornicationi: secundum indulgentiam duntaxat, non secundum imperium. 4 Simulque singula testimonii verba tractanda sunt. Volo, inquit, adolescentulas nubere. Cur quaeso? quia nolo adolescentulas fornicari. Procreare filios. Quam ob causam? ne metu partus ex adulterio, filios necare cogantur. Matresfamilias esse. Quare obsecro? quia multo tolerabilius est digamam esse, quam scortum, et secundum habere virum, quam plures adulteros. In altero enim miseriarum consolatio, in altero poena peccati est. Sequitur: Nullam occasionem dare adversario maledicti gratia; in quo brevi accinctoque praecepto, multa simul monita continentur. Ne propositum viduae exquisitior cultus infamet. Ne oculorum nutibus, et hilaritate vultus, iuvenum post se greges trahat. Ne aliud verbo, aliud habitu polliceatur, et conveniat ei versiculus ille vulgatus: Risit, et arguto quiddam promisit ocello, [Ovid. in Elegiis amatoriis, lib. 3. Eleg. 22] Atque ut omnes nubendi causas brevi sermone concluderet, cur hoc praecepisset, ostendit, dicens: Iam enim quaedam abierunt retro post Satanam. Ideo ergo secunda, et, si necesse est, tertia incontinentibus aperit matrimonia, ut a Satana abstrahat, ut magis mulierem qualicumque viro iunctam faciat esse, quam diabolo. Sed et ad Corinthios tale quid loquitur: Dico autem innuptis, et viduis: bonum est illis, si sic permanserint, ut ego. Si autem non se continent, nubant: Melius enim est nubere, quam uri [. 9]. Cur Apostole? Statim intulit, quia peius est uri . 5 Alioquin absolutum bonum est, et sine comparatione peioris, esse quod Apostolus est, id est, solutum, non ligatum; nec servum, sed liberum; cogitantem ea quae Dei sunt, non ea quae uxoris. Et protinus in consequentibus: Mulier, inquit, alligata est viro, quamdiu vir eius vivit; quod si dormierit vir eius, libera est: cui vult nubat; tantum in Domino. Beatior autem erit, si sic permanserit secundum consilium meum. Puto autem quod, et ego spiritum Dei habeam [Ibid. 39], et in hoc idem sensus est, quia idem spiritus; Diversae Epistulae, sed unus auctor Epistularum. Vivente viro, mulier alligata est; et mortuo, soluta. Ergo matrimonium vinculum est, et viduitas solutio. Uxor alligata est viro, et vir uxori alligatus est: in tantum, ut sui corporis non habeant potestatem, et alterutrum debitum reddant. Nec possint habere pudicitiae libertatem, qui serviunt dominatui nuptiarum. Quodque addidit, tantum in Domino, amputat Ethnicorum coniugia, de quibus in alio loco dixerat: Nolite iugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas lucis cum tenebris? Quae conventio Christi cum Belial? Aut quae pars fideli cum infideli? Qui consensus templo Dei cum idolis ? Ne scilicet aremus in bove, et asino : ne tunica nuptialis, vario sit texta subtegmine. Extemploque tollit quod concesserat, et quasi poeniteat cum sententiae suae, retrahit: Beatior erit, si sic permanserit; suique hoc magis dicit esse consilii. Quod ne contemnatur ut hominis: Spiritus Sancti auctoritate confirmat, ut non indulgens homo fragilitati carnis humanae; sed in Apostolo Spiritus Sanctus praecipiens audiatur. Nec sibi in eo annorum puellarium debet vidua blandiri, quod non minus sexagenariam eligi praecipit . Neque enim innuptas, vel iuvenculas cogit, ut nubant, qui de nuptis quoque loquitur: Tempus breve est: Superest, ut, et qui habent uxores sic sint, quasi non habeant ; sed de his viduis disputat, quae suorum nutriuntur alimentis, quae filiorum, et nepotum cervicibus imponuntur. Quibus imperat, ut discant domum suam colere, et remunerare parentes et sufficienter eis tribuere, ut non gravetur Ecclesia, et possit certis viduis ministrare. De quibus scriptum est: Honora viduas, quae verae viduae sunt , hoc est, quae omni suorum auxilio destitutae, quae manibus suis laborare non possunt, quas paupertas debilitat, aetasque conficit: quibus Deus spes est, et omne opus oratio. Ex quo datur intelligi, adolescentulas viduas, exceptis his quas excusat infirmitas, vel suo labori, vel liberorum, et propinquorum ministerio delegari. Honor autem impraesentiarum, vel pro eleemosyna, vel pro munere accipitur, ut est illud, Presbyteri duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo, et doctrina . Et in Evangelio Dominus disserit mandatum Legis, in quo dicitur: Honora patrem tuum, et matrem tuam ; non in verborum sono, qui inopiam parentum, cassa potest adulatione frustrari, sed in victus necessariis ministrandis debere intelligi. Iubente enim Domino, ut filii alerent parentes pauperes, et redderent beneficia senibus, quae parvuli acceperant, Scribae, et Pharisaei e contrario docebant filios, ut parentibus responderent: Corban, hoc est, donum, quod altari pollicitus sum, et in templi dona promisi, si tu a me acceperis cibos, vertetur in tuum refrigerium. Atque ita fiebat, ut egentibus patre, et matre, sacrificium offerrent filii, quod Sacerdotes Scribaeque consumerent. Si ergo Apostolus pauperes viduas (eas tamen quae adolescentulae sunt, et nulla debilitate franguntur) cogit suis manibus laborare, ne gravetur Ecclesia, et possit anus viduas sustentare; qua excusatione utetur, quae opibus mundi affluit, quae potest etiam aliis ministrare, et de iniquo mammona sibi facere amicos, qui possint eam in aeterna tabernacula recipere? Simulque considera, quod vidua non eligatur nisi unius viri uxor: et nos putamus Sacerdotum hoc tantum esse privilegium, ut non admittatur ad altare, nisi qui unam habuerit uxorem. Non solum enim ab officio Sacerdotii digamus excluditur; sed et ab eleemosyna Ecclesiae, dum indigna putatur stipe, quae ad secunda coniugia devoluta est. Quanquam lege Sacerdotali teneatur, et laicus, qui talem praebere se debet, ut possit eligi in Sacerdotium. Non enim eligitur, si digamus fuerit. Porro eliguntur ex laicis sacerdotes. Ergo et laicus tenetur mandato, per quod ad sacerdotium pervenitur. 7 Aliud est quod vult Apostolus: aliud quod cogitur velle. Ut concedat secunda matrimonia meae est incontinentiae, non illius voluntatis. Vult omnes esse sicut seipsum, et ea cogitare quae Dei sunt, et solutos nequaquam ultra alligari. Sed si labentes, per incontinentiam ad barathrum stupri viderit pervenire; digamiae porrigit manum, ut cum una magis, quam cum pluribus volutentur. Quod nequaquam ut amare dictum, et contra Apostoli regulam, secundus nuptiator exaudiat. Duae enim sunt Apostoli voluntates: una qua praecepit, Dico autem innuptis, et viduis: bonum est illis si sic permanserint, sicut et ego. Altera qua indulget: Si autem non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri. Primum quid velit: deinde quid cogatur velle, demonstrat. Vult nos permanere post nuptias, sicut seipsum: et propositae beatitudinis Apostolicum ponit exemplum. Sin autem nos viderit nolle quod ipse vult, incontinentiae nostrae tribuit indulgentiam. Quam e duabus eligimus voluntatem, quod magis vult, et quod per se bonum est: an quod mali comparatione fit levius, et quodam modo nec bonum est, quia praefertur malo? Ergo si eligimus, quod Apostolus non vult, sed velle compellitur, imo acquiescit deteriora cupientibus, non Apostoli, sed nostram facimus voluntatem Legimus in veteri Testamento [et Ezech. 44]: Semel maritatas filias Sacerdotum, si viduae fuerint, vesci debere de sacerdotalibus cibis: mortuisque sicut patri, et matri sic exhibendum inferiarum officium. Sin autem alios viros acceperint, alienas eas, et a patre, et a sacrificis fieri, et inter externas debere deputari. 8 Quod quidem observat, et gentilitas, in condemnationem nostri, si hoc non exhibeat veritas Christo, quod tribuit mendacium diabolo; qui et castitatem reperit perditricem. Hierophanta apud Athenas eiurat virum, et aeterna debilitate fit castus. Flamen unius uxoris ad sacerdotium admittitur. Flaminea quoque unius mariti eligitur uxor. Ad tauri Aegyptii sacra semel maritus assumitur. Ut omittam virgines Vestae, et Apollinis, Iunonisque Achivae, et Dianae ac Minervae, quae perpetua sacerdotii virginitate marcescunt. Stringam breviter reginam Carthaginis, quae magis ardere voluit, quam Hiarbae regi nubere: et Hasdrubalis uxorem, quae apprehensis utraque manu liberis, in subiectum se praecipitavit incendium, ne pudicitiae damna sentiret: et Lucretiam, quae amissa gloria castitatis, noluit pollutae conscientiae supervivere. Ac ne multa longo sermone contexam, quae potes de primo contra Iovinianum volumine ad aedificationem tuam sumere, unum tantum, quod in patria tua gestum est, repetam; ut scias pudicitiam etiam barbaris ac feris, et sanguinariis gentibus esse venerabilem. Gens Theutonum ex ultimis Oceani atque Germaniae profecta littoribus, omnes Gallias inundavit; saepiusque caesis Romanis exercitibus, apud Aquas Sextias Mario pugnante, superata est. Quorum trecentae matronae, cum aliis se viris captivitatis conditione tradendas esse didicissent, primum Consulem deprecatae sunt, ut templo Cereris ac Veneris in servitium traderentur. Quod cum non impetrarent, submovente eas lictore, parvulis caesis liberis, mane mortuae sunt repertae, suffocatis laqueo faucibus, et mutuis complexibus se tenentes. 9 Quod igitur barbarae castitati non potuit inferre captivitas, hoc matrona nobilis faciet? et experietur alterum virum, quae priorem aut bonum perdidit, aut malum experta est, ut rursum contra iudicium Dei facere nitatur? Quid si statim secundum perdiderit, sortietur et tertium [al. societur et tertio]? et si ille dormierit, in quartum quintumque procedet, ut nihil sit quo a meretricibus differat? Omni ratione viduae providendum est, ne castitatis primos excedat limites. Quos si excesserit, et verecundiam ruperit matronalem, in omnem debacchabitur luxuriam, ita ut Prophetam mereatur audire dicentem: Facies meretricis facta est tibi: Impudorata es tu . Quid igitur? Damnamus secunda matrimonia? Minime; sed prima laudamus. Abiicimus de Ecclesia digamos? Absit: sed monogamos ad continentiam provocamus. In Arca Noe non solum munda, sed et immunda fuerunt animalia. Habuit homines, habuit et serpentes. In domo quoque magna, vasa diversa sunt; alia in honorem, alia in contumeliam . Est crater ad bibendum; est et matula ad secretiora naturae. Nam cum in semente terrae bonae, centesimum, et sexagesimum, et trigesimum fructum Evangelia doceant ; et centenarius pro virginitatis corona, primum gradum teneat; sexagenarius pro labore viduarum, in secundo sit numero; tricenarius foedera nuptiarum, ipsa digitorum coniunctione testetur, digamia in quo erit numero? Imo extra numerum. Certe in bona terra non oritur, sed in vepribus, et spinetis vulpium, quae Herodi impiissimo comparantur, ut in eo se putet esse laudabilem, si scortis melior sit: si publicarum libidinum victimas superet, si uni sit prostituta, non pluribus. 10 Rem dicturus sum incredibilem, sed multorum testimoniis approbatam. Ante annos plurimos, cum in chartis Ecclesiasticis iuvarem Damasum Romanae urbis Episcopum, et Orientis atque Occidentis Synodicis consultationibus responderem, vidi duo inter se paria, vilissimorum e plebe hominum comparata, unum qui viginti sepelisset uxores, alteram quae vicesimum secundum habuisset maritum, extremo sibi, ut ipsi putabant, matrimonio copulatos. Summa omnium exspectatio virorum pariter ac feminarum, post tantas rudes quis quem prius efferret. Vicit maritus, et totius urbis populo confluente, coronatus, et palmam tenens, adoreamque per singulos sibi acclamantes, uxoris multinubae feretrum praecedebat. Quid dicemus tali mulieri? Nempe illud, quod Dominus Samaritanae: Viginti duos habuisti maritos, et iste a quo nunc sepeliris, non est tuus . 11 Itaque obsecro te, religiosa in Christo filia, ut testimonia ista non noveris, quibus incontinentibus et miseris subvenitur; sed illa potius lectites, quibus pudicitia coronatur. Sufficit tibi quod primum perdidisti virginitatis gradum, et per tertium venisti ad secundum, id est, per officium coniugale, ad viduitatis continentiam. Extrema, imo abiecta ne cogites: nec aliena et longe posita exempla perquiras. Habes aviam, matrem, et amitam, quarum tibi abundans imitatio atque doctrina, et praecepta vivendi, norma virtutum est. Si enim multae in coniugio, viventibus adhuc viris, intelligunt illud Apostoli: Omnia licent, sed non omnia expediunt , et castrant se propter regna coelorum, vel a secunda nativitate post lavacrum ex consensu, vel post nuptias ex ardore fidei; cur vidua quae iudicio Dei, virum habere desiit, non illud laetabunda congeminet, Dominus dedit, Dominus abstulit ; et oblatam occasionem arripiat libertatis, ut sui corporis habeat potestatem, nec rursum ancilla fiat hominis? Et certe multo laboriosius est, non frui eo quod habeas, quam desiderare quod amiseris. Unde et virginitas in eo facilior est, quod carnis incentiva non novit: et viduitas in eo sollicitior, quod praeteritas animo recolit voluptates: MAXIME SI SE virum putet perdidisse, non praemisisse: quorum alterum doloris, alterum gaudii est. 12 Primi hominis creatura nos doceat, plures nuptias refutare. Unus Adam, et una Eva, imo una ex eo costa separatur in feminam. Rursumque quod divisum fuerat, nuptiis copulatur, dicente Scriptura: Erunt duo in carnem unam; non in duas, nec in tres. Propter quod relinquet homo patrem, et matrem, et adhaerebit uxori suae ; certe non uxoribus. Quod testimonium Paulus edisserens, ad Christum refert, et ad Ecclesiam ; ut primus Adam in carne, et secundus in spiritu monogamus sit. Sit una Eva mater cunctorum viventium, et una Ecclesia parens omnium Christianorum. Sicut illam maledictus Lamech in duas divisit uxores, sic hanc haeretici in plures Ecclesias lacerant, quae iuxta Apocalypsim Ioannis, synagogae magis diaboli appellandae sunt , quam Christi conciliabula. Legimus in Carminum libro, Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adolescentulae, quarum non est numerus. Una est columba mea, perfecta mea: una est matri suae, electa genitrici suae . Ad quam scribit idem Ioannes Epistulam, Senior, Electae dominae, et filiis eius . Sed et in Arcam quam Petrus Apostolus sub typo interpretatur Ecclesiae , Noe cum tribus filiis, singulas, non binas uxores introduxit . Etiam de immundis animalibus bina sumuntur, masculus, et femina: ut ne in bestiis quidem, serpentibusque, crocodilis, ac lacertis, digamia habeat locum. Quod si de mundis septena ponuntur, id est, imparia: et in hoc virginitatis ac pudicitiae palma monstratur. Egressus enim de Arca Noe, Deo victimas immolavit: non utique de pari, sed de impari numero, quia alterum foetibus atque coniugio, alterum sacrificio praeparatum est. 13 At [al. Atqui] Patriarchae non singulas habuerunt uxores, imo et concubinas habuere plurimas. Et, ne hoc parum sit, David multas, et Salomon habuit innumerabiles. Iudas ad Thamar, quasi ad scortum ingreditur. Et iuxta occidentem litteram, Osee Propheta non solum meretrici, sed etiam adulterae copulatur . Quod si et nobis iure conceditur, adhinniamus ad omnes feminas, et in exemplum Sodomae et Gomorrae, ab ultimo die deprehendamur vendentes, et ementes, nubentes, et nuptui tradentes , et tunc sit finis coniugii, quando terminus vitae. Quod et si post Diluvium, et ante Diluvium viguit ista sententia: Crescite et multiplicamini, et replete terram , quid ad nos, in quos fines saeculorum decurrerunt, quibus dicitur: Tempus breve est : Et, Iam securis ad radices arborum posita est, quae silvam Legis, et nuptiarum Evangelica castitate succidat? Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus . Ieremias, captivitate propinqua, uxorem prohibetur accipere. Ezechiel in Babylone, Mortua est, inquit, uxor mea; et apertum est os meum . Nec ducturus uxorem, nec ille qui duxerat, possunt in opere coniugali libere prophetare. Olim gloriae erat illum audire versiculum: Filii tui sicut novellae [al. novellatio cum August. et Hilario] olivarum, in circuitu mensae tuae; Et, Videas filios filiorum tuorum . Nunc de continentibus dicitur: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est . Et, Adhaesit anima mea post te: me suscepit dextera tua . Tunc oculum pro oculo: nunc verberanti maxillam, praebemus et alteram. Illo tempore bellatoribus dicebatur: Accingere gladio tuo super femur tuum, Potentissime ; modo audit Petrus: Conde gladium tuum in vaginam. Qui enim gladio percutit, gladio morietur . Haec dicimus, non separantes Legem, et Evangelium, ut Marcion calumniatur; sed unum atque eumdem suscipientes Deum, qui pro varietate temporum atque causarum principium, et finis; serit, ut metat; plantat, ut habeat quod succidat; iacit fundamentum, ut aedificationi, consummato saeculo, culmen imponat. Alioqui si ad sacramenta veniamus, et futurorum typos, non nostro arbitrio, sed Apostolo disserente consideremus; Agar, et Sara, vel mons Sina, et Sion, duo Testamenta significant. Lia lippientibus oculis, et Rachel, quam Iacob amabat plurimum , Synagogam Ecclesiamque testantur. Unde et Anna prius sterilis, Fennenae ubertate foecundior est . Licet et monogamia nos in Isaac, et Rebecca praecesserit: cuius solius partus Domini revelatio est. Nec ulla alia feminarum Deum per seipsam consuluit. Quid loquar de Thamar, quae Zaram, et Pharez geminos fudit infantes? In quorum nativitate divisa maceria, duos populos separavit: et ligata manus coccino, conscientiam Iudaeorum iam tunc Christi passione respersit. Ac de scorto prophetico, cuius similitudo vel Ecclesiam significat de gentibus congregatam: vel (quod ipsi loco magis convenit) Synagogam primum assumptam de idololatris per Abraham, et Moysen: deinde post adulterium, et negationem Salvatoris, sedentem plurimo tempore sine altari, Sacerdotibus ac Prophetis, et viri pristini consortium praestolantem; ut postquam subintraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiat . 14 Quasi in brevi tabella latissimos terrarum situs ostendere volui, ut pergam ad alias quaestiunculas; quarum prima de Annae consilio est: Solane perpetua moerens carpere iuventa? Nec dulces natos, Veneris nec praemia noris? Id cinerem, aut manes credis curare sepultos? Cui breviter respondeat ipsa, quae passa est: Tu lacrymis evicta meis: tu prima furentem His, germana, malis oneras, atque obiicis hosti. Non licuit thalami expertem sine crimine vitam Degere more ferae, tales nec tangere curas. Non servata fides cineri promissa Sichaei [Aeneid. 4]. Proponis mihi gaudia nuptiarum: ego tibi opponam pyram, gladium, et incendium. Non tantum boni est in nuptiis quod speramus, quantum mali, quod accidere potest, et timendum est. LIBIDO TRANSACTA semper sui relinquit poenitudinem: nunquam satiatur; et extincta reaccenditur. Usu crescit, et deficit: nec rationi paret, quae impetu ducitur. Sed dices: Amplae opes, et dispensatio rei familiaris egent auctoritate viri. Scilicet perierunt domus coelibum, et nisi cum servulis tuis ipsa servieris, familiae tuae imperare non poteris. Avia tua, mater et amita, nonne auctoritatis pristinae, honorisque maioris sunt, dum eas, et tota provincia, et Ecclesiarum principes suspiciunt? Ergo milites, et peregrinantes, sine uxoribus sua hospitiola non regunt, et nec invitant ad convivia, nec invitantur? Quasi non possis probatae aetatis habere famulos, vel libertos, in quorum nutrita es manibus; qui praesint domui, ad publicum respondeant, tributa persolvant; qui te suspiciant, ut patronam, diligant, ut alumnam, venerentur, ut sanctam. Quaere primum regnum Dei, et haec omnia adiicientur tibi . Si de veste cogitaveris, lilia tibi de Evangelio proponuntur. Si de cibo, remitteris ad aves, quae non serunt, neque metunt, et Pater tuus coelestis pascit illas. Quantae virgines et viduae absque ulla sorde rumoris, suam substantiolam gubernarunt? 15 Cave ne iungaris adolescentulis: ne his adhaereas, propter quas Apostolus concedit secunda matrimonia, et sustineas in media tranquillitate naufragium. Si Timotheo dicitur: Adolescentiores viduas devita: Et iterum: Ama anus, ut matres: adolescentulas, ut sorores cum omni castitate; quare tu me commonentem non audias? Fuge personas, in quibus potest malae conversationis esse suspicio, nec paratum habeas illud e trivio: Sufficit mihi conscientia mea: non curo quid de me loquantur homines. Et certe Apostolus providebat bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus , ne per illum nomen Dei blasphemaretur in gentibus [Ibid. 2. 24]. Habebat utique potestatem sororem mulierem circumducendi, sed nolebat se iudicari ab infideli conscientia. Et cum posset de Evangelio vivere, diebus ac noctibus laborabat manibus suis, ne quem gravaret credentium. Si scandalizat, inquit, esca fratrem, in aeternum carnem non manducabo . Dicamus et nos: Si scandalizat soror, vel frater, non unum, et alterum, sed totam Ecclesiam; nec sororem videbo, nec fratrem. Melius est rem familiarem minui, quam salutem animae perire. Melius est amittere, quod velimus, nolimus, aliquando periturum est. Melius est sponte dimittere; quam id amittere, pro quo omnia dimittenda sunt. Quis nostrum, non dicam cubitum, quod enorme est; sed unius unciolae decimam partem adiicere potest ad staturam suam? et solliciti sumus quid manducemus, aut quid bibamus? Ne cogitemus ergo de crastino: Sufficit diei malitia sua . Iacob fratrem fugiens, magnis in patris domo divitiis derelictis, nudus pergit [al. profugit] in Mesopotamiam; et ut nobis fortitudinis suae praeberet exemplum, lapide capiti supposito, vidit scalam ad coelum usque subrectam, et Dominum innitentem super eam: per quam ascendebant Angeli et descendebant ; ut nec peccator desperet salutem, nec iustus in sua virtute securus sit. Atque, ut multa praeteream (neque enim tempus est, ut assumpti testimonii omnia edisseram) post annos viginti dives dominus, et pater [al. patre] ditior, qui dudum Iordanem in baculo transierat, cum tribus turmis gregum in patriam revertitur. Apostoli toto orbe peregrini, non aes in zona, non virgam in manu, non caligas habuere in pedibus, et tamen dicere poterant: Nihil habentes, et omnia possidentes . Et, aurum et argentum non est nobis, quod autem habemus, hoc tibi damus: in nomine Iesu Christi Nazareni, surge, et ambula . Non enim erant divitiarum sarcina praegravati. Et ideo stantes cum Elia in foramine petrae, per angustias acus transire poterant, et posteriora Domini contemplari . Nos vero ardemus avaritia, et contra pecunias disputantes, auro sinum expandimus; nihilque nobis satis est. Et illud, quod de Megarensibus dicitur, iure miseris coaptari potest: Aedificant quasi semper victuri: vivunt quasi altera die morituri. Et haec facimus, quia Domini verbis non credimus; et quia aetas optata cunctis non viciniam mortis, quae debetur mortalibus lege naturae; sed cassa spe, annorum nobis spatia pollicetur. Nemo enim tam fractis viribus, et sic decrepitae senectutis est, ut non putet se unum adhuc annum esse victurum. Unde subrepit oblivio conditionis suae, ut terrenum animal, et iam iamque solvendum, erigatur in superbiam, et animo coelum teneat. 16 Verum quid ago? Fracta navi de mercibus disputo. Qui tenebat, de medio fit, et non intelligimus Antichristum appropinquare, quem Dominus Iesus Christus interficiet spiritu oris sui [2. Thes. 2. 8]. Vae praegnantibus, et nutrientibus in illa die [et Luc. 21]; quorum utrumque de fructibus nuptiarum est. Praesentium miseriarum pauca percurram. Quod rari hucusque residemus, non nostri meriti, sed Domini misericordiae est. Innumerabiles et ferocissimae nationes universas Gallias occuparunt. Quidquid inter Alpes et Pyrenaeum est, quod Oceano et Rheno includitur, Quadus, Wandalus, Sarmata, Halani, Gipedes, Heruli, Saxones, Burgundiones, Alemani, et, o lugenda respublica! hostes Pannonii vastarunt. Etenim Assur venit cum illis . Moguntiacum [al. Maguntiacum], nobilis quondam civitas, capta atque subversa est, et in Ecclesia multa hominum millia trucidata. Vangiones longa obsidione deleti. Remorum urbs praepotens, Ambiani, Attrebatae, extremique hominum Morini, Tornacus, Nemetae, Argentoratus, translatae in Germaniam. Aquitaniae, Novemque populorum, Lugdunensis, et Narbonensis provinciae, praeter paucas urbes populata sunt cuncta. Quas et ipsas foris gladius, intus vastat fames. Non possum absque lacrymis Tolosae facere mentionem, quae ut hucusque non rueret, sancti Episcopi Exuperii merita praestiterunt. Ipsae Hispaniae iam iamque periturae, quotidie contremiscunt, recordantes irruptionis Cimbricae, et quidquid alii semel passi sunt, illae semper timore patiuntur. 17 Caetera taceo, ne videar de Dei desperare clementia. Olim a mari Pontico usque ad Alpes Iulias, non erant nostra, quae nostra sunt. Et per annos triginta fracto Danubii limite, in mediis Romani imperii regionibus pugnabatur. Aruerunt vetustate lacrymae. Praeter paucos senes, omnes in captivitate et obsidione generati, non desiderabant, quam non noverant libertatem. Quis hoc credet? quae digno sermone historiae comprehendent? Romam in gremio suo, non pro gloria, sed pro salute pugnare? imo ne pugnare quidem, sed auro et cuncta supellectile vitam redimere? Quod non vitio Principum , qui vel religiosissimi sunt, sed scelere semibarbari accidit proditoris , qui nostris contra nos opibus armavit inimicos. Aeterno quondam dedecore Romanum laborabat imperium, quod Gallis cuncta vastantibus, fusoque apud Alliam exercitu, Romam Brennus intravit. Nec pristinam poterat abolere ignominiam, donec et Gallias, genitale Gallorum solum, et Gallograeciam, in qua consederant Orientis Occidentisque victores, suo imperio subiugasset. Hannibal, de Hispaniae finibus orta tempestas, cum vastasset Italiam, vidit urbem, nec ausus est obsidere. Pyrrhum tanta tenuit Romani nominis reverentia, ut deletis omnibus, e propinquo recederet loco: nec audebat victor aspicere, quam regum didicerat civitatem. Et tamen pro hac iniuria (non enim dicam superbia) quae bonos exitus habuit, alter toto orbe fugitivus, tandem Bithyniae mortem veneno reperit; alter reversus in patriam, in suo regno occubuit; et utriusque provinciae populi Romani vectigales sunt. Nunc ut omnia prospero fine eveniant, praeter nostra quae amisimus, non habemus quod victis hostibus auferamus. Potentiam Romanae urbis, ardens Poeta describens, ait: Quid satis est, si Roma parum est [Lucan. in V. Pharsal.] Quod nos alio mutemus elogio: Quid salvum est, si Roma perit? Non mihi si linguae centum sint, oraque centum, Ferrea vox, omnes captorum dicere poenas, Omnia caesorum percurrere nomina possim. [VIRGIL. Aeneid. 6] Et haec ipsa quae dixi, periculosa sunt, tam loquentibus, quam audientibus, ut ne gemitus quidem liber sit, nolentibus, imo nec audentibus nobis flere quae patimur. 18 Responde mihi, carissima in Christo filia, inter ista nuptura es? quem acceptura virum, cedo? fugiturum, an pugnaturum? Quid utrumque sequatur intelligis. Et pro Fescennino carmine terribilis tibi rauco sonitu buccina concrepabit: ut quas habes pronubas, habeas forte lugentes. Aut quibus deliciis affluas, quae possessionum tuarum redditus perdidisti; quae obsessam familiolam tuam, morbo et fame cernis contabescere? Sed absit, ut de te talia sentiam, ut sinistrum quippiam suspicer de ea, quae suam Domino animam consecravit. Non tam tibi, quam sub tuo nomine aliis sum locutus: quae otiosae et curiosae, atque verbosae domos circumeunt matronarum: quarum Deus venter est, et gloria in confusione earum , quae nihil aliud de Scripturis, nisi digamiae praecepta noverunt; quae in alieno corpore, sua desideria consolantur, ut quod ipsae fecerint, alias facere videant, et malarum societate palpentur. Quarum cum impudentiam et propositiones, Apostolicarum sententiarum interpretatione contriveris, legito quomodo tibi in viduitate servanda vivendum sit, librum ad Eustochium de Virginitate servanda [Epistula XXII. ad Eustoch.], et alios ad Furiam, atque Salvinam [Epist. LIV. ad Furiam et LXXIX ad Salvinam], quarum altera Probi quondam consulis nurus, altera Gildonis, qui Africam tenuit, filia est. Hic libellus de Monogamia sub nomine tuo, titulum possidebit. 1 Ante annos circiter decem, sanctus vir Pammachius ad me cuiusdam schedulas misit, quae Origenis περὶ ἀρχῶν interpretata volumina continerent, imo vitiata; hoc magnopere postulans, ut Graecam veritatem Latina servaret translatio, et in utramque partem seu bene, seu male dixisset ille, qui scripsit, absque interpretis patrocinio, Romana lingua cognosceret. Feci ut voluit, misique ei libros, quos cum legisset, exhorruit, et reclusit scrinio, ne prolati in vulgus, multorum animos vulnerarent. A quodam fratre qui habebat zelum Dei, sed non secundum scientiam, rogatus ut traderet ad legendum, quasi statim reddituro, propter angustiam temporis, fraudem non potuit suspicari. Qui acceperat legendos, adhibitis notariis opus omne descripsit, et multo celerius quam promiserat, codicem reddidit. Eademque temeritate, et (ut levius dicam) ineptia, quod male surripuerat, peius aliis credidit. Et quia difficile grandes libri de rebus mysticis disputantes, notarum possunt servare compendia, praesertim qui furtim celeriterque dictantur; ita in illis confusa sunt omnia, ut et ordine in plerisque, et sensu careant. Quamobrem petis, Avite carissime, ut ipsum ad te exemplar dirigam, quod a me olim translatum, et nulli alii traditum, a supradicto fratre perverse editum est. 2 Accipe igitur quod petisti: sed ita, ut scias detestanda tibi in eis esse quam plurima, et iuxta sermonem Domini, inter scorpiones, et colubros incedendum , ut est illud statim in primo volumine: Christum Filium Dei non natum esse, sed factum: Deum Patrem per naturam invisibilem, etiam a Filio non videri. Filium, qui sit imago invisibilis Patris, comparatum Patri, non esse veritatem: apud nos autem qui Dei omnipotentis non possumus recipere veritatem, imaginariam veritatem videri; ut maiestas ac magnitudo maioris, quodammodo circumscripta sentiatur in Filio. Deum Patrem esse lumen incomprehensibile. Christum collatione Patris, splendorem esse perparvum, qui apud nos pro imbecillitate nostra magnus esse videatur. Duarum statuarum maioris, et parvulae; unius, quae mundum impleat, et magnitudine sua quodammodo invisibilis sit, et alterius, quae sub oculos cadat, ponit exemplum: priori Patrem, posteriori Filium comparans. Deum Patrem omnipotentem appellat bonum, et perfectae bonitatis. Filium non esse bonum, sed auram quamdam, et imaginem bonitatis; ut non dicatur absolute bonus, sed cum additamento, pastor bonus, et caetera. Tertium dignitate, et honore post Patrem, et Filium, asserit Spiritum Sanctum. De quo cum ignorare se dicat, utrum factus sit, an infectus, in posterioribus quid de eo sentiret, expressit: nihil absque solo Deo Patre infectum esse confirmans. Filium quoque minorem Patre, eo quod secundus ab illo sit, et Spiritum Sanctum inferiorem Filio, in sanctis quibusque versari. Atque hoc ordine maiorem Patris fortitudinem esse, quam Filii, et Spiritus Sancti. Et rursum maiorem Filii fortitudinem esse, quam Spiritus Sancti, et consequenter ipsius Sancti Spiritus maiorem esse virtutem caeteris, quae sancta dicuntur. 3 Cumque venisset ad rationales creaturas, et dixisset eas per negligentiam [al. negligentias] ad terrena corpora esse delapsas, etiam hoc addidit: Grandis negligentiae atque desidiae est, in tantum unumquemque defluere atque evacuari, ut ad vitia veniens, irrationabilium iumentorum possit crasso corpore colligari. Et in consequentibns: Quibus, inquit, moti disputationibus, arbitramur sua sponte alios esse in numero Sanctorum, et ministerio Dei; alios ob culpam propriam de sanctimonia corruentes, in tantam negligentiam corruisse, ut etiam in contrarias fortitudines verterentur. Rursumque nasci ex fine principium, et ex principio finem, et ita cuncta variari, ut et qui nunc homo est, possit in alio mundo daemon fieri, et qui daemon est, et negligentius egerit, in crassiora corpora relegetur, id est, ut homo fiat. Sicque permiscet omnia, ut de Archangelo possit diabolus fieri, et rursus diabolus in Angelum revertatur. Qui vero fluctuaverint, et motis pedibus nequaquam corruerint, subiicientur omnino dispensandi et regendi, atque ad meliora gubernandi Principatibus, Potestatibus, Thronis, Dominationibus, et forsitan ex his hominum constabit genus in uno aliquo ex mundis, quando iuxta Isaiam, coelum, et terra nova fient . Qui vero non fuerint meriti, ut per genus hominum revertantur ad pristinum statum, fient diabolus et Angeli eius, et pessimi daemones: ac pro varietate meritorum in singulis mundis diversa officia sortientur. Ipsosque daemones ac rectores tenebrarum in aliquo mundo, vel mundis, si voluerint ad meliora converti, fieri homines, et sic ad antiquum redire principium: Ita duntaxat, ut per supplicia atque tormenta, quae vel multo vel brevi tempore sustinuerint, in hominum eruditi corporibus, rursum veniant ad Angelorum fastigia. Ex quo consequenti ratione monstrari, omnes rationabiles creaturas ex hominibus posse fieri, non semel et subito, sed frequentius: nosque et Angelos, futuros daemones, si egerimus negligentius, et rursum daemones, si voluerint capere virtutes, pervenire ad Angelicam dignitatem. 4 Corporales quoque substantias penitus dilapsuras: aut certe in fine omnium hoc esse futura corpora, quod nunc est aether et coelum, et si quod aliud corpus sincerius, et purius intelligi potest. Quod cum ita sit, quid de resurrectione sentiat, perspicuum est. Solem quoque, et lunam et astra caetera, esse animantia: imo quomodo nos homines, ob quaedam peccata his sumus circumdati corporibus, quae crassa sunt et pigra [al. pinguia]: sic et coeli luminaria talia vel talia accepisse corpora, ut vel plus vel minus luceant, et daemones, ob maiora delicta, aereo corpore esse vestitos. Omnem creaturam, secundum Apostolum, vanitati esse subiectam, et liberari in revelationem filiorum Dei [. 20]. Ac ne quis putet nostrum esse quod dicimus, ipsius verba ponamus: In fine atque consummatione mundi, quando velut de quibusdam repagulis atque carceribus missae fuerint a Domino animae et rationabiles creaturae, alias earum tardius incedere ob segnitiem, alias pernici volare cursu propter industriam. Cumque omnes liberum habeant arbitrium, et sponte sua vel virtutes possint capere vel vitia; illae multo in peiori conditione erunt, quam nunc sunt. Hae ad meliorem statum pervenient: quia diversi motus, et variae voluntates in utramque partem diversum accipient statum, id est, ut Angeli, homines, vel daemones, et rursum ex his, homines, vel Angeli fiant. Cumque omnia vario sermone tractasset, asserens diabolum non incapacem esse virtutis, et tamen necdum velle capere virtutem, ad extremum sermone latissimo disputavit, Angelum, sive animam, aut certe daemonem, quos unius asserit esse naturae, sed diversarum voluntatum, pro magnitudine negligentiae, et stultitiae iumentum posse fieri, et pro dolore poenarum, et ignis ardore, magis eligere ut brutum animal sit, et in aquis habitet et fluctibus, ac corpus assumere huius vel illius pecoris: ut nobis non solum quadrupedum, sed, et piscium corpora sint timenda. Et ad extremum, ne teneretur Pythagorici dogmatis reus, qui asserit μετεμψύχωσιν, post tam nefandam disputationem, qua lectoris animum vulneravit, Haec, inquit, iuxta nostram sententiam non sint dogmata, sed quaesita tantum atque proiecta, ne penitus intractata viderentur. 5 CAP. II.---In secundo autem libro mundos asserit innumerabiles, non, iuxta Epicurum, uno tempore plurimos et sui similes; sed post alterius mundi finem, alterius esse principium. Et ante hunc nostrum mundum, alium fuisse mundum, et post hunc, alium esse futurum, et post illum, alium: rursumque caeteros post caeteros. Et dubitat utrum futurus sit mundus alteri mundo ita ex parte [f. ex omni parte] consimilis, ut nullo inter se distare videantur , an certe nunquam mundus alteri mundo ex toto indiscretus et similis sit futurus. Rursumque post modicum: 'Si omnia, inquit, (ut ipse disputationis ordo compellit) sine corpore vixerint, consumetur corporalis universa natura, et redigetur in nihilum, quae aliquando facta est de nihilo: eritque tempus, quo usus eius iterum necessarius sit. Et in consequentibus: Sin autem, ut ratione et Scripturarum auctoritate monstratum est, corruptivum hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem , absorbebitur mors in victoriam, et corruptio in incorruptionem, et forsitan omnis corporea natura tolletur e medio, in qua sola potest mors operari.' Et post paululum: 'Si haec non sunt contraria fidei, forsitan sine corporibus aliquando vivemus. Sin autem qui perfecte subiectus est Christo, absque corpore intelligitur; omnes autem subiiciendi sunt Christo, et nos erimus sine corporibus, quando ei ad perfectum subiecti fuerimus.' Et in eodem loco: 'Si subiecti fuerint omnes Deo, omnes deposituri sunt corpora, et tunc corporalium rerum universa natura solvetur in nihilum. Quae si secundo necessitas postularit, ob lapsum rationabilium creaturarum rursus existet. Deus enim in certamen, et luctam animas dereliquit, ut intelligant plenam consummatamque victoriam, non ex propria se fortitudine, sed ex Dei gratia consecutas. Et idcirco arbitror pro varietate causarum diversos mundos fieri, et elidi errores eorum, qui similes sui mundos esse contendunt.' Et iterum: 'Triplex ergo suspicio nobis de fine suggeritur: e quibus quae vera et melior sit, lector inquirat. Aut enim sine corpore vivemus, cum subiecti Christo, subiiciemur Deo, et Deus fuerit omnia in omnibus: aut quomodo Christo subiecta, cum ipso Christo subiicientur Deo, et in unum foedus arctabuntur: ita omnis substantia redigetur in optimam qualitatem, et dissolvetur in aetherem, quod purioris simpliciorisque naturae est: aut certe sphaera illa, quam supra appellavimus ἀπλανῆ, et quidquid illius circulo continetur, dissolvetur in nihilum: illa vero qua αῖτιζώνη ipsa tenetur, et cingitur, vocabitur terra bona: nec non, et altera sphaera, quae hanc ipsam terram circum ambit vertigine, et dicitur coelum; in sanctorum habitaculum conservabitur.' 6 Cum haec dicat, nonne manifestissime gentium sequitur errorem, et Philosophorum deliramenta, simplicitati ingerit Christianae? Et in eodem libro: 'Restat ut invisibilis sit Deus. Si autem invisibilis per naturam est, neque Salvatori visibilis erit. Et in inferioribus: Nulla alia anima, quae ad corpus descendit humanum, puram et germanam similitudinem signi in se prioris expressit, nisi illa de qua Salvator loquitur: Nemo tollet animam meam a me, sed ego pono eam a meipso . Et in alio loco: Unde cum infinita cautione tractandum est, ne forte cum animae salutem fuerint consecutae, et ad beatam vitam pervenerint, animae esse desistant. Sicut enim venit Dominus atque Salvator quaerere, et salvum facere quod perierat , ut perditum esse desistat: sic anima quae perierat, et ob cuius salutem venit Dominus, cum salva facta fuerit, anima esse cessabit. Illud quoque pariter requirendum, utrum sicut perditum aliquando non fuit perditum, et erit tempus quando perditum non erit: sic et anima aliquando fuerit anima, et fore tempus, quando nequaquam anima perseveret. Et post multum de anima tractatum, haec intulit, νοῦς, id est, mens corruens, facta est anima, et rursum anima instructa virtutibus mens fiet. Quod et de anima Esau scrutantes possumus invenire, propter antiqua peccata eum in deteriori vita esse damnatum. Et de coelestibus requirendum est, quod non eo tempore quo factus est mundus, solis anima, vel quodcumque eam appellari oportet, esse coeperit, sed antequam lucens illud, et ardens corpus intraret. De luna et stellis similiter sentiamus, quod ex causis praecedentibus, licet invitae, compulsae sint subiici vanitati, ob praemia futurorum, non suam facere, sed Creatoris voluntatem, a quo in haec officia distributae sunt.' 7 Ignem quoque gehennae, et tormenta, quae Scriptura sancta peccatoribus comminatur, 'non ponit in suppliciis, sed in conscientia peccatorum, quando Dei virtute, et potentia omnis memoria delictorum ante oculos nostros ponitur. Et veluti ex quibusdam seminibus in anima derelictis, universa vitiorum seges exoritur: et quidquid feceramus in vita vel turpe, vel impium, omnis eorum in conspectu nostro pictura describitur, ac praeteritas voluptates mens intuens, conscientiae punitur ardore, et poenitudinis stimulis confoditur. Et iterum: Nisi forte corpus hoc pingue atque terrenum caligo, et tenebrae nominandae sunt; per quod, consummato hoc mundo, cum necesse fuerit in alium transire mundum, rursum nascendi sumet exordia. Haec dicens, perspicue μετεμψύχωσιν Pythagorae Platonisque defendit.' Et in fine secundi voluminis de Perfectione nostra disputans, intulit: 'Cumque in tantum profecerimus, ut nequaquam carnes, et corpora, forsitan ne animae quidem fuerimus, sed mens et sensus ad perfectum veniens, nulloque perturbationum nubilo caligans, intuebitur [fort. intuebimur] rationabiles intelligibilesque substantias, facie ad faciem.' 8 CAP. III.---In libro quoque tertio haec vitia continentur: 'Sin autem semel recepimus, quod ex praecedentibus causis aliud vas in honorem, aliud in contumeliam sit creatum, cur non recurramus ad animae arcanum, et intelligamus eam egisse antiquitus, propter quod in altero dilecta, in altero odio habita sit , antequam in Iacob corpore supplantaret, et in Esau planta teneretur a fratre ?' Et iterum: 'Ut autem aliae animae fierent in honorem, aliae in contumeliam, materiarum causarumque merita praecesserunt. Et in eodem loco: Iuxta nos autem ex praecedentibus meritis, vas quod in honorem fuerit fabricatum, si non dignum vocabulo suo opus fecerit, in alio saeculo fiet vas contumeliae, et rursum vas illud, quod ex anteriori culpa contumeliae nomen acceperat, si in praesenti vita corrigi voluerit, in nova creatione fiet vas sanctificatum, et utile Domino, et in omne opus bonum paratum. Statimque subiungit: Ego arbitror posse quosdam homines, a parvis vitiis incipientes, ad tantam nequitiam pervenire, si tamen noluerint ad meliora converti, et poenitentia emendare peccata, ut et contrariae fortitudines fiant; et rursum ex inimicis contrariisque virtutibus, in tantum quosdam per multa tempora vulneribus suis adhibere medicinam, et fluentia prius delicta constringere, ut ad locum transeant optimorum. Saepius diximus, in infinitis perpetuisque saeculis, in quibus anima subsistit et vivit, sic nonnullas earum ad peiora corruere, ut ultimum malitiae locum teneant, et sic quasdam proficere, ut de ultimo malitiae gradu, ad perfectam veniant consummatamque virtutem.' Quibus dictis conatur ostendere, et homines, id est, animas posse fieri daemones, et rursum daemones in Angelicam redigi dignitatem. Atque in eodem volumine: 'Sed et hoc requirendum, quare humana anima nunc ab his, nunc ab aliis virtutibus ad diversa moveatur.' Et putat quorumdam antequam venirent in corpora, merita praecessisse, ut est illud Ioannis exultantis in utero matris suae, quando ad vocem salutationis Mariae, indignam se confabulatione eius Elizabeth confitetur. Statimque subiungit: 'Et e contrario parvuli licet, et pene lactentes malis replentur spiritibus, et in divinos atque hariolos inspirantur: in tantum, ut etiam daemon Pythonicus quosdam a tenera aetate possideat; quos derelictos esse apud providentiam Dei, cum nihil tale fecerint, ut istiusmodi insaniam sustinerent, non est eius qui nihil vult absque Deo fieri, et omnia illius iustitia gubernari.' 9 Rursumque de mundo: 'Nobis autem, inquit, placet, et ante hunc mundum alium fuisse mundum, et post istum alium futurum. Vis discere, quod post corruptionem huius mundi alius sit futurus? audi Isaiam loquentem: Erit coelum novum, et terra nova, quae ego facio permanere in conspectu meo [Cap. 66. 22]. Vis nosse, quod ante fabricam istius mundi, alii mundi in praeterito fuerint? Asculta Ecclesiasten: Quid est quod fuit? ipsum quod erit. Et quid est quod factum est? ipsum quod futurum est. Et non est omne novum sub sole, quod loquatur, et dicat: Ecce hoc novum est. Iam enim fuit in saeculis pristinis, quae fuerunt ante nos [. 10]. Quod testimonium non solum fuisse, sed futuros mundos esse testatur: non quod simul, et pariter omnes fiant, sed alius post alium: statimque subiungit: Divinitatis habitaculum et veram requiem apud superos existimo intelligi, in qua creaturae rationabiles commorantes antequam ad inferiora descenderent, et de invisibilibus ad visibilia commigrarent, ruentesque ad terram, crassis corporibus indigerent, antiqua beatitudine fruebantur. Unde conditor Deus fecit eis congrua humilibus locis corpora, et mundum istum visibilem fabricatus est: ministrosque ob salutem et correptionem eorum, qui ceciderunt, misit in mundum: ex quibus alii certa obtinerent loca, et mundi necessitatibus obedirent: alii iniuncta sibi officia, singulis quibusque temporibus, quae novit artifex Deus, sedula mente tractarent. Et ex his sublimiora mundi loca, sol, et luna, et stellae, quae ab Apostolo creatura dicuntur, acceperunt. Quae creatura vanitati subiecta est , eo quod crassis circumdata corporibus, et aspectui pateat. Et tamen non sponte subiecta est vanitati: sed propter voluntatem eius, qui eam subiecit in spe. Et iterum: alii vero in singulis locis atque temporibus, quae solus artifex novit, mundi gubernaculis serviunt, quos Angelos eius esse credimus.' Et post paululum: 'Quem rerum ordinem totius mundi regit providentia, dum aliae virtutes de sublimioribus corruunt, aliae paulatim labuntur in terras. Istae voluntariae descendunt, aliae praecipitantur invitae. Hae sponte suscipiunt ministeria, ut ruentibus manum porrigant: illae coguntur ingratae, ut tanto tempore in suscepto officio perseverent.' Et iterum: 'Ex quo sequitur, ut ob varios motus, varii creentur et mundi, et post hunc quem incolimus, alius multo dissimilis mundus fiat. Nullusque alius diversis casibus, et profectibus, et vel virtutum praemiis, vel vitiorum suppliciis, et in praesenti, et in futuro, atque in omnibus et retro et postea temporibus potest merita dispensare, et ad unum rursum finem cuncta pertrahere, nisi solus conditor omnium Deus, qui scit causas propter quas alios permittat sua perfrui voluntate, et de maioribus ad ultima paulatim delabi, alios incipiat visitare, et gradatim quasi manu data, ad pristinum retrahere statum, et in sublimibus collocare.' 10 Cumque de fine disputare coepisset, haec intulit: 'Quia (ut crebro iam diximus) principium rursus ex fine generatur, quaeritur utrum, et tunc futura sint corpora, an sine corporibus aliquando vivendum sit, cum redacta in nihilum fuerint, et incorporalium vita, incorporalis esse credenda sit, qualem et Dei novimus. Nec dubium est, quin, si omnia corpora ad mundum istum sensibilem pertineant, quae appellantur ab Apostolo visibilia , futura sit vita incorporalium incorporalis.' Et paulo post: 'Illud quoque quod ab eodem Apostolo dicitur: Omnis creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei , sic intelligimus, ut primam creaturam rationabilium et incorporalium esse dicamus, quae non serviat corruptioni, eo quod non sit vestita corporibus; et ubicumque corpora fuerint, statim corruptio subsequatur. Postea autem liberabitur de servitute corruptionis, quando receperint gloriam filiorum [al. filii] Dei, et Deus fuerit omnia in omnibus.' Et in eodem loco: 'Ut autem incorporeum finem omnium rerum esse credamus, illa nos Salvatoris oratio provocat, in qua ait: Ut quomodo ego et tu unum sumus, sic et isti in nobis unum sint. Etenim scire debemus, quid sit Deus, et quid sit futurus in fine Salvator, et quomodo in sanctis similitudo Patris, et Filii repromissa sit, ut quomodo in se illi unum sunt, sic et isti in eis unum sint. Aut enim suscipiendum est universitatis Deum vestiri corpore, et quomodo nos carnibus, sic illum qualibet materia circumdari; ut similitudo vitae Dei, in fine sanctis possit aequari; aut si hoc indecens est, maxime apud eos, qui saltem ex minima parte Dei sentire cupiunt maiestatem, et ingenitae atque omnia excedentis naturae gloriam suspicari; e duobus alterum suscipere cogimur, ut aut desperemus similitudinem Dei, si eadem semper sumus corpora habituri, aut si beatitudo nobis eiusdem cum Deo vitae promittitur, eadem qua vivit Deus, nobis conditione vivendum est.' 11 Ex quibus omnibus approbatur, quid de resurrectione sentiat, et quod omnia corpora interitura confirmet: ut simus absque corporibus, quomodo prius fuimus, antequam crassis corporibus vestiremur. Rursumque de mundorum varietate disputans, et vel ex Angelis daemones, vel de daemonibus Angelos, sive homines futuros esse contestans, et e contrario ex hominibus daemones, et omnia ex omnibus sententiam suam tali fine confirmat: 'Nec dubium est, quin post quaedam intervalla temporum, rursus materia subsistat, et corpora fiant, et mundi diversitas construatur, propter varias voluntates rationabilium creaturarum, quae post perfectam beatitudinem usque ad finem omnium rerum paulatim ad inferiora dilapsae, tantam malitiam receperunt, ut in contrarium verterentur: dum nolunt servare principium, et incorruptam beatitudinem possidere. Nec hoc ignorandum, quod multae rationabiles creaturae, usque ad secundum, et tertium, et quartum mundum servent principium, nec mutationi in se locum tribuant. Aliae vero tam parum de pristino statu amissurae sint, ut pene nihil perdidisse videantur, et nonnullae grandi ruina in ultimum praecipitandae sint barathrum. Novitque dispensator omnium Deus, in conditione mundorum singulis abuti iuxta meritum, et opportunitates et causas, quibus mundi gubernacula sustentantur, et initiantur: ut qui omnes vicerit nequitia, et penitus se terrae coaequaverit, in alio mundo, qui postea fabricandus est, fiat diabolus, principium plasmationis Domini, ut illudatur ei ab Angelis, qui exordii amisere virtutem.' Quibus dictis, quid aliud conatur ostendere, nisi huius mundi homines peccatores, in alio mundo posse diabolum et daemones fieri? Et rursum nunc daemones, in alio mundo posse vel Angelos, vel homines procreari? Et post disputationem longissimam, qua omnem creaturam corpoream in spiritualia corpora, et tenuia dicit esse mutandam: cunctamque substantiam in unum corpus mundissimum, et omni splendore purius convertendam, et talem, qualem nunc humana mens potest cogitare, ad extremum intulit: 'Et erit Deus omnia in omnibus, ut universa natura corporea redigatur in eam substantiam, quae omnibus melior est, in divinam scilicet, qua nulla est melior.' 12 CAP. IV.---In quarto quoque libro, qui operis eius extremus est, haec ab Ecclesia Christi damnanda interserit. 'Et forsitan quomodo in isto mundo qui moriuntur separatione carnis et animae, iuxta operum differentiam, diversa apud inferos obtinent loca: sic qui de coelestis Ierusalem (ut ita dicam) administratione moriuntur, ad nostri mundi inferna descendunt, ut pro qualitate meritorum, diversa in terris possideant loca.' Et iterum: 'Et quia comparavimus, de isto mundo ad inferna pergentes animas, iis animabus, quae de superiori coelo ad nostra habitacula pervenientes quodammodo mortuae sunt, prudenti investigatione rimandum est, an hoc ipsum possimus etiam in nativitate dicere singularum, ut quomodo quae in ista terra nostra nascuntur animae, vel de inferno rursum meliora cupientes, ad superiora veniunt, et humanum corpus assumunt, vel de melioribus locis ad nos usque descendunt; sic et ea loca quae supra sunt in firmamento, aliae animae possideant, quae de nostris sedibus ad meliora proficiant: aliae quae de coelestibus ad firmamentum usque delapsae sint, nec tantum fecere peccatum, ut ad loca quae incolimus, truderentur. Quibus dictis nititur approbare, et firmamentum, id est coelum, ad comparationem superioris coeli esse inferos, et hanc terram, quam incolimus, collatione firmamenti inferos appellari, et rursum ad comparationem inferorum, qui subter nos sunt, nos coelum dici: ut quod aliis infernus est, aliis coelum sit.' Nec hac disputatione contentus, dicit, 'In fine omnium rerum, quando ad coelestem Ierusalem reversuri sumus, adversarium Fortitudinum contra populum Dei bella consurgere, ut non sit eorum otiosa virtus, sed exerceantur ad praelia, et habeant materiam roboris, quam consequi non possint, nisi fortes primum adversariis restiterint:' quos ratione, et ordine, et solertia repugnandi, in libro Numerorum legimus esse superatos [. 33]. 13 Cumque dixisset iuxta Ioannis Apocalypsim [Cap. 4. v. 6], Evangelium sempiternum, id est, futurum in coelis, tantum praecedere hoc nostrum Evangelium, quantum Christi praedicatio Legis veteris sacramenta, ad extremum intulit (quod et cogitasse sacrilegium est) pro salute daemonum, Christum etiam in aere, et in supernis locis esse passurum. Et licet ille non dixerit, tamen quod consequens sit, intelligitur: sicut pro hominibus homo factus est, ut homines liberaret: sic et pro salute daemonum, Deum futurum quod sunt hi, ad quos venturus est liberandos. Quod ne forsitan de nostro sensu putemur asserere, ipsius verba ponenda sunt. 'Sicut enim per umbram Evangelii, umbram Legis implevit: sic quia omnis lex exemplum, et umbra est caeremoniarum coelestium, diligentius requirendum, utrum recte intelligamus Legem quoque coelestem, et caeremonias superni cultus plenitudinem non habere; sed indigere Evangelii veritate, quod in Ioannis Apocalypsi Evangelium legimus sempiternum, ad comparationem videlicet huius nostri Evangelii, quod temporale est, et in transituro mundo ac saeculo praedicatum. Quod quidem etiam si usque ad passionem Domini Salvatoris inquirere voluerimus, quanquam audax, et temerarium sit, in coelo eius quaerere passionem: tamen si spiritualia nequitiae in coelestibus sunt, et non erubescimus crucem Domini confiteri propter destructionem eorum, quae sua passione destruxit: cur timeamus etiam in supernis locis, in consummatione saeculorum aliquid simile suspicari, ut omnium locorum gentes illius passione salventur?' 14 Rursumque blasphemans de Filio sic locutus est: 'Si enim Patrem cognoscit Filius, videtur in eo quod novit Patrem, posse eum comprehendere: ut si dicamus artificis animum artis scire mensuram. Nec dubium, quin si Pater sit in Filio, et comprehendatur ab eo in quo est. Sin autem comprehensionem eam dicimus, ut non solum sensu quis, et sapientia comprehendat; sed et virtute, et potentia cuncta teneat, qui cognovit; non possumus dicere, quod comprehendat Filius Patrem: Pater vero omnia comprehendit. Inter omnia autem, et Filius est, ergo et Filium comprehendit.' Et ut sciremus causas, quibus Pater comprehendat Filium, et Filius Patrem non queat comprehendere, haec verba subnectit: 'Curiosus lector inquirat utrum ita a semetipso cognoscatur Pater, quomodo cognoscitur a Filio: sciensque illud quod scriptum est: Pater qui misit, maior me est in omnibus , verum esse contendet [fort. concedet], ut dicat, et in cognitione Filio Patrem esse maiorem, dum perfectius, et purius a semetipso cognoscitur, quam a Filio' . 15 Μετεμψύχωσιν quoque, et abolitionem corporum, per hoc rursum sentire convincitur. 'Si quis autem potuerit ostendere incorporalem rationabilemque naturam, cum expoliaverit se corpore, vivere per semetipsam, et in peiori conditione esse, quando corporibus vestitur; in meliori, quando illa deponit: nulli dubium est corpora non principaliter subsistere, sed per intervalla, et ob varios motus rationabilium creaturarum nunc fieri; ut qui his indigent, vestiantur, et rursum cum illa depravatione lapsuum se ad meliora correxerint, dissolvi in nihilum, et hac semper successione variari.' Et ne parvam putaremus impietatem esse eorum, quae praemiserat, in eiusdem voluminis fine coniungit: Omnes rationabiles naturas, id est Patrem, et Filium et Spiritum Sanctum, Angelos, Potestates, Dominationes, caeterasque Virtutes, ipsum quoque hominem secundum animae dignitatem, unius esse substantiae. 'Intellectualem, inquit, rationabilemque naturam sentit Deus, et unigenitus Filius eius, et Spiritus Sanctus: sentiunt Angeli, et Potestates, caeteraeque Virtutes, sentit interior homo, qui ad imaginem, et similitudinem Dei conditus est. Ex quo concluditur, Deum, et haec quodammodo unius esse substantiae.' Unum addit verbum, quodammodo, ut tanti sacrilegii crimen effugeret, et qui in alio loco Filium, et Spiritum Sanctum non vult de Patris esse substantia, ne divinitatem in partes secare videatur, naturam omnipotentis Dei Angelis hominibusque largitur. 16 Cum haec ita se habeant, quae insania est, paucis de Filio et Spiritu Sancto commutatis, quae apertam blasphemiam praeferebant; caetera ita ut scripta sunt, protulisse in medium, et impia voce laudasse: cum utique, et illa, et ista de uno impietatis fonte processerint? Adversum omnia scribere, nec huius est temporis, et omnes qui adversus Arium, et Eunomium, Manichaeumque, et diversas scripserunt haereses, his quoque impietatibus respondisse credendi sunt. Quisquis igitur hos voluerit legere libros, et calciatis pedibus ad terram repromissionis pergere; ne alicubi a serpentibus mordeatur, et arcuato Scorpii vulnere verberetur, legat prius hunc librum, et antequam ingrediatur viam, quae sibi cavenda sint, noverit. 1 Nihil Christiano felicius, cui promittitur regnum coelorum. Nihil laboriosius, qui quotidie de vita periclitatur. Nihil fortius, qui vincit diabolum. Nihil imbecillius, qui a carne superatur. Utriusque rei exempla sunt plurima. Latro credit in cruce, et statim meretur audire: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso . Iudas de Apostolatus fastigio, in perditionis tartarum labitur, et nec familiaritate convivii, nec instinctione buccellae, nec osculi gratia frangitur, ne quasi hominem tradat, quem Filium Dei noverat. Quid Samaritana vilius? Non solum ipsa credidit, et post sex viros unum invenit Dominum, Messiamque cognovit ad fontem, quem in Templo Iudaeorum populus ignorabat: sed et auctor fit salutis multorum, et Apostolis ementibus cibos, esurientem reficit, lassumque sustentat . Quid Salomone sapientius? Attamen infatuatur amoribus mulierum . Bonum est sal, nullumque sacrificium absque huius aspersione suscipitur . Unde et Apostolus bsb4610.86 v praecepit: Sermo vester semper in gratia sale sit conditus . Quod si infatuatur, foras proiicitur , in tantumque perdit nominis dignitatem, ut ne in sterquilinium quidem utile sit, quo solent credentium arva condiri, et sterile animarum solum pinguescere. Haec dicimus, ut prima te, fili Rustice, fronte doceamus, magna cepisse, et excelsa sectari; et adolescentiae, imo pubertatis incentiva calcantem, perfectae quidem aetatis gradum scandere: sed lubricum iter esse, per quod ingrederis; NEC TANTUM SEQUI gloriae post victoriam, quantum ignominiae post ruinam. 2 Non mihi nunc per virtutum prata ducendus est rivulus: nec laborandum, ut ostendam tibi variorum pulchritudinem florum: quid in se lilia habeant puritatis, quid rosa verecundiae possideat, quid violae purpura promittat in regno, quid rutilantium spondeat pictura gemmarum. Iam enim, propitio Domino, stivam tenes. Iam tectum atque solarium cum Petro Apostolo conscendisti; qui esuriens in Iudaeis, Cornelii saturatur fide; et famem incredulitatis eorum, gentium conversione restinguit: atque in vase Evangeliorum quadrangulo, quod de coelo descendit ad terram, docetur, et discit omnes homines posse bsb4610.87 r salvari. Rursumque quod viderat, in specie candidissimi linteaminis in superna transfertur, et credentium turbam de terris ad coelum rapit: ut pollicitatio Domini compleatur: Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt . Totum quod apprehensa manu insinuare tibi cupio, quod quasi doctus nauta, post multa naufragia, rudem conor instruere vectorem, illud est, ut in quo littore pudicitiae pirata sit [al. pirata sint] noveris; ubi Charybdis, et radix omnium malorum avaritia; ubi Scyllaei obtrectatorum canes, de quibus Apostolus loquitur: Ne mordentes invicem, mutuo consumamini , quomodo in media tranquillitate securi, Lybicis interdum vitiorum Syrtibus obruamur; quid venenatorum animantium, desertum huius saeculi nutriat [al. deserta his nutriant]. 3 Navigantes Rubrum mare, in quo optandum nobis est, ut verus Pharao cum suo mergatur exercitu, multis difficultatibus ac periculis ad urbem Auxumam perveniunt. Utroque in littore Gentes vagae, imo belluae habitant ferocissimae. Semper solliciti, semper armati, totius anni vehunt cibaria. Latentibus saxis vadisque durissimis plena sunt omnia, ita ut speculator, et doctor in summa mali arbore sedeat, et inde regendae, et circumflectendae navis dictata praedicet. Felix cursus est, si post sex menses supradictae bsb4610.87 v urbis portum teneant, a quo se incipit aperire Oceanus; per quem vix anno perpetuo ad Indiam pervenitur, et ad Gangem fluvium (quem Phison Sancta Scriptura commemorat) qui circumit totam terram Evila, et multa genera pigmentorum de paradisi dicitur fonte devehere. Ubi nascitur carbunculus, et smaragdus; et margarita candentia, et uniones, quibus nobilium feminarum ardet ambitio: montesque aurei, quos adire propter gryphas, et dracones, et immensorum corporum monstra, hominibus impossibile est: ut ostendatur nobis, quales custodes habeat avaritia. 4 Quorsum ista? Perspicuum est, si negotiatores saeculi tanta sustinent, ut ad incertas periturasque divitias perveniant, et servent cum animae discrimine, quae multis periculis quaesierunt, quid Christi negotiatori faciendum est, qui venditis omnibus quaerit, pretiosissimum margaritum? qui totis substantiae suae opibus emit agrum, in quo reperiat thesaurum, quem nec fur effodere, nec latro possit auferre? 5 Scio me offensurum esse quamplurimos, qui generalem de vitiis disputationem, in suam referunt contumeliam; et dum mihi irascuntur, suam indicant conscientiam: multoque peius de se, quam de me iudicant. Ego enim neminem nominabo: nec veteris Comoediae licentia certas personas bsb4610.88 r eligam atque perstringam. PRUDENTIS VIRI EST, ac prudentium feminarum, dissimulare, imo emendare quod in se intelligunt, et indignari sibi magis quam mihi; nec in monitorem maledicta congerere. Qui etsi iisdem teneatur criminibus, certe in eo melior est, quod sua ei mala non placent. 6 Audio religiosam habere te matrem, multorum annorum viduam, quae aluit, quae erudivit infantem: ac post studia Galliarum, quae vel florentissima sunt, misit Romam, non parcens sumptibus, et absentiam filii, spe sustinens futurorum; ut ubertatem Gallici nitoremque sermonis, gravitas Romana condiret: nec calcaribus in te, sed fraenis uteretur, quod et in disertissimis viris Graeciae legimus, qui Asianum tumorem Attico siccabant sale, et luxuriantes flagellis vineas, falcibus reprimebant, ut eloquentiae torcularia, non verborum pampinis, sed sensuum, quasi uvarum, expressionibus redundarent. Hanc tu suspice, ut parentem: ama, ut nutricem: venerare, ut sanctam. Nec aliorum imiteris exemplum, qui relinquunt suas, et alienas appetunt: quorum dedecus in propatulo est, sub nominibus pietatis quaerentium suspecta consortia. Novi ego quasdam iam maturioris aetatis, et plerasque libertini generis adolescentibus delectari, et filios quaerere spirituales: bsb4610.88 v paulatimque pudore superato, per ficta matrum nomina erumpere in licentiam maritalem. Aliae sorores virgines deserunt, et externis viduis copulantur. Sunt quae oderunt suos, et non suorum palpantur affectu: quarum impatientia, index animi, nullam recipit excusationem; et cassa impudicitiae velamenta, quasi aranearum fila disrumpit. Videas nonnullos accinctis renibus, pulla tunica, barba prolixa, a mulieribus non posse discedere, sub eodem manere tecto, simul inire convivia, ancillas iuvenes habere in ministerio, et praeter vocabulum nuptiarum, omnia esse matrimonii. Nec haec culpa est Christiani nominis, si simulator religionis in vitio sit: quinimo confusio gentilium, cum ea vident Ecclesiis displicere, quae omnibus bonis non placent. 7 Tu vero si monachus esse vis, non videri, habeto curam, non rei familiaris, cui renuntiando, hoc esse coepisti, sed animae tuae. SORDIDAE VESTES candidae mentis indicia sint: vilis tunica contemptum saeculi probet: ita duntaxat, ne animus tumeat, ne habitus sermoque dissentiant. Balnearum fomenta non quaerat, qui calorem corporis, ieiuniorum cupit frigore extinguere. Quae et ipsa moderata sint, ne nimia bsb4610.89 r debilitent stomachum, et maiorem refectionem poscentia, erumpant in eruditatem, quae parens libidinum est. MODICUS AC temperatus cibus et carni et animae utilis est. Matrem ita vide, ne per illam alias videre cogaris: quarum vultus cordi tuo haereant, Et tacitum vivat sub pectore vulnus [Aeneid. 4]. Ancillas quae illi in obsequio sunt, tibi scias esse in insidiis; quia quanto vilior earum conditio, tanto facilior est ruina. Et Ioannes Baptista sanctam matrem habuit, Pontificisque filius erat; et tamen nec matris affectu, nec patris opibus vincebatur, ut in domo parentum cum periculo viveret castitatis. Vivebat in eremo , et oculis desiderantibus Christum, nihil aliud dignabatur aspicere. Vestis aspera, zona pellicea, cibus locustae, melque silvestre , omnia virtuti, et continentiae praeparata. Filii Prophetarum (quos monachos in veteri Testamento legimus) aedificabant sibi casulas propter fluenta Iordanis, et turbis urbium derelictis, polenta, et herbis agrestibus victitabant . Quamdiu in patria tua es, habeto cellulam pro paradiso: varia Scripturarum poma decerpe: his utere deliciis: harum fruere complexu. bsb4610.89 v Si scandalizat te oculus, pes, manus, proiice ea . Nulli parcas, ut soli parcas animae. Qui viderit, inquit Dominus, mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. Quis gloriabitur castum se habere cor ? Astra non sunt munda in conspectu Domini: quanto magis homines [. 6], quorum vita tentatio est? Vae nobis, qui quoties concupiscimus, toties fornica mur. Inebriatus est, inquit, gladius meus in coelo , multo amplius in terra, quae spinas, et tribulos generat. Vas electionis, in cuius ore Christus resonabat, macerat corpus suum, et subiicit servituti ; et tamen cernit naturalem carnis ardorem suae repugnare sententiae, ut quod non vult, hoc agere compellatur, et quasi vim patiens, vociferatur, et dicit: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius ? Et tu te arbitraris absque lapsu et vulnere posse transire, nisi omni custodia servaveris cor tuum, et cum Salvatore dixeris: Mater mea, et fratres mei hi sunt, qui faciunt voluntatem Patris mei [et Marc. 3. 35]? Crudelitas ista, pietas est; imo quid tam pium, quam sanctae matri sanctum filium custodire? Optat et illa te vivere, et non videre ad tempus, ut semper cum Christo videat. bsb4610.90 r Anna Samuelem, non sibi, sed Tabernaculo genuit . Filii Ionadab, qui vinum, et siceram non bibebant, qui habitabant in tentoriis, et quas nox compulerat, sedes habebant, scribuntur in Psalmo [seq. LXX], quod primi captivitatem sustinuerint, qui ab exercitu Chaldaeorum vastante Iudaeam, urbes introire compulsi sunt. 8 Viderint alii quid sentiant. Unusquisque enim suo sensu ducitur. MIHI OPPIDUM carcer, et solitudo paradisus est. Quid desideramus urbium frequentiam, qui de singularitate censemur? Moyses ut praeesset populo Iudaeorum, quadraginta annis eruditur in eremo : pastor ovium, hominum factus est pastor . Apostoli de piscatione lacus Genezareth, ad piscationem hominum transierunt. Tunc [al. qui tunc] habentes patrem, rete, naviculam, secuti Dominum, protinus omnia reliquerunt, portantes quotidie crucem suam, et ne virgam quidem in manu habentes. Haec dico, ut etiam si Clericatus te titillat desiderium, discas quod possis docere; et rationabilem hostiam offeras Christo: ne miles antequam tiro, ne prius magister sis, quam discipulus. Non est humilitatis meae, neque mensurae, iudicare de Clericis, et de ministris Ecclesiarum bsb4610.91 r sinistrum quippiam dicere. Habeant illi ordinem, et gradum suum, quem si tenueris, quomodo tibi in eo vivendum sit, editus ad Nepotianum liber [Epist. 52], docere te poterit. Nunc monachi incunabula, moresque discutimus: et eius monachi, qui liberalibus studiis eruditus in adolescentia, iugum Christi collo suo imposuit. 9 Primumque tractandum est, utrum solus, an cum aliis in monasterio vivere debeas. Mihi quidem placet, ut habeas Sanctorum contubernium, nec ipse te doceas, et absque ductore ingrediaris viam, quam nunquam ingressus es, statimque tibi in partem alteram declinandum sit, et errori pateas, plusque aut minus ambules, quam necesse est; ne aut currens lasseris, aut moram faciens, obdormias. In solitudine cito subrepit superbia: et si parumper ieiunaverit, hominemque non viderit, putat se alicuius esse momenti: oblitusque sui, unde, et quo venerit, intus corde, lingua foris vagatur. Iudicat, contra Apostoli voluntatem, alienos servos: quo gula voluerit, porrigit manum: dormit quantum voluerit: nullum veretur, facit quod voluerit, omnes inferiores se putat, crebriusque in urbibus, quam in cellula est: et inter fratres simulat verecundiam, qui platearum turbis colliditur. Quid igitur? Solitariam vitam reprehendimus? bsb4610.91 v minime: quippe quam saepe laudavimus. Sed de ludo monasteriorum, huiuscemodi volumus egredi milites, quos eremi dura rudimenta non terreant: qui specimen conversationis suae multo tempore dederint: qui omnium fuerint minimi, ut primi omnium fierent: quos nec esuries aliquando, nec saturitas superavit: qui paupertate laetantur: quorum habitus, sermo, vultus, incessus, doctrina virtutum est: qui nesciunt secundum quosdam ineptos homines, daemonum pugnantium contra se portenta confingere, ut apud imperitos, et vulgi homines miraculum sui faciant, et exinde lucra sectentur. 10 Vidimus nuper et planximus, Croesi opes unius morte deprehensas: urbisque stipes, quasi in usus pauperum congregatas, stirpi et posteris derelictas. Tunc ferrum quod latebat in profundo, supernatavit aquae, et inter palmarum arbores, Merrhae amaritudo monstrata est. Nec mirum: talem et socium et magistrum habuit, qui egentium famem, suas fecit esse divitias; et miseris derelicta, in suam reservavit miseriam. Quorum clamor tandem pervenit ad coelum, et patientissimas Dei vicit aures, ut missus Angelus pessimus, Nabal Carmelio bsb4610.92 r diceret: Stulte, hac nocte auferent animam tuam a te; quae autem praeparasti, cuius erunt? . 11 Volo ergo te, et propter causas quas supra exposui, non habitare cum matre; et praecipue, ne aut offerentem delicatos cibos, renuendo contristes: aut si acceperis, oleum igni adiicias; et inter frequentiam puellarum per diem videas, quod nocte cogites. Nunquam de manu et oculis tuis recedat liber, discatur Psalterium ad verbum; oratio sine intermissione; vigil sensus, nec vanis cogitationibus patens. Corpus pariter et animus tendatur ad Dominum. Iram vince patientia: AMA SCIENTIAM Scripturarum, et carnis vitia non amabis. Nec vacet mens tua variis perturbationibus, quae si pectori insederint dominabuntur tui; et te deducent ad delictum maximum. Facito aliquid operis, ut te semper diabolus inveniat occupatum. Si Apostoli habentes potestatem de Evangelio vivere, laborabant manibus suis, ne quem gravarent; et aliis tribuebant refrigeria, quorum pro spiritualibus debebant metere carnalia , cur tu in usus tuos cessura non praepares? Vel fiscellam texe iunco, vel canistrum lentis plecte viminibus: sarriatur humus: areolae bsb4610.92 v aequo limite dividantur: in quibus cum olerum iacta fuerint semina, vel plantae per ordinem positae, aquae ducantur irriguae, ut pulcherrimorum versuum spectator assistas: Ecce supercilio, clivosi tramitis undam Elicit, illa cadens raucum per laevia murmur Saxa ciet scatebrisque arentia temperat arva. [Georg. l. 3.] Inserantur infructuosae arbores, vel gemmis, vel surculis, ut parvo post tempore, laboris tui dulcia poma decerpas. Apum fabricare alvearia, ad quas te mittunt Salomonis Proverbia ; et monasteriorum ordinem, ac regiam disciplinam, in parvis disce corporibus. Texantur et lina capiendis piscibus, scribantur libri, ut et manus operetur cibum, et animus lectione saturetur. . In desideriis est omnis otiosus . Aegyptiorum Monasteria hunc morem tenent, ut nullum absque operis labore suscipiant, non tam propter victus necessitatem, quam propter animae salutem. Ne vagetur perniciosis cogitationibus mens, et instar fornicantis Ierusalem, omni transeunti divaricet pedes suos . 12 Dum essem iuvenis, et solitudinis me deserta vallarent, incentiva vitiorum ardoremque naturae ferre non poteram, quem cum crebris ieiuniis frangerem, bsb4610.93 r mens tamen cogitationibus aestuabat. Ad quam edomandam, cuidam fratri, qui ex Hebraeis crediderat, me in disciplinam dedi, ut post Quintiliani acumina, Ciceronis fluvios, gravitatemque Frontonis, et lenitatem Plinii, alphabetum discerem, et stridentia anhelantiaque verba meditarer. Quid ibi laboris insumpserim, quid sustinuerim difficultatis, quoties desperaverim, quotiesque cessaverim, et contentione discendi rursus inceperim, testis est conscientia, tam mea qui passus sum, quam eorum qui mecum duxerunt vitam. Et gratias ago Domino, quod de amaro semine litterarum, dulces fructus carpo. 13 Dicam et aliud, quod in Aegypto viderim: Graecus adolescens erat in coenobio, qui nulla abstinentia [al. continentia], nulla operis magnitudine flammam poterat carnis extinguere. Hunc periclitantem Pater monasterii hac arte servavit: imperavit cuidam viro gravi, ut iurgiis atque conviciis insectaretur hominem, et post irrogatam iniuriam, primus veniret ad querimoniam. Vocati testes pro eo loquebantur, qui contumeliam fecerat. Flere ille contra mendacium, quod nullus crederet veritati: solus Pater defensionem suam callide opponere, ne abundantiori tristitia absorberetur bsb4610.93 v frater. Quid multa? Ita annus ductus est: quo expleto, interrogatus adolescens super cogitationibus pristinis, an adhuc molestiae aliquid sustineret: papae, inquit, vivere mihi non licet: et fornicari libeat? Hic si solus fuisset, quo adiutore superasset? 14 Philosophi saeculi solent amorem veterem amore novo, quasi clavum clavo expellere. Quod et Assuero regi septem principes fecere Persarum, ut Vasthi reginae desiderium, aliarum puellarum amore compescerent . ILLI VITIUM VITIO, peccatumque peccato medicantur, nos amore virtutum, vitia superemus. Declina, ait, a malo, et fac bonum : Quaere pacem, et persequere eam. Nisi oderimus malum, bonum amare non possumus. Quin potius faciendum est bonum, ut declinemus a malo. Pax quaerenda, ut bella fugiamus. Nec sufficit eam quaerere, nisi inventam fugientemque omni studio persequamur, quae exsuperat omnem sensum: in qua habitatio Dei est, dicente Propheta: Et factus est in pace locus eius [75. 2]. Pulchreque persecutio pacis dicitur, iuxta illud Apostoli: Hospitalitatem persequentes , ut non levi usitatoque sermone, et (ut ita loquar) summis labiis hospites invitemus; sed toto mentis ardore teneamus, quasi auferentes secum de lucro nostro bsb4610.94 r atque compendio. 15 Nulla ars absque magistro discitur. Etiam muta animalia, et ferarum greges, ductores sequuntur suos. In apibus principes sunt: grues unam sequuntur ordine litterato. Imperator unus: Iudex unus provinciae. Roma ut condita est, duos fratres simul habere reges non potuit, et parricidio dedicatur. Iu Rebeccae utero, Esau, et Iacob bella gesserunt . Singuli Ecclesiarum Episcopi, singuli Archipresbyteri, singuli Archidiaconi: et omnis ordo Ecclesiasticus suis rectoribus nititur. In navi unus gubernator: in domo unus Dominus: in quamvis grandi exercitu, unius signum expectatur. Et ne plura replicando fastidium legenti faciam, per haec omnia ad illud tendit oratio; ut doceam te, non tuo arbitrio dimittendum, sed vivere debere in monasterio sub unius disciplina Patris, consortioque multorum, ut ab alio discas humilitatem, ab alio patientiam: hic te silentium, ille doceat mansuetudinem. Non facias quod vis, comedas quod iuberis, vestiare quod acceperis, operis tui pensum persolvas, subiiciaris cui non vis, lassus ad stratum venias, bsb4610.94 v ambulansque dormites, et necdum [al. nec demum] expleto somno, surgere compellaris. Dicas Psalmum in ordine tuo; IN QUO NON dulcedo vocis, sed mentis affectus quaeritur, dicente Apostolo: Psallam spiritu, psallam et mente : Et, Cantantes in cordibus vestris Domino. Legerat enim esse praeceptum, Psallite sapienter. Servias fratribus, hospitum laves pedes; passus iniuriam taceas; Praepositum monasterii timeas ut dominum, diligas ut parentem. Credas tibi salutare quidquid ille praeceperit; nec de maiorum sententia iudices, cuius officii est obedire, et implere quae iussa sunt, dicente Moyse: Audi Israel, et tace . Tantis negotiis occupatus, nullis vacabis cogitationibus, et dum ab alio transis ad aliud, opusque succedit operi, illud solum mente tenebis, quod agere compelleris. 16 Vidi ego quosdam, qui postquam renuntiavere saeculo, vestimentis duntaxat, et vocis professione, non rebus, nihil de pristina conversatione mutarunt. Res familiaris magis aucta quam imminuta. Eadem ministeria servulorum, idem apparatus convivii. In vitro, et patella fictili aurum comeditur, et inter turbas et examina ministrorum, nomen sibi vindicant solitarii. Qui vero pauperes sunt, et tenui substantiola, videnturque sibi scioli; pomparum ferculis similes procedunt in publicum, ut caninam exerceant facundiam. Alii sublatis in altum humeris, et intra se nescio quid cornicantes, stupentibusque in terram oculis, tumentia verba trutinantur , ut si Praeconem addideris, putes bsb4610.95 r incedere Praefecturam. Sunt qui humore cellarum, immoderatisque ieiuniis, taedio solitudinis, ac nimia lectione, dum diebus ac noctibus auribus suis personant, vertuntur in melancholiam, et Hippocratis magis fomentis, quam nostris monitis indigent. Plerique artibus, et negotiationibus pristinis carere non possunt, mutatisque nominibus institorum, eadem exercent commercia: non victum et vestitum, quod Apostolus praecipit , sed maiora quam saeculi homines, emolumenta sectantes. Et prius quidem ab Aedilibus, quos ἀγορανόμους Graeci appellant, vendentium coercebatur rabies, nec erat impune peccatum. Nunc autem sub religionis titulo exercentur iniusta compendia [al. commercia], ET HONOR nominis Christiani fraudem magis facit, quam patitur. Quodque pudet dicere, sed necesse est, ut saltem sic ad nostrum erubescamus dedecus, publice extendentes manus, pannis aurum tegimus: et contra omnium opinionem, plenis sacculis morimur divites, qui quasi pauperes viximus. Tibi cum in monasterio fueris, haec facere non licebit: et inolescente paulatim consuetudine, quod primum cogebaris, vel incipies, et delectabit te labor tuus; bsb4610.95 v oblitusque praeteritorum, semper priora sectaberis: nequaquam considerans, quid alii mali faciant, sed quid boni tu facere debeas. 17 Neque vero peccantium ducaris multitudine, et te pereuntium turba sollicitet, ut tacitus cogites : Quid? ergo omnes peribunt, qui in urbibus habitant? Ecce illi fruuntur suis rebus, ministrant Ecclesiis, adeunt balneas, unguenta non spernunt; et tamen in omnium ore versantur. Ad quod et ante respondi, et nunc breviter respondeo, me in praesenti opusculo non de Clericis disputare, sed monachum instituere. Sancti sunt Clerici et omnium vita laudabilis. Ita ergo age, et vive in monasterio, ut Clericus esse merearis, ut adolescentiam tuam nulla sorde commacules, ut ad altare Christi quasi de thalamo virgo procedas, et habeas de foris bonum testimonium: feminaeque nomen tuum noverint, et vultum tuum nesciant. Cum ad perfectam aetatem veneris, si tamen vita comes fuerit, et te vel populus, vel Pontifex civitatis, in Clericum elegerit, agito quae Clerici sunt, et inter ipsos sectare meliores. QUIA IN OMNI conditione et gradu, optimis mixta sunt pessima. 18 Ne ad scribendum bsb4610.96 r cito prosilias, et levi ducaris insania. Multo tempore disce quod doceas. Ne credas laudatoribus tuis, imo irrisoribus aurem ne libenter accommodes; qui cum te adulationibus foverint, et quodammodo impotem mentis effecerint, si subito respexeris, aut ciconiarum deprehendes post te colla curvari, aut manu auriculas agitari asini, aut aestuantem canis protendi linguam. Nulli detrahas nec in eo te sanctum putes, si caeteros laceres. Accusamus saepe quod facimus, et contra nosmetipsos diserti, in nostra vitia invehimur, muti de eloquentibus iudicantes. Testudineo Grunnius incedebat ad loquendum gradu, et per intervalla quaedam, vix pauca verba carpebat, ut eum putares singultire, non proloqui. Et tamen cum mensa posita, librorum exposuisset struem, adducto supercilio, contractisque naribus, ac fronte rugata, duobus digitulis concrepabat, hoc signo ad audiendum discipulos provocans. Tum nugas meras fundere, et adversum singulos declamare: criticum diceres esse Longinum, Censoremque Romanae facundiae, notare quem vellet, et de Senatu doctorum excludere. Hic bene nummatus, plus placebat in prandiis. Nec mirum, bsb4610.96 v si qui multos inescare solitus erat, facto cuneo circumstrepentium garrulorum, procedebat in publicum: intus Nero, foris Cato. Totus ambiguus, ut ex contrariis diversisque naturis, unum monstrum novamque bestiam diceres esse compactam, iuxta illud poeticum: Prima leo, postrema draco, media ipsa chimaera. 19 Nunquam ergo tales videas, nec huiusmodi hominibus appliceris, nec declines cor tuum in verba malitiae, et audias: Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Et iterum: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae . Et alibi: Molliti sunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt iacula . Et apertius in Ecclesiaste: Sicut mordet serpens in silentio, sic qui fratri suo occulte detrahit . Sed dices: Ipse non detraho, aliis loquentibus quid facere possum? Ad excusandas excusationes in peccatis ista praetendimus. Christus arte non illuditur. Nequaquam mea, sed Apostoli sententia est: Nolite errare: Deus non irridetur . Ille in corde, nos videmus in facie. Salomon loquitur in Proverbiis: Ventus aquilo dissipat nubes, et vultus tristis, linguas detrahentium . Sicut enim sagitta bsb4610.97 r si mittatur contra duram materiam, nonnunquam in mittentem revertitur, et vulnerat vulnerantem; illudque completur: Facti sunt mihi in arcum pravum . Et alibi: Qui mittit in altum lapidem, recidet in caput eius : ita detractor cum tristem faciem viderit audientis, imo ne audientis quidem, sed obturantis aures suas, ne audiat iudicium sanguinis, illico conticescit, pallet vultus, haerent labia, saliva siccatur. Unde idem vir sapiens: Cum detractoribus, inquit, ne miscearis: quoniam repente veniet perditio eorum et ruinam utriusque quis novit : tam scilicet eius qui loquitur, quam illius, qui audit loquentem. VERITAS ANGULOS non amat, nec quaerit susurrones. Timotheo dicitur: Adversum presbyterum accusationem cito non receperis. Peccantem autem, coram omnibus argue, ut et caeteri metum habeant [. et 20]. Non est facile de provecta aetate credendum, quam et vita praeterita defendit, et honorat vocabulum dignitatis. Verum quia homines sumus, et interdum contra annorum maturitatem, puerorum vitiis labimur; si me vis corrigere delinquentem, aperte increpa, tantum ne occulte mordeas. Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum . Quem enim diligit Dominus, corripit: bsb4610.97 v castigat autem omnem filium quem recipit . Et per Isaiam clamat Dominus: Populus meus, qui beatos vos dicunt, seducunt vos, et semitas pedum vestrorunt supplantant . Quid enim mihi prodest, si aliis mala referas mea? Si me nesciente, peccatis meis, imo detractionibus tuis alium vulneres; et cum certatim omnibus narres, sic singulis loquaris, quasi nulli dixeris alteri? Hoc est non me emendare: sed vitio tuo satisfacere. Praecipit Dominus, peccantes in os argui debere secreto, vel adhibito teste; et si audire noluerint, referri ad Ecclesiam, habendosque in malo pertinaces, sicut ethnicos et publicanos . 20 Haec expressius loquor, ut adolescentem meum, et linguae et aurium prurigine liberem: ut renatum in Christo, sine ruga et macula, quasi pudicam virginem exhibeam, castam tam mente quam corpore; ne solo nomine glorietur, et absque oleo bonorum operum, extincta lampade, excludatur a sponso. Habes istic sanctum doctissimumque Pontificem Proculum, qui viva et praesenti voce nostras schedulas superet, quotidianisque tractatibus iter tuum dirigat; nec patiatur te in partem alteram declinando, viam relinquere regiam, per quam Israel ad terram repromisbsb4610.98 rsionis properans, se transiturum esse promittit. Atque utinam exaudiatur vox Ecclesiae implorantis: Domine, pacem da nobis: omnia enim dedisti nobis . Utinam quod renuntiamus saeculo, voluntas sit, non necessitas: ET PAUPERTAS habeat expetita gloriam, non illata cruciatum. Caeterum iuxta miserias huius temporis, et ubique gladios saevientes, satis dives est, qui pane non indiget. Nimium potens est, qui servire non cogitur. Sanctus Exuperius, Tolosae Episcopus, viduae Sareptensis imitator, esuriens pascit alios: et ore pallente ieiuniis, fame torquetur aliena: omnemque substantiam Christi visceribus erogavit. Nihil illo ditius, qui Corpus Domini [al. Christi] canistro vimineo, Sanguinem portat in vitro. Qui avaritiam eiecit e Templo: qui absque funiculo et increpatione, cathedras vendentium columbas, id est, dona Sancti Spiritus, mensasque subvertit mamonae, et nummulariorum aera dispersit; ut domus Dei, domus vocetur orationis, et non latronum spelunca. Huius e vicino sectare vestigia, et caeterorum qui virtutum illius similes sunt, quos Sacerdotium et humiliores facit et pauperes. Aut si perfecta desideras, exi cum Abraham de patria et cognatione tua, bsb4610.98 v et perge quo nescis. Si habes substantiam, vende, et da pauperibus. Si non habes, grandi onere liberatus es: nudum Christum, nudus sequere. Durum, grande, difficile; sed magna sunt praemia. 1 Dominis vere sanctis atque omni officiorum caritate venerandis filiis MARCELLINO et ANAPSYCHIAE, HIERONYMUS in Christo salutem. Tandem ex Africa vestrae litteras unanimitatis accepi; et non me poenitet impudentiae, qua tacentibus vobis epistulas meas frequenter ingessi, ut rescriptum mererer, et vos esse sospites, non aliis nuntiantibus, sed vestro potissimum sermone cognoscerem. Super animae statu memini vestrae quaestiunculae, imo maxime ecclesiasticae quaestionis: Utrum lapsa de coelo sit, ut Pythagoras philosophus, omnesque Platonici, et Origenes putant: An a propria Dei substantia, ut Stoici, Manichaeus, et Hispana Priscilliani haeresis suspicantur: An in thesauro habeantur Dei, olim conditae, ut quidam Ecclesiastici stulta persuasione confidunt: An quotidie a Deo fiant, et mittantur in corpora, secundum illud, quod in Evangelio scriptum est, Pater meus usque modo operatur, et ego operor : An certe ex traduce, ut Tertullianus, Apollinaris, et maxima pars Occidentalium autumant; ut, quomodo corpus ex corpore, sic anima nascatur ex anima, et simili cum brutis animantibus conditione subsistat. Super quo quid mihi videretur [al. videatur], in opusculis contra Ruffinum scripsisse me novi, adversus eum libellum, quem sanctae memoriae Anastasio Episcopo Romanae Ecclesiae dedit [al. edidit]: in quo lubrica et subdola, imo stulta confessione, dum auditorum simplicitati illudere nititur, suae fidei, imo perfidiae illusit: quos libros reor sanctum parentem vestrum habere Oceanum. Olim enim editi sunt, multis Ruffini libris adversus calumnias respondentes. Certe habes ibi virum sanctum et eruditum Augustinum Episcopum, qui viva, ut aiunt, voce docere te poterit et suam, imo per se nostram explicare sententiam. 2 Ezechielis volumen olim aggredi volui, et sponsionem creberrimam studiosis lectoribus reddere; sed in ipso dictandi exordio ita animus meus Occidentalium provinciarum, et maxime urbis Romae [al. Romanae] vastatione confusus est, ut, iuxta vulgare proverbium, proprium quoque ignorarem vocabulum: diuque tacui, sciens tempus esse lacrymarum. Hoc autem anno cum tres explicassem libros, subitus impetus barbarorum, de quibus tuus dicit Virgilius, lateque vagantes Barcaei [Aeneid. 4], et sancta Scriptura de Ismahel, Contra faciem omnium fratrum suorum habitabit , sic Aegypti limitem, Palaestinae, Phoenicis, Syriae percurrit ad instar torrentis cuncta secum trahens, ut vix manus eorum misericordia Christi potuerimus evadere. Quod si, iuxta inclytum oratorem, silent inter arma leges (Cicero pro Milone), quanto magis studia Scripturarum? quae et librorum multitudine, et silentio, ac librariorum sedulitate, quodque proprium est, securitate et otio dictantium indigent. Duos itaque libros misi sanctae filiae meae Fabiolae, quorum exempla [al. exemplaria] si volueris, ab ipsa poteris mutuari. Pro angustia quippe temporis alios describere non potui: quos cum legeris et vestibula videris, facilis coniectura erit, qualis ipsa sit futura domus. Sed credo in Dei misericordia, qui nos adiuvit in difficillimo principio supradicti operis, quod ipse adiuvet et in penultimis Prophetae partibus, in quibus Gog et Magog bella narrantur: et in extremis, in quibus sacratissimi et inexplicabilis templi aedificatio, varietas, mensuraque describitur. 3 Sanctus frater noster Oceanus, cui vos cupitis commendari, tantus et talis est, et sic eruditus in Lege Domini, ut, absque nostro rogatu, instruere [al. instituere] vos possit, et nostram super cunctis quaestionibus Scripturarum pro modulo communis ingenii explicare sententiam. Incolumes vos et prolixa aetate florentes Christus Deus noster tueatur omnipotens, Domini vere sancti. 1 Saepe et multum flagitas, virgo Christi Principia, ut memoriam sanctae feminae Marcellae litteris recolam, et bonum quo diu fruiti sumus, etiam caeteris noscendum, imitandumque describam. Satisque doleo, quod hortaris sponte currentem, et me arbitraris indigere precibus, qui ne tibi quidem in eius dilectione concedam: multoque plus accipiam, quam tribuam beneficii tantarum recordatione virtutum. Nam ut hucusque reticerem, et biennium praeterirem silentio, non fuit dissimulationis, ut male existimas, sed tristitiae incredibilis, quae ita meum oppressit animum, ut melius iudicarem tacere impraesentiarum, quam nihil dignum illius laudibus dicere. Neque vero Marcellam tuam, imo meam, et ut verius loquar, nostram, omniumque Sanctorum, et propriae Romanae urbis inclytum decus institutis rhetorum praedicabo; ut exponam illustrem familiam, alti sanguinis decus, et stemmata per Consules et Praefectos Praetorio decurrentia. Nihil in illa laudabo, nisi quod proprium est, et eo nobilius, quod, opibus et nobilitate contempta, facta est paupertate et humilitate nobilior. 2 Orba [al. orbata] patris morte: viro quoque post nuptias septimo mense privata est. Cumque eam Cerealis (cuius clarum inter Consules nomen est) propter aetatem et antiquitatem familiae, et insignem (quod maxime viris placere consuevit) decorem corporis, ac morum temperantiam ambitiosius peteret, suasque longaevus polliceretur divitias, et non quasi in uxorem, sed quasi in filiam vellet donationem transfundere: Albinaque mater tam clarum praesidium viduatae domus ultro appeteret, illa respondit: Si vellem nubere, et non me cuperem aeternae pudicitiae dedicare, utique maritum quaererem, non haereditatem. Illoque mandante, posse et senes diu vivere, et iuvenes cito mori, eleganter lusit: Iuvenis quidem potest cito mori; sed senex diu vivere non potest. Qua sententia repudiatus, exemplo caeteris fuit, ut eius nuptias desperarent. Legimus in Evangelio secundum Lucam: Et erat Anna Prophetissa filia Phanuelis de tribu Aser: Et haec provectae aetatis in diebus plurimis. Vixeratque cum viro suo annis septem a virginitate sua, et erat vidua annis octoginta quatuor, nec recedebat de Templo: ieiuniisque et obsecrationibus Domino serviens nocte ac die [. 37]. Nec mirum, si videre meruit Salvatorem, quem tanto labore quaerebat. Conferamus septem annos, septem mensibus: sperare Christum, et tenere: natum confiteri, et in crucifixum credere, parvulum non negare, et virum gaudere regnantem. Non facio ullam inter sanctas feminas differentiam, quod nonnulli inter sanctos viros et Ecclesiarum principes stulte facere consueverunt: sed illo tendit assertio, ut quarum unus est labor, unum et praemium sit. 3 Difficile est in maledica civitate, et in urbe, in qua orbis quondam populus fuit, palmaque vitiorum, si honestis detraherent, et pura ac munda macularent, non aliquam sinistri rumoris fabulam contrahere. Unde quasi rem difficillimam, et pene impossibilem optat Propheta, potiusquam praesumit, dicens: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini . Immaculatos in via huius saeculi appellat, quos nulla obscoeni rumoris aura macularit: qui opprobrium non acceperint adversus proximos suos. De quibus Salvator in Evangelio: Esto, inquit, benevolus, sive bene sentiens, de adversario tuo, dum es in via cum illo . Quis unquam de hac muliere, quod displiceret, audivit, ut crederet? quis credidit, ut non magis se ipsum malignitatis et infamiae condemnaret? Ab hac primum confusa gentilitas est, dum omnibus patuit quae esset viduitas Christiana, quam et conscientia et habitu promittebat. Illae enim solent purpurisso et cerussa ora depingere, sericis nitere vestibus, splendere gemmis, aurum portare cervicibus, et auribus perforatis, Rubri maris pretiosissima grana suspendere, fragrare mure, maritos ita plangere, ut tandem dominatu eorum se caruisse laetentur, quaerantque alios: non quibus iuxta Dei sententiam serviant, sed quibus imperent. Unde et pauperes eligunt, ut nomen tantum virorum habere videantur, qui patienter rivales sustineant; si mussitaverint, illico proiiciendi. Nostra vidua talibus usa est vestibus, quibus arceret frigus, non membra nudaret: aurum usque ad annuli signaculum repudians, et magis in ventribus egenorum, quam in marsupiis recondens. Nusquam sine matre: nullum Clericorum, aut Monachorum (quod amplae domus interdum exigebat necessitas) vidit absque arbitris. Semper in comitatu suo virgines, ac viduas, et ipsas graves feminas habuit: sciens ex lascivia puellarum saepe de dominarum moribus iudicari; et qualis quaeque sit, talium consortio delectari. 4 Divinarum Scripturarum ardor erat incredibilis, semperque cantabat: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi , Et illud de perfecto viro; Et in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte . Meditationem legis non in replicando quae scripta sunt, ut Iudaeorum existimant Pharisaei; sed in opere intelligens, iuxta illud Apostolicum: Sive comeditis, sive bibitis, sive quid agitis; omnia in gloriam Domini facientes . Et Prophetae verba dicentis: A mandatis tuis intellexi : ut postquam mandata complesset, tunc se sciret mereri intelligentiam Scripturarum. Quod et alibi legimus: Quia coepit Iesus facere et docere . ERUBESCIT enim quamvis praeclara doctrina, quam propria reprehendit conscientia; frustraque eius lingua praedicat paupertatem, et docet eleemosynas, qui Croesi divitiis tumet; vilique opertus pallio, pugnat contra tineas vestium sericarum. Illi erant moderata ieiunia, carnium abstinentia, vini odor magis, quam gustus, propter stomachum et frequentes infirmitates . Raro procedebat ad publicum, et maxime nobilium matronarum vitabat domos, ne cogeretur videre quod contempserat. Apostolorum et Martyrum basilicas secretis celebrans orationibus, et quae populorum frequentiam declinarent. Matri in tantum obediens, ut interdum faceret, quod nolebat. Nam cum illa suum negligeret sanguinem, et absque filiis et nepotibus, vellet in fratris liberos universa conferre: ista pauperes eligebat, et tamen matri contraire non poterat: monilia, et quidquid supellectilis fuit, divitibus peritura concedens, magisque volens pecuniam perdere, quam parentis animum contristare. 5 Nulla eo tempore nobilium feminarum noverat Romae propositum Monachorum, nec audebat propter rei novitatem, ignominiosum, ut tunc putabatur, et vile in populis nomen assumere. Haec ab Alexandrinis Sacerdotibus, Papaque Athanasio, et postea Petro, qui persecutionem Arianae haereseos declinantes, quasi ad tutissimum communionis suae portum Romam confugerant, vitam beati Antonii adhuc tunc viventis, monasteriorumque in Thebaide, Pachomii, et virginum ac viduarum didicit disciplinam. Nec erubuit profiteri, quod Christo placere cognoverat. Hanc multos post annos imitata est Sophronia [al. Sophronium], et aliae: quibus rectissime illud Ennianum aptari potest: Utinam ne in nemore Pelio. Huius amicitiis fruita est Paula venerabilis. In huius cubiculo nutrita Eustochium, virginitatis decus: ut facilis aestimatio sit, qualis magistra, ubi tales discipulae. Rideat forsan infidelis lector, me in muliercularum laudibus immorari, qui, si recordetur sanctas feminas, comites Domini Salvatoris, quae ministrabant ei de sua substantia, et tres Marias stantes ante crucem, Mariamque proprie Magdalenen, quae ob sedulitatem et ardorem fidei, turritae nomen accepit, et prima ante Apostolos, Christum videre meruit resurgentem, se potius superbiae, quam nos condemnabit ineptiarum: QUI VIRTUTES non sexu, sed animo iudicamus; contemptaeque nobilitatis ac divitiarum maiorem gloriam ducimus. Unde et Iesus Ioannem Evangelistam amabat plurimum: qui propter generis nobilitatem erat notus Pontifici, et Iudaeorum insidias non timebat: in tantum, ut Petrum introduceret in atrium, et staret solus Apostolorum ante crucem: matremque Salvatoris in sua reciperet; ET HAEREDITATEM virginis Domini, virginem matrem filius virgo susciperet. 6 Annis igitur plurimis sic suam transegit aetatem, ut ante se vetulam cerneret, quam adolescentulam fuisse meminisset, laudans illud Platonicum, qui Philosophiam meditationem mortis esse dixit. Unde et noster Apostolus: Quotidie, inquit, morior propter vestram salutem . Et Dominus, iuxta antiqua exemplaria: Nisi quis tulerit crucem suam quotidie, et secutus fuerit me, non potest meus esse discipulus Multoque ante per Prophetam Spiritus Sanctus: Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis . Et post multas aetates illa sententia: Memento semper diem mortis, et nunquam peccabis . Disertissimique praeceptum Satyrici: Vive memor lethi, fugit hora, hoc quod loquor, inde est. Sic ergo (ut dicere coeperamus) aetatem duxit, et vixit, ut semper se crederet esse morituram. Sic induta est vestibus, ut meminisset sepulcri, offerens se hostiam rationabilem, vivam, placentem Deo. 7 Denique cum et me Romam cum sanctis Pontificibus, Paulino et Epiphanio, Ecclesiastica traxisset necessitas (quorum alter Antiochenam Syriae, alter Salaminiam Cypri rexit Ecclesiam) et verecunde nobilium feminarum oculos declinarem, ita egit secundum Apostolum, importune, opportune , ut pudorem meum sua superaret industria. Et quia alicuius tunc nominis esse existimabar super studio Scripturarum, nunquam convenit, quin de Scripturis aliquid interrogaret: nec ut statim [al. nec statim] acquiesceret, sed moveret e contrario quaestiones; non ut contenderet, sed ut quaerendo disceret earum solutiones, quas opponi posse intelligebat. Quid in illa virtutum, quid ingenii, quid sanctitatis, quid puritatis invenerim, vereor dicere, ne fidem credulitatis excedam, et tibi maiorem dolorem incutiam, recordanti quanto bono carueris. Hoc solum dicam, quod quidquid in nobis longo fuit studio congregatum, et meditatione diuturna, quasi in naturam versum; hoc illa libavit, hoc didicit, atque possedit: ita ut post profectionem nostram, si de aliquo testimonio Scripturarum esset oborta contentio, ad illam iudicem pergeretur. Et quia valde prudens erat, et noverat illud, quod appellant Philosophi τὸ πρέπον id est, decere quod facias: sic ad interrogata respondebat, ut etiam sua, non sua diceret, sed vel mea, vel cuiuslibet alterius, ut in eo ipso quod docebat, se discipulam fateretur. Sciebat enim dictum ab Apostolo: Docere autem mulieri non permitto ; ne virili sexui, et interdum Sacerdotibus, de obscuris et ambiguis sciscitantibus, facere videretur iniuriam. 8 In nostrum locum statim audivimus te illius adhaesisse consortio, et nunquam ab illa ne transversum quidem unguem, ut dicitur, recessisse. Eadem domo, eodem cubiculo usam, ut omnibus in urbe clarissima notum fieret, et te matrem, et illam filiam reperisse. Suburbanus ager vobis pro monasterio fuit, et rus electum pro solitudine. Multoque ita vixistis tempore, ut ex imitatione vestri, conversatione multarum gauderemus Romam factam Ierosolymam. Crebra virginum monasteria, monachorum innumerabilis multitudo; ut pro frequentia servientium Deo, quod prius ignominiae fuerat, esset postea gloriae. Interim absentiam nostri mutuis solabamur alloquiis, et quod carne non poteramus, spiritu reddebamus. Semper obviare epistulis, superare officiis, salutationibus praevenire. Non multum perdebat absentia, quae iugibus sibi litteris iungebatur. 9 In hac tranquillitate, et Domini servitute, haeretica in his provinciis exorta tempestas, cuncta turbavit; et in tantam rabiem concitata est, ut nec sibi, nec ulli bonorum parceret. Et quasi parum esset, hic universa movisse, navem plenam blasphemiarum Romano intulit portui. Invenitque protinus patella operculum, et Romanae fidei purissimum fontem, lutosa coeno permiscuere vestigia. Nec mirum si in plateis, et in foro rerum venalium, fictus ariolus stultorum verberet nates, et obtorto fuste dentes mordentium quatiat: cum venenata spurcaque doctrina Romae invenerit quos induceret. Tunc librorum περὶ ἀρχῶν infamis interpretatio: tunc discipulus ὄλβιος, vere nominis sui, si in talem magistrum non impegisset. Tunc nostrorum διάλυτος contradictio, et Pharisaeorum turbata est schola. Tunc sancta Marcella, quae diu se cohibuerat, ne per aemulationem quippiam facere videretur, postquam sensit fidem apostolico ore laudatam , in plerisque violari, ita ut sacerdotes quoque, et nonnullos monachorum, maximeque saeculi homines, in assensum sui traheret; ac simplicitati illuderet Episcopi , qui de suo ingenio caeteros aestimabat, publice restitit: malens Deo placere, quam hominibus. 10 Laudat Salvator in Evangelio villicum iniquitatis, quod contra dominum quidem fraudulenter, attamen pro se prudenter fecerit . Cernentes haeretici de parva scintilla maxima incendia concitari; et suppositam dudum flammam iam ad culmina pervenisse; nec posse latere, quod multos deceperat, petunt, et impetrant ecclesiasticas epistulas: ut communicantes Ecclesiae discessisse viderentur. Non multum tempus in medio, succedit in pontificatum vir insignis Anastasius, quem diu Roma habere non meruit, ne orbis caput sub tali episcopo truncaretur. Imo idcirco raptus atque translatus est, ne semel latam sententiam, precibus suis flectere conaretur: dicente Domino ad Ieremiam: Ne oraveris pro populo isto, neque depreceris in bonum. Quia si ieiunaverint, non exaudiam preces eorum. Et si holocausta et victimas obtulerint, non suscipiam eas. In gladio enim et fame, et pestilentia ego consumam eos [. 12]. Dicas, quid haec ad laudem Marcellae? Damnationis haereticorum haec fuit principium: dum adducit testes, qui prius ab eis eruditi, et postea ab haeretico fuerant errore correpti: dum ostendit multitudinem deceptorum, dum impia περὶ ἀρχῶν ingerit volumina, quae emendata manu scorpii monstrabantur: dum acciti frequentibus litteris haeretici, ut se defenderent, venire non sunt ausi: tantaque vis conscientiae fuit, ut magis absentes damnari, quam praesentes coargui maluerint. Huius tam gloriosae victoriae origo Marcella est: tuque caput horum et causa bonorum, scis me vera narrare: quae nosti, vix de multis pauca me dicere, ne legenti fastidium faciat odiosa replicatio; et videar apud malevolos sub occasione laudis alterius, stomachum meum digerere. Pergam ad reliqua. 11 De Occidentis partibus ad Orientem turbo transgressus, minitabatur plurimis magna naufragia. Tunc impletum est: Putas veniens Filius hominis fidem inveniet super terram ? Refrigerata caritate multorum, pauci qui amabant fidei veritatem, nostro lateri iungebantur, quorum publice petebatur caput: contra quos opes omnes parabantur; ita ut Barnabas quoque duceretur in illam simulationem, imo apertum parricidium, quod non viribus, sed voluntate commisit. Et ecce universa tempestas, Domino flante, deleta est, expletumque vaticinium prophetale: Auferes spiritum eorum et deficient, et in pulverem suum revertentur In illa dic peribunt omnes cogitationes eorum . Et illud Evangelicum: Stulte, hac nocte auferetur anima tua a te: quae autem praeparasti, cuius erunt ? 12 Dum haec aguntur in Iebus [Ierusalem], terribilis de Occidente rumor affertur, obsideri Romam, et auro salutem civium redimi, spoliatosque rursum circumdari, ut post substantiam, vitam quoque perderent. Haeret vox, et singultus intercipiunt verba dictantis. Capitur Urbs, quae totum cepit orbem: imo fame perit antequam gladio, et vix pauci qui caperentur, inventi sunt. Ad nefandos cibos erupit esurientium rabies, et sua invicem membra laniarunt, dum mater non parcit lactenti infantiae, et recipit [al. et suo recipit] utero, quem paulo ante effuderat. Nocte Moab capta est, nocte cecidit murus eius . Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum. Posuerunt Ierusalem in pomorum custodiam: posuerunt cadavera sanctorum tuorum escas volatilibus coeli, carnes Sanctorum tuorum bestiis terrae. Effuderunt sanguinem eorum tanquam aquam in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret . Quis cladem illius noctis, quis funera fando Explicet, aut possit lacrymis aequare dolorem? Urbs antiqua ruit, multos dominata per annos; Plurima, perque vias sparguntur inertia passim Corpora, perque domos, et plurima mortis imago. [VIRGIL. l. II. Aeneid.] 13 Cum interim, ut in tanta confusione rerum, Marcellae quoque domum cruentus victor ingreditur. Sit mihi fas audita loqui , imo a sanctis viris visa narrare, qui interfuere praesentes, qui te dicunt in periculo quoque ei fuisse sociatam. Intrepido vultu excepisse dicitur introgressos: cumque posceretur aurum, et defossas opes vili excusaret tunica, non tamen fecit fidem voluntariae paupertatis. Caesam fustibus flagellisque, aiunt non sensisse tormenta; sed hoc lacrymis, hoc pedibus eorum prostratam egisse, ne te a suo consortio separarent: ne sustineret adolescentia, quod senilis aetas timere non poterat. Christus dura corda mollivit, et inter cruentos gladios invenit locum pietas. Cumque et illam et te ad apostoli Pauli basilicam barbari deduxissent, ut vel salutem vobis ostenderent, vel sepulcrum; in tantam laetitiam dicitur erupisse, ut gratias ageret Deo, quod te integram sibi reservasset: quod pauperem illam non fecisset captivitas, sed invenisset: quod egeret quotidiano cibo: quod saturata Christo, non sentiret esuriem: quod et voce et opere loqueretur, Nuda exivi de utero matris meae, nuda et redeam. Sicut Domino visum est, ita et factum est. Sit nomen Domini benedictum . 14 Post aliquot dies, sano, integro, vegetoque corpusculo, obdormivit in Domino: et te paupertatulae suae, imo per te pauperes reliquit haeredes, claudens oculos in manibus tuis, reddens spiritum in tuis osculis; dum inter lacrymas tuas illa rideret conscientia vitae bonae, et praemiis futurorum. Haec tibi, Marcella venerabilis, et haec tibi Principia filia, una et brevi lucubratione dictavi, non eloquii venustate, sed voluntate in vos animi gratissimi, et Deo, et legentibus placere desiderans. 1 Causa difficilis, parvulae scribere, quae non intelligit quid loquaris: cuius animum nescias: de cuius voluntate periculose promittas; ut secundum praeclari Oratoris exodium, spes in ea magis laudanda sit, quam res. Quid enim horteris ad continentiam, quae placentas desiderat? quae in sinu matris garrula voce balbutit? cui dulciora sunt mella, quam verba? Audiat profunda Apostoli, quae anilibus magis fabulis delectatur? Prophetarum aenigmata sentiat, quam tristior gerulae vultus exagitat? Evangelii intelligat maiestatem, ad cuius fulgura omnis mortalium sensus hebetatur? Ut parenti subiiciatur horter, quae manu tenera ridentem verberat matrem? Itaque Pacatula nostra hoc epistulium post lectura suscipiat. Interim, modo litterarum elementa cognoscat, iungat syllabas, discat nomina, verba consociet: atque ut voce tinnula ista meditetur, proponantur ei crustula: mulsa praemia, et quidquid gustu suave est: quod vernat in floribus, quod rutilat in gemmis, quod blanditur in pupis, acceptura festinet. Interim et tenero tentet pollice fila ducere: rumpat saepe stamina, ut aliquando non rumpat: post laborem lusibus gestiat: de matris pendeat collo: rapiat oscula propinquorum: Psalmos mercede decantet: amet quod cogitur discere, ut non opus sit, sed delectatio, non necessitas, sed voluntas. 2 Solent quaedam, cum futuram virginem spoponderint, pulla tunica eam induere, et furvo [al. fulvo] operire pallio, auferre linteamina: nihil in collo, nihil in capite auri sinere: revera bono consilio, ne habere discat in tenero, quod postea ponere compellatur. Aliis vero e contra videtur. Quid enim, aiunt, si ipsa non habuerit, habentes alias non videbit? φιλόκοσμον genus femineum est; multasque etiam insignis pudicitiae, quamvis nulli virorum, tamen sibi scimus libenter ornari. Quin potius habendo satietur; et cernat laudari alias, quae ista non habeant. Meliusque est, ut satiata contemnat, quam non habendo, habere desideret. Tale vero quid et Israelitico fecisse populo Dominum, ut cupientibus aegyptias carnes, usque ad nauseam, et vomitum praeberet examina coturnicum: multosque saeculi prius homines, facilius carere experta corporis voluptate, quam eos qui a pueritia libidinem nesciant. Ab alii enim nota calcari, ab aliis ignota appeti. Illos vitare poenitendo suavitatis insidias, quas fugerunt: hos carnis illecebras, dulci titillatione corporis blandientes dum mella putant, venena noxia reperire. Mel enim distillare labia meretricis ; quod ad tempus impinguat vescentium fauces, et postea felle amarius invenitur. Unde et in Domini sacrificiis mel non offerunt, ceraque contempta, quae mellis hospitium est, oleum accenditur in templo Dei ; quod de amaritudine exprimitur olivarum. Pascha quoque cum amaritudinibus comedi in azymis sinceritatis et veritatis : quas qui habuerit, in saeculo persecutionem sustinebit. Unde et Propheta mystice cantat: Sedebam solus, quia amaritudine repletus sum . 3 Quid igitur? luxuriandum est in adolescentia, ut postea luxuria fortius contemnatur? Absit vero, inquiunt, Unusquisque enim in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat . Circumcisus quis, id est, virgo vocatus est, non adducat praeputium, hoc est non quaerat pelliceas tunicas nuptiarum, quibus Adam eiectus de paradiso virginitatis, indutus est. In praeputio quis vocatus est, hoc est, habens uxorem, et matrimonii pelle circumdatus, non quaerat virginitatis, et aeternae pudicitiae nuditatem, quam semel habere desivit; sed utatur vase suo in sanctificatione et pudicitia , bibatque de fontibus suis, et non quaerat cisternas luparum dissipatas, quae purissimas aquas pudicitiae continere non possunt . Unde et idem Paulus in eodem capitulo, de virginitate, et nuptiis disputans, servos carnis vocat in matrimonio constitutos: liberos eos, qui absque iugo nuptiarum, tota Domino serviunt libertate. Quod loquimur, non in universum loquimur, sed in parte tractamus: nec de omnibus, sed de quibusdam dicimus. Ad utrumque enim sexum, non solum ad vas infirmum, noster sermo dirigitur. Virgo es, quid te mulieris delectat societas? quid fragilem, et sutilem ratem magnis committis fluctibus, et grande periculum navigationis incertae securus ascendis? Nescis quid desideres, et tamen sic ei iungeris, quasi aut ante desideraveris, aut (ut levissime dicam) postea desideraturus sis. Sed ad ministerium iste sexus est aptior. Elige ergo anum deformem, elige probatae in Domino continentiae. Quid te adolescentula, quid pulchra, quid luxuriosa delectat? Uteris balneis, cute nitida, rubicundis genis incedis, carnibus vesceris, affluis divitiis, pretiosa veste circumdaris, et iuxta serpentem mortiferum secure dormire te credis? At non habitas in eodem hospitio. In nocte dumtaxat. Caeterum totos dies in huius confabulatione consumis. Quare solus cum sola, et non cum arbitris sedes, ut cum ipse non pecces, aliis peccare videaris: ut exemplo sis miseris, qui nominis tui auctoritate delinquant? Tu quoque virgo, vel vidua, cur tam longo sermone viri retineris? cur cum solo relicta non metuis? Saltem alvi te, vessicae cogat necessitas, ut exeas foras, ut deseras in hac re eum, cum quo licentius, quam cum germano: multo inverecundius, quam cum marito egisti. Sed de Scripturis sanctis aliquid interrogas: Interroga publice; audiant pedissequae, audiant comites tuae. Omne quod manifestatur, lux est . BONUS SERMO secreta non quaerit, quin potius delectatur laudibus suis et testimonio plurimorum. Magister egregius contemnit viros, despicit fratres, et in unius mulierculae secreta eruditione desudat. 4 Declinavi parumper de mea disputatione, aliorum occasione; et dum infantem Pacatulam instituo, imo et nutrio, multarum subito mihi male pacatarum bella suscepi. Revertar ad propositum: Sexus femineus suo iungatur sexui: nesciat, imo timeat cum pueris ludere. Nullum impudicum verbum noverit; et si forte in tumultu familiae discurrentis aliquid audiat, non intelligat. Matris nutum pro verbis ac monitis, et pro imperio habeat. Amet ut parentem, subiiciatur ut dominae, timeat ut magistram. Cum autem virgunculam rudem et edentulam, septimus aetatis annus exceperit, et ceperit erubescere, scire quid taceat, dubitare quid dicat: discat memoriter Psalterium, et usque ad annos pubertatis, libros Salomonis: Evangelia, Apostolos, et Prophetas sui cordis thesaurum faciat. Nec liberius procedat ad publicum, nec semper ecclesiarum quaerat celebritatem. In cubiculo suo totas delicias habeat. Nunquam iuvenculos, nunquam cincinnatos videat, vocis dulcedines per aurem animam vulnerantes, puellarumque lascivia repellantur. Quae quanto licentius adeunt, tanto difficilius evitantur: et quod didicerunt, secreto docent, inclusamque Danaen vulgi sermonibus violant. Sit ei magistra comes, paedagoga custos: non multo vino dedita: non, iuxta Apostolum, otiosa atque verbosa; sed sobria, gravis, lanifica, et ea tantum loquens, quae animum puellarem ad virtutem instituant. Ut enim aqua in areola digitum sequitur praecedentem, ita aetas mollis, et tenera in utramque partem flexibilis est, et quocumque duxeris, trahitur. Solent lascivi et comptuli iuvenes blandimentis, affabilitate, munusculis, aditum sibi per nutrices aut alumnas quaerere; et cum clementer intraverint, de scintillis incendia concitare, paulatimque proficere ad impudentiam: et nequaquam posse prohiberi, illo in se versiculo comprobato: Aegre reprehendas, quod sinis consuescere. Pudet dicere: et tamen dicendum est: Nobiles feminae, quae nobiliores habuere neglectui procos, vilissimae conditionis hominibus, et servulis copulantur; ac sub nomine religionis, et umbra continentiae, interdum deserunt viros, Helenae sequuntur Alexandros, nec Menelaos pertimescunt. Videntur haec, plaguntur, et non vindicantur: quia multitudo peccantium peccandi licentiam subministrat. 5 Proh nefas, orbis terrarum ruit, in nobis peccata non ruunt. Urbs inclyta et Romani imperii caput, uno hausta est incendio. Nulla est regio, quae non exules Romanos habeat. In cineres ac favillas sacrae quondam Ecclesiae conciderunt, et tamen studemus avaritiae. VIVIMUS QUASI altera die morituri, et aedificamus quasi semper in hoc saeculo victuri. Auro parietes, auro laquearia, auro fulgent capita columnarum, et nudus atque esuriens ante fores nostras Christus in paupere moritur. Legimus Aaron Pontificem isse obviam furentibus flammis, et accenso thuribulo, Dei iram cohibuisse . Stetit inter mortem, et vitam Sacerdos magnus, nec ultra vestigia eius ignis procedere ausus est. Moysi loquitur Deus: Dimitte me, et delebo populum istum . Quando dicit: dimitte me, ostendit se teneri posse, ne faciat quod minatus est, Dei enim potentiam servi preces impediebant. Quis putas ille sub coelo est, qui nunc irae Dei possit occurrere? qui obviare flammis? et cum Apostolo dicere, Optabam ego anathema esse pro fratribus meis ? Pereunt cum pastoribus greges, quia sicut populus, sic Sacerdos. Moyses compassionis loquebatur affectu: Si dimittis populo huic, dimitte: sin autem, dele me de libro tuo [. 32]. Vult perire cum pereuntibus, nec propria salute contentus est. Gloria quippe regis, multitudo populi . His Pacatula nostra nata est temporibus. Inter haec crepundia primam carpit aetatem, ante lacrymas scitura, quam risum; prius fletum sensura, quam gaudium. Necdum introitus, iam exitus. Talem semper putet fuisse mundum. Nesciat praeterita, fugiat praesentia, futura desideret. Haec ut tumultuario sermone dictarem, et post neces amicorum, luctumque perpetuum, infanti senex longo postliminio scriberem, tua, Gaudenti frater, impulit caritas: maluique parum, quam nihil omnino poscenti dare: quia in altero voluntas oppressa luctu, in altero amicitiae dissimulatio est. 1 Quaeris Dardane, Christianorum nobilissime, et nobilium christianissime, quae sit terra repromissionis, quam Iudaei redeuntes ex Aegypto possederunt, cum a maioribus eorum iam fuerit ante possessa, ac proinde non sit promissa, sed reddita! His enim verbis uteris in calce epistulae tuae. Quod interrogans, videris illud sentire, quod plurimis nostrorum placet, aliam repromissionis terram esse quaerendam, de qua et David loquitur in psalmo: Credo videre bona Domini, in terra viventium . Et Dominus in Evangelio: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram . Utique David quando haec cantabat in spiritu, in terra repromissionis erat, et non solum in Iudaeae finibus morabatur, sed multarum in circuitu nationum victor extiterat, quae a torrente Aegypti, qui est Rhinocorurae, usque ad Euphratem fluvium tendebantur; dicens in alio loco: In Idumaeam extendam calceamentum meum: mihi alienigenae servient . Quomodo ergo se credebat accipere, quod iam victoria possidebat? Et ne forsitan legentibus Iudaeis ambiguum derelinquat, quae sit illa terra, quam videre cupiebat, ipso sermone demonstrat, dicens: Credo videre bona Domini, in terra viventium. Ergo terra Iudaeae, quae ditionis illius erat, non est terra viventium, id est Abraham, Isaac, et Iacob, de quibus Dominus in quaestione Resurrectionis dicit: Non est Deus mortuorum, sed viventium : verum terra et regio mortuorum, de quibus loquitur Ezechiel: Anima quae peccaverit, ipsa morietur . Et: Non mortui laudabunt te Domine, sed nos qui vivimus [. et 18]: qui et in resurrectione occursuri sunt Domino Salvatori, dicente Apostolo: Hoc enim dico vobis in sermone Domini, quoniam nos qui vivimus, qui relinquimur in adventum Domini, non praeveniemus eos qui dormiunt : de quibus et Ieremias loquitur: Derelinquentes te, super terram scribentur . Quodque David promittit: Credo videre bona Domini, ad spiritalem nos perspicue trahit intelligentiam. Quae enim bona rex alia requirebat, aut quo indigebat, qui tantae potentiae fuit, ut partis per illum opibus, Salomon filius eius (quo nullus in orbe terrarum ditior fuit) contentus esset? Sed in terra viventium bona illa quaerebat, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se. Quod autem in Evangelio dicitur: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram ; iuxta litteram sibi videtur esse contrarium. Non enim terrae possessio mansuetorum est et mitium, qui saepe etiam a parentibus derelicta perdunt propter mansuetudinem: sed virorum fortium et violentorum, qui sunt ad bella promptissimi. Denique et in psalmo quadragesimo quarto, qui sub nomine Salomonis ad Christi Ecclesiaeque eius sacramentum refertur, scribitur: Accingere gladio tuo super femur tuum, Potentissime. Specie tua et decore tuo, intende, et prosperare, et regna. Propter mansuetudinem et iustitiam et veritatem, et deducet te mirabiliter dextera tua. Hic est qui et in alio psalmo loquebatur: Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis eius . Et iterum: Assumens mansuetos Dominus . Et apertius in Evangelio: Discite a me, quia humilis sum, et mansuetus corde . In cuius typum et Moyses omnium hominum, qui erant super terram, mansuetissimus scribitur . 2 Haec est, ut diximus, terra viventium, in qua sanctis viris atque mansuetis bona Domini praeparantur: quae ante adventum in carne Domini Salvatoris, nec Abraham, nec Isaac, nec Iacob, nec Prophetae, et alii iusti viri consequi potuerunt. Denique et Abraham, licet diversis locis, cum Lazaro videtur apud inferos : et Iacob vir iustus dicit: Lugens et gemens descendam ad Infernum . SANGUIS CHRISTI, clavis paradisi est, dicentis ad latronem: Hodie mecum eris in paradiso . Ista est, ut diximus, terra viventium, terra divitiarum et bonorum Dei , quam primus Adam perdidit, et secundus Adam invenit: imo ab illo perditam iste restituit, dicente Apostolo: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen (sub cuius persona lex intelligitur) in similitudinem praevaricationis Adam, qui est forma futuri . Volumus scire manifestius, quae sit haec terra, legamus in Malachia: Beatos vos dicent omnes, dicit Dominus: quoniam eritis vos in terra voluntaria [al. voluptaria], quae significantius Graece appellatur θελητὴ, quam vel Sancti desiderant, vel quae placeat Deo. Isaias quoque in haec verba consentit, dicens: Et erit vir abscondens sermones suos, et apparebit in terra Sion, sicut fluvius gloriosus in terra sitienti . Quae est terra Sion, in qua apparebit fluvius gloriosus? illa videlicet, de qua idem David in alio psalmo canit: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Et iterum: Diligit Dominus portas Sion, super omnia tabernacula Iacob . Numquid istas portas diligit Deus, quas videmus in cineres et favillas esse conversas? Non dico prudentibus, sed ne stultis quidem hoc persuaderi potest. Ego arbitror et illud, quod in sexagesimo quarto Psalmo legimus: Visitasti terram, et inebriasti eam: multiplicasti locupletare illam. Fluvius Dei repletus est aquis: parasti cibum illorum, quoniam sic est praeparatio eius: sulcos eius inebria, multiplica genimina illius: in stillicidiis eius laetabitur germinans; huic sensui convenire. Illa enim terra quotidie visitatur a Deo, et inebriatur, cunctisque plena est divitiis. De hac fluvius egreditur Dei, de quo scriptum est: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei ; qui et in descriptione templi Ezechiel mystico sermone narratur : in cuius ripis arbores sunt, ex utraque parte per singulos menses novis frugibus abundantes. De qua terra et in Proverbiis vir scripsit sapientissimus: Qui operatur terram suam, implebitur panibus . Quod si de hac terra quam cernimus, et quae magis a peccatoribus possidetur, de qua scriptum est: Maledicta terra in operibus tuis , aliquis intelligendum putat; respondeat quomodo possit haec stare sententia: Qui operatur terram suam implebitur panibus. Quanti enim operantur terram, et exercent vomere: et tamen multis impedientibus causis, egestate conficiuntur et penuria? Sed considerandum, Scriptura quid dicat: Qui operatur terram suam, quae proprie iuris sui est, de qua nunquam eiici potest: secundum quem sensum et illud scriptum est: Redemptio animae viri, propriae divitiae . Et hoc secundum litteram sentiri non potest. Quanti enim alienis amicorumque redimuntur pecuniis? Huius terrae cultores et agricolae, Apostoli sunt, quibus dicitur: Vos estis sal terrae . Et in alio loco: In patientia vestra, possidebitis animas vestras : quorum unus, vas electionis, confidentissime loquebatur? Dei enim cooperatores sumus, Dei agricultura, Dei aedificatio estis ; et multa alia, quae idcirco non replico, ne sensum videar legentis obtundere, et memoriae illius diffidere. 3 Illud quoque sollicita mente tractemus, et Scripturarum nos doceat auctoritas, sanctos huius terrae, quam Iudaei terram repromissionis autumant, non habitatores esse, sed accolas atque peregrinos. Ex iusti viri persona legimus: Advena sum ego et peregrinus, sicut omnes patres mei . Qui cum diu in terrae huius tenebris versaretur, flebiliter ingemiscit et dicit, Heu me, quia peregrinatio mea prolongata est, habitavi cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea . Ubicumque autem habitator terrae legitur, et priora, et media, et extrema tractemus, et liquido Scripturarum poterit regula comprobari, semper habitatores terrae peccatores appellari: de quibus in Apocalypsi Ioannis illud exemplum est: Vae habitatoribus terrae . Abraham ad quem primum facta est repromissio, dicente Domino. Tibi dabo terram hanc et semini tuo , iuxta Stephani primi in Christo martyris concionem, ne vestigium quidem pedis huius terrae dicitur accepisse. Ita enim scriptum est: Tunc egressus de terra Chaldaeorum habitavit in Carran: et inde, postquam mortuus est pater eius, migravit in terram, in qua vos nunc habitatis: et non dedit ei possessionem, ne vestigium quidem pedis, quam repromisit dare ei in possessionem, et semini eius post eum . Ac ne forsitan lectoris tacita cogitatio trahat eum ad illam intelligentiam, ut quod non est datum parenti, reddatur posteris, vas electionis loquitur ad Hebraeos: Fide qui vocatur Abraham, obedivit egredi in locum, quem accepturus erat in possessionem: et egressus est, nesciens quo iret. Fide peregrinatus est in terra repromissionis, quasi in aliena: in tabernaculis habitans cum Isaac et Iacob, et cohaeredibus eiusdem promissionis: exspectavit enim fundamentum habentem civitatem, cuius artifex et creator Deus est . Et iterum cum de Abel et Enoch, et Noe, Saraque dixisset, intulit: Iuxta fidem mortui sunt hi omnes, non acceptis repromissionibus, sed procul eas videntes et salutantes et confitentes, quia peregrini et advenae erant super terram. Qui enim haec loquuntur, ostendunt quod quaerant patriam: et siquidem illius recordabantur, de qua egressi erant, habebant tempus, ut reverterentur: nunc vero meliorem desiderant, id est coelestem [Ibid. 13. et seqq.]. Multisque in medio Sanctis commemoratis, ad extremum intulit, Et hi omnes testimonium habentes in fide, non acceperunt repromissionem, Deo de nobis melius quid providente, ne sine nobis perfecti fierent [Ibid. 49. et seqq.]. Accessimus enim ad montem Sion et civitatem Dei viventis, Ierusalem coelestem, et multa millia angelorum solemnitatis, et Ecclesiam primitivorum, qui scripti sunt in coelis [. 23]. Nec me fugit, quod perfidia Iudaeorum haec testimonia non suscipiat, quae utique Veteris Testamenti auctoritate firmata sunt. Illud nostris dicendum est, hanc epistulam quae inscribitur ad Hebraeos, non solum ab ecclesiis Orientis, sed ab omnibus retro ecclesiasticis Graeci sermonis scriptoribus, quasi Pauli apostoli suscipi, licet plerique eam vel Barnabae, vel Clementis arbitrentur; et nihil interesse, cuius sit, cum ecclesiastici viri sit, et quotidie ecclesiarum lectione celebretur. Quod si eam Latinorum consuetudo non recipit inter Scripturas canonicas; nec Graecorum quidem ecclesiae Apocalypsin Ioannis eadem libertate suscipiunt; et tamen nos utramque suscipimus, nequaquam huius temporis consuetudinem, sed veterum scriptorum auctoritatem sequentes, qui plerumque utriusque abutuntur testimoniis, non ut interdum de apocryphis facere solent, quippe qui et gentilium litterarum raro utantur exemplis, sed quasi canonicis et ecclesiasticis. 4 Respondeant mihi qui hanc terram (quae nunc nobis Christi passione et resurrectione, terra repromissionis effecta est) possessam putant a populo Iudaeorum, postquam reversus est ex Aegypto, quantum possederit; utique a Dan usque Bersabee, quae vix centum sexaginta millium in longum spatio tenditur. Neque enim David et Salomon potentissimos reges, exceptis iis quos post victoriam in amicitiam receperunt, plus tenuisse Scriptura testatur . Et hoc dico, ut taceam quinque Palestinae civitates, Gazam, Ascalonem, Geth, Accaron, et Azotum: Idumaeos quoque a meridiana plaga vix septuaginta quinque millibus ab Ierosolyma separatos, Arabas et Agarenos, quos nunc Sarracenos vocant, in vicinia urbis Ierusalem. Pudet dicere latitudinem terrae repromissionis, ne ethnicis occasionem blasphemandi dedisse videamur. Ab Ioppe usque ad viculum nostrum Bethleem, quadraginta sex millia sunt, cui succedit vastissima solitudo, plena ferocium barbarorum de quibus dicitur, Contra faciem omnium fratrum suorum habitabit ; et quorum facit Poeta eloquentissimus mentionem. Lateque vagantes Barcaei, a Barca oppido, quod in solitudine situm est; quos nunc corrupto sermone, Afri Baricianos vocant. Hi sunt qui pro locorum qualitatibus, diversis nominibus appellantur; et a Mauritania per Africam et Aegyptum, Palaestinamque et Phoenicem, Coelen Syriam et Osrhohenem, Mesopotamiam, atque Persidem tendunt ad Indiam. Haec est, Iudaee, tuarum longitudo et latitudo terrarum; in his gloriaris, super his te per diversas provincias ignorantibus iactitas. Ad populum phaleras, ego te intus et in cute novi. [PERSII Satyr. 3] 5 Quod si obieceris terram repromissionis dici, quae in Numerorum volumine continetur [Cap. 34], a meridie maris Salinarum per Sina et Cades-Barne, usque ad torrentem Aegypti, qui iuxta Rhinocoruram mari magno influit; et ab occidente ipsum mare, quod Palaestinae, Phoenici, Syriae Coeles, Ciliciaeque protenditur; ab aquilone Taurum montem et Zephyrium usque Emath, quae appellatur Epiphania Syriae; ad orientem vero per Antiochiam et lacum Cenereth, quae nunc Tyberias appellatur, et Iordanem, qui mari influit Salinarum, quod nunc Mortuum dicitur; trans Iordanem autem duarum et semis tribuum possessio est, Ruben et Gad, et dimidiae tribus Manasse. Et ego fatebor haec tibi repromissa, non tradita: si observasses mandata Dei, et in praeceptis illius ambulasses; si non pro omnipotente Deo coluisses Beelphegor et Baalim, Beelzebub et Chamos; quos quia praetulisti Deo, omnia quae tibi promissa fuerant, perdidisti. Et mihi in Evangelio promittuntur regna coelorum, quae instrumentum vetus omnino non nominat. Sed si non fecero quae praecepta sunt, nequaquam erit culpa in promittente, sed in me qui promissum accipere non merui. Ubi enim optio proponitur ad eligendum, qui operari renuis, frustra cupias quod promissum est. Lege librum Iosue et Iudicum, et quantis possessionum angustiis sis coarctatus, intelliges. Quid diversarum urbium alienigenas commemorem, quos populus Iudaeorum non quivit expellere de urbibus et sedibus suis, cum ipsa metropolis tua prius Iebus, postea Salem, tertio Ierosolyma, et nunc Aelia, Iebusaeos expellere non valuerit; sed manserit cum eis in scandalum exemplumque vicinorum: intantum ut ibi templum tuum conditum sit, ubi area Orne fuerit Iebusaei, et ipsum templum septuaginta millium latomorum, et octoginta millium vectorum, hoc est, centum quinquaginta millium, exceptis praepositis operum, prae multitudine habitantium tecum incircumcisorum, ab ethnicis extructum sit. 6 Nec hoc dico in suggillationem terrae Iudaeae, ut haereticus sycophanta mentitur; aut quo auferam historiae veritatem, quae fundamentum est intelligentiae spiritalis, sed ut decutiam supercilium Iudaeorum, qui synagogae angustias, Ecclesiae latitudini praeferunt. Si enim occidentem tantum sequuntur litteram, et non spiritum vivificantem, ostendant terram repromissionis lacte et melle manantem. Sin autem per tropologiam dictum putant pro rerum omnium abundantia: et nos terram confessionis terramque viventium, terrae veprium praeferemus, dicente Domino ad Moysen de abiectione Israelis et assumptione gentium, Dimitte me, ut deleam populum istum, et faciam te in gentem magnam . Et eodem Patre ad filium, Postula a me, et dabo tibi haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae . Et apertius per Isaiam, Parum tibi est, ut sis puer meus ad suscitandas tribus Iacob, et feces, vel reliquias Israel congregandas. Dedi te in lucem cunctis gentibus, ut sis salvator universae terrae . Ex quo perspicue demonstratur, omnia illius populi in umbra et typo, et imagine praecessisse, scripta autem esse pro nobis, in quos fines saeculi decurrerunt. 7 Multa, Iudaee, scelera commisisti, cunctis circa te servisti nationibus. Ob quod factum? utique propter idolatriam. Cumque servisses crebro, misertus tui est Deus, et misit Iudices et salvatores, qui te de famulatu Moabitarum et Ammonitarum, Philistiim quoque et diversarum gentium liberarunt. Novissime sub regibus offendisti Deum, et omnis tua provincia, gente Babylonica vastante, deleta est. Per septuaginta annos templi solitudo permansit. A Cyro rege Persarum est laxata captivitas. Esdras hoc et Nehemias planissime referunt. Exstructum est templum sub Dario rege Persarum atque Medorum a Zorobabel filio Salathiel, et Iesu filio Iosedec sacerdote magno. Quae passi sitis a Medis, Aegyptiis, Macedonibusque, non enumero. Nec tibi adducam in memoriam Antiochum Epiphanem crudelissimum omnium tyrannorum nec Gn. Pompeium, Gabinium, Scaurum, Varum, Cassium, Sosiumque replicabo, qui tuis urbibus et praecipue Ierosolymae insultavere. Ad extremum sub Vespasiano et Tito urbs capta, templumque subversum est. Deinde civitatis usque ad Hadrianum principem per quinquaginta annos mansere reliquiae. Post eversionem Templi paulo minus per quadringentos annos et urbis et templi ruinae permanent. Ob quod tantum facinus? Certe non colis idola, sed etiam serviens Persis atque Romanis, et captivitatis pressus iugo, ignoras alienos deos. Quomodo clementissimus quondam Deus, qui nunquam tui oblitus est: nunc per tanta spatia temporum miseriis tuis non adducitur, ut solvat captivitatem, et ut verius dicam, expectatum tibi mittat Antichristum? Ob quod, inquam, facinus, et tam execrabile scelus avertit a te oculos suos? Ignoras? Memento vocis parentum tuorum, Sanguis eius super nos, et super filios nostros . Et, Venite occidamus eum, et nostra erit haereditas [Ibid. 21. 8]. Et, non habemus regem, nisi Caesarem . Habes quod elegisti, usque ad finem mundi serviturus es Caesari, donec gentium introeat plenitudo, et sic omnis Israel salvus fiat, ut qui quondam erat in capite, vertatur in caudam. 8 Haec tibi, vir eloquentissime, in duplicis Praefecturae honore transacto, nunc in Christo honoratior, tumultuaria et brevi lucubratione dictavi, ne viderer omnino reticere. Eodem enim tempore, imo eodem mihi die, et litterae tuae redditae sunt, et meae expetitae, ut aut tacendum fuerit, aut incompto eloquio respondendum: quorum alterum pudoris, alterum caritatis est. 1 Inter omnes materias, quas ab adolescentia usque ad hanc aetatem, vel mea, vel notariorum scripsi manu, nihil praesenti opere difficilius. Scripturus enim ad Demetriadem virginem Christi, quae et nobilitate et divitiis, prima est in orbe Romano, si cuncta virtutibus eius congrua dixero, adulari putabor: si quaedam subtraxero, ne incredibilia videantur, damnum laudibus eius mea faciet verecundia. Quid igitur faciam? Quod implere non possum, negare non audeo: tanta est aviae eius et matris, insignium feminarum, in iubendo auctoritas, in petendo fides, in extorquendo perseverantia. Neque enim ut novum et praecipuum quiddam a me flagitant, cuius ingenium in huiuscemodi materiis saepe detritum est: sed ne vocis meae, pro virili parte, desit testimonium in eius virtutibus explicandis, cuius ut inclyti oratoris utar sententia, Spes magis laudanda est, quam res. Quanquam puellares annos fidei ardore superarit; et inde coeperit, unde alias desisse, perfectae consummataeque virtutis est. 2 Procul [al. sit procul] obtrectatio: facessat invidia. Nullum in ambitione sit crimen. Ignoti ad ignotam scribimus, dumtaxat iuxta faciem corporalem. Alioquin interior homo, pulchre sibi cognitus est illa notitia, qua et Paulus apostolus Colossenses multosque credentium noverat, quos ante non viderat. Quantum sit apud me meritum, imo miraculum virginis nostrae, hinc potest aestimari, quod occupatus in explanatione Templi Ezechielis, quod opus in omnibus Scripturis sanctis, vel difficillimum est: et in ea parte delubri, in qua Sancta sanctorum, et thymiamatis altare describitur, malui parumper uti hoc diverticulo, ut de altari transirem ad altare, et hostiam vivam, placentem Deo, ac sine ulla macula, aeternae pudicitiae consecrarem. Scio quod ad imprecationem pontificis, flammeum virginalem sanctum operuerit caput; et illud apostolicae vocis insigne, celebratum sit: Volo autem vos omnes virginem castam exhibere Christo. Quando astitit regina a dextris eius, in vestitu deaurato, circumdata varietate. Qua veste polymita, et multarum virtutum diversitate contexta, indutus fuit et Ioseph, et regum quondam utebantur filiae. Unde et ipsa sponsa laetatur ac dicit: Introduxit me rex in cubiculum suum . Sodaliumque respondet chorus: Omnis gloria filiae regis intrinsecus . Sed et nostra oratio dabit aliquid emolumenti. Equorum cursus favore pernicior fit. Pugilum fortitudo clamoribus incitatur: paratas ad praelium acies, strictosque mucrones, sermo Imperatoris accendit. Igitur et in opere praesenti, avia quidem materque plantaverunt; sed et nos rigabimus, et Dominus incrementum dabit. 3 Rhetorum disciplina est, ab avis et atavis, et omni retro nobilitate, ornare quem laudes, ut ramorum sterilitatem, radix foecunda compenset, et quod in fructu non teneas, mireris in trunco. Scilicet nunc mihi Proborum et Olybriorum clara repetenda sunt nomina: et illustre Anicii sanguinis genus, in quo aut nullus, aut rarus est, qui non meruerit Consulatum. Aut proferendus Olybrius virginis nostrae pater, quem immatura morte subtractum Roma congemuit. Vereor plura dicere, ne sanctae matris vulnus exasperem, et virtutum eius recordatio, fiat doloris instauratio. Pius filius, vir amabilis, clemens dominus, civis affabilis, Consul quidem in pueritia; sed morum bonitate Senator illustrior. Felix morte sua, qui non vidit patriam corruentem; imo felicior sobole, qui Demetriadis proaviae nobilitatem, insigniorem reddidit, Demetriadis filiae perpetua castitate. 4 Verum quid ago? Oblitus propositi, dum admiror iuvenem, laudavi aliquid bonorum saecularium, cum in eo mihi virgo magis nostra laudanda sit, quod haec universa contempserit, quod se non nobilem, non divitiis praepollentem, sed hominem cogitarit. Incredibilis animi fortitudo, inter gemmas et sericum: inter eunuchorum et puellarum catervas, et adulationem ac ministeria familiae perstrepentis, et exquisitas epulas, quas amplae domus praebebat abundantia, appetisse eam ieiuniorum laborem, asperitatem vestium, victus continentiam. Legerat enim Domini verba dicentis: Qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt . Stupebat ad conversationem Eliae et Ioannis Baptistae, quorum uterque zona pellicea astrinxit et mortificavit lumbos suos: alter venisse narratur in spiritu et virtute Eliae, praecursor Domini, in utero prophetans parentis, et ante diem iudicii, iudicis voce laudatus . Annae filiae Phanuelis mirabatur ardorem, quae orationibus atque ieiuniis usque ad ultimam senectutem in templo Domino serviebat. Quatuor virginum filiarum Philippi desiderabat chorum, et unam se illarum esse cupiebat, quae pudicitia virginali, Prophetiae gratiam consecutae sunt. His et huiuscemodi cogitationibus pascebat animum, nihil ita metuens, quam aviam matremque offendere. Quarum cum incitaretur exemplo, voluntate et studiis terrebatur: non quo displiceret eis sanctum propositum, sed quod pro rei magnitudine, optare id et appetere non auderent. Aestuabat Christi tyruncula. Oderat ornatum suum; et cum Esther loquebatur ad Dominum: Tu nosti quod oderim insigne capitis mei (hoc est diadema, quo utebatur quasi regina) et tantae ducam immunditiae, velut pannum menstruatae . Aiunt sanctae et nobiles feminae, quae eam viderunt, quae norunt, quas de littore Galliarum ad habitationem sanctorum Locorum, hostium per Africam compulit saeva tempestas, noctibus et secreto, consciis tantum virginibus Dei, quae in matris et aviae comitatu erant, nunquam eam linteamine, nunquam plumarum usam mollitie; sed ciliciolum in nuda humo habuisse pro stratu, iugibus faciem rigasse lacrymis, Salvatoris genibus mente advolutam, ut suum reciperet propositum, ut impleret desiderium, ut aviae animum matrisque molliret. 5 Quid ultra differo? Cum iam nuptiarum appropinquaret dies, et futuro matrimonio thalamus pararetur: secreto et absque arbitris, noctemque habens pro solatio, talibus se fertur armasse consiliis. Quid agis, Demetrias? cur pudicitiam tanto pavore defendis? Libertate opus est et audacia. Quae sic in pace metuis, quid faceres in martyrio perpetiendo? Quae tuorum vultum ferre non potes, quomodo sustineres tribunalia persecutorum? Si te virorum exempla non provocant, hortetur faciatque securam beata martyr Agnes quae et aetatem vicit, et tyrannum, et titulum castitatis martyrio consecravit. Nescis misera, nescis cui virginitatem tuam debeas. Dudum inter barbaras tremuisti manus, aviae matrisque sinu, et palliis tegebaris. Vidisti te captivam, et pudicitiam tuam, non tuae potestatis. Horruisti truces hostium vultus: raptas virgines Dei gemitu tacito conspexisti. Urbs tua, quondam orbis caput, Romani populi sepulcrum est; et tu in Libyco littore, exulem virum, exul ipsa accipies? Quam habitura pronubam? quo deducenda comitatu? Stridor Punicae linguae procacia tibi Fescennina cantabit. Rumpe moras omnes. Perfecta Dei dilectio, foras mittit timorem . Assume scutum fidei, loricam iustitiae, galeam salutis, procede ad praelium. Habet et servata pudicitia martyrium suum. Quid metuis aviam? quid formidas parentem? Forsitan et ipsae velint, quod te velle non credunt. His et aliis quampluribus inflammata stimulis, omnem corporis cultum, et habitum saecularem, quasi propositi sui impedimenta, proiecit: Pretiosa monilia, et graves censibus uniones, ardentesque gemmae, redduntur scriniis: vili tunica induitur, viliori tegitur pallio: et insperata aviae genubus repente provolvitur, fletu tantum et planctibus quae esset ostendit. Obstupuit sancta et gravis femina, alienum habitum in nepte conspiciens. Mater gaudio stabat attonita. Utraque verum non credere, quod verum esse cupiebant. Haesit vox faucibus, et inter ruborem et pallorem metumque atque laetitiam, cogitationes variae nutabant. 6 Succumbendum est huic loco, neque [f. ne quid] narrare aggrediar, quod dicendo minus faciam. Ad explicandam incredibilis gaudii magnitudinem, et Tulliani fluvius siccaretur ingenii, et contortae Demosthenis vibrataeque sententiae, tardius languidiusque ferrentur. Quidquid potest cogitare animus, quidquid sermo potest [al. non potest] explicare, illo in tempore factum est. Certatim in oscula neptis, et filia, mater, et avia ruunt. Ubertim flere prae gaudio, iacentem manu attollere, amplexarique trepidantem. Agnoscere in illius proposito mentem suam, et gratulari, quod nobilem familiam, virgo virginitate sua nobiliorem faceret. Invenisse eam quod praestaret generi, quod Romanae urbis cineres mitigaret. Iesu bone, quid illud in tota domo exultationis fuit? Quasi ex radice foecunda, multae simul virgines pullularunt, exemplumque patronae et dominae secuta est clientum turba atque famularum. Per omnes domos fervebat virginitatis professio: QUARUM CUM impar esset in carne conditio, unum erat praemium castitatis. Parum loquor. Cunctae per Africam Ecclesiae quodam exultavere tripudio. Non solum ad urbes, oppida, viculosque: sed ad ipsa quoque magalia [al. mapalia], celebris fama penetravit. Omnes inter Africam Italiamque insulae, hoc rumore completae [al. repletae] sunt, et inoffenso pede, longius gaudia cucurrere. Tunc lugubres vestes Italia mutavit, et semiruta urbis Romae moenia, pristinum ex parte recepere fulgorem, propitium sibi existimantes Deum, in alumnae conversione perfecta. Putares extinctam Gotthorum manum, et colluviem perfugarum atque servorum Domini desuper intonantis fulmine concidisse. Non sic post Trebiam, Thrasymenum, et Cannas; in quibus locis Romanorum exercituum caesa sunt millia, Marcelli primum apud Nolam praelio, se populus Romanus erexit. Minori prius gaudio strata Gallorum agmina, auro redempta nobilitas, et seminarium romani generis in arce cognovit. Penetravit hic rumor Orientis littora, et in mediterraneis quoque urbibus, christianae gloriae triumphus auditus est. Quae virginum Christi non huius se societate iactavit? quae mater non tuum, Iuliana, beatum clamavit uterum? Incerta apud infideles sint praemia futurorum. Plus interim recepisti virgo, quam obtulisti. Quam sponsam hominis una tantum provincia noverat, virginem Christi totus orbis audivit. Solent miseri parentes, et non plenae fidei Christiano, deformes et aliquo membro debiles filias, quia dignos generos non inveniunt; virginitati tradere. Tanti, ut dicitur, vitrum, quanti margaritum. Certe qui religiosiores sibi videntur, parvo sumptu, et qui vix ad alimenta sufficiat, virginibus dato, omnem censum in utroque sexu, saecularibus liberis largiuntur. Quod nuper in hac urbe dives quidam fecit Presbyter ut duas filias in proposito virginali inopes relinqueret, et aliorum ad omnem copiam filiorum luxuriae atque deliciis provideret. Fecerunt hoc multae, proh dolor, nostri propositi feminae; atque utinam rarum esset exemplum, quod quanto crebrius est, tanto istae feliciores, quae ne plurimarum quidem exempla secutae sunt. 7 Fertur, et omnium christianorum laude celebratur, quidquid fuerat nuptiis praeparatum, a sancta Christi synoride virgini traditum, ne sponso fieret iniuria: imo ut dotata pristinis opibus veniret ad sponsum: ET QUOD IN REBUS mundi periturum erat, domesticorum Dei sustentaret inopiam. Quis hoc credat? Proha illa omnium dignitatum, et cunctae nobilitatis in orbe romano nomen illustrius, cuius sanctitas et in universos effusa bonitas, etiam apud barbaros venerabilis fuit; quam trium liberorum, Probini, Olybrii, et Probi, non fatigarunt ordinarii Consulatus; cum [al. et cum] incensis direptisque omnibus in Urbe captivitas sit, nunc habitas venundare dicitur possessiones, et facere sibi amicos de iniquo mamona, qui se recipiant in aeterna tabernacula; UT ERUBESCANT OMNIS Ecclesiastici ministerii gradus, et cassa nomina monachorum emere praedia, tanta nobilitate vendente. Vix barbarorum effugerat manus; et avulsas de complexu suo virgines fleverat, cum subito intolerabili, quod nunquam timuerat, amantissimi filii orbitate percutitur, et quasi futura virginis Christi avia, spe futurorum mortiferum vulnus excepit: probans in se verum esse, quod in lyrico carmine super iusti praeconio dicitur: Si fractus illabatur orbis, Impavidum ferient ruinae. [Hor. lib. 3. Carm. Oda. 3] Legimus in volumine Iob: Adhuc isto loquente, venit alius nuntius . Et in eodem: Tentatio, sive (ut melius habetur in Hebraico) militia est vita hominis super terram [Ibid. 7. 1]. Ad hoc enim laboramus, et in saeculi huius periclitamur militia, ut in futuro saeculo coronemur. Nec mirum hoc de hominibus credere, cum Dominus ipse tentatus sit . Et de Abraham Scriptura testatur: quod Deus tentaverit eum . Quam ob causam et Apostolus loquitur: Gaudentes in tribulatione. Et, scientes, quod tribulatio patientiam operatur: patientia, probationem: probatio, spem: spes autem non confundit . Et in alio loco: Quis nos separabit a caritate Dei [al. Christi.]? tribulatio, an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis [. 36]. Et Isaias huiuscemodi homines cohortatur, dicens: Qui ablactati estis a lacte, qui avulsi ab ubere, tribulationem super tribulationem exspectate: spem super spem [. 10]. Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis . Cur ista replicaverim, sequens sermo monstrabit. Quae de mediomari fumantem viderat patriam, et fragili cymbae, salutem suam suorumque commiserat, crudeliora invenit Africae littora. Excipitur enim ab eo quem nescias, utrum avarior, an crudelior fuerit : cui nihil dulce praeter vinum, et pretium; et qui sub occasione partium clementissimi Principis , saevissimus omnium extitit tyrannorum; et (ut aliquid loquar de fabulis Poetarum) quasi Orcus in tartaro, non tricipitem, sed multorum capitum habuit Cerberum qui cuncta traheret ac laceraret . Hic matrum gremiis abducere pactas; negotiatoribus et avidissimis mortalium Syris, nobilium puellarum nuptias vendere: non pupillarum, non viduarum, non virginum Christi inopiae parcere, magisque manus rogantium spectare quam vultus. Hanc feram Charybdim, Scyllamque succinctam multis canibus, fugiens barbaros matrona sustinuit; qui nec naufragiis parcerent, nec captivitatibus flecterentur. Imitare crudelis saltem hostem Romani imperii. Brennus nostri temporis, tantum quod invenerat tulit: tu quaeris quod non invenis. Et mirantur aemuli (virtus enim semper invidiae patet) cur tantarum secum pudicitiam tacita proscriptione mereata sit, cum et ille partem dignatus sit accipere, qui totum potuit auferre: et haec quasi Comiti negare non ausa sit, quae se intelligebat sub nomine privatae dignitatis tyranno servientem? Sentio me inimicorum patere morsibus? quod adulari videar clarissimae et nobilissimae feminae; qui accusare non poterunt, si me scierint [al. scient] hucusque tacuisse. Neque enim laudavi in ea unquam antiquitatem generis, divitiarum et potentiae magnitudinem, viro vivente vel mortuo, quae alii forsitan mercenaria oratione laudaverint. Mihi propositum est stylo ecclesiastico laudare aviam virginis meae, et gratias agere, quod voluntatem eius, sua adiuverit voluntate. Alioquin cellula monasterii, vilis cibus, vestisque contempta, et aetas vicina iam morti, brevisque tempori viaticum, carent omni assentationis infamia. Denique in reliquis partibus, omnis mihi sermo ad virginem dirigetur, et virginem nobilem, et nobilem non minus sanctitate, quam genere: CUIUS QUANTO sublimior ascensus est, tanto lapsus periculosior. Unum illud tibi nata Deo: praeque omnibus unum. Praedicam, et repetens, iterumque iterumque monebo, ut animum tuum sacrae lectionis amore occupes: nec in bona terra pectoris tui sementem lolii avenarumque suscipias: ne dormiente patrefamilias: (qui est νοῦς, id est, animus, Deo semper adhaerens) inimicus homo zizania superseminet; sed semper loquaris: In noctibus quaesivi quem dilexit [al. diligit] anima mea , ubi pascis, ubi cubas in meridie [Ibid. 1. 6]? Et, Inhaesit post te anima mea, me suscepit dextera tua . Illudque Ieremiae: Non laboravi sequens te, neque enim est dolor in Iacob, nec labor in Israel . Quando eras in saeculo, ea quae erant saeculi diligebas. Polire faciem purpurisso, et cerussa ora depingere; ornare crinem, et alienis capillis turritum verticem struere. Ut taceam de inaurium pretiis, candore margaritarum, Rubri maris profunda testantium, smaragdorum virore, cerauniorum flammis, hiacynthorum pelago, ad quae ardent et insaniunt studia matronarum. Nunc autem quia saeculum reliquisti, et secundo post baptismum gradu, inisti pactum cum adversario tuo, dicens ei: Renuntio tibi, diabole, et saeculo tuo, et pompae tuae, et operibus [al. opibus] tuis, serva foedus quod pepigisti, et esto consentiens, pactumque custodiens cum adversario tuo, dum es in via huius saeculi, ne forte tradat te iudici, et te de suo aliquid usurpasse convincat: tradarisque ministro, qui ipse est, et inimicus et vindex; et mittaris in carcerem et in tenebras exteriores, quae quanto a Christo vero lumine separantur, tanto nos maiori horrore circumdant; et non inde exeas, nisi solvas novissimum quadrantem, id est, minimum quodque delictum: quia et pro otioso verbo reddituri sumus rationem in die iudicii [Ibid. 12. 36]. 8 Haec dicta sint, non infausto contra te vaticinio, sed pavidi cautique monitoris officio, ea quoque in te, quae tuta sunt formidantis. Si spiritus inquit, potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris . Quasi in procinctu, et in acie stamus semper ad pugnam. Vult nos loco movere hostis, et de gradu decedere; sed solidanda vestigia sunt, et dicendum. Statuit supra petram pedes meos ; Et, Petra refugium leporibus , pro quo multi Herinaceos legunt. Herinacios animal parvum, et fugax, et spinarum sentibus praegravatum. Sed ideo Iesus spinis coronatus est, et nostra delicta portavit, et pro nobis doluit, ut de sentibus et tribulationibus feminarum, ad quas dicitur, In anxietatibus, et doloribus paries mulier, et ad virum conversio tua, et ipse tui dominabitur , rosae virginitatis, et lilia castitatis nascerentur. Unde et sponsus pascitur inter lilia, et inter eos qui vestimenta sua non coinquinaverunt, virgines enim permanserunt, audieruntque praeceptum: Candida sint semper vestimenta tua , et quasi auctor virginitatis et princeps loquitur confidenter: Ego flos campi, et lilium convallium . Petra igitur leporum est, qui in persecutionibus fugiunt de civitate in civitatem; nec timent illud Propheticum: Periit fuga a me . Montes autem excelsi cervis, quorum colubri cibus sunt, quos educit puer parvulus de foramine, quando pardus et hoedus requiescunt simul; et bos et leo comedunt paleas, ut nequaquam bos discat feritatem, sed leo doceatur mansuetudinem. Revertamur ad propositum testimonium. Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. Post quod sequitur: Quia curatio quiescere facit peccata maxima. Qui versiculus hunc habet sensum: Si in cogitationes tuas coluber ascenderit, omni custodia serva cor tuum, et cum David canito: Ab occultis meis munda me, Domine: et ab alienis parce servo tuo , et ad peccatum maximum, quod opere perpetratur, nequaquam parvenies: sed incentiva vitiorum statim in mente iugulabis, et parvulos Babylonis allides ad petram; in qua serpentis vestigia non reperiuntur, cauteque Domino promittes: Si mei non fuerint dominati: tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo . Hoc est quod alibi Scriptura testatur: Peccata patrum reddam in filios in tertiam et in quartam generationem ; ut cogitationes nostras mentisque decretum, non statim puniat, sed reddat in posteris, id est in malis operibus, et in delictorum perseverantia, quoniam per Amos loquitur: Super tribus et quatuor impietatibus illius, et illius civitatis, nonne aversabor eam [. et 2. 4]? 9 Haec cursim quasi de prato pulcherrimo sanctarum Scripturarum, parvos flores carpsisse sufficiat pro commonitione tui; ut et claudas cubiculum pectoris, et crebro signaculo crucis munias frontem tuam, ne exterminator Aegypti in te locum reperiat; sed primogenita, quae apud Aegyptios pereunt, in tua mente salventur, et dicas cum Propheta: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum: cantabo et psallam. Exurge gloria mea, exurge psalterium et cithara [. et 2]. Quam assumere iubetur et Tyrus, multis peccatorum confossa vulneribus; ut agat poenitentiam, et maculas pristinae foeditatis, cum Petro amaris lacrymis abluat. Verum nos ignoremus poenitentiam, ne facile peccemus. Illa quasi secunda post naufragium miseris tabula sit: in virgine integra servetur navis. Aliud est quaerere quod perdideris, aliud est possidere quod nunquam amiseris. Unde et Apostolus castigabat corpus suum, et in servitutem redigebat; ne aliis praedicans, ipse reprobus inveniretur; corporisque ex persona generis humani inflammatus ardoribus, loquebatur: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius ? Et iterum: Scio quia non habitat in me, hoc est, in carne mea bonum: Velle enim adiacet mihi; ut faciam autem bonum, nequaquam. Neque enim quod volo, bonum, sed quod nolo malum, hoc facio [Ibid. 18. et 19]. Et denuo: Qui in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem non estis in carne, sed in spiritu: si tamen spiritus Dei habitat in vobis [Ibid. 8. 8. et 9]. 10 Post cogitationum diligentissimam cautionem, ieiuniorum tibi arma sumenda sunt, et canendum cum David: Humiliavi in ieiunio animam meam . Et, cinerem tanquam panem manducavi . Et, cum molesti erant mihi, induebar cilicio . Eva per cibum eiecta est de paradiso. Elias quadraginta dierum exercitatus ieiunio, igneo curru rapitur in coelum . Moyses quadraginta diebus ac noctibus, familiaritate et sermone Dei pascitur [et 34]; in se verissimum probans quod dicitur: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei . Salvator generis humani, qui virtutum et conversationis suae nobis reliquit exemplum, post baptismum statim assumitur a spiritu ut pugnet contra diabolum, et oppressum atque contritum, tradat discipulis conculcandum. Unde et Apostolus loquitur: Deus autem conteret Satanam sub pedibus vestris velociter . Et tamen hostis antiquus post quadraginta dierum ieiunium, per cibum molitur insidias, et dicit: Si Filius Dei es, die ut lapides isti panes fiant . In Lege, mense septimo post clangorem tubarum decimo die mensis totius gentis Hebraeae ieiunium est; et exterminatur illa anima de populo suo, quae saturitatem praetulerit continentiae. In Iob scriptum est de dracone: Virtus eius in lumbis eius, et fortitudo illius super umbilicum ventris eius . Adversum iuvenes et puellas, aetatis ardore hostis noster abutitur, et inflammat rotam nativitatis nostrae, et implet illud Osee: Omnes adulterantes, quasi clibanus corda eorum , quae Dei misericordia, et ieiuniorum rigore [al. frigore] restinguuntur. Haec sunt ignita diaboli iacula, quae simul et vulnerant et inflammant, et a rege Babylonio tribus pueri, praeparantur, qui succendit fornacem quadraginta novem cubitorum, habens et ipse septem hebdomadas ad perditionem, quas Dominus observari iusserat ad salutem. Sed quomodo ibi quartus speciem habens quasi filii hominis, immensos mitigavit ardores, et inter camini aestuantis incendium docuit flammas calorem amittere, et aliud oculis comminari, aliud praebere tactui, sic et in animo virginali, rore coelesti, et ieiuniorum rigore [al. frigore], calor puellaris extinguitur, et in humano corpore, angelorum impetratur conversatio. Quam ob rem et vas electionis de virginibus se dicit Domini non habere praeceptum , quia contra naturam, imo ultra naturam est, non exercere quod nata sis: interficere in te radicem tuam, et sola virginitatis poma decerpere, nescire thorum, omnem virorum horrere contactum, et in corpore vivere sine corpore. 11 Neque vero immoderata tibi imperamus ieiunia, et enormem ciborum abstinentiam, quibus statim corpora delicata franguntur, et ante aegrotare incipiunt, quam sanctae conversationis iacere fundamenta. Philosophorum quoque sententia est, μεσότητας ἀρετὰς, ὐπερβολὰς κακίας εἶναι, quod latinus ita potest sermo resonare, moderatas esse virtutes, excedentes modum atque mensuram, inter vitia reputari [al. deputari]. Unde et unus de septem sapientibus, ne quid, ait, nimis. Quod tam celebre factum est, ut comico quoque versu expressunt sit. Sic debes ieiunare, ut non palpites, et respirare vix possis, et comitum tuarum, vel porteris, vel traharis manibus; sed ut fracto corporis appetitu, nec in lectione, nec in Psalmis, nec in vigiliis solito quid minus facias. Ieiunium non perfecta virtus, sed caeterarum virtutum fundamentum est; et sanctificatio atque pudicitia, sine qua nemo videbit Deum, gradus praebet ad summa scandentibus, nec tamen si sola fuerit, virginem poterit coronare. Legamus Evangelium sapientium et stultarum virginum; quarum aliae cubiculum sponsi ingrediuntur: aliae bonorum operum oleum non habentes, exstinctis lampadibus excluduntur . Latus est super ieiuniis campus, in quo et nos saepe cucurrimus, et multorum proprii habentur libri, ad quorum te mittimus lectionem, ut discas quid boni habeat continentia, et quid e contrario mali, saturitas. 12 Imitare sponsum tuum: esto aviae matrique subiecta. Nullum virorum, et maxime iuvenum, nisi cum illis, videas. Nullum scias, quem illae nesciant. Saecularis quoque sententia est. Eadem velle, et eadem nolle, ea demum firma amicitia est. Ut appeteres virginitatem, ut Christi praecepta cognosceres, ut scires quid tibi expediret, quid eligere [al. diligere] deberes, illarum te exempla docuerunt: sancta domi instruxit conversatio. Non igitur solum putes tuum esse quod tuum est, sed earum quae suam in te expressere pudicitiam, et honorabilium nuptiarum, cubilisque immaculati pretiosissimum germinavere te florem: qui perfectos afferet fructus, si humiliaveris te sub potenti manu Dei, et scriptum semper memineris: Superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam . Ubi autem gratia, non operum retributio, sed donantis est largitas; ut impleatur dictum Apostoli: Non est volentis, neque currentis, sed Dei miserentis . Et tamen velle, et nolle nostrum est: ipsumque quod nostrum est, sine Dei miseratione nostrum non est. 13 Eunuchorum quoque tibi, et puellarum ac servulorum mores magis eligantur quam vultuum elegantia, quia in omni sexu et aetate, et truncatorum corporum violenta pudicitia, animi considerandi sunt, qui amputari, nisi Christi timore non possunt. Scurrilitas atque Iascivia, te praesente, non habeant locum. Nunquam verbum inhonestum audias: aut si audieris, non inesceris. Perditae mentis homines uno frequenter levique sermone, tentant claustra pudicitiae. Ridere, et rideri, saecularibus derelinque. Gravitas tuam personam decet. Catonem quoque (illum dico Censorium) et vestrae quondam urbis principem, qui extrema aetate graecas litteras, nec erubuit censor, nec desperavit senex discere: et M. Crassum semel in vita scribit risisse Lucilius. Fuerit illa affectata severitas, et gloriam quarens auramque popularem: nos affectus et perturbationes, quamdiu in tabernaculo corporis huius habitamus, et fragili carne circumdamur, moderari et regere possumus; amputare non possumus. Unde et Psalmista dicit: Irascimini, et nolite peccare . Quod Apostolus edisserens. Sol, inquit, non occidat super iracundiam vestram ; quia et irasci hominis est, et finem iracundiae imponere, christiani. 14 Superfluum reor te monere contra avaritiam, cum generis tui sit, et habere et calcare divitias, et Apostolus doceat avaritiam esse idolorum cultum , Dominusque respondeat sciscitanti: Magister bone, quid boni faciens, vitam aeternam possidebo? Si vis esse perfectus, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis, et veni, sequere me [. et 21]. Apostolici fastigii est, perfectaeque virtutis, vendere omnia, et pauperibus distribuere, et sic levem atque expeditum, cum Christo ad coelestia subvolare Nobis, imo tibi diligens credita est dispensatio, quanquam in hoc, omni aetati, omnique personae, libertas arbitrii relicta sit. Si vis, inquit, esse perfectus. Non cogo, non impero, sed propono palmam, ostendo praemia: tuum est eligere, si volueris in agone atque certamine coronari. Et consideremus, quam sapienter sapientia sit locuta: Vende quae habes. Cui ista praecipiuntur? Nempe illi, cui dictum est: Si vis esse perfectus. Non partem bonorum tuorum vende: sed omnia. Cumque vendideris, quid sequitur? Et da pauperibus. Non divitibus, non propinquis, non ad luxuriam, sed ad necessitatem. Sive ille sacerdos sit, sive cognatus, et affinis, nihil in illo aliud consideres, quam paupertatem. Laudent te esurientium viscera, non ructantium opulenta convivia. In Actis Apostolorum [Cap. 4. v. 5], quando Domini nostri adhuc calebat cruor, et fervebat recens in credentibus fides, vendebant omnes possessiones suas, et pretia earum ad Apostolorum deferebant pedes, ut ostenderent pecunias esse calcandas: dabaturque singulis, prout cuique opus erat. Ananias et Sapphira dispensatores timidi, imo corde duplici, et ideo condemnati, quia post votum obtulerunt quasi sua et non eius, cui semel ea voverant: partemque sibi alienae substantiae reservaverunt, metuentes famem, quam vera fides non timet, praesentem meruere vindictam: non crudelitate sententiae, sed correptionis exemplo. Denique et apostolus Petrus nequaquam imprecatur eis mortem, ut stultus Porphyrius calumniatur; sed Dei iudicium prophetico spiritu annuntiat, ut poena duorum hominum sit doctrina multorum. Ex eo tempore, quo virginitati perpetuae consecrata es, tua, non tua sunt, imo vere tua, quia Christi esse coeperunt, quae, avia vivente vel matre, ipsarum arbitrio dispensanda sunt. Sin autem obierint, et somno Sanctorum requieverint (scio enim, et hoc illas optare, ut te habeant superstitem), cum aetas maturior fuerit, et voluntas gravior, firmiorque sententia, facies quod tibi visum fuerit; imo quod Dominus imperarit [al. imperat], scitura nihil te habituram, nisi quod in bonis operibus erogaveris. Alii aedificent Ecclesias, vestiant parietes marmorum crustis; columnarum moles advehant, earumque deaurent capita pretiosum ornatum non sentientia; ebore argentoque valvas, et gemmis aurata distinguant altaria. Non reprehendo, non abnuo. Unusquisque in sensu suo abundet. Meliusque est hoc facere, quam repositis opibus incubare. Sed tibi aliud propositum est: Christum vestire in pauperibus, visitare in languentibus, pascere in esurientibus, suscipere in his qui tecto indigent, et maxime in domesticis fidei, virginum alere monasteria, servorum Dei, et pauperum spiritu habere curam, qui diebus et noctibus serviunt Domino tuo: qui in terra positi, imitantur angelorum conversationem, et nihil aliud loquuntur, nisi quod ad laudes Dei pertinet: habentesque victum et vestitum, his gaudent divitiis, qui plus habere nolunt: si tamen servant propositum. Alioqui si amplius desiderant, his quoque quae necessaria sunt, probantur indigni. Haec ad virginem divitem, et virginem nobilem sum locutus. 15 Nunc tantum ad virginem loquar, id est non ea quae extra te, sed in te sunt, tantum considerans. Praeter psalmorum et orationis ordinem, quod tibi Hora Tertia, Sexta, Nona, ad Vesperum, Media nocte, et Mane semper est exercendum, statue quot horis sanctam Scripturam ediscere debeas; quanto tempore legere, non ad laborem, sed ad delectationem et instructionem animae. Cumque haec finieris spatia, et frequenter te ad figenda genua, sollicitudo animae suscitaverit, habeto lanam semper in manibus, vel staminis pollice fila deducito, vel ad torquenda subtegmina in alveolis fusa vertantur; aliarumque neta, aut in globum collige, aut texenda compone. Quae texta sunt, inspice: quae errata, reprehende: quae facienda, constitue. Si tantis operum varietatibus fueris occupata, nunquam dies tibi longi erunt: sed quamvis aestivis tendantur solibus, breves videbuntur, in quibus aliquid operis praetermissum est. Haec observans, et teipsam salvabis, et alias, et eris magistra sanctae conversationis, multarumque castitatem lucrum tuum facies, Scriptura dicente: In desideriis est omnis anima otiosi. Nec idcirco tibi ab opere cessandum est, quia Deo propitio nulla re indiges: sed ideo cum omnibus laborandum est, ut per occasionem operis, nihil aliud cogites, nisi quod ad Domini pertinet servitutem. Simpliciter loquar. Quamvis omnem censum tuum in pauperes distribuas, nihil apud Christum erit pretiosius, nisi quod manibus tuis ipsa confeceris, vel in usus proprios, vel in exemplum virginum caeterarum: vel quod aviae matrique offeras, maiora ab eis in refectionem pauperum pretia receptura. 16 Pene praeterii, quod vel praecipuum est. Dum esses parvula, et sanctae ac beatae memoriae Anastasius episcopus romanam regeret ecclesiam, de Orientis partibus haereticorum saeva tempestas simplicitatem fidei, quae Apostoli voce laudata est, polluere et labefactare conata est. Sed vir ditissimae paupertatis et apostolicae sollicitudinis, statim noxium perculit caput, et sibilantia hydrae ora compescuit. Et quia vereor, imo rumore cognovi, in quibusdam adhuc vivere et pullulare venenata plantaria, illud te pio caritatis affectu praemonendam puto, ut sancti Innocentii, qui apostolicae cathedrae, et supradicti viri successor et filius est, teneas fidem: nec peregrinam, quamvis tibi prudens callidaque videaris, doctrinam recipias. Solent enim huiuscemodi per angulos mussitare, et quasi iustitiam Dei, quaerere. Cur illa anima, in illa est nata provincia? Quid causae exstitit, ut alii de christianis nascantur parentibus, alii inter feras et saevissimas nationes, ubi nulla Dei notitia est? Cumque hoc quasi scorpionis ictu simplices quousque percusserint, et fistulato vulnere, locum sibi fecerint, venena diffundunt. Putasne frustra infans parvulus, et qui vix matrem risu, et vultus hilaritate cognoscat; qui nec boni aliquid fecit, nec mali daemone corripitur, morbo opprimitur regio, et ea sustinet, quae videmus impios homines non sustinere, et sustinere Deo servientes? Sin autem iudicia sunt, inquiunt, Domini vera, iustificata in semetipsis , et nihil apud Deum iniustum est; ipsa ratione compellimur, ut credamus animas fuisse in coelestibus, et propter quaedam antiqua peccata damnatas in corporibus humanis, et ut ita loquamur, sepultas, nosque in valle lacrymarum poenas luere veterum peccatorum. Unde et Propheta dicit: Priusquam humiliarer, ego peccavi . Et: Educ de carcere animam meam . Et: Iste peccavit, ut caecus ex utero nasceretur, an parentes eius ? et caetera his similia. Haec impia et scelerata doctrina olim in Aegypto et Orientis partibus versabatur, et nunc abscondite, quasi in foveis viperarum apud plerosque versatur, illarumque partium polluit puritatem, et quasi haereditario malo, serpit in paucis, ut perveniat ad plurimos: quam certus sum, quod si audieris non recipias. Habes enim apud Deum magistras, quarum fides norma doctrinae est. Intelligis quid loquar. Dabit enim tibi Deus in omnibus intellectum. Nec statim adversum saevissimam haeresim, et multo his nequiora, quae dixi, responsionem hominis flagitabis, ne non tam prohibuisse videar, quam commonuisse: cum praesentis operis sit instituere [al. instruere] virginem, non haereticis respondere. Caeterum omnes fraudulentias eorum, et cuniculos quibus nituntur subvertere veritatem, in alio opere Deo adiuvante, subvertimus: quod si volueris, prompte libenterque mittemus. Ultroneas enim, aiunt, putere merces; et pretia facilitate decrescunt [al. decrescere] quae semper in raritate maiora sunt. 17 Solet inter plerosque esse certamen, Utrum solitaria, an cum multis vita melior sit: quarum prior praefertur quidem secundae; sed si in viris periculosa est, ne abstracti ab hominum frequentia, sordidis et impiis cogitationibus pateant; et pleni arrogantiae et supercilii, cunctos despiciant, armentque linguas suas, vel clericis, vel aliis monachis detrahendo; de quibus rectissime dicitur: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus : quanto magis in feminis, quarum mutabilis fluctuansque sententia, si suo arbitrio relinquatur, cito ad deteriora delabitur? Novi ego in utroque sexu, per nimiam abstinentiam cerebri sanitatem quibusdam fuisse vexatam. Praecipueque in his, qui in humectis et frigidis habitaverunt [al. habitant] cellulis: ita ut nescirent quid agerent, quove se verterent: quid loqui, quid tacere deberent. Certe si rudes saecularium litterarum de tractatibus hominum disertorum quippiam legerint, verbositatem solam discunt, absque notitia Scripturarum; et iuxta vetus elogium: cum loqui nesciant, tacere non possunt: docentque Scripturas quas non intelligunt; et cum aliis persuaserint, eruditorum sibi assumunt supercilium: prius imperitorum magistri, quam doctorum discipuli. Bonum est igitur obedire maioribus, parere praefectis [al. perfectis] et post regulas Scripturarum, vitae suae tramitem ab aliis discere: nec praeceptore uti pessimo, scilicet praesumptione sua. De talibus feminis et Apostolus loquitur: Quae circumferuntur omni vento doctrinae : semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes . 18 Matronarum maritis ac saeculo servientium, tibi consortia declinentur, ne sollicitetur animus, et audias, quid vel maritus uxori, vel uxor locuta sit viro. Venenatae sunt huiuscemodi confabulationes. Super quarum damnatione, saecularem versum assumens Apostolus, fecit Ecclesiasticum: Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae . Cuius Iambici metrum dum verbum servat ex verbo, nequaquam expressit latina translatio. Graves feminae, et maxime viduae, ac virgines, tibi comites eligantur: quarum probata est conversatio, sermo moderatus, sancta verecundia. Fuge lasciviam puellarum, quae ornant capita, crines a fronte demittunt, cutem peliunt, utuntur pigmentis, adstrictas habent manicas, vestimenta sine ruga, soccosque crispantes: ut sub nomine virginali, vendibilius pereant [al. pareant]. Mores enim et studia dominarum, plerumque ex ancillarum et comitum moribus iudicantur. Illa tibi sit pulchra, illa amabilis, illa habenda inter socias quae se nescit esse pulchram; quae negligit formae bonum, et procedens ad publicum, non pectus et colla denudat, nec pallio revoluto cervicem aperit; sed quae celat faciem, et vix uno oculo, qui viae necessarius est, patente ingreditur. 19 Dubito an loquar: sed velim, nolim, quia crebro fit, dicendum est: non quo haec in te timere debeam, quae ista forsitan nescias, nec unquam audieris: sed quo per occasionem tui, caeterae praemonendae sint. Cincinnatulos pueros et calamistratos, et peregrini muris olentes pelliculas, de quibus illud Arbitri est: Non bene olet, qui bene semper olet, quasi quasdam pestes et venena pudicitiae virgo devitet: ut taceam de caeteris, quorum importuna visitatio et se infamat, et alias; ut etiam si nihil mali perpetretur: tamen hoc sit vel maximum malum, frustra patere maledictis et morsibus Ethnicorum. Nec hoc de omnibus dicimus, sed de his, quos Ecclesia ipsa reprehendit; quos interdum abiicit; in quos nonnunquam episcoporum et presbyterorum censura desaevit: ut prope periculosius sit lascivis puellis ad loca religionis, quam ad publicum procedere. Quae vivunt in monasterio, et quarum simul magnus est numerus, nunquam solae, nunquam sine matre procedant. De agmine columbarum crebro accipiter unam separat, quam statim invadat et laceret, cuius carnibus et cruore saturetur. Morbidae oves suum relinquunt gregem, et luporum faucibus devorantur. Scio ego sanctas virgines, quae diebus festis propter frequentiam populorum, pedem domi cohibent; nec tunc egrediuntur, quando maior est adhibenda custodia, et publicum penitus devitandum. Ante annos circiter triginta, de Virginitate servanda edidi librum [Epist. XX. l. ad Eustochium], in quo necesse fuit mihi ire contra vitia, et propter instructionem virginis, quam monebam, diaboli insidias patefacere. Qui sermo offendit plurimos, dum unusquisque in se intelligens quod dicebatur, non quasi monitorem libenter audivit, sed quasi criminatorem sui operis aversatus est. Verumtamen quid profuit armasse exercitum reclamantium, et vulnus conscientiae dolore monstrasse? Liber manet, homines praeterierunt. Scripsi et ad plerasque virgines ac viduas σπουδασμάτια et quidquid dici poterat, in illis opusculis defloratum est: ut aut superfluo eadem a nobis repetantur, aut nunc praetermissa, plurimum noceant. Certe et beatus Cyprianus egregium de virginitate volumen edidit, et multi alii, tam latino sermone, quam graeco; omniumque gentium litteris atque linguis, praecipue in Ecclesiis ἀγνὴ vita laudata est. Sed hoc ad eas pertineat, quae necdum elegerunt virginitatem, et exhortatione indigent, ut sciant quale sit, quod eligere debeant. Nobis electa servanda sunt, et quasi inter scorpiones et colubros incedendum, ut accinctis lumbis, calceatis pedibus, et apprehensis manu baculis, iter per insidias huius saeculi, et inter venena faciamus; ut possimus ad dulces Iordanis pervenire aquas, et terram repromissionis intrare, et ad domum Dei ascendere, ac dicere cum propheta: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae . Et illud: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini, omnibus diebus vitae meae . Felix illa conscientia et beata virginitas, in cuius corde, praeter amorem Christi, qui est sapientia, castitas, patientia atque iustitia, caeteraeque virtutes, nullus alius versatur amor; nec ad recordationem hominis, aliquando suspirat; nec videre desiderat, quem cum viderit, nolit dimittere. Sanctum virginum propositum, et coelestis Angelorumque familiae gloriam, quarumdam non bene se agentium, nomen infamat. Quibus aperte dicendum est, ut aut nubant, si se non possunt continere, aut contineant, si nolunt nubere. Digna res risu, imo planctu, incedentibus dominis, ancilla virgo procedit ornatior, ut pro nimia consuetudine quam incomptam videris, dominam suspiceris. Nonnullae separata et absque arbitris quaerunt hospitia, ut vivant licentius: utantur balneis, faciantque quod volunt, et devitent conscientias plurimarum. Haec videmus et patimur, et si aureus nummus affulserit, inter bona opera deputamus. 20 Finem iungo principio: nec semel monuisse contentus sum. Ama Scripturas sanctas, et amabit te sapientia: dilige eam, et servabit te: honora illam, et amplexabitur te. Haec monilia in pectore, et in auribus tuis haereant. Nihil aliud noverit lingua, nisi Christum. Nihil possit sonare, nisi quod sancctum est. Aviae tuae tibi semper ac matris in ore dulcedo versetur: quarum imitatio forma virtutis est. 1 'Deum nostrum, qui nos vocavit in suum regnum et gloriam, et rogavi et rogo, ut hoc quod ad te scribo, sancte frater Hieronyme, consulens te de his quae nescio, fructuosum esse nobis velit [al. velis]. Quanquam enim te multo quam ego sum aetate maiorem, tamen etiam ipse iam senex consulo. Sed ad discendum quod opus est, nulla mihi aetas sera videri potest; quia etsi senes magis decet docere quam discere, magis tamen discere, quam quid doceant ignorare. Nihil equidem molestius fero in omnibus angustiis meis, quas patior in difficillimis quaestionibus, quam in tam longinquo tuae caritatis absentiam, ut vix possim meas dare, vel recipere litteras tuas, per intervalla, non dierum, non mensium, sed aliquot annorum: cum, si fieri posset, quotidie praesentem te habere vellem, cum quo loquerer quidquid vellem. Nec ideo tamen non debui facere quod potui, si non potui totum quod volui.' 2 'Ecce venit ad me religiosus iuvenis, catholica pace frater, aetate filius, honore compresbyter noster Orosius, vigil ingenio, promptus eloquio, flagrans studio, utile vas in domo Domini esse desiderans, ad refellendas falsas perniciosasque doctrinas, quae animas Hispanorum multo infelicius, quam corpora barbaricus gladius, trucidarunt. Nam inde ad nos usque ab oceani littore properavit, fama excitus, quod a me posset de his, quae scire vellet, quidquid vellet audire. Neque nullum cepit adventus sui fructum. Primo ne de me multum famae crederet. Deinde docui hominem quod potui: quod autem non potui, unde discere posset, admonui, atque ut ad te iret hortatus sum. Qua in re consilium vel praeceptum meum cum libenter et obedienter acciperet, rogavi eum ut abs te veniens, per nos ad propria remearet. Quam eius pollicitationem tenens, occasionem mihi credidi a Domino esse concessam, qua tibi scriberem de his, quae per te scire cupio. Quaerebam enim quem ad te mitterem, nec mihi facile occurrebat idoneus et fide agendi, et alacritate obediendi et exercitatione peregrinandi. Ubi ergo istum iuvenem expertus sum, eum ipsum esse qualem a Domino petebam, dubitare non potui.' 3 'ACCIPE igitur quae mihi, peto, aperire ac disserere non graveris. Quaestio de anima multos movit, in quibus et me esse confiteor. Nam quid de anima firmissime teneam, non tacebo. Deinde subiungam quid mihi adhuc expediri velim. Anima hominis immortalis est, secundum quemdam modum suum. Non enim omni modo sicut Deus, de quo dictum est,' qui solus habet immortalitatem . 'Nam de animae mortibus sancta Scriptura multa commemorat: unde illud est,' sine mortuos sepetire mortuos suos . 'Sed quod ita moritur alienata a vita Dei, ut tamen in natura sua vivere non omnino desistat: ita mortalis ex aliqua causa invenitur, ut etiam immortalis non sine ratione dicatur. Non est pars Dei anima. Si enim hoc esset, omni modo incommutabilis atque incorruptibilis esset. Quod si esset, nec deficeret in deterius, nec proficeret in melius; nec aliquid in semetipsa vel inciperet habere quod non habebat, vel desineret habere quod habebat, quantum ad eius ipsius affectiones pertinet. Quam vero aliter se habeat, non opus est extrinsecus testimonio; quisquis seipsum advertit, agnoscit. Frustra autem dicitur ab eis, qui animam Dei partem esse volunt, hanc eius labem ac turpitudinem, quam videmus in nequissimis hominibus, hanc denique infirmitatem et aegritudinem, quam sentimus in omnibus hominibus, non ex ipsa illi esse, sed ex corpore. Quid interest unde aegrotet, quae si esset incommutabilis, undelibet aegrotare non posset? Nam quod vere incommutabile et incorruptibile est, nullius rei accessu commutari vel corrumpi potest. Alioquin non Achillea tantum, sicut fabulae ferunt, sed omnis caro esset invulnerabilis, si nullus ei casus accideret. Non est itaque natura incommutabilis, quae aliquo modo, aliqua causa, aliqua parte mutabilis est. Deum autem nefas est, nisi vere summeque incommutabilem credere. Non est igitur anima pars Dei.' 4 Incorpoream quoque esse animam, etsi difficile tardioribus persuaderi potest, mihi tamen fateor esse persuasum. Sed ne verbi controversiam vel superfluo faciam vel merito patiar, quoniam CUM DE RE CONSTAT, non est opus certare de nomine: si corpus est omnis substantia vel essentia, vel si quid aptius nuncupatur id, quod aliquomodo est in seipso, corpus est anima. Item si eam solam incorpoream placet appellare naturam, quae summe incommutabilis et ubique tota est, corpus est anima; quoniam tale aliquid ipsa non est. Porro si corpus non est, nisi quod per loci spatium aliqua longitudine, latitudine, et altitudine ita sistitur vel movetur, ut maiore sui parte maiorem locum occupet, et breviore breviorem, minusque sit in parte quam in toto, non est corpus anima. Per totum quippe corpus, quod animat, non locali diffusione, sed quadam vitali intentione porrigitur. Nam per omnes eius particulas tota simul adest, nec minor in minoribus, et in maioribus maior, sed alicubi intensius, alicubi remissius, et in omnibus tota, et in singulis tota est. Neque enim aliter, quod in corpore etiam non toto sentit, tamen tota sentit. Nam cum exiguo puncto in carne viva aliquid tangitur, quamvis locus ille non solum totius corporis non sit, sed vix in corpore videatur, animam tamen totam non latet: neque id quod sentitur, per corporis cuncta discurrit, sed ibi tantum sentitur ubi fit. Unde ergo ad totam mox pervenit, quod non in toto fit, nisi quia et ibi tota est ubi fit, nec ut tota ibi sit, caetera deserit? Vivunt enim et illa ea praesente, ubi nihil tale factum est. Quod si fieret, et utrumque simul fieret, simul utrumque totam pariter non lateret. Proinde et in omnibus simul, et in singulis particulis corporis sui, tota simul esse non posset, si per illas ita diffunderetur, ut videmus corpora diffusa per spatia locorum, minoribus suis partibus minora occupare, et amplioribus ampliora. Quapropter si anima corpus esse dicenda est, non est certe corpus quale terrenum est, nec quale humidum, aut aerium, aut aetherium. Omnia quippe talia maiora sunt in maioribus locis, et minora in minoribus, et nihil eorum in aliqua sui parte totum adest: sed ut sunt partes locorum, ita occupantur partibus corporum. Unde intelligitur anima, sive corpus, sive incorporea dicenda sit, propriam quamdam habere naturam, omnibus his mundanae molis elementis excellentiore substantia creatam, quae veraciter non possit in aliqua phantasia corporalium imaginum, quas per carnis sensus percipimus, cogitari, sed mente intelligi, vitaque sentiri. Neque haec proinde loquor, ut te quae tibi nota sunt doceam: sed ut aperiam quid firmissime de anima teneam, ne me quisquam, cum ad ea venero quae requiro, nihil de anima vel scientia vel fide tenere arbitretur.' 5 Anima sua culpa lapsa, sola Dei misericordia liberatur.---'Certus etiam sum, animam nulla Dei culpa, nulla Dei necessitate vel sua, sed propria voluntate in peccatum esse collapsam, nec liberari posse de corpore mortis huius, vel suae voluntatis virtute, tanquam sibi ad hoc sufficiente, vel ipsius corporis morte, sed gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum: nec omnino esse animam ullam in genere humano, cui non sit necessarius ad liberationem mediator Dei et hominum homo Christus Iesus. Quaecumque autem sine gratia mediatoris et sacramento eius, in qualibet corporis aetate, de corpore exierit, et in poenam futuram, et in ultimo iudicio recepturam corpus ad poenam. Si autem post generationem humanam, quae facta est ex Adam, regenerentur in Christo ad eius pertinens societatem, et requiem post mortem corporis habituram, et corpus ad gloriam recepturam. Haec sunt, quae de anima firmissime teneo.' 6 'NUNC accipe, quaeso, quid requiram, et noli me spernere, sic non te spernat, qui pro nobis dignatus est sperni. Quaero ubi contraxerit anima reatum, quo trahitur in condemnationem, etiam infantis morte praeventi, si ei per sacramentum quo etiam parvuli baptizantur, Christi gratia non subvenerit. Non enim es ex illis, qui modo nova quaedam garrire coeperunt, dicentes, nullum reatum esse ex Adam tractum qui per baptismum in infante solvatur. Quod te sapere si scirem, imo nisi te id non sapere scirem, nequaquam hoc abs te quaererem aut quaerendum putarem. Sed quia tenemus de hac re sententiam tuam concinentem catholicae fundatissimaeque fidei, quia et Ioviniani vaniloquia redarguens, adhibuisti testimonium ex libro Iob, Nemo mundus in conspectu tuo, nec infans cuius est diei unius vita super terram : deinde adiunxisti, Tenemurque rei in similitudinem praevaricationis Adae: et liber tuus in Ionam prophetam satis hoc insigniter dilucideque declarat, ubi ieiunare parvulos propter ipsum originale peccatum, merito coactos esse dixisti: non inconvenienter abs te quaero hunc reatum anima ubi contraxerit, unde oporteat eam etiam in illa aetate per sacramentum Christianae gratiae liberari.' 7 'Ego quidem ante aliquot annos cum libros quosdam scriberem de libero arbitrio, qui in multorum manus exierunt, et nunc habentur a plurimis, quatuor opiniones de animae incarnatione, Utrum ex illa una, quae primo homini data est, caeterae propagentur, An singulis quibusque novae etiam modo fiant: An alicubi iam exsistentes, vel mittantur divinitus, vel sponte labantur in corpora; ita putavi esse tractandas, ut quaelibet earum vera esset, non impediret intentionem meam, qua tunc adversus eos quantis poteram viribus agebam, qui naturam mali suo principio praeditam, adversus Deum conantur inducere, id est contra Manichaeos. Nam de Priscillianistis adhuc nihil audieram, qui non multum ab istis dissimiles blasphemias fabulantur. Ideo quintam opinionem non addidi, quam in tua epistula inter caeteras commemorasti, ne aliquam praeterires, ubi quaestione interroganti rescripsisti religiosae memoriae viro, nobisque in Christi caritate gratissimo Marcellino, quod anima non sit pars Dei. Primo, quia non de incarnatione eius, sed de natura quaeritur, cum hoc quaeritur. Deinde quia hoc sentiunt illi contra quos agebam, et id maxime agebam, ut Creatoris inculpabilem inviolabilemque naturam a creaturae vitiis et labe secernerem, cum illi a substantia mali, cui proprium principium principesque tribuunt, ipsam boni Dei substantiam ex parte, qua capta est corruptam et oppressam, et ad peccandi necessitatem perductam esse contendunt. Hoc itaque excepto haereticae opinionis errore, ex quatuor reliquis opinionibus quaenam sit eligenda scire desidero. Quaecumque enim eligenda est, absit ut impugnet hanc fidem, de qua certi sumus, omni animae etiam parvuli infantis necessariam esse liberationem ex obligatione peccati, eamque nullam esse nisi per Iesum Christum, et hunc crucifixum.' 8 'PROINDE ne longum faciamus, hoc certe sentis, quod singulas animas singulis nascentibus etiam modo Deus faciat. Cui sententiae ne obiiciatur, quod omnes creaturas sexto die consummaverit Deus, et septimo die requieverit, adhibes testimonium ex Evangelio, Pater meus usque nunc operatur : Sic enim ad Marcellinum scripsisti: in qua epistula etiam mei commemorationem benevolentissime facere dignatus es, quod hic me haberet in Africa, qui ei ipsam facilius possem explicare sententiam. Quod si potuissem, non ille hoc abs te tam longe posito inquireret; si tamen id tibi ex Africa scripsit. Nam quando scripserit nescio; tantum scio quod de hoc bene cognoverit cunctationem meam: unde me inconsulto facere voluit. Quanquam etiam si consuleret, magis hortarer, et gratias agerem quod nobis omnibus conferre posset, nisi tu breviter rescribere, quam respondere maluisses. Credo ne superfluo laborares, ubi ego essem, quem putabas id optime scire, quod ille quaesiverat. Ecce volo ut illa sententia etiam mea sit, sed nondum esse confirmo.' 9 'Misisti ad me discipulos, ut ea doceam, quae nondum ipse didici. Doce ergo quod doceam. Nam ut doceam, multi a me flagitant, eisque me sicut alia multa, et hoc ignorare confiteor. Et fortasse quamvis in os meum verecundentur, tamen apud se dicunt, Tu es Magister in Israel, et haec ignoras? . Quod quidem Dominus ei dixit, qui erat unus illorum, quod delectabat vocari Rabbi. Unde etiam ad verum magistrum nocte venerat, quia fortassis erubescebat discere, qui docere consueverat. Me autem potius magistrum audire, quam velut magistrum delectat audiri. Recolo enim quid dixerit eis, quos prae caeteris elegit: Vos autem, inquit, nolite vocari ab hominibus Rabbi: unus est enim magister vester, Christus . Nec alius docuit Moysen etiam per Ietro, nec alius Cornelium etiam per priorem Petrum, nec alius Petrum etiam per posteriorem Paulum. A quocumque enim verum illo donante dicitur, qui est ipsa veritas. Quod si ideo adhuc ista nescimus, et ea neque orando, neque legendo, neque cogitando et ratiocinando invenire potuimus, ut probemus non solum indoctos quanta caritate doceamus, verum a doctis etiam quanta humilitate discamus?' 10 'Doce ergo, quaeso, quod doceam, doce quod teneam, et dic mihi, si animae singillatim in singulis hodieque nascentibus, fiunt, ubi in parvulis peccent, ut indigeant in sacramento Christi remissione peccati, peccantes in Adam, ex quo caro est propagata peccati: aut si non peccant, qua iustitia Creatoris ita peccato obligantur alieno, cum exinde propagatis membris mortalibus inseruntur, ut eas, nisi per Ecclesiam subventum fuerit, damnatio consequatur; cum in earum potestate non sit, ut eis possit gratia baptismi subveniri. Tot igitur animarum millia, quae in mortibus parvulorum sine indulgentia Christiani sacramenti de corporibus exeunt, qua aequitate damnantur, si novae creatae, nullo suo praecedente peccato, sed voluntate Creatoris singulae singulis nascentibus adhaeserunt, quibus eas animandis ille creavit et dedit, qui utique noverat, quod unaquaeque earum nulla sua culpa sine baptismo Christi de corpore fuerat exitura? Quoniam igitur neque de Deo possumus dicere, quod vel cogat animas fieri peccatrices, vel puniat innocentes; neque negare fas nobis est, eas quae sine Christi sacramento de corporibus exierint, etiam parvulorum, non nisi in damnationem trahi: obsecro te, quomodo haec opinio defenditur, qua creduntur animae non ex illa una primi hominis fieri omnes, sed sicut illa una uni, ita singulis singulae?' 11 'Ea vero quae dicuntur alia contra hanc opinionem, facile puto me posse refellere, sicut est illud, quo eam sibi quidam videntur urgere, quomodo consummaverit Deus omnia opera sua sexto die, et septimo requieverit , si novas adhuc animas creat? Quibus si dixerimus quod ex Evangelio in supra dicta epistula posuisti, Pater meus usque nunc operatur : respondent, operatur, dictum est, institutas administrando, non novas instituendo naturas, ne Scripturae Geneseos contradicatur ubi apertissime legitur consummasse Deum omnia opera sua. Nam et quod eum scriptum est requievisse, utique a creandis nobis creaturis intelligendum est, non a gubernandis; quia tunc ea quae non erant, fecit, a quibus faciendis requievit: quia consummaverat omnia, quae antequam essent, vidit esse facienda, ut deinceps non ea quae non erant, sed ex his quae iam erant, crearet et faceret quidquid faceret. Ita utrumque verum esse monstratur, et quod dictum est, Requievit ab operibus suis: et quod dictum est, Usque nunc operatur: quoniam Genesi non potest Evangelium esse contrarium.' 12 'Verum his qui haec ideo dicunt ne credatur modo Deus, sicut illam unam novas animas, quae non erant, facere; sed ex illa una, quae iam erat, eas creare, vel ex fonte aliquo sive thesauro quodam, quem tunc fecit, eas mittere, facile respondetur, etiam illis sex diebus multa Deum creasse ex his naturis, quas iam creaverat, sicut ex aquis alites et pisces; ex terra autem arbores, foenum, animalia: sed quod ea, quae non erant, tunc fecerit, manifestum est. Nulla enim erat avis, nullus piscis, nulla arbor, nullum animal: et bene intelligitur ab his creatis requievisse, quae non erant, et creata sunt, id est cessasse, nec ultra quae non erant, crearentur. Sed nunc quod dicitur, animas non in nescio quo fonte iam exsistentes mittere, nec de seipso tanquam suas particulas irrorare, nec de illa una originaliter trahere, nec pro delictis ante carnem commissis carneis vinculis compedire, sed novas creare singulas singulis suam, cuique nascenti, non aliquid facere dicitur, quod ante non fecerat. Iam enim sexto die fecerat hominem ad imaginem suam, quod utique secundum animam rationalem fecisse intelligitur. Hoc et nunc facit, non instituendo quod non erat, sed multiplicando quod erat. Unde et illud verum est, quod a rebus, quae non erant, instituendis requievit. Et hoc verum est, quod non solum gubernando quae fecit, verum etiam aliquid non quod nondum, sed quod iam creaverat, numerosius creando usque nunc operatur. Vel sic ergo vel alio modo quolibet eximus ab eo, quod nobis obiicitur de requie Dei ab operibus suis, ne propterea non credamus nunc usque fieri animas novas, non ex illa una, sed sicut illam unam. 13 'Nam quod dicitur, Quare facit animas eis, quos novit cito morituros? Possumus respondere, parentum hinc peccata vel convinci, vel flagellari. Possumus etiam recte illius moderationi ista relinquere, quem scimus omnibus temporaliter transeuntibus rebus, ubi sunt etiam animalium ortus et obitus, cursum ornatissimum atque ordinatissimum dare; sed nos ista sentire non posse, quae si sentiremus, delectatione ineffabili mulceremur. Non enim frustra per Prophetam, qui haec divinitus inspirata didicerat, dictum est de Deo, Qui profert numerose saeculum . Unde musica, id est scientia sensusve bene modulandi, ad admonitionem magnae rei, etiam mortalibus rationales habentibus animas Dei largitate concessa est. Unde si homo faciendi carminis artifex novit quas quibus moras vocibus tribuat, ut illud quod canitur, decedentibus ac succedentibus sonis, pulcherrime currat ac transeat; quanto magis Deus. cuius sapientia, per quam fecit omnia, longe omnibus artibus praeferenda est, nulla in naturis nascentibus et occidentibus temporum spatia, quae tanquam syllabae ac verba ad particulas huius saeculi pertinent, in hoc labentium rerum tanquam mirabili cantico, vel brevius, vel productius, quam modulatio praecognita et praefinita deposcit, praeterire permittit? Hoc cum etiam de arboris folio dixerim, et de nostrorum numero capillorum; quanto magis de hominis ortu et occasu, cuius temporalis vita brevius productiusve non tenditur, quam Deus dispositor temporum novit universitatis moderamini consonare?' 14 'Id etiam quod aiunt, omne quod in tempore coepit esse, immortale esse non posse: quia omnia orta occidunt, et aucta senescunt, ut eo modo credi cogant, animum humanum ideo esse immortalem, quod ante omnia tempora sit creatus, non movet fidem nostram. Ut enim alia taceam, coepit esse in tempore immortalitas carnis Christi, quae tamen iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur .' 15 'Illud vero quod in libro adversus Ruffinum posuisti [Lib. 3, cap. ultimo] , quosdam huic sententiae calumniari, quod Deum dare animas adulterinis conceptibus videatur indignum, unde conantur adstruere meritis gestae ante carnem vitae animas quasi ad ergastula huius mundi iuste posse perduci, non me movet multa cogitantem, quibus haec possit calumnia refutari. Et quod ipse respondisti, non esse vitium sementis in tritico quod furto dicitur esse sublatum, sed in eo qui frumenta furatus est; nec idcirco terram non debuisse gremio suo semina confovere, quia sator immunda ea proiecerit manu; elegantissima similitudo est. Quam et antequam legerem nullas mihi obiectio ista de adulterinis foetibus in hac quaestione faciebat angustias, generaliter intuenti multa bona Deum facere, etiam de nostris malis nostrisque peccatis. Animalis autem cuiuscumque creatio, si habeat pium prudentemque consideratorem, ineffabilem laudem Creatori excitat; quanto magis creatio non cuiuslibet animalis, sed hominis? Si autem causa creandi quaeritur, nulla citius et melius respondetur, nisi quia omnis creatura Dei bona est. Et quid dignius quam ut bona faciat bonus Deus, quae nemo potest facere nisi Deus?' 16 'Haec et alia quae possum, sicut possum, dico adversus eos qui hanc opinionem, qua creduntur animae sicut illa una singulis fieri, labefactare conantur. Sed cum ad poenas ventum est parvulorum, magnis, mihi crede, coarctor angustiis, nec quid respondeam prorsus invenio: non solum eas poenas dico, quas habet post hanc vitam illa damnatio, quo necesse est trahantur, si de corpore exierint sine Christianae gratiae sacramento, sed eas ipsas, quae in hac vita dolentibus nobis versantur ante oculos; quas enumerare si velim, prius tempus quam exempla deficient. Languescunt aegritudinibus, torquentur doloribus, fame et siti cruciantur, debilitantur membris, privantur sensibus, vexantur ab immundis spiritibus. Demonstrandum est utique, quomodo ista sine ulla sua mala causa iuste patiantur. Non enim dici fas est, aut ista ignorante Deo fieri, aut eum non posse resistere facientibus, aut iniuste ista vel facere vel permittere. Numquidnam sicut animalia irrationabilia recte dicimus in usus dari naturis excellentioribus, etsi vitiosis, sicut apertissime in Evangelio videmus, porcos ad usum desideratum concessos esse daemonibus ; hoc et de homine recte possumus dicere? Animal est enim, sed rationale, etsi mortale. Anima est rationalis in illis membris, quae tantis afflictionibus poenas luit: Deus bonus est, Deus iustus est, Deus omnipotens est; hoc dubitare omnino dementis est. Tantorum ergo malorum, quae fiunt in parvulis, causa iusta dicatur. Nempe cum maiores ista patiuntur [al. patiantur], solemus dicere, aut sicut in Iob merita examinari, aut sicut in Herode peccata puniri. Et de quibusdam exemplis, quae Deus manifesta esse voluit, alia quae obscura sunt homini coniectare conceditur, sed hoc in maioribus. De parvulis autem quid respondeamus edissere, si poenis tantis nulla in eis sunt punienda peccata. Nam utique nulla est in illis aetatibus examinanda iustitia.' 17 'De ingeniorum vero diversitate , imo absurditate, quid dicam; quae quidem in parvulis latet, sed ab ipsis exordiis naturalibus ducta, apparet in grandibus, quorum nonnulli tam tardi et obliviosi sunt, ut ne prima quidem discere litterarum elementa potuerint: quidam vero tantae sunt fatuitatis, ut non multum a pecoribus differant; quos moriones vulgo vocant. Respondetur fortasse, corpora hoc faciunt. Sed numquid secundum hanc sententiam quam defendi volumus, anima sibi corpus elegit, et in eligendo cum falleretur, erravit? aut cum in corpus cogeretur intrare necessitate nascendi, alia corpora praeoccupantibus animarum turbis, ipsa aliud non invenit, et sicut in spectaculo aliquo locum, ita carnem non quam voluit, sed quam valuit, occupavit? Numquid haec et talia vel dicere possumus, vel sentire debemus? Doce igitur quid sentire, quid dicere debeamus, ut constet nobis ratio novarum animarum singillatimque factarum singulis corporibus.' 18 'Ego quidem non de ingeniis, sed saltem de poenis parvulorum, quas in hac vita patiuntur, dixi, aliquid in libris illis de libero arbitrio [Lib. 3. 23. n. 67]. Quod quale sit, et cur mihi in ista, quam habemus in manibus quaestione, non sufficiat, intimabo, et eum ipsum de tertio libro locum excerptum his litteris inseram; nam ita se habet: De cruciatibus autem corporis quibus affliguntur parvuli, quorum per aetatem nulla peccata sunt, si animae quibus animantur, non prius quam ipsi homines esse coeperunt, maior querela et quasi misericors deponi solet, cum dicitur, Quid mali fecerunt, ut ista paterentur? Quasi possit esse meritum innocentiae, ante quam quisque nocere aliquid possit. Cum autem boni aliquid operatur Deus in emendatione maiorum, cum parvulorum suorum, qui eis cari sunt, doloribus ac mortibus flagellantur, cur ista non fiant, quando cum transierint, pro non factis erunt, in quibus facta sunt: propter quos autem facta sunt, aut meliores erunt, si temporalibus incommodis emendati, rectius elegerint vivere: aut excusationem in futuri iudicii supplicio non habebunt, si vitae huius angoribus, ad aeternam vitam desiderium convertere noluerint? Quis autem novit quid parvulis, de quorum cruciatibus duritia maiorum contunditur, aut exercetur fides, aut misericordia probatur: quis ergo novit quid ipsis parvulis in secreto iudiciorum suorum bonae compensationis reservet Deus? Quoniam quanquam nihil recte fecerint, tamen nec peccantes aliquid ista perpessi sunt. Non enim frustra etiam infantes illos, qui cum Dominus noster Iesus Christus necandus ab Herode quaereretur, occisi sunt, in honorem Martyrum receptos commendat Ecclesia.' 19 'Haec tunc dixi, cum hanc ipsam de qua nunc agitur vellem communire sententiam. Sicut enim paulo ante commemoravi, quaecumque illarum de animae incarnatione quatuor opinionum vera esset, inculpatam substantiam Creatoris, et a nostrorum peccatorum societate remotissimam nitebar ostendere. Et ideo quaecumque illarum veritate posset convinci et repudiari, ad curam intentionis meae, quam tunc habebam non pertinebat: quandoquidem cunctis diligentiore disputatione discussis, quaecumque illarum recte vinceret caeteras, me securissimo fieret, quando etiam secundum omnes id, quod agebam, invictum persistere demonstrabam. Nunc vero unam volo, si possum, ratione recta eligere ex omnibus: et propterea huius ipsius, de qua nunc agimus defensionem, in his, quae commemoravi de illo libro, verbis meis attentius intuens, validam firmamque non video.' 20 'Nam velut firmamentum eius illud est, quod ibi dixi, Quis autem novit quid parvulis, de quorum cruciatibus duritia maiorum contunditur, aut exercetur fides, aut misericordia probatur: quis, inquam, novit quid ipsis parvulis in secreto iudiciorum suorum bonae compensationis reservet Deus? Sed hoc non immerito dici video de his, qui vel pro Christi nomine ac vera religione tale aliquid etiam nescientes patiuntur, vel sacramento Christi iam imbuti sunt, quia sine societate unius mediatoris liberari a damnatione non possunt, ut possit eis, etiam pro illis malis, quae hic in diversis afflictionibus pertulerunt, compensatio ista praestari. Nunc autem cum ista quaestio non possit absolvi, nisi etiam de his parvulis respondeatur, qui post gravissimos cruciatus sine sacramento Christianae societatis exspirant quae circa eos compensatio cogitanda est, quibus insuper et damnatio praeparata est? Nam et de baptismo parvulorum in eodem libro, non quidem sufficienter, sed quantum illi operi satis esse videbatur, utcumque respondi, quod etiam nescientibus, et fidem suam nondum habentibus prodest: non tamen de damnatione eorum parvulorum, qui sine illo ex hac vita emigrant, tunc aliquid dicendum putavi, quia non quod nunc agitur agebatur. 21 Sed ut omittamus et contemnamus ea, quae brevi tempore patiuntur, nec transacta revocantur, numquid similiter contemnere possumus, quod per unum hominem mors, et per unum hominem resurrectio mortuorum? Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur [et 22]. Per hanc enim apostolicam, divinam, claramque sententiam, satis evidenter elucet, neminem ire in mortem nisi per Adam, neminem ire in vitam aeternam, nisi per Christum. Hoc est quippe omnes et omnes, quia sicut omnes homines per primam, hoc est per carnalem generationem pertinent ad Adam: sic omnes homines ad secundam, id est spiritalem generationem veniunt, quicumque ad Christum perveniunt. Ideo ergo dictum est, et hic omnes et ibi omnes, quia sicut omnes qui moriuntur, nonnisi in Adam moriuntur: ita omnes qui vivificabuntur, nonnisi in Christo vivificabuntur. Ac per hoc, QUISQUIS NOBIS dixerit, quemquam in resurrectione mortuorum vivificari posse, nisi in Christo, tanquam pestis communis fidei detestandus est. Item QUISQUIS DIXERIT, quod in Christo vivificabuntur etiam parvuli, qui sine sacramenti eius participatione de vita exeunt, hic profecto et contra apostolicam praedicationem venit, et totam condemnat Ecclesiam, ubi propterea cum baptizandis parvulis festinatur et curritur, quia sine dubio creditur aliter eos in Christo vivificari omnino non posse. Qui autem non vivificatur in Christo, restat ut in ea [al. eadem] condemnatione maneat, de qua dicit Apostolus, Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem : Cui delicto obnoxios parvulos nasci, et omnis credit Ecclesia, et ipse iam contra Iovinianum disputans, et exponens Ionam Prophetam, sicut paulo ante commemoravi, fide veracissima definisti: credo et in aliis locis opusculorum tuorum, quae vel non legi, vel in praesentia non recordor, Huius igitur damnationis in parvulis [al. parvulos] causam requiro; quia neque animarum, si novae fiunt singulis singulae, video esse ullum in illa aetate peccatum, nec a Deo damnari aliquam credo quam videt nullum habere peccatum.' 22 'An forte dicendum est, in parvulo carnem solam causam esse peccati, novam vero illi animam fieri, qua secundum Dei praecepta vivente, in adiutorio gratiae Christi, et ipsi carni edomitae ac subiugatae possit incorruptionis meritum comparari. Sed quia in parvulo anima nondum id agere potest, nisi Christi acceperit sacramentum, per hanc gratiam carni eius acquiritur, quod illius moribus nondum potuit. Si autem sine illo sacramento anima parvuli exierit, ipsa quidem in aeterna vita erit, unde eam nullum peccatum potuit separare: caro vero eius non resurget in Christo, non percepto ante mortem illius sacramento?' 23 'Hanc opinionem nunquam audivi, nunquam legi. Sed plane audivi et credidi, propter quod et locutus sum, quia venit hora, quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem eius: et procedent qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae . Ipsa est de qua dicitur, et per unum hominem resurrectio mortuorum : Ipsa est qua in Christo omnes vivificabuntur. Qui autem male egerunt, in resurrectionem iudicii. Quid hic ergo de illis infantibus intelligendum est, qui prius quam possent agere vel bene vel male, sine baptismo corpore exuti sunt? Nihil hic de talibus dictum est. Sed si caro eorum ideo non resurget, quia nec boni aliquid fecerunt, nec mali; nec illorum resurrectura est, qui percepta baptismi gratia, in illa aetate defuncti sunt, in qua nihil bene vel male agere potuerunt. Si autem illi inter sanctos resurgent, id est inter eos qui bene egerunt; inter quos et illi resurrecturi sunt, nisi inter eos qui male egerunt, ne aliquas humanas animas credamus corpora sua non recepturas, sive in resurrectionem vitae, sive in resurrectionem iudicii? Quae sententia prius quam refellatur, ipsa novitate iam displicet. Deinde quis ferat, si credant se illi, qui ad baptismum cum suis parvulis currunt, propter carnes [al. carnem] eorum, non propter animas currere? Beatus quidem Cyprianus non aliquod decretum condens novum, sed Ecclesiae fidem firmatissimam [al. firmissimam] servans, ad corrigendum eos, qui putabant ante octavum diem nativitatis non esse parvulum baptizandum, non carnem, sed animam dixit non esse perdendam; et mox natum, rite baptizari posse, cum suis quibusdam coepiscopis censuit.' 24 'Sed contra Cypriani aliquam opinionem, ubi quod videndum fuit, fortasse non vidit, sentiat quisque quod libet; tantum contra apostolicam manifestissimam fidem nemo sentiat , quae ex unius delicto omnes in condemnationem duci praedicat: ex qua condemnatione non liberat, nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, in quo uno omnes vivificantur, quicumque vivificantur. Contra Ecclesiae fundamentum morem nemo sentiat, ubi ad baptismum, si propter sola parvulorum corpora curreretur, baptizandi offerrentur et mortui.' 25 'Quae cum ita sint, quaerenda causa est, atque reddenda, quare damnentur [al. damnantur] animae, quae novae creantur singulis quibusque nascentibus, si praeter Christi sacramentum parvuli moriantur. Damnari enim eas, si sic de corpore exierint, et sancta Scriptura, et sancta est testis Ecclesia. Unde illa de animarum novarum creatione sententia, si hanc fidem fundatissimam non oppugnat, sit et mea: si oppugnat, non sit et tua.' 26 'Nolo mihi dicatur, pro hac sententia debere accipi quod scriptum est, Qui finxit spiritum hominis in ipso , et Qui finxit singillatim corda eorum . Aliquid fortissimum atque invictissimum requirendum est, quod nos non cogat Deum credere ullarum animarum sine culpa aliqua damnatorem. Nam vel tantumdem valet, vel plus est forsitan creare, quam fingere, et tamen scriptum est Cor mundum crea in me Deus . Nec ideo putari potest, animam hoc loco optare se fieri. prius quam aliquid esset: Sicut ergo iam existens creatur innovatione iustitiae, sic iam existens fingitur conformatione doctrinae. Nec illud quod in Ecclesiaste scriptum est, Tunc convertetur in terram pulvis sicut fuit, et spiritus revertetur ad Dominum qui dedit illum : istam confirmat sententiam, quam volumus esse nostram. Plus enim hoc suffragatur eis, qui ex una putant omnes esse animas. Nam sicut convertitur, inquiunt, pulvis in terram, sicut fuit; et tamen caro, de qua hoc dictum est, ad hominem non revertitur, ex quo propagata est, sed ad terram, unde primus homo factus est: sic et spiritus ex illius unius spiritu propagatus, non tamen ad eum revertitur; sed ad Dominum, a quo illi datus est. Verum quia hoc testimonium ita pro istis sonat, ut non omni modo huic opinioni, quam defendi volo, videatur esse contrarium, admonendam tantum credidi prudentiam tuam, ne talibus testimoniis ex his angustiis me coneris eruere. Nam licet nemo faciat optando, ut verum sit quod verum non est: tamen si fieri posset, optarem ut haec sententia vera esset: sicut opto, ut si vera est, abs te liquidissime atque invictissime defendatur.' 27 'Haec autem difficultas etiam illos sequitur, qui iam existentes alibi animas, et ab initio divinorum operum praeparatas, a Deo mitti opinantur in corpora. Nam et ab his hoc idem quaeritur, Si animae inculpatae obedienter veniunt, quo mittuntur; cur in parvulis, si non baptizati vitam istam finierint, puniuntur? Eadem prorsus in utraque sententia difficultas est. Illi sibi videntur de hac facilius exire quaestione, qui animas asseverant pro meritis vitae prioris, singulas singulis corporibus implicari. Hoc enim putant esse in Adam mori, in carne scilicet, quae propagata est ex Adam, supplicia pendere: a quo reatu, inquiunt, gratia Christi liberat pusillos cum magnis. Hoc quidem recte, veraciter, optimeque, quod gratia Christi liberat a reatu peccatorum pusillos cum magnis. Sed in alia superiore vita peccare animas, et inde praecipitari in carceres carneos, non credo, non acquiesco, non consentio . Primo, quoniam nescio per quos circuitus fieri id aiunt isti: ut post nescio quanta volumina saeculorum iterum ad istam sarcinam corruptibilem [al. corruptibilis] carnis, et supplicia pendenda redeundum sit: qua opinione quid horribilius cogitari possit ignoro. Deinde quis tandem iustus defunctus est, de quo non, si isti vera dicunt, solliciti esse debeamus, ne in sinu Abrahae peccans, in flammas illius divitis deiiciatur? Cur enim non et post hoc corpus peccari possit, si et ante potuit? Postremo et longe aliud est in Adam peccasse. Unde dicit Apostolus: In quo omnes peccaverunt : et aliud est extra Adam, nescio ubi peccasse: et ideo in Adam, id est, in carnem quae ex Adam propagata est, tanquam in carcerem trudi. Illam vero opinionem, quod ex una fiant omnes animae, nec discutere volo, nisi necesse sit. Atque utinam ista de qua nunc agimus, si vera est, sic abs te defendatur, ut hoc iam necesse non sit.' 28 'Quamvis autem desiderem, rogem, votis ardentibus exoptem et expetam, ut per te mihi Dominus huius rei auferat ignorantiam: tamen si, quod absit, minime meruero, patientiam mihi petam a Domino Deo nostro: in quem si credimus, ut si aliqua nobis non aperiat etiam pulsantibus, nullo modo adversus eum murmurare debeamus. Memini prius ipsis Apostolis dictum: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo [Iean. 16. 12]. In his, quantum ad me attinet, etiam hoc deputem. Nec qui hoc sciam me indigner indignum, ne hoc ipso etiam convincar indignior. Multa enim alia similiter nescio, quae commemorare vel enumerare non possum. Et hoc tolerabiliter ignorarem, nisi metuerem, ne aliqua istarum opinionum contra illud quod firmissima fide retinemus, incautis obreperet mentibus. Sed antequam sciam, quaenam earum potius eligenda sit, hoc me non temere sentire profiteor, eam quae vera est, non adversari robustissimae ac fundatissimae fidei, qua Christi Ecclesia nec parvulos homines recentissime natos a damnatione credit, nisi per gratiam nominis Christi, quam in suis sacramentis commendavit, posse liberari.' 1 Quod ad te scripsi, honorande mihi in Christo frater Hieronyme, quaerens de anima humana, si nascentibus singulis, novae singulae nunc usque fiunt [al. fiant], ubi peccati vinculum contrahant, quod per sacramentum gratiae Christi, etiam in infantibus recenter natis solvendum esse non dubitamus, cum in non parvum volumen procederet, nolui ulla alia onerare quaestione: sed quod urget acrius, multo minus est negligendum. Proinde quaeso, et per Deum obsecro, ut exponas mihi quod multis existimo profuturum: aut si iam vel abs te, vel ab alio aliquo expositum habes, dirigas nobis, quomodo accipiendum sit, quod in epistula Apostoli Iacobi scriptum est: Quicumque enim totam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus . Quae res talis ac tanta est, ut quod hinc tibi non iam olim scripsi, multum me poeniteat. 2 De agenda namque praesenti vita, quomodo ad vitam perveniamus aeternam, non de praeterita perscrutanda, quam penitus demersit oblivio, sicut est illud quod de anima quaerendum putavi, haec vertitur quaestio. Eleganter autem dictum esse narratur, quod huic rei satis apte convenit. Cum quidam ruisset in puteum, ubi aqua tanta erat, ut eum magis exciperet, ne moreretur, quam suffocaret, ne loqueretur: accessit alius, et eo viso admirans, ait, Quomodo huc cecidisti? At ille: Obsecro, inquit, cogita quomodo hinc me liberes, non quomodo huc ceciderim, quaeras. Ita quoniam fatemur, et fide Catholica tenemus, de reatu peccati tanquam de puteo etiam parvuli infantis animam Christi gratia liberandam, satis est ei quod modum quomodo salva fiat, novimus, etiam si nunquam quomodo in malum illud devenerit, noverimus. Sed ideo putavi esse quaerendum, ne forte ex illis opinionibus incarnationis animae aliquam teneamus incautius, quae liberandam prorsus animam parvuli contradicat: negans eam esse in isto malo. Hoc igitur firmissime retento, quod anima parvuli de reatu peccati liberanda est, nec alio modo liberanda, nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum: si possumus etiam ipsius mali causam et originem nosse, vaniloquis non disputatoribus, sed litigatoribus paratius instructiusque resistimus. Si autem non possumus, non quia latet miseriae principium, ideo pigrescere misericordiae debet officium. Adversus eos autem qui sibi videntur scire quod nesciunt, hoc tutiores sumus, quod hanc ignorantiam nostram non ignoramus. Aliud est enim, quod nescire malum est: aliud quod sciri vel non potest, vel non opus est, vel ad vitam quam quaerimus, indifferens est. Hoc vero quod de litteris Apostoli Iacobi nunc requiro, in hac ipsa qua vivimus, et ut semper vivamus Deo placere studemus, actione versatur. 3 Quomodo igitur intelligendum est, obsecro te, Quicumque totam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus? . Itane qui furtum fecerit, imo vero qui dixerit diviti, Sede hic: pauperi autem, Tu sta illic, et homicidii, et adulterii, et sacrilegii reus est? Quod si non est, quomodo qui in uno offendat, factus est omnium reus? An illud quod dixit de divite et paupere, ad ista non pertinet, quorum si quis in uno offenderit, fiet [al. factus est] omnium reus? Sed recolendum est, unde venerit illa sententia, et quae illam superiora pepererint, quibusque connexa dependeat. Fratres mei nolite, inquit, in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae. Etenim si introierit in conventum vestrum vir annulum aureum habens in veste candida: introierit autem et pauper in sordido habitu, et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara, et dicatis ei, Tu sede hic bene; pauperi autem dicatis, Tu sta illic, aut, sede sub scabello pedum meorum, nonne iudicatis apud vosmetipsos, et facti estis iudices cogitationum iniquarum? Audite , fratres carissimi, nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se? Vos autem exhonorastis pauperem, propter illum scilicet, cui dictum est: Tu sta illic: cum habenti anulum aureum dictum esset, Tu sede hic bene. Ac deinde sequitur, eamdem ipsam sententiam latius versans, et explicans: Nonne, inquit, divites per potentiam opprimunt vos, et trahunt ad iudicia? Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? Si quidem legem perficitis regalem secundum Scripturam, Diliges proximum tuum sicut teipsum, benefacitis. Si autem accipitis personas, peccatum operamini, redarguti a Lege quasi transgressores. Vide quemadmodum transgressores legis appellat, qui dicunt diviti, Sede hic, et pauperi, Sta illic. Unde ne putarent contemptibile esse peccatum, in hac una re Legem transgredi, secutus adiunxit: Quicumque totam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Qui enim dixit, Non moechaberis, dixit et, Non occides. Quod si non occidis [al. occides], moecharis autem, factus es transgressor Legis; propter id quod dixerat, Redarguti a Lege, quasi transgressores. Quae cum ita sint, consequens videtur, (nisi alio modo intelligendum ostendatur,) ut qui dixerit diviti, Sede hic, et pauperi, Sta illic, huic non honorem, quem illi deferens, et idololatra, et blasphemus, et adulter, et homicida, et ne (quod longum est) cuncta commemorem, reus omnium criminum iudicandus sit. Offendens quippe in uno, factus est omnium reus. 4 At enim qui unam virtutem habet, omnes habet, et qui unam non habet, nullam habet. Hoc si verum est, confirmatur ista sententia. Sed ego eam exponi volo, non confirmari, quae per seipsam apud nos omnibus philosophorum auctoritatibus firmior est. Et illud quidem de virtutibus, et vitiis, si veraciter dicitur, non est consequens, ut propter hoc omnia peccata sint paria. Nam illud de inseparabilitate virtutum, nisi forsitan fallor, tamen si verum memini, quod vix memini, omnibus philosophis placuit, qui easdem virtutes, agendae vitae necessarias esse dixerunt. Hoc autem de parilitate peccatorum soli Stoici ausi sunt disputare contra omnem sensum generis humani; quam eorum vanitatem in Ioviniano illo qui in hac sententia Stoicus erat, in aucupandis autem et defensandis voluptatibus, Epicureus, de Scripturis sanctis dilucidissime convicisti [contra Iovinian. lib. 2]. In qua tua suavissima, et praeclarissima disputatione satis evidenter apparuit, non placuisse auctoribus nostris, vel ipsi potius quae per eos locuta est, veritati, omnia esse paria peccata. Quomodo autem fieri possit, ut etiam si hoc de virtutibus verum est, non tamen ideo cogamur fateri aequalitatem omnium peccatorum, quantum possum, adiuvante Domino, aperire conabor. Quod si effecero, approbabis, ubi vero causae defuero, tu supplebis. 5 Virtutum catena.---Certe hinc persuadent, qui unam virtutem habuerit, habere omnes, et omnes deesse cui una defuerit; quod prudentia nec ignava, nec iniusta nec intemperans potest esse; nam si aliquid horum fuerit, prudentia non erit. Porro si prudentia tunc erit, si et fortis, et iusta, et temperans sit, profecto ubi fuerit, secum habet caeteras. Sic et fortitudo imprudens esse non potest vel intemperans vel iniusta. Sic et temperantia necesse est, ut prudens fortis et iusta sit. Sic et iustitia non est, nisi sit prudens, fortis, et temperans. Ita ubi est una vera aliqua earum, et aliae similiter sunt. Ubi autem aliae desunt, vera una illa non est, etiam si aliquo modo similis esse videatur. 6 Vitia manifesta, et palliata.---Sunt enim, ut scis, quaedam vitia virtutibus aperta discretione contraria, ut imprudentia prudentiae. Sunt autem quaedam tantum quia vitia sunt, ideo contraria, quadam tamen specie fallaci similia, ut eidem prudentiae non imprudentia, sed astutia. Nunc enim eam dico astutiam, quae usitatius in malitiosis intelligi et vocari solet; non sicut nostra loqui Scriptura consuevit, quae saepe astutiam in bono ponit. Unde, estote astuti, ut serpentes ; et illud Ut et innocentibus det astutiam . Quanquam et apud illos Romanae linguae disertissimus dixerit: Neque illi tamen ad cavendum dolus aut astutia deerant; astutiam ponens in bono, sed apud illos rarissimum, apud nostros frequentissimum est. Itemque in partibus temperantiae, apertissimae contraria est effusio parcimoniae. Ea vero quae tenacitas dici vulgo solet, vitium quidem est, tamen parcimoniae simile, non natura, sed fallacissima specie. Item dissimilitudine manifesta contraria est iniustitia iustitiae. Solet autem quasi imitari iustitiam vindicandi se libido, sed vitium est. Ignavia fortitudini perspicue contraria est: duritia vero distat natura, fallit similitudine. Constantia pars quaedam virtutis est, ab hac inconstantia longe abhorret, et indubie contrasistit: pertinacia vero constantia dici affectat, et non est, quia illa est virtus, hoc [al. haec] vitium. 7 Ut ergo non iterum haec eadem commemorare necesse sit, exempli gratia ponamus aliquid, unde possint caetera intelligi, Catilina, ut de illo scripserunt , qui nosse potuerunt, frigus, sitim, famem ferre poterat, eratque patiens inediae, algoris, vigiliae supra quam cuiquam credibile est, ac per hoc, et sibi, et suis magna praeditus fortitudine videbatur. Sed haec fortitudo prudens non erat, mala enim pro bonis eligebat. Temperans non erat, corruptelis enim turpissimis faedabatur. Iusta non erat, nam contra patriam coniuraverat. Et ideo nec fortitudo erat, sed duritia sibi, ut stultos falleret, nomen fortitudinis imponebat. Nam si fortitudo esset, non vitium, sed virtus esset. Si autem virtus esset, a caeteris virtutibus tanquam inseparabilibus comitibus nunquam relinqueretur. 8 Quapropter dum quaeritur etiam de vitiis, utrum ipsa similiter omnia sint, ubi unum erit; aut nulla sint, ubi unum non erit, laboriosum est id ostendere, propterea quia uni virtuti duo vitia opponi solent, et quod aperte contrarium est, et quod specie similitudinis adumbratur. Unde illa Catilinae, quia fortitudo non erat, quae esset, cum secum virtutes alias non habebat, facilius videbatur. Quod vero ignavia fuerit, ubi exercitatio quaslibet gravissimas molestias perpetiendi atque tolerandi, supra quam cuiquam credibile est, fuit, aegre persuaderi potest. Sed forte acutius intuentibus ignavia apparet ipsa duritia, quia laborem bonorum studiorum, quibus vera acquiritur fortitudo, neglexerat. Verumtamen quia sunt audaces qui timidi non sunt, et rursus timidi quibus abest audacia, cum sit utrumque vitium, quoniam qui vera virtute fortis est, nec temere audet, nec inconsulte timet, cogimur fateri vitia plura esse virtutibus. 9 Unde aliquando vitium vitio tollitur, ut amore laudis amor pecuniae. Aliquando unum cedit, ut plura succedant, velut qui ebriosus fuerit, si modicum biberit, et tenacitatem, et ambitionem didicerit. Possunt itaque vitia etiam cedere vitiis succedentibus, non virtutibus, et ideo plura sunt. Virtus vero quo una ingressa fuerit, quoniam secum caeteras ducit, profecto vitia cedent omnia quaecumque inerant. Non enim omnia inerant, sed aliquando totidem, aliquando plura paucioribus, vel pauciora pluribus succedebant. 10 Haec utrum ita se habeant, diligentius inquirendum est. Non enim et ista divina sententia est qua dicitur: Qui unam virtutem habuerit, omnes habet; eique nulla inest, cui una defuerit: sed hominibus hoc visum est, multum quidem ingeniosis, studiosis, sed tamen hominibus. Ego vero nescio quemadmodum dicam. Non dico virum a quo denominata dicitur virtus, sed etiam mulierem quae viro suo servat thori fidem, si hoc faciat propter praeceptum et promissum , eique primitus sit fidelis, non habere pudicitiam, aut pudicitiam nullam vel parvam esse virtutem. Sic et maritum qui hoc idem servat uxori. Et tamen sunt plurimi tales, quorum sine aliquo peccato esse neminem dixerim, et utique illud qualecumque peccatum ex aliquo vitio venit. Unde pudicitia coniugalis in viris feminisque religiosis, cum proculdubio virtus sit, non enim aut nihil aut vitium est, non tamen secum habet omnes virtutes. Nam si omnes ibi essent, nullum esset vitium: si nullum vitium, nullum omnino peccatum. Qui autem sine aliquo peccato est? Quis ergo sine aliquo vitio, id est, fomite quodam vel quasi radice peccati, cum clamet qui supra pectus Domini recumbebat: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus , et veritas in nobis non est? Neque hoc apud te diutius agendum est, sed propter alios qui forte hoc legerint, dico. Nam tu quidem in eodem ipso opere splendido contra Iovinianum, etiam hoc de Scripturis sanctis diligenter probasti: ubi etiam ex hac ipsa epistula: cuius verba sunt, quorum nunc intellectum requirimus posuisti quod scriptum est: In multis enim offendimus omnes . Non enim ait, offenditis, sed offendimus omnes, cum Christi loqueretur Apostolus, et cum hoc loco dicat: Quicumque autem totam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus . Ibi non in uno, sed in multis, nec quosdam, sed omnes dicit offendere. 11 Absit autem ut quisquam fidelis existimet tot millia servorum Christi, qui veraciter dicunt se habere peccatum, ne seipsos decipiant, et veritas in eis non sit, nullam habere virtutem, cum virtus magna sit sapientia. Dixit autem, ipsa sapientia, homini, Ecce pietas est sapientia . Absit ergo ut dicamus tot ac tantos fideles et pios homines, Dei non habere pietatem, quam Graeci vel εὐσέβειαν, vel expressius et plenius θεοσέβειαν vocam. Quid autem pietas est, nisi Dei cultus? ET UNDE ILLE COLITUR NISI CARITATE? Caritas igitur de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta, magna et vera virtus est, quia ipsa est finis praecepti. Merito dicta est fortis, sicut mors , sive quia nemo eam vincit, sicut mortem: sive quia in hac vita usque ad mortem est mensura caritatis, sicut Dominus ait: Maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis : sive potius, quia sicut mors animam avellit a sensibus carnis, sic caritas a concupiscentiis carnalibus. Huic subservit scientia, cum est utilis: nam sine illa inflat. Quod vero illa aedificando impleverit, nihil ibi ista inane quod inflet inveniet. Utilem porro scientiam definiendo monstravit: ubi cum dixisset, Ecce pietas est sapientia, continuo subiunxit: Abstinere vero a malis, scientia est . Cur ergo non dicimus, qui hanc virtutem habet, habere omnes: cum plenitudo Legis, sit caritas ? An quanto magis est in homine, tanto magis est virtute praeditus: quanto autem minus , tanto minus inest virtus ei; quia ipsa est virtus: et quanto minus est virtus, tanto maius est vitium? Ubi ergo illa plena et perfecta erit, nihil ex vitio remanebit. 12 Proinde mihi videntur Stoici falli, quia proficientem hominem in sapientia, nolunt omnino habere sapientiam: sed tunc habere, cum in ea omnino perfectus fuerit: non quia illum provectum negant, sed nisi ex profundo quodam emergendo repente emicet in auras sapientiae liberas, nulla ex parte esse sapientem. Sicut enim nihil interest ad hominem praefocandum, utrum aqua stadiis multis super se habeat altam, aut uno palmo, aut digito: sic illos qui tendunt ad sapientiam, proficere quidam dicunt, tanquam ab imo surgentes gurgitis in aerem: sed nisi totam stultitiam, velut opprimentem aquam, proficiendo velut emergendo evaserint, non habere virtutem, nec esse sapientes. Ubi autem evaserint, mox habere totam, nec quidquam stultitiae remanere, unde omnino ullum peccatum possit exsistere. 13 'Haec similitudo ubi stultitia, velut aqua, et sapientia, velut aer ponitur: ut animus a praefocatione stultitiae, tanquam emergens in sapientiam rerepente respiret: non mihi videtur satis accommodata nostrarum Scripturarum auctoritati: sed illa potius, ut vitium vel stultitia tenebris: luci autem virtus et sapientia comparetur, quantum ista similia de corporalibus ad intelligibilia duci possunt. Non itaque sicut de aquis in aerem surgens, ubi earum summum transierit, repente quantum sufficit inspiratur, sed sicut de tenebris in lucem procedens, paulatim progrediendo illuminatur. Quod donec plenissime fiat, iam eum tamen dicimus, tanquam de abditissima spelunca egredientem, vicinia lucis afflatum, tanto magis, quanto magis propinquat egressui: ut illud quod in eo lucet, sit utique ex lumine quo progreditur; illud autem quod adhuc obscurum est, sit ex tenebris unde egreditur. Itaque et non iustificabitur in conspectu Dei omnis vivens , et tamen iustus ex fide vivit . Et induti sunt sancti iustitia , alius magis, alius minus. Et nemo hic vivit sine peccato, et hoc alius magis, alius minus. Optimus autem est qui minimum.' 14 'Sed quid ego tanquam oblitus, cui loquor, doctori similis factus sum, cum proposuerim qui abs te discere velim? Sed quia de peccatorum parilitate, unde in id quod agebam incidit quaestio, examinandam tibi sententiam meam promere statueram, iam eam tandem aliquando concludam. Quia et si verum est, eum qui habet unam, omnes habere virtutes, eum qui unam non habet, nullam habere, nec sic peccata sunt paria, quia ubi virtus nulla est, nihil quidem rectum est, nec tamen ideo non est pravo pravius, distortoque distortius. Si autem quod puto esse verius, sacrisque litteris congruentius, ita sunt animae intentiones, ut corporis membra non quod videantur locis, sed quod sentiantur affectibus, et aliud illuminantur amplius, aliud minus, aliud omnino caret lumine, et tenebroso inumbratur obstaculo, profecto ita ut quisquis illustratione piae caritatis affectus est, in alio actu magis, in alio minus, in aliquo nihil, sic potest dici habere aliam, et aliam non habere, aliam magis, aliam minus habere virtutem. Nam et maior est, in isto caritas, quam in illo, recte possumus dicere; et aliqua in isto, nulla in illo, quantum pertinet ad caritatem quae pietas est, et in ipso uno homine quod maiorem habeat pudicitiam, quam patientiam, et maiorem hodie quam heri, si proficit, et adhuc non habeat continentiam, et habeat non parvam misericordiam.' 15 'Et ut generaliter breviterque complectar, quam de virtute habeam [al. habeo] notionem, quod ad recte vivendum attinet, VIRTUS EST CARITAS, qua id quod diligendum est, diligitur. Haec in aliis maior, in aliis minor, in aliis nulla est, plenissima vero quae iam non possit augeri, quamdiu homo hic vivit, est in nemine: quamdiu autem augeri potest, profecto illud quod minus est quam debet, ex vitio est. Ex quo vitio non est iustus in terra, qui faciat bonum, et non peccet. Ex quo vitio non iustificabitur in conspectu Dei omnis vivens. Propter quod vitium, si dixerimus, quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est . Propter quod etiam, quantumlibet profecerimus, necessarium est nobis dicere, Dimitte nobis debita nostra , cum iam omnia in baptismo, dicta, facta, cogitata dimissa sint. Videt itaque, qui recte videt, unde et quando et ubi speranda sit illa perfectio, cui non sit quod adiici possit? Si autem praecepta non essent, non utique esset ubi se homo certius inspiceret et videret unde averteretur, quo conaretur, quare gratularetur, quid precaretur. Magna est ergo utilitas praeceptorum, si libero arbitrio tantum detur, ut gratia Dei amplius honoretur.' 16 'Quae si ita se habent, unde fiet omnium reus, si in uno offendat, qui totam Legem servaverit? An forte quia plenitudo Legis caritas est , qua Deus proximusque diligitur, in quibus praeceptis caritatis, tota Lex pendet et Prophetae , merito fit reus omnium, qui contra illam facit, in qua pendent omnia? Nemo autem peccat, nisi adversus illam faciendo, quia non adulterabis, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces, et si quod aliud est mandatum, in hoc sermone recapitulatur, in eo quod est, diliges proximum tuum tanquam teipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo autem Legis est caritas [. 10]. Nemo autem diligit proximum, nisi diligens Deum, et hoc quantum potest proximo impendat, quem diligat [al. diligit] tanquam seipsum, ut et ille diligat Deum, quem si ipse non diligit, nec se, nec proximum diligit. Ac per hoc qui totam Legem servaverit, si in uno offenderit, fit omnium reus; quia contra caritatem facit, unde tota Lex pendet. Reus itaque fit omnium, faciendo contra eam, in qua pendent omnia.' 17 'Cur ergo non dicantur paria peccata? An forte quia magis facit contra caritatem, qui gravius peccat, minus, qui levius? Et hoc ipso quod admittit, fit quidem omnium reus, sed gravius peccans, vel in pluribus peccans, magis reus; levius autem vel in paucioribus peccans, minus reus: tanto maiore scilicet reatu, quanto amplius, tanto minore, quanto minus peccaverit: tamen etiam si in uno offenderit, reus est omnium, quia contra eam facit, in qua pendent omnia? Quae si vera sunt, eo modo et illud absolvitur, quod ait homo etiam apostolicae gratiae:' In multis enim offendimus omnes . 'Omnes enim offendimus, sed unus gravius, alius levius. Quanto quisque gravius leviusque peccaverit, tanto in peccato committendo maior, quanto in diligendo Deo et proximo minor. Et rursus tanto minor in peccati perpetratione, quanto maior in Dei et proximi dilectione. Tanto itaque plenior iniquitatis, quanto inanior caritatis. Et tunc perfecti sumus in caritate, quando nihil restat ex infirmitate.' 18 'Nec sane quantum arbitror putandum est leve esse peccatum in personarum acceptione, habere fidem Domini nostri Iesu Christi, si illam distantiam sedendi ac standi ad honores Ecclesiasticos referamus. Quis enim ferat eligi divitem ad sedem honoris Ecclesiae, contempto paupere instructiore, atque sanctiore? Si autem de quotidianis consessibus loquitur, quis non hinc [al. hic] peccat, si tamen peccat, nisi cum apud seipsum intus ita iudicat, ut ei tanto melior, quanto ditior illo esse videatur. Hoc enim videtur significasse cum dicit:' Nonne iudicatis apud vosmetipsos, et facti estis iudices iniquarum cogitationum ? ' 19 'Lex itaque libertatis lex caritatis est, de qua dicit.' Si tamen perficitis legem regalem, secundum Scripturas, diliges proximum [al. proximum tuum] sicut teipsum, bene facitis. Si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a Lege, tanquam transgressores. 'Et post illam sententiam ad intelligendum difficillimam de qua satis dixi, quod dicendum putavi, eamdem legem libertatis commemorans:' Sic loquimini, inquit, et sic facite: sicut per legem libertatis incipientes iudicari . 'Et quoniam quid Paulo ante dixerit, novit:' quoniam in multis offendimus omnes: 'suggerit dominicam tanquam quotidianis quotidianam, etsi levioribus, tamen vulneribus medicinam.' Iudicium enim, inquit, sine misericordia illi, qui non facit misericordiam [Ibid. 13]. 'Hinc enim et Dominus:' Dimittite, inquit, et dimittetur vobis: date, et dabitur vobis . Superexsultat autem misericordia iudicio ; 'non dictum est, vincit misericordia iudicium, non enim est adversa iudicio, sed' superexsultat: 'quia plures per misericordiam colliguntur, sed qui misericordiam praestiterunt. Beati enim misericordes, quia ipsis miserebitur Deus .' 20 'Et hoc utique iustum est, ut dimittatur eis, quia dimiserunt, et detur eis, quia dederunt. Inest quippe Deo et misericordia iudicanti, et iudicium miseranti, propter quod ei dicitur, 'Misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine .' Nam quisquis velut nimium iustus, iudicium sine misericordia, quasi securus expectat, iram iustissimam provocat, quam timens ille dixit: 'Ne intres in iudicium cum servo tuo .' Unde dicitur populo contumaci: 'Quid vultis mecum iudicio contendere ?' Cum enim rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? Aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato [. et 9.]? Quae igitur spes est, nisi superexsultet misericordia iudicio? Sed erga illos qui misericordiam fecerunt, veraciter dicendo, Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus : et sine murmuratione dando: hilarem enim datorem diligit Deus . 'Denique sanctus Iacobus iam ex isto loco de misericordiae operibus loquitur, ut quos vehementer illa sententia terruerat, consoletur, cum admonet, quomodo etiam quotidiana peccata, sine quibus hic non vivitur, quotidianis remediis expientur, ne homo qui cum in uno offenderit, fit omnium reus , in multis offendendo, quia in multis offendimus omnes, propter magnum aggerem reatus sui, minutatim collectum, ad tribunal tanti iudicis perveniat, et eam quam non fecit misericordiam non inveniat; sed potius dimittendo atque dando mereatur sibi dimitti peccata, reddique promissa.' 21 'Multa dixi quibus tibi taedium fortassis inferrem, qui haec tamen quae approbas, non exspectas discere, quod ea docere consuevisti. Si quid autem est in eis, quantum ad rem ipsam pertinet: nam quali eloquio explicata sint, non nimis curo. Si quid ergo in eis est, quod eruditionem offendat tuam, quaeso ut rescribendo admoneas, et me corrigere non graveris. Infelix est enim qui non tantos et tam sanctos tuorum studiorum labores et digne honorat, et de his Domino Deo nostro, cuius munere talis es, gratias agit. Unde cum libentius debeam a quolibet discere quod inutiliter ignoro, quam promptius quoslibet docere quod scio; quanto iustius abs te hoc caritatis debitum flagito, cuius doctrina in nomine et adiutorio Domini tantum in Latina lingua Ecclesiasticae litterae adiutae sunt, quantum nunquam antea potuerunt? Maxime tamen istam sententiam: 'Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus :' si quo alio modo exponi melius posse novit tua dilectio, per Dominum obsecro, ut id nobiscum communicare digneris.' 1 Non audacter, ut falso putas, sed amanter studioseque fecisti, ut novam mihi ex vetere mitteres quaestionem, quae ante litteras tuas plerosque in Oriente decepit, UT PER simulatam humilitatem, superbiam discerent; et dicerent cum diabolo, In coelum ascendam: super sidera coeli ponam thronum meum, et ero similis Altissimo . Quae enim potest alia maior esse temeritas, quam Dei sibi non dicam similitudinem, sed aequalitatem vindicare, et brevi sententia omnium Haereticorum venena complecti, quae de Philosophorum et maxime Pythagorae et Zezonis principis Stoicorum fonte manarunt? Illi enim quae Graeci appellant πάθη, nos perturbationes possumus dicere: aegritudinem videlicet et gaudium, spem et metum: quorum duo praesentia, duo futura sunt, asserunt extirpari posse de mentibus, et nullam fibram radicemque vitiorum in homine omnino residere, meditatione et assidua exercitatione virtutum. Adversum quos et Peripatetici, qui de Aristotelis fonte descendunt, fortissime disputant: hab179.100 v et Academici novi, quos Tullius sequitur; et eorum, non dico res quae nullae sunt, sed umbras et vota subvertunt. Hoc est enim hominem ex homine tollere, et in homine constitutum esse sine corpore: et optare potius quam docere, dicente Apostolo: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Et quia Epistularis brevitas non potest omnia comprehendere, strictim tibi vitanda describam. Unde et illud Virgilianum est: Hinc metuunt, cupiuntque, dolent, gaudentque, nec auras Respiciunt, clausae tenebris et carcere caeco. [Aeneid. lib. 6]. Quis enim potest, aut non gestire gaudio, aut moerore contrahi, aut spe extolli, aut timore terreri? Quamobrem et gravissimus Poeta Flaccus scripsit in Satyra: Nam vitiis nemo sine nascitur: optimus ille est, Qui minimis urgetur [Hor. Sermon. l. 1. Satyr. 3]. 2 Pulchre quidam nostrorum ait: Philosophi patriarchae Haereticorum, Ecclesiae puritatem perversa maculavere doctrina; ut nesciant illud dictum de humana fragilitate: Quid gloriatur terra et cinis? . praesertim cum idem Apostolus dicat: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et ducentem me in captivitatem . Et iterum: Non enim quod volo, hoc ago: sed quod hab179.101 r nolo, id operor [Ibid. 19]. Si quod non vult operatur, quomodo stare potest hoc quod dicitur, Posse hominem sine peccato esse, si velit? Qua ratione potest esse quod velit, cum Apostolus asserat se quod cupiat, implere non posse? Cumque ab eis quaerimus, qui sint illi, quos absque peccato putent, nova stropha eludere cupiunt veritatem: se non eos dicere, qui sint, vel fuerint, sed qui esse possint. Egregii doctores dicunt esse posse quod nunquam fuisse demonstrant, dicente Scriptura: Omne quod futurum est, iam factum est in priori tempore . Neque nunc mihi necesse est ire per singulos Sanctorum, et quasi in corpore pulcherrimo nevos quosdam et maculas demonstrare: quod plerique Nostrorum simpliciter faciunt, cum paucis sententiolis Scripturarum possint Haereticorum, et per eos Philosophorum argumenta convinci. Quid enim dicit vas electionis? Conclusit Deus omnia sub peccato, ut omnium misereatur . Et in alio loco, Omnes enim peccaverunt, et indigent gloria Dei [Ibid. 3. 23]. Ecclesiastes quoque, per quem se cecinit ipsa sapientia, libere protestatur, et dicit: Non est enim homo iustus super terram, qui faciat bonum et non peccet . Et iterum: hab179.101 v Si peccaverit populus tuus, non est enim homo qui non peccet [Ibidem]. Et: quis gloriabitur castum se habere cor? . Et: non est mundus a sorde, nec si unius diei fuerit super terram vita eius. Unde et David dicit: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis concepit me mater mea . Et in alio Psalmo: Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens . Quod testimonium sub nomine pietatis nova argumentatione deludunt. Aiunt enim ad comparationem Dei nullum esse perfectum, quasi Scriptura hoc dixerit. Neque enim ait: Non iustificabitur ad comparationem tui omnis vivens: sed, non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Quando enim dicit, in conspectu tuo, hoc intelligi vult, quod etiam qui hominibus sancti videntur, Dei scientiae atque notitiae nequaquam sancti sint. Homo enim videt in facie, Deus autem in corde. Si autem inspiciente Deo et omnia contemplante, quem cordis arcana non fallunt, nullus est iustus: perspicue ostenditur, haereticos, non hominem in excelsa sustollere; sed Dei potentiae derogare: multaque alia, quae si de Scripturis sanctis voluero congregare, non dicam Epistulae, sed voluminis quoque excedam modum. 3 Nihil novi asserunt, qui in huiuscemodi applaudente sibi perfidia, simplices quidem et indoctos decipiunt: hab179.102 r sed Ecclesiasticos viros, qui in lege Dei, die ac nocte meditantur, decipere non valent. Pudeat ergo eos principium et sociorum suorum, qui aiunt, posse hominem sine peccato esse si velit, quod Graeci dicunt ἀναμάρτητον. Et quia hoc Ecclesiarum per Orientem aures ferre non possunt, simulant se, sine peccato, quidem dicere, sed ἀναμάρτητον dicere non audere; quasi aliud sit sine peccato, aliud ἀναμάρτητον, et non Graecum sermonem, qui apud illos compositus est, duobus verbis sermo Latinus expresserit. Si absque peccato dicis, et ἀναμάρτητον dicere te, diffiteris, damna eos ergo qui ἀναμάρτητον praedicant. Sed non facis. Nosti enim quid intrinsecus discipulos tuos doceas, aliud ore commemorans, et aliud caelans conscientia: nobisque alienis et indoctis loqueris per parabolas, tuis autem mysteria confiteris: et hoc iuxta Scripturam te facere iactas; quia dictum est: turbis Iesus in parabolis loquebatur : et ad discipulos in domo dicit: Vobis datum est scire mysteria regni coelorum, illis autem non est datum . Sed ut dicere coeperam, exponam breviter principum et sociorum tuorum nomina, ut animadvertas, qualium consortio gloriaris. Manichaeus electos suos, quos inter ἀψἱδας Platonis in coelestibus collocat, dicit omni carere peccato, nec si velint, posse peccare. Ad tanta enim eos virtutum culmina transcendisse, ut carnis operibus illudant. Priscillianus in Hispania pars Manichaei (de turpitudine cuius te hab179.102 v discipuli diligunt plurimum) verbum perfectionis, et scientiae tibi temere vindicantes, soli cum solis clauduntur mulierculis, et illud eis inter coitum amplexusque decantant: Tum pater omnipotens foecundis imbribus aether Coniugis in gremium laetae descendit: et omnes Magnus alit, magno commixtus corpore, foetus. [VIRGIL. Georg. 2]. Qui quidem partem habent Gnosticae haereseos, de Basilidis impietate venientem. Unde et vos asseritis eos, qui absque legis scientia sunt, peccata vitare non posse. Quid loquor [al. loquar] de Priscilliano, qui et saeculi gladio, et totius orbis auctoritate damnatus est? Evagrius Ponticus Iberita, qui scribit ad Virgines, scribit ad Monachos, scribit ad eam cuius nomen nigredinis testatur perfidiae tenebras, edidit librum et sententias περὶ ἀπαθεὶας quam nos impassibilitatem vel imperturbationem possumus dicere; quando nunquam animus nullo perturbationis vitio commovetur: et ut simpliciter dicam, vel saxum, vel Deus est. Huius libros per Orientem Graecos, et interpretante discipulo eius Ruffino, Latinos plerique in Occidente lectitant. Qui librum quoque scripsit, quasi de Monachis: multosque in eo enumerat, qui nunhab179.103 rquam fuerunt, et quos fuisse describit Origenistas: et ab Episcopis damnatos esse non dubium est, Ammonium videlicet, et Eusebium, et Euthymium, et ipsum Evagrium, Or quoque et Isidorum, et multos alios, quos enumerare taedium est: et iuxta illud Lucretii: Ac veluti pueris absinthia tetra medentes Cum dare conantur, prius oras pocula circum Contingunt dulci mellis flavoque liquore [LUCRET. l. 4. de Nat. rerum]. Ita ille unum Ioannem in ipsius libri posuit principio, quem et catholicum et sanctum fuisse non dubium est, ut per illius occasionem caeteros quos posuerat haereticos, Ecclesiae introduceret. Illam autem temeritatem, imo insaniam eius, quis digno possit explicare sermone, quod librum Xysti Pythagorei, hominis absque Christo atque Ethnici, immutato nomine, Sixti Martyris, et Romanae Ecclesiae Episcopi praenotavit? in quo iuxta dogma Pythagoricorum, qui hominem exaequant Deo, et de eius dicunt esse substantia, multa de perfectione dicuntur: UT QUI VOLUMEN Philosophi nesciunt, sub Martyris nomine bibant de aureo calice Babylonis. Denique in ipso volumine nulla Prophetarum, nulla Patriarcharum, nulla Apostolorum, nulla Christi fit mentio: ut Episcopum et Martyrem sine Christi fide fuisse contendat. Unde hab179.103 v et vos plurima contra Ecclesiam usurpatis testimonia. Fecerat hoc et in sancti Pamphili Martyris nomine, ut librum primum sex librorum defensionis Origenis, Eusebii Caesariensis, quem fuisse Arianum, nemo est qui nesciat, nomine Pamphili Martyris praenotaret, quo scilicet egregia illa quatuor Origenis περὶ Ἀρχῶν volumina Latinis infunderet auribus. Vis adhuc et alium nosse tui erroris principem? Doctrina tua Origenis ramusculus est. In eo enim Psalmo ubi scriptum est (ut de caeteris taceam) Insuper et usque ad noctem erudierunt me renes mei . asserit virum sanctum, de quorum videlicet et tu numero es, cum ad virtutum venerit summitatem, ne in nocte quidem ea pati, quae hominum sunt, nec cogitatione vitiorum aliqua titillari. Nec erubescas de societate talium, renuens eorum nomina, quorum blasphemiis iungeris. Ioviniani secunda quaestio, tui ingenii disciplina est. Quidquid illi responsum est, tibi responsum credito. Nec fieri potest, ut diversus sit eorum exitus, quorum est una sententia. 4 Cum haec ita se habeant, quid volunt miserae mulierculae oneratae peccatis, quae circumferuntur omni vento doctrinae, semper discentes et nunquam ad scientiam hab179.104 r veritatis pervenientes [et 7]; et caeteri muliercularum socii, prurientes auribus, et ignorantes quid audiant, quid loquantur, qui vetustissimum coenum, quasi novam suscipiunt temperaturam: qui, iuxta Ezechielem, liniunt parietem absque temperamento, et superveniente veritatis pluvia, dissipantur? Simon Magus haeresim condidit, Helenae meretricis adiutus auxilio. Nicolaus Antiochenus omnium immunditiarum repertor, choros duxit femineos. Marcion Romam praemisit mulierem, quae decipiendos sibi animos praepararet. Apelles Philumenem [al. Philomenem] suarum comitem habuit doctrinarum. Montanus immundi spiritus praedicator, multas Ecclesias per Priscam et Maximillam nobiles et opulentas feminas, primum auro corrupit; deinde haeresi polluit. Dimittam vetera, ad viciniora transcendam. Arius, ut orbem deciperet, sororem principis ante decepit. Donatus per Africam, ut infelices quosque [al. quousque] foetentibus pollueret aquis, Lucillae opibus adiutus est. In Hispania Agape Elpidium, mulier virum, caecum caeca duxit in foveam, successoremque qui Priscillianum habuit, Zoroastris magi studiosissimum, et ex mago Episcopum, cui iuncta Galla non gente, hab179.104 v sed nomine, germanam huc illucque currentem alterius et vicinae haereseos reliquit haeredem. Nunc quoque mysterium iniquitatis operatur. Duplex sexus utrumque supplantat, ut illud Propheticum cogamur assumere: Clamavit perdix, congregavit quae non peperit, faciens divitias suas, non cum iudicio. In dimidio dierum derelinquet eas, et novissimum eius erit insipiens . 5 Illud vero quod ad decipiendos homines quosque postea huic sententiae coaptarunt [Non absque Dei gratia] cum prima legentes fronte decipiat, introspectum et diligentissime ventilatum, decipere non potest. Ita enim Dei gratiam ponunt, ut non per singula opera eius nitamur et regamur auxilio: sed ad liberum referunt arbitrium, et ad praecepta legis ponentes illud Isaiae: Legem enim Deus in adiutorium posuit , ut in eo Deo referendae sint gratiae, quod tales nos condiderit, qui nostro arbitrio possimus et eligere bona, et vitare mala. Et non intelligunt ista dicentes, quod per os eorum, intolerabilem blasphemiam diabolus sibilet. Si enim in eo tantum Dei est gratia, quod propriae nos condidit voluntatis, et libero arbitrio contenti sumus; nec ultra eius indigemus auxilio, ne si indiguerimus liberum frangatur arbitrium: ergo nequaquam ultra orare dehab179.105 rbemus: nec illius clementiam precibus flectere, ut accipiamus quotidie, quod semel acceptum in nostra est potestate. Istiusmodi homines tollunt orationem, et per liberum arbitrium, non homines propriae voluntatis, sed Dei potentiae factos se esse iactant, qui nullius ope indigent. Tollantur et ieiunia, omnisque continentia. Quid enim mihi necesse est laborare, ut accipiam per industriam, quod semel meae factum est potestatis? Hoc quod dico, meum non est argumentum: Unus discipulorum eius, imo iam magister et totius ductor exercitus, et contra Apostolum vas perditionis, per soloecismorum, et non (uti iactitant) Syllogismorum spineta decurrens, sic philosophatur et disputat. 'Si nihil ago absque Dei auxilio, et per singula opera, eius est omne quod gessero, ergo non ego qui laboro, sed Dei in me coronabitur auxilium, frustraque dedit arbitrii potestatem, quam implere non possum, nisi ipse me semper adiuverit. Destruitur enim voluntas, quae alterius ope indiget. Sed liberum dedit arbitrium Deus, quod aliter liberum non erit, nisi fecero quod voluero. Ac per hoc ait: Aut utor semel potestate, quae mihi data est, ut liberum servetur arbitrium: aut si alterius ope indihab179.105 vgeo, libertas arbitrii in me destruetur.' 6 Qui haec dicit, quam non excedit blasphemiam? quae haereticorum venena non superat? Asserunt se per arbitrii libertatem nequaquam ultra necessarium habere Deum; et ignorant scriptum: Quid habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? . Magnas agit Deo gratias, qui per libertatem arbitrii rebellis in Deum est: quam nos libenter amplectimur, ita duntaxat, ut agamus semper gratias largitori; sciamusque nos nihil esse, nisi quod donavit, in nobis ipse servaverit, dicente Apostolo: Non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei . Velle et currere meum est: sed ipsum meum, sine Dei semper auxilio non erit meum. Dicit enim idem Apostolus: Deus est qui operatur in nobis et velle et perficere . Et Salvator in Evangelio: Pater meus usque modo operatur, et ego operor . Semper largitor, semperque donator est. Non mihi sufficit, quod semel donavit, nisi semper donaverit. Peto, ut accipiam: et cum accepero, rursus peto. Avarus sum ad accipienda beneficia Dei, nec ille deficit in dando, nec ego satior in accipiendo. Quanto plus bibero, tanto plus sitio. Legi enim a Psalmista cantari. Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus . Omne quod habemus bonum, gustus est Domini. Cum me putavero ad calcem pervenisse virtutum, tunc habebo principium. Principium enim sapientiae timor Domini , qui expellitur atque destruitur caritate. HAEC HOMINIBUS sola perfectio, si imperfectos esse se noverint. Et vos, inquit, cum omnia feceritis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus . Si inutilis est qui fecit omnia, quid de illo dicendum est, qui explere non potuit? Unde et Apostolus, ex parte accepisse, et ex parte comprehendisse se dicit, et necdum esse perfectum, praeteritorumque oblivisci, et in futurum se extendere [et Philipp. 3. 13]. Qui semper praeteritorum obliviscitur, et futura desiderat, ostendit se praesentibus non esse contentum. Quod autem sursum deorsum iactitant, liberum a nobis arbitrium destrui, audiant e contrario eos arbitrii destruere libertatem, qui male eo abutuntur adversum beneficium largitoris. Quis destruit arbitrium? ille, qui semper Deo agit gratias, et quodcumque in suo rivulo fluit, ad fontem refert? an qui dicit: Recede a me quia mundus sum : non habeo te necessarium? Dedisti enim mihi semel arbitrii libertatem, ut faciam quod voluero: quid rursum te ingeris, ut nihil possim facere, nisi tu in me tua dona compleveris? Fraudulenter praetendis Dei gratiam, ut ad conditionem hominis referas, et non in singulis operibus auxilium Dei requiras; ne scilicet liberum arbitrium videaris amittere; et cum Dei contemnas adminiculum, hominum quaeras auxilia. 7 Audite, quaeso, audite sacrilegum. 'Si, inquit, voluero curvare digitum, movere manum, sedere, stare, ambulare, discurrere, sputa iacere, duobus digitulis narium purgamenta decutere, relevare alvum, urinam digerere, semper mihi auxilium Dei necessarium erit?' Audi ingrate, imo sacrilege, Apostolum praedicantem: Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid agitis, omnia in nomine Dei agite . Et illud Iacobi, Ecce nunc qui dicitis, hodie aut cras proficiscemur in illam civitatem, et faciemus illic annum unum, ut negotiemur et lucremur, qui nescitis de crastino. Quae enim est vita vestra? Aura est enim sive vapor paululum apparens: deinde dissipatur, pro eo quod debeatis dicere: si Dominus voluerit, et vixerimus, faciemus aut hoc aut illud. Nunc autem exsultatis in superbiis vestris, omnis istiusmodi gloriatio pessima est . Iniuriam tibi fieri putas et destrui arbitrii libertatem, si ad Deum semper auctorem recurras, si ex illius pendeas voluntate, et dicas: Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos? . Unde et audes lingua proferre temeraria, unumquemque arbitrio suo regi? Si suo arbitrio regitur, ubi est auxilium Dei? Si Christo rectore non indiget, quomodo scribit Ieremias: Non est in homine via eius. Et: a Domino gressus hominis diriguntur? . Facilia dicis Dei esse mandata, et tamen nullum proferre potes, qui universa compleverit. Responde mihi, facilia sunt, an difficilia? Si facilia, profer quis ea impleverit, et cur David in Psalmo canat: Qui fingis laborem in praecepto . Et iterum: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras . Et Dominus in Evangelio: Intrate per angustam portam . Et: Diligite inimicos vestros . Et: Orate pro iis qui persequuntur vos? . Sin autem difficilia, cur ausus es dicere, facilia esse Dei mandata, quae nullus impleverit? Non intelligis tuas inter se repugnare sententias? Aut enim facilia sunt, et infinita est multitudo hominum, qui ea impleverint: aut difficilia, et temere dixisti esse facile, quod difficile est. 8 Soletis et hoc dicere, aut possibilia esse mandata, et recte a Deo data: aut impossibilia, et non in his esse culpam qui accipere mandata, sed in eo qui dedit impossibilia. Numquid praecepit mihi Deus, ut essem quod Deus est: ut nihil inter me esset et Dominum Creatorem: ut maior essem Angelorum fastigio, ut haberem quod Angeli non habent? De illo scriptum est quasi proprium: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus in ore eius . Si hoc et mihi cum Christo commune est, quid ille habuit proprium? alioqui per se tua sententia destruetur. Asseris posse hominem esse sine peccato, si velit: et post gravissimum somnum ad decipiendas rudes animas frustra conaris adiungere. Non absque Dei gratia. Si enim semel homo per se potest esse sine peccato, quid necessaria est Dei gratia? Sin autem sine illius gratia nihil potest facere, quid necesse fuit dicere, posse quod non potest? Potest, inquit, esse sine peccato, potest esse perfectus, si voluerit. Quis enim Christianorum non vult esse sine peccato, aut quis perfectionem recusat, si sufficit ei velle; et statim sequitur posse, si velle praecesserit? Nullus Christianorum est, qui nolit esse sine peccato: omnes ergo sine peccato erunt, quia utique omnes cupiunt esse sine peccato. Et in hoc ingratis teneberis, ut quia nullum, aut rarum quemquam sine peccato proferre potes, omnes sine peccato esse posse fatearis. Possibilia, inquit, mandata dedit Deus. Et quis hoc negat? Sed quomodo haec intelligenda sit sententia, vas electionis apertissime docet; ait enim: Quod erat impossibile legis [al. legi], in quo infirmabatur per carnem, Deus filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato condemnavit peccatum in carne . Et iterum: Ex operibus legis non iustificabitur omnis caro [Ibid. 3. 30]. Quod ne de lege Moysi tantum dictum putes, et non de omnibus mandatis, quae uno legis nomine continentur, idem Apostolus scribit, dicens: Consentio enim legi Dei iuxta interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum . Cur autem hoc dixerit, alio sermone demonstrat. Scimus enim quod lex spiritualis est, ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. Quod enim operor, non cognosco. Non enim quod volo, illud operor, sed quod odi, illud facio. Sin autem quod nolo, hoc facio, consentio legi, quoniam bona est. Nunc autem nequaquam operor illud, sed quod in me habitat, peccatum. Scio enim quod non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum. Velle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo, malum, hoc ago. Si autem quod nolo, hoc facio, nequaquam ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum . 9 Reclamabis, et dices, Manichaeorum dogma nos sequi, et eorum qui de diversis naturis Ecclesiae bella concinnant, asserentium malam esse naturam quae immutari nullo modo possit. Et hoc non mihi, sed Apostolo imputa, qui novit aliud esse Deum, aliud esse hominem, aliam carnis fragilitatem, aliam spiritus fortitudinem. Caro enim desiderat contra spiritum, et spiritus contra carnem, et haec invicem sibi adversantur, ut non quae volumus, ipsa faciamus . A me nunquam audies malam esse naturam. Sed quomodo sit carnis fragilitas disserenda, ipso qui scripsit docente, discamus. Interroga eum quare dixerit: non enim quod volo, hoc operor: sed quod odi malum, illud facio. Quae necessitas illius impediat voluntatem, quae tanta vis, odio digna imperet facere, ut non quod vult, sed quod odit, et non vult, facere compellatur? Respondebit tibi: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum figulo, quare me fecisti sic? An non habet potestatem figulus luti, de eadem massa, aliud quidem vas facere in honorem, aliud autem in contumeliam [. 21]? Obiice Deo fortiorem calumniam, quare adhuc cum in utero essent Esau, et Iacob dixerit: Iacob dilexi, Esau autem odio habui . Accusa eum iniquitatis, cur Achan filius Charmi de Ierichuntina praeda aliqua furatus sit, et tanta millia hominum illius vitio trucidata sint . Quamobrem filii Eli peccaverint, et omnis pene populus exstinctus, arcaque sit capta. David peccavit, ut enumeraret populum, et cur in toto Israele tanta hominum caesa sint millia . Et ad extremum (quod solet nobis obiicere contubernalis vester Porphyrius) qua ratione clemens, et misericors Deus ab Adam usque ad Moysen, et a Moyse usque ad adventum Christi passus sit universas gentes perire ignorantia Legis et mandatorum Dei. Neque enim Britannia fertilis provincia tyrannorum, et Scoticae gentes, omnesque usque ad Oceanum per circuitum barbarae nationes Moysen Prophetasque cognoverant. Quid necesse fuit eum in ultimo venire tempore, et non priusquam innumerabilis periret hominum multitudo? Quam quaestionem beatus Apostolus ad Romanos scribens, prudentissime ventilat, ignorans haec, et Dei concedens scientiae. Dignare igitur et tu ista nescire, quae quaeris. Concede Deo potentiam sui, nequaquam te indiget defensore. Ego miserabilis, qui tuas exspecto contumelias, qui illud semper lego: Gratia salvi facti estis . Et: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata , ut de mea fragilitate loquar, novi me multa velle, quae facienda [al. sancta] sunt, et tamen implere non posset SPIRITUS ENIM fortitudo ducit ad vitam, sed carnis fragilitas ducit ad mortem. Et audio Dominum commonentem: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem. Spiritus promptus est, caro autem infirma [et Marc. 14. 38]. 10 Frustra blasphemas et ignorantium auribus ingeris, nos liberum arbitrium condemnare. Damnetur ille qui damnat. Caeterum non ex eo differimus a brutis animalibus, quod liberi arbitrii conditi sumus; sed ipsum liberum, ut diximus, arbitrium Dei nititur auxilio, illiusque per singula ope indiget, quod vos non vultis; sed id vultis, ut qui semel habet liberum hab179.105 v-13.4 arbitrium, Deo adiutore non egeat. Liberum arbitrium dat liberam voluntatem, et non statim ex libero arbitrio homo facit; sed Domini auxilio, qui nullius ope indiget. Tu ipse qui perfectam, et Deo aequalem in hominibus iustitiam iactitas, et peccatorem te esse confiteris, responde mihi, velis, an nolis carere peccato? Si vis, quare iuxta sententiam tuam non imples quod desideras? Sin autem non vis, contemptorem te praeceptorum Dei esse demonstras. Si contemptor es, utique et peccator. Si peccator, audi tibi Scripturam loquentem: Peccatori dixit hab179.106 r Deus: Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et proiecisti verba mea retrorsum . Verba Dei dum non vis facere, post tergum tuum proiicis. Et novus Apostolus, orbi terrarum facienda, et non facienda decernis. Sed non est ita, ut loqueris: aliud in tua mente versatur. Quando enim te dicis peccatorem, et posse hominem sine peccato esse, si velit; illud vis intelligi, te quidem sanctum esse, et omni carere peccato: sed per humilitatem, peccati [f. peccatoris] nomen assumere: ut alios potius laudes, et tibi detrahas. 11 Illud quoque argumentum vestrum ferre quis possit? Dicitis his verbis. 'Aliud est esse, aliud esse posse. Esse non est in nostra positum potestate, esse autem posse, generaliter dici: quod licet aliquis non fuerit, tamen possit esse qui esse voluerit,' Rogo quae est ista argumentatio, posse esse, quod nunquam fuerit? posse fieri, quod [al. qui] nullum fecisse testeris? id cuilibet tribuere, qui an futurus sit ignores: et dare nescio cui, quod in Patriarchis, Prophetis, Apostolis fuisse nequeas approbare? Audi Ecclesiasticam simplicitatem, sive rusticitatem, aut imperitiam, ut vobis videtur. Loquere, quod credis: publice praedica, quod secreto discipulis loqueris. Qui dicis te habere arhab179.106 vbitrii libertatem, quare non libere quod sentis loqueris? Aliud audiunt cubiculorum tuorum secreta, aliud rostrorum populi. Etenim vulgus indoctum non potest arcanorum tuorum onera sustentare, nec capere solidum cibum, quod infantiae lacte contentum est. Necdum scripsi, et comminaris mihi rescriptorum tuorum fulmina, ut scilicet hoc timore perterritus, non audeam ora reserare, et non animadvertis idcirco nos scribere, ut vos respondere cogamini, et aperte aliquando dicere, quod pro tempore personis et locis vel loquimini, vel tacetis. Nolo vobis liberum esse, negare quod semel scripseritis. Ecclesiae victoria est, vos aperte dicere quod sentitis. Aut enim idem responsuri estis, quod et nos loquimur, et nequaquam eritis adversarii, sed amici; aut si contraria nostro dogmati dixeritis, in eo vincemus, quod omnes cognoscent Ecclesiae, quid sentiatis. Sententias vestras prodidisse, superasse est. Patet prima fronte blasphemia. Non necesse habet convinci, quod sua statim professione blasphemum est. Minamini nobis responsionem, quam vitare nullus potest, nisi qui omnino non scribit. Unde nostis quid dicturi simus, hab179.107 r ut responsionem paretis? Forsitan vestra dicemus, et frustra ingenii vestri acuetis stilum. Eunomiani, Ariani, Macedoniani, nominibus separati, impietate concordes, nullum nobis laborem faciunt. Loquuntur enim quod sentiunt. Sola haec haeresis est, quae publice erubescit loqui, quod secreto docere non metuit. Magistrorum silentia profert rabies discipulorum. Quod audierunt in cubiculis, in tectis praedicant: ut si placuerit auditoribus quod dixerint, referatur ad gloriam magistrorum; si displicuerit, culpa sit discipuli, non magistri. Ideo crevit vestra haeresis, et decepistis plurimos: maximeque eos, qui adhaerent mulieribus, et sciunt se peccare non posse: quia semper docetis, semper negatis, et audire meremini illud Propheticum: Gloriam in partubus, et parturitionibus da illis, Domine. Quid dabis illis? Vulvam sterilem, et ubera arentia [et 14. iuxta LXX]. Fervet animus, nec possum verba cohibere. Epistularis angustia non patitur longi operis magnitudinem. Nullius in hoc opusculo nomen proprie tangitur. Adversus magistrum perversi dogmatis locuti sumus. Qui si iratus fuerit atque rescripserit, suo quasi mus prodetur indicio, ampliora in vero hab179.107 v certamine vulnera suscepturus. 12 Multi anni sunt, quod ab adolescentia usque ad hanc aetatem, diversa scripsi opuscula, semperque habui studio audientibus loqui, quod publice in Ecclesia didiceram: nec Philosophorum argumenta sectari, sed Apostolorum simplicitati acquiescere, sciens illud scriptum: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo [et 1. Cor. 1. 19]. Et: Fatuum Dei, sapientius est hominibus . Cum haec se ita habeant, provoco adversarios, ut omnes retro chartulas ex integro discutiant, et si quid in meo ingeniolo vitii repererint, proferant in medium. Aut enim bona erunt, et contradicam eorum calumniae: aut reprehensibilia, et confitebor errorem: malens emendare quam perseverare in pravitate sententiae. Et tu ergo, doctor egregie, aut defende quod locutus es, et sententiarum tuarum acumina astrue eloquio subsequenti, ne quando tibi placuerit, neges quod locutus es: aut si certe errasti, quasi homo, libere confitere, et discordantium inter se redde concordiam. In mentem tibi veniat, tunicam Salvatoris nec a militibus fuisse conscissam. Fratrum inter se cernis iurgia, et rides hab179.108 r atque laetaris, quod alii tuo nomine, alii Christi appellentur. Imitare Ionam, et dicito: Si propter me est ista tempestas, tollite me, et mittite in mare . Ille humilitate deiectus est in profundum, ut in typum Domini gloriosus resurgeret. Tu per superbiam ad astra sustolleris, ut de te loquatur Iesus: Videbam Satanam sicut fulgur cadentem de coelo . 13 Quod autem in Scripturis sanctis multi iusti appellentur, ut Zacharias, et Elizabeth, Iob, Iosaphat, et Iosias, et multi quorum nominibus sacra Scriptura contexta est, quanquam in promisso opere plenius (si gratiam Dominus dederit) dicturus sim [al. sum]: tamen in praesenti Epistula hoc breviter perstrinxisse sufficiat, quod iusti appellentur, non quod omni vitio careant; sed quod maiori parte virtutum commendentur. Denique et Zacharias silentio condemnatur , et Iob sub sermone reprehenditur, et Iosaphat, et Iosias, qui iusti absque dubio dicti sunt, fecisse narrantur quae Domino displicerent. Quorum alter impio auxilium tulit , et correptus est a Propheta: alter contra praeceptum Domini ex ore Ieremiae, occurrit Nechao regi Aegyptio, et interfectus est [et 2. Paral. 35], et tamen uterque iustus appellatur. De caeteris non est huius temporis scribere: neque enim a me librum, sed epistulam flagitasti, qui dictandus hab179.108 v est ex otio, et omnes oblatrationes [al. oppositiones] eorum Christi auxilio destruendae: quod nobis sanctarum Scripturarum testimoniis asserendum est, in quibus quotidie credentibus loquitur Deus. Illudque per te sanctae et illustris domus conciliabulum precor, atque commoneo, ne per unum, aut ut multum, tres homunculos, suscipiant tantarum feces haereseon, aut (ut parum dicam) infamiam: ut ubi primum virtus, et sanctitas laudabatur, sordidissimae societatis turpitudo versetur. Sciantque qui huiuscemodi hominibus opes suggerunt, haereticorum multitudinem congregare, et Christi hostes facere et enutrire adversarios eius; frustraque aliud lingua praetendere, cum manu [al. animus] sentire aliud comprobentur [al. comprobetur.] 1 Domino vere sancto et omni mihi affectione venerabili Papae AUGUSTINO HIERONYMUS in Christo salutem. Virum honorabilem fratrem meum, filium dignationis tuae, Orosium Presbyterum, et sui merito et te iubente suscepi. Sed incidit tempus difficillimum, quando mihi tacere melius fuit quam loqui: ita ut nostra studia cessarent , et iuxta Appium canina exerceretur facundia. Itaque duobus libellis tuis, quos meo nomini dedicasti, eruditissimis et omni eloquentiae splendore fulgentibus, ad tempus respondere non potui. Non quo quidquam in illis reprehendendum putem; sed quia iuxta Apostolum, unusquisque in suo sensu abundet: alius quidem sic, alius autem sic . Certe quidquid dici potuit, et sublimi ingenio de Scripturarum sanctarum hauriri fontibus, a te positum atque dissertum est. Sed quaeso reverentiam tuam, parumper patiaris me tuum laudare ingenium. Nos enim inter nos erudiditionis causa disserimus. Caeterum aemuli et maxime haeretici, si diversas inter nos sententias viderint, de animi calumniabuntur rancore descendere. Mihi autem decretum est te amare, te suspicere, colere, mirari, tuaque dicta quasi mea defendere. Certe et in Dialogo quem nuper edidi, tuae beatitudinis ut dignum fuerat recordatus sum: magisque demus operam, ut perniciosissima haeresis de Ecclesiis auferatur, quae semper simulat poenitentiam; ut docendi in Ecclesiis habeat facultatem: ne si aperta se luce prodiderit, foras expulsa moriatur. 2 Sanctae ac venerabiles filiae tuae Eustochium et Paula [Iunior], et genere suo, et exhortatione tua digne gradiuntur; specialiterque salutant beatitudinem tuam: omnis quoque fraternitas, quae nobiscum Domino Salvatori servire conatur. Sanctum Presbyterum Firmum, anno praeterito ob rem earum Ravennam, et inde Africam, Siciliamque direximus: quem putamus iam in Africae partibus commorari. Sanctos tuo adhaerentes lateri, ut meo obsequio salutes, precor. Litteras quoque meas ad sanctum Presbyterum Firmum direxi, quae si ad te venerint, ei dirigere non graveris. Incolumem te et mei memorem Christus Dominus custodiat, domine vere sancte et beatissime Papa. Et subter. Grandem Latini sermonis in ista provincia notariorum patimur penuriam; et idcirco praeceptis tuis parere non possumus, maxime in editione Septuaginta, quae asteriscis verubusque distincta est. Pleraque enim prioris laboris fraude cuiusdam amisimus. 1 Dilectissimo fratri AURELIO INNOCENTIUS. Piissimam etiam ad nos perveniendi tuam affectionem bene compresbyter noster credidit Hieronymus. Compatimur gregis nostri membro, et quod faciendum duximus, vel facere potuimus, sumus velociter exsecuti. Germanitas tua, frater carissime, citius litteras memorato reddere festinet. 1 Dilectissimo filio HIERONYMO Presbytero INNOCENTIUS. Nunquam boni aliquid contentionem fecisse in Ecclesia testatur Apostolus ; et ideo haereticorum correptiones primum fieri iubet magis, quam diuturna duci collatione. Quae regula dum negligenter aspicitur, malum non vitatur quod cavendum est; sed augetur. Tamen quoniam dolor gemitusque tuus ita qualit viscera nostra ut ratio non tractandi consulendique sit: primum constantiae tuae alloquor fidem. Pro veritate quisque iniuria, aut, ut dicis, periculo percelletur, qui exspectet beatitudinem, multis saepe narrasti; et tuarum te praedicationum bene memorem commonemus. Itaque excitati tanta malorum scena, arripere auctoritatem Sedis Apostolicae ad omne comprimendum nefas, festinavimus; sed in quem insurgeremus, nec nomine appellatum legimus, nec criminis aliqua ratione taxatum. Quod ergo possumus, condolemus. Si deposueris autem apertam manifestamque in homines aliquos accusationem, aut iudices competentes tribuam, aut si aliquid urgentius sollicitiusque a nobis fieri potest, non retardabo, fili dilectissime. Tamen Episcopo fratri meo Ioanni scripsi, ut circumspectius agat: ne quid circa Ecclesiam sibi creditam adhuc tale aliquid fiat, quale providere et propellere, ne accideret, vel ne accidat, etiam ipsi sit et postea molestissimum. 1 Dilectissimo fratri IOANNI INNOCENTIUS. Direptiones, caedes, incendia, omne facinus extremae clementiae, generosissimae sanctae virgines Eustochium et Paula deploraverunt in locis ecclesiae suae perpetrasse Diabolum: nomen enim hominis causamque reticuerunt. Quod etsi ambiguum non sit a quo commissum, oportuit tamen custodire germanitatem tuam, et gregi illius sollicitius providere, ne quid huiusmodi oriretur, quod cum aliorum pericula tua lacescit negligentia admittere in gregem Domini, et tales agnas incendio, armis et persecutionibus, nudas, debiles, post suorum caedes et mortes, vix vivere audivimus. Nihil movet pietatem illam sacerdotii tui de tanta diaboli in te atque in tuos potestate admissa? in te, inquam, prorsus enim Sacerdotis gravitatem condemnat tantum nefas in ecclesia fuisse completum. Ubi provisiones tuae? ubi certe, si casus evenerant, auxilia, vel consolationes, cum plus se adhuc metuere dicant, quam conqueruntur esse perpessas? Altius censerem, si essent aliquid de hac re mecum apertius collocutae. Vide, frater, antiqui hostis insidias, et spiritu boni rectoris pervigila, ut haec, quae ad nos opinione magis quam accusatione manifesta delata sunt, vel corrigantur, vel retundantur; ne ius ecclesiasticum de labefactatis causas, eum, qui non defenderit, praestare compellat. 1 Christi te adversum hostes Catholicae fidei bella bellare, et tuis litteris, et multorum relatione cognovi, ventosque esse contrarios, et in perditionem mutuam fautores esse perditionis, qui defensores saeculi esse deberent: tamen scias in hac provincia nullis humanis auxiliis, sed proprie Christi sententia pulsum esse, non solum de urbe, sed de Palestinae quoque finibus Catilinam: nosque dolere plurimum, quod cum Lentulo multi coniurationis socii remanserunt, qui in Ioppe remorantur. Nobis autem melius visum est locum mutare, quam fidei veritatem; aedificiorumque et mansionis amoenitatem amittere, quam eorum communione maculari, quibus impraesentiarum, aut cedendum erat, aut certe quotidie non lingua, sed gladiis dimicandum. Quanta autem passi simus, et quomodo excelsa manus Christi pro nobis in hostem saevierit, puto te celebri nuntio omnium cognovisse. Quaeso ergo te, ut arreptum opus impleas; nec patiaris, te praesente, non habere Christi Ecclesiam defensorem. Certe scit unusquisque, quod vel tibi sufficiat pro virili parte: quia non viribus corporis, sed caritate animi dimicandum, quae superari nunquam potest. Sancti fratres, qui cum nostra sunt parvitate, plurimum te salutant. Puto autem et sanctum fratrem Alentium Diaconum tuae dignationi cuncta narrare fideliter. Incolumem te et memorem mei, Christus dominus noster tueatur omnipotens, domine vere sancte et suscipiende frater. 1 Nescio qua tentatione diaboli factum sit, ut et tuus labor, et sancti Innocentii Presbyteri industria, et nostrum desiderium ad praesens nequaquam videatur habere effectum. Deo gratia, quod te sospitem, et fidei calore ferventem, inter ipsa tentamenta diaboli cognovi. Hoc meum gaudium est, quando in Christo audio filios meos dimicare; et istum zelum in nos ipse confirmet, cui credimus: ut pro fide eius sanguinem voluntarie fundamus. Eversam nobilem domum funditus doleo, et tamen quid in causa sit, scire non potui. Neque enim portitor litterarum nosse se dixit. Unde dolere possumus pro amicis communibus, et Christi, qui solus potens et Dominus est, clementiam deprecari: licet ex parte Dei mereamur offensam, qui inimicos Domini foverimus. Optimum autem facies, si cunctis rebus omissis, Orientem et praecipue sancta loca petas: hic enim quieta sunt omnia. Et licet venena pectoris non amiserint, tamen os impietatis non audent aperire: sed sunt sicut aspides surdae, et obturantes aures suas . Sanctos fratres saluta. Nostra autem domus secundum carnales opes, haereticorum persecutionibus penitus eversa, Christo propitio spiritualibus divitiis plena est. Melius est enim panem manducare, quam fidem perdere. 1 Prius te, Cypriane Presbyterorum studiosissime, de illorum numero, super quibus audivit Moyses: Elige Presbyteros, quos tu ipse scis esse Presbyteros , tantum Epistulis noveram, et beati viri vocabulum consecutum, qui in Lege Dei die ac nocte meditatur . Nunc autem quia exterioris quoque hominis nobis invicem facta est cognitio, et post salutationem dulcesque complexus, quibus sibi amicitia copulatur, ut probes verum esse quod audieras, statim a me postulas, ut difficillimum Psalmum, qui apud Graecos et Latinos octogesimus nonus inscribitur, tibi edisseram, non composita verborum oratione plausuque populari, qui solet imperitorum aures decipere atque palpare; sed oratione simplici, et Ecclesiastici eloquii veritate: ut scilicet interpretatio nostra non alio interprete indigeat, quod plerisque nimium disertis accidere solet, ut maior sit intelligentiae difficultas in eorum explanationibus, quam in his quae explanare conantur. Aggrediar opus difficillimum, et sanctarum precum tuarum fultus auxilio, illius versiculi recordabor: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa . 2 Ac primum sciendum quod Psalmi istius iuxta Hebraicum titulus sit, Oratio Moysi viri Dei: iuxta Septuaginta, Oratio Moysi hominis Dei. Inter hominem autem et virum quid intersit sancta Scriptura nos doceat. Loquitur quinquagenarius ad Eliam: Homo Dei, rex vocat te. Cui ille respondit, Si homo Dei ego sum, descendat ignis de coelo, et comedat te et quinquaginta viros tuos [et 10]. Ad Timotheum quoque Apostolus scribit: Tu autem, o homo Dei, haec fuge . Porro de viro Dei idem Apostolus instruit: Volo autem vos scire, quod omnis viri caput Christus sit: caput autem mulieris vir: caput vero Christi Deus . Iste vir est, qui caput velare non debet, cum sit imago et gloria Dei, et quotidie orans loquitur: Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini contemplantes, in eamdem imaginem transformamur, a gloria in gloriam sicut a Domini spiritu . Et in alio loco: Donec perveniamus omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi . Sive igitur viri, sive hominis appellatio sancto viro competit, et ei qui vidit Deum facie ad faciem, et salva facta est anima eius: cuius ore, creaturam mundi, eorum duntaxat quae visibilia sunt, conditionem hominis, et omnis retro historiae didicimus veritatem, qui non solum nobis quinque reliquit libros, Genesim, Exodum, Leviticum, Numeros et Deuteronomium: sed undecim quoque Psalmos, ab octogesimo nono, cuius principium est: Domine, refugium factus es nobis, usque ad nonagesimum nonum, qui inscribitur, Psalmus in confessione. Quod autem in plerisque codicibus nonagesimus octavus habet titulum, Psalmus David, in Hebraico non habetur; hanc habente Scriptura sancta consuetudinem, ut omnes Psalmi qui cuius sint, titulos non habent, his deputentur, quorum in prioribus Psalmis nomina continentur. 3 Quatuor autem Psalmi sunt qui habent orationis titulum, sextus decimus, qui inscribitur, Oratio David, et incipit: Exaudi, Domine, iustitiam meam. Et octogesimus quintus: Inclina, Domine. Et octogesimus nonus, qui nunc in manibus est: Domine, refugium factus es nobis. Et centesimus primus, qui titulum habet, Oratio pauperis cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam. David et pauper, qui cum dives esset, pro nobis pauper factus est, refertur ad Christum, qui sedit super pullum asinae, iuxta Zachariam [Cap. 9. v. 9], pauper atque mansuetus. Moyses autem per quem Dominus legem dedit, cuius ore audivimus loquentem Deum: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : statimque infertur: Et fecit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei fecit illum: masculum et feminam fecit illos, ab initio conditionis hominis usque ad mortem et resurrectionem omnia explicat, qualis creatus sit, quanto vivat tempore, quid agat in saeculo, quem fructum vitae habeat, propter quid laboret, quo ire contendat. Et quoniam ipse qui haec scribit homo est, sub persona sua de omni generis humani conditione testatur. Sunt autem qui hunc Psalmum, sive Orationem, ad Israeliticum populum referant: quomodo in solitudine offenderit Deum atque conciderit, et non meruerit terram promissionis intrare; proque patribus ingressi sunt filii, et rursum placatum exspectent Deum, quod in Christi compleatur adventu. 4 Oratio, iuxta Grammaticos, omnis sermo loquentium est, cuius etymologiam sic exprimunt; Oratio est oris ratio. In Scripturis autem Sanctis, difficile Orationem iuxta hunc sensum legimus; sed eam quae ad preces et obsecrationes pertinet. Aiunt Hebraei uno Psalmorum volumine quinque libros contineri; a primo usque ad quadragesimum; et a quadragesimo primo usque ad septuagesimum primum; et a septuagesimo secundo usque ad octogesimum octavum; et ab octogesimo nono qui quarti libri initium est, et quem nunc disserimus, usque ad centesimum quintum. In quorum omnium fine duplex AMEN positum est, quod Septuaginta transferunt, fiat, fiat: et a centesimo sexto usque ad finem. Instar duodecim Prophetarum, qui et ipsi cum proprios libros [al. libellos] ediderint, unius voluminis nomine continentur. Illud autem quod pene praeterii, asserens inter undecim Moysi Psalmos, etiam nonagesimum octavum esse, in quo positum est: Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum eius, quoniam sanctum est: Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel in eis qui invocant nomen illius; videtur nostrae sententiae contraire; quomodo Moysi sit, qui Samuelem nominet, quem multa post tempora fuisse cognoscimus. Cuius quaestionis facilis solutio est; prophetatum nomen esse Samuelis, qui tanti meriti fuit, ut cum Moyse poneretur in Ieremia; Si steterint Moyses et Samuel : iuxta illud exemplum, quando homo Dei loquitur in Samaria: Altare, altare, haec dicit Dominus: ecce filius nascetur domui David, Iosias nomen eius [5. Reg. 13. 2]. Sciamus quoque errare eos, qui omnes Psalmos David arbitrantur, et non eorum, quorum nominibus inscripti sunt. Unde et hunc Psalmum volunt sub nomine Moysi a David esse compositum, quod scilicet Legislator communem humani generis offensam et calamitatem, et deinde exspectationem salutis, sacro ore describat. 5 Domine, habitaculum factus es nobis, in generatione et generatione. Septuaginta: Domine refugium factus es nobis, in omni generatione et generatione. Pro habitatione et refugio in Hebraico MAON ponitur, quod magis habitationem quam refugium sonat. Narraturus autem tristia, et genus deploraturus humanum, a laudibus Dei incipit, ut quidquid postea homini accidit adversorum, non Creatoris duritia, sed eius qui creatus est culpa accidisse videatur. Qui sustinet tempestatem, vel petrae vel tecti quaerit refugium. Quem hostis persequitur, ad muros urbium confugit. Fessus viator tam sole quam pulvere, umbrae quaerit solatium. Si saevissima bestia hominis sanguinem sitiat, cupit et nititur, utcumque poterit, praesens vitare discrimen. Ita et homo a principio conditionis suae Deo utitur adiutore: et cum illius sit gratiae quod creatus est, illiusque misericordiae quod subsistit et vivit; nihil boni operis agere potest absque eo, qui ita concessit liberum arbitrium, ut suam per singula opera gratiam non negaret. Ne libertas arbitrii redundaret ad iniuriam conditoris, et ad eius contumaciam, qui ideo liber conditus est, ut absque Deo nihil esse se noverit. Quod autem dixit, in generatione, et generatione, omnia significat tempora et ante Legem et in Lege, et in Evangelii gratia. Unde et Apostolus dicit: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed ex dono Dei . Et omnes Epistulae eius in salutationis principio, non prius pacem habent, et sic gratiam: sed ante gratiam, et sic pacem, ut donatis nobis peccatis nostris, pacem Domini consequamur. 6 Antequam montes nascerentur, et parturiretur terra et orbis, a saeculo usque in saeculum tu es Deus. Septuaginta: Antequam montes firmarentur, et fingeretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es Deus. Hunc locum quidam prava distinctione subvertunt, maxime hi qui volunt ante fuisse animas, quam homo in sexti diei numero conderetur. Ita enim legunt atque distinguunt: Domine, refugium factus es nobis, a generatione in generationem, prius quam montes firmarentur, et fingeretur terra et orbis: ut scilicet postea consequatur, a saeculo et usque in saeculum tu es Deus. Ita enim edisserunt. Si Dominus, antequam montes firmarentur, et fingeretur terra orbisque terrarum, refugium fuit hominum; ergo fuerunt animae in coelestibus, antequam hominum corpora formarentur. Nos autem, ut proposuimus, lectionem ita debemus distinguere: Antequam montes firmarentur et fingeretur terra et orbis terrarum, a saeculo et usque in saeculum tu es Deus; ut non refugium nostrum fuerit ante conditionem mundi, qui necdum eramus; sed quod Deus ab aeterno usque in aeternum sit semper Deus. Pro eo enim quod Latinus interpres posuit, a saeculo usque in saeculum, et Hebraice dicitur OLAM, rectius interpretabimur, a sempiterno usque ad sempiternum. Simile quid et in Proverbiis ex persona sapientiae, qui Christus est, legitur: Dominus creavit me initio viarum suarum in opera sua, ante saecula fundavit me in principio, antequam terram faceret et abyssos priusquam procederent [al. produceret] fontes aquarum, priusquam montes firmarentur, ante omnes colles generavit me . Nullum autem debet verbum creationis movere, cum in Hebraeo non sit creatio quae dicitur BARA; sed possessio. Ita enim scriptum est: ADONAI CANANI BRESITH DERCHO, quod in lingua nostra exprimitur: Dominus possedit me initio viarum suarum. Inter possessionem autem et creationem multa diversitas est. Possessio significat, quod semper Filius in Patre et Pater in Filio fuerit. Creatio autem eius qui prius non erat, conditionis exordium. Potest iuxta leges tropologiae hoc quod dicitur: Antequam montes firmarentur et fingeretur terra et orbis terrarum, significare, quod antequam in anima nostra [al. animae nostrae] sublimia dogmata firmarentur, et terra corporis nostri fingeretur sive stabiliretur a Deo, et orbis terrarum qui Hebraice dicitur THEBEL; Graece significantius dicitur οἰκουμένη, quam nos, habitatam, transferre possumus, firmaretur, sive stabiliretur, Deus nobis semper refugium fuerit. Habitata est autem anima, non deserta, quae hospitem meretur habere Deum, dicente Salvatore: Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum faciemus . Illud autem quod et Hebraicum habet, et omnes alii Interpretes: Antequam montes nascerentur, et parturiretur terra, manifeste ad tropologiam nos trahit. Neque enim montes et terra nativitatem parturitionemque recipiunt, sed conditionem. Ex quo liquido demonstratur, sanctos quoque excelsasque virtutes, Dei semper misericordia procreari. 7 Convertes hominem usque ad contritionem, et dices, revertimini filii Adam. Septuaginta: Ne avertas hominem in humilitatem, et dixisti: convertimini filii hominum. Iuxta Hebraicum, quod dicitur, hoc est: O Deus, qui hominem condidisti, et ab initio eius es refugium et habitatio, convertes eum usque ad contritionem: fecisti eum atque plasmasti, ut contereretur in mortem, et vas tuum extremo vitae suae tempore frangeretur; cui cum immineat ista conditio, ut ortus intereat, et quamvis longo vixerit tempore, tamen fine dissolvatur extremo; quotidie ei loqueris per Prophetas: Revertimini filii Adam, qui vestra culpa offendistis Deum, et de immortalibus facti estis mortales. Praecipientis enim noluisti audire imperium: De omni ligno quod est in paradiso comedes: de ligno autem scientiae boni et mali non comedes. In quocumque enim die gustaveris de eo, morte morieris . Porro illud quod Septuaginta transtulerunt: Ne avertas hominem in humilitatem, et dixisti: Convertimini filii hominum, hunc habet sensum: Obsecro, ut hominem quem ad tuam imaginem et similitudinem condidisti, et tantum eum honorare dignatus est, ut de servo filium nuncupares; ne eum humilies peccato perpetuo, ne super illum vigeat antiqua sententia: Terra es et in terram ibis . Tu enim nobis promisisti poenitentiam, dicens: Nolo mortem peccatoris: tantum ut convertatur et vivat : Tu dixisti, omnium Sanctorum tuorum eloquio: Convertimini, sive revertimini, filii hominum, ad clementissimum Patrem, qui occurrit venientibus, et signum quod suo vitio perdiderunt, offert, et stolam incorruptionis largitur antiquam. 8 Quia mille anni in oculis tuis, ut dies hesterna, quae praeteriit, vel transiit, et ut vigilia nocturna, sive in nocte. Qui per Prophetas semper nos ad poenitentiam provocas, dicens: Revertimini filii hominum, petimus (ut ante iam dixi) ne facias hominem in humilitate sempiterna retineri. Nec enim putamus longum esse quod promittis, salutem nobis post tempora multa tribuendam. Aeternitati enim comparata, brevis est omnium temporum longitudo. In conspectu enim tuo mille anni quasi una dies reputantur. Statimque se ipse reprehendit. Male dixi, unam diem, et unius diei spatio mille annorum apud te longitudinem computari, cum magis debuerim dicere, unius vigiliae spatium, instar habere mille annorum prolixitatem. Nox in quatuor vigilias dividitur, quae singulae trium horarum spatio supputantur. Unde et Dominus quarta vigilia ad navigantes venit Apostolos [et Marc. 6]. Sicut igitur una noctis vigilia cito pertransiit, maxime vigiliarum labore defessis: sic et mille annorum spatia apud te, qui semper es, et futurus es, et fuisti, pro brevissimo tempore computantur. Quodque infert: Sicut dies hesterna, quae praeteriit, iuxta illud Apostoli sentiamus quod scribit ad Hebraeos: Iesus Christus heri et hodie, ipse et in sempiternum . Ergo arbitror ex hoc loco, et ex Epistula quae nomine Petri Apostoli inscribitur, mille annos pro una die solitos appellari: ut scilicet quia mundus in sex diebus fabricatus est, sex millibus annorum tantum credatur subsistere: et postea venire septenarium numerum, et octonarium, in quo verus exercetur sabbatismus, et circumcisionis puritas redditur. Unde et octo beatitudinibus bonorum operum praemia promittuntur. Scribit autem Petrus hoc modo: Unum hoc vos ne praetereat, dilectissimi, quia una dies apud Deum quasi mille anni, et mille anni quasi unus dies. Non moratur Dominus in promisso, ut quidam morari existimant [. et 9]. 9 Percutiente te eos, somnium erunt, mane quasi herba transiens. Mane floruit et abiit, ad vesperam conteretur atque siccabitur. Septuaginta: Quae pro nihilo habentur, eorum anni erunt: Mane sicut herba transeat, mane floreat et transeat, vespere decidat, induret, et arescat. Iuxta Hebraicum hic sensus est: Multum conversioni nostrae contulit et saluti, quod omnis vita mortalium, quasi somnium, ita veloci morte contracta est: quae in similitudinem florum atque foeni, eodem pene tempore siccatur atque deperit. Percutiente te, inquit, eos, id est, homines; et illo sermone completo: Stulte, hac nocte repetent animam tuam a te: quae autem praeparasti cuius erunt ? Omnis humana conditio somnio comparabitur. Sicut enim mane virens herba, et suis floribus vernans, delectat oculos contemplantium, paulatimque marcescens, amittit pulchritudinem, et in foenum quod conterendum est, vertitur: ita omnis species hominum vernat in parvulis, floret in iuvenibus, viget in perfectae aetatis viris: et repente dum nescit, incanescit caput, rugatur facies, cutis prius extenta contrahitur; et extremo fine, quod hic dicitur vespere, id est, senectute, vix moveri potest: ita ut non cognoscatur quis prior fuerit, sed pene in alium commutetur. Quid loquimur de infantiae temporibus usque ad extremam et decrepitam senectutem, cum hoc et languor faciat, et inediae moeror, ut vultus prius pulcherrimus feminarum, ad tantam transeat foeditatem, ut amor in odia commutetur? Super hac conditione mortalium et Isaias loquitur: Omnis caro foenum, et omnis gloria eius quasi flos foeni. Foenum aruit, flos decidit . Iuxta Septuaginta quoque similiter explicandum est. Omne quod in saeculo longum videtur, apud te, Deus, breve est. Dies enim et anni quibus humana vita contracta est, si comparentur aeternitati, reputabuntur pro nihilo. Sicut enim herba mane crevit, floruit et siccatur, ad vesperamque indurescit et deperit: ita erit omnis hominum pulchritudo. 10 Consumpti enim sumus in furore tuo, et in indignatione tua conturbati sumus. Septuaginta: Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. Pro eo quod nos diximus, turbati sumus, Symmachus et Aquila transtulerunt, acceleravimus. Brevitatem autem vitae significat humanae. Quodque intulit: in ira tua et in furore tuo, sententiae Dei ostendit perseverantiam, cui omnes homines subiacemus, illi videlicet: Terra es et in terram ibis. Pulchre autem, non ut in Septuaginta habetur, turbati sumus, sed iuxta Hebraicum, acceleravimus dicitur; ut quamvis aetas hominum longa videatur, tamen comparatione aeternitatis brevis sit. Quod et illustris Poeta testatur, dicens: Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus. [Georgic. lib. 3.] Et iterum . . . . Rhoebe diu (res si qua diu mortalibus ulla est) Viximus. [Aeneid. 10.] 11 Posuisti iniquitates nostras coram te: negligentias nostras in luce vultus tui. Septuaginta: Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, saeculum nostrum in illuminatione vultus tui. Ubi nos iuxta Hebraicum et Symmachum posuimus, negligentias nostras, pro quo Septuaginta, saeculum nostrum transtulerunt, in Hebraico scriptum est ALOMENU, quod quinta Editio interpretatur, adolescentiam; Aquila παροράσεις, et nos in linguam nostram vertere possumus, errores, sive ignorantias. Unde dixit in alio loco: Delicta iuventutis meae, et ignorantias meas ne memineris . Et iterum: Delicta quis intelligit? Et: Ab occultis meis munda me Domine: et ab alienis parce servo tuo . Aliena enim nobis sunt vitia, quae saepe voluntate, interdum ignorantia et errore committimus: et tamen cum non sit voluntas in crimine, error in culpa est. Miror autem cur Septuaginta voluerint pro adolescentia, negligentiis, et erroribus, sive ignorationibus, saeculum dicere: nisi forte, quod in saeculo et in vitae huius tempore vitia committantur. Quodque intulit: in illuminatione, sive in luce vultus tui, hunc habet sensum. Nihil te nostrorum latuit peccatorum: secreta quoque nostra tuus oculus inspexit: iuxta illud quod scriptum est: Tenebrae non abscondentur [al. obscurabuntur] a te . Et, Scrutans corda et renes Deus . Et iterum: Sicut tenebrae eius, ita et lumen eius . Homo enim videt in facie, Deus autem in corde. 12 Omnes enim dies nostri transierunt, et in furore tuo consumpsimus annos nostros, quasi sermonem loquens. Septuaginta: Quoniam dies nostri defecerunt: et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditati sunt. Brevitatem humanae vitae, quae sententiae Dei hucusque subiecta est; et quam in priori versiculo somnio comparavit, dicens: Percutiente te eos, somnium erunt, nunc sermoni loquentium comparat: ut quomodo sermo qui in ore versatur dum profertur, intercipitur, et esse desistit; sic et omnis vita nostra pertranseat atque desistat: et hoc in ira et in furore Dei, cui merito subiacemus, vivente in nobis, ut supra diximus, sententia Dei. Quae sit autem ira et furor Dei, crebrius diximus, non quod Deus ulciscatur iratus, sed quod patientibus poenas iratus esse videatur. Quod enim in nos ex perturbatione descendit, in illo est ex iudicii veritate. Pro sermone loquentis, Septuaginta meditationem araneae transtulerunt. Quomodo enim loquentis sermo praetervolat: ita et opus araneae incassum texitur. De quo super persona haereticorum scriptum est in Isaia: Telam araneae texunt ; quae parva et levia potest capere animalia, ut muscas, culices et caetera huiusmodi; a fortioribus autem rumpitur. Instar levium in Ecclesia simpliciumque, qui eorum decipiuntur erroribus, cum viros in fidei veritate robustos non valeant obtinere. 13 Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni: sin autem multum, octoginta anni; et quod amplius est, labor et dolor. Septuaginta: Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni: et amplius eorum labor et dolor. Pro eo quod nos posuimus, in ipsis, et in Hebraeo habetur BAEM; Symmachus significantius transtulit ὁλόκληροι quod magis ad sensum quam ad verbum transferre possumus, universi. Quidquid igitur vivimus, et in quo delectabilis est vita mortalium, septuaginta annorum spatio comprehenditur. Sin autem multum, et ut interpretatus est Symmachus, contra opinionem, octoginta sunt anni; quidquid supra fuerit, morbis et infirmitate transigitur, quae est socia senectutis, caligantibus oculis, dolentibus vel cadentibus prius durissimis dentibus, quod plenius divinus sermo in Ecclesiaste describit: Venient dies malitiae, et in quibus dicemus, non est nobis voluntas. Quando obscurabitur sol et luna, et stellae; et convertentur nubes post pluviam. In die qua movebuntur custodes domus, et subvertentur viri virtutis: cessabuntque molentes, quia paucae factae sunt: et obscurabuntur quae vident in foraminibus, et claudentur ianuae in foro: in infirmitate vocis molentis, et exsurget ad vocem avis, et humiliabuntur omnes filiae cantici, et quidem ab alto aspicient; et pavores in via: et florebit amygdalus, et incrassabitur locusta, et scindetur capparis. Quoniam abibit homo in domum aeternitatis suae; et gyrabunt in foro qui plangunt, quoadusque non pulsetur funiculus argenti et conteratur ornamentum auri, et confringatur hydria ad fontem, et impediatur rota in lacu, et convertatur pulvis in terram sicut fuit; et spiritus revertatur ad Dominum, qui dedit eum. Vanitas vanitatum, dicit Ecclesiastes, et universa vanitas. Quae omnia humanae vitae et maxime senectutis miserias comprehendunt: et quem sensum habeant, in suo loco disseruimus. Sunt qui istum locum allegorice interpretantes, ad sabbati circumcisionisque mysterium referunt: quod primum requiescamus in Lege, et postea verae circumcisionis in Evangelio sacramenta nos teneant, admonentes et illud: Da partem septem, et da partem octo. Et septuaginta millia, et octoginta millia hominum multitudines, a quibus templum sub Salomone constructum est. Sed quid hoc ad praesentem locum, cui sufficit simplex et pura explanatio, quae non doctrinae gloriam in multiplicatione sermonum; sed legentis debet intelligentiam quaerere? 14 Quoniam transivimus cito et avolavimus. Septuaginta: Quoniam supervenit mansuetudo super nos, et corripiemur. Pro quo in Graeco scriptum est παιδευθησόμεθα, quod verbum ambiguum est; et tam correptionem, quam eruditionem doctrinamque significat. Quem enim diligit Dominus, corripit, sive erudit, ac flagellat omnem filium quem recipit. Quem locum ita Symmachus transtulit: Succidimus enim repente, et avolamus. Quinta Editio hoc modo: Quoniam transivimus celeriter et dissolvimur. Et est sensus. Post septuaginta annos, et, ut multum octoginta, quibus hominum vita transigitur, cum anima fuerit a corpore segregata, vento similes avolamus; sive quia supra herbae virenti et florum pulchritudini, et ad vesperam siccitati hominem comparat: nunc pro ariditate vesperae, succisionem florum ponit. Et cum pertransierit, inquit, omne quod vivimus, subita morte dissolvimur. Quod autem Septuaginta dixere, Quoniam superveniet [al. supervenit] mansuetudo, et corripiemur, hunc habet sensum. Post septuaginta annos et octoginta, cum venerit Domini mansuetudo, et dies nobis mortis ingruerit, non iudicabimur iuxta meritum, sed iuxta clementiam: et quae putatur correptio esse, eruditio est et doctrina. Satisque miramur quid voluerint verbum Hebraicum AIS, Septuaginta, Theodotion, et Sexta Editio transferre mansuetudinem: cum Aquila, Symmachus et Quinta Editio festinationem et repente celeriter que transtulerint. 15 Quis novit fortitudinem irae tuae, et secundum timorem tuum, indignationem tuam? Septuaginta: Quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam dinumerare? Inter Hebraicum et Septuaginta diversa distinctio est. Septuaginta enim dinumerationem timori et furori Domini copulant. Porro Hebraicum sequenti aptat versiculo, ut sequatur: Ut numerentur dies nostri, sic ostende : et veniemus corde sapienti. Quod breviter ita nobis disserendum videtur. Quis potest nosse quamdiu ira tua, ex qua timor nascitur humano generi, perseveret, nisi te docente, qui Deus es? Itaque obsecro, ut tempus vitae nostrae indices nobis, quo possimus corde sapienti, tuo nos iudicio praeparare. Quod autem dixit: Quis novit fortitudinem sive potestatem irae tuae; et secundum timorem tuum, indignationem tuam? ostendit esse difficile, irae timorisque et indignationis Dei secretum rationemque cognoscere: unde et Propheta lacrymabiliter deprecatur: Domine ne in ira tua arguas me; neque in furore tuo corripias me . Non enim corripit, ut interficiat atque disperdat; sed ut corrigat et emendet. Quamobrem et in Osee [Cap. 4. 14], populo Iudaeorum, cui multum iratus est, dicit se nequaquam irasci, nec visitare nurus eorum, cum adulteraverint. Et per Ezechielem loquitur ad Ierusalem: Iam non irascar tibi, et zelus meus recessit a te . Et in verbis Dierum sonat, quando pergit Israel adversum hostes in praelium corde pacifico. 16 Ut numerentur dies nostri, sic ostende, et veniemus corde sapienti. Septuaginta: Dexteram tuam ita notam fac, et eruditos corde in sapientia. Quod Aquila, Symmachus et Quinta Editio sic verterunt: Dies nostros sic ostende, ut veniamus corde sapienti. Errorque perspicuus est, cur pro diebus, Septuaginta dexteram dixerint: IAMENU quippe verbum compositum est, significans dies nostros. Quod in singulari numero si scribatur, extrema littera, quae appellatur NUN, exprimit dexteram; sicut est illud in nomine BENIAMIN, qui interpretatur, filius dexterae. Sin autem MEM habeat, diem vel dies sonat. Est autem sensus: Numerum annorum dierumque nostrorum, quibus in hoc saeculo nos vivere decrevisti, ostende nobis, ut praeparemus nos adventui tuo; et contempto errore mortalium, ad te pergere festinemus, cupiamusque praesentiam tuam, et ad te festinemus corde sapienti. Nihil enim ita decipit humanum genus, quam dum ignorant spatia vitae suae, longiorem sibi saeculi huius possessionem repromittunt. Unde et illud egregie dictum est: Nullum tam senem esse et sic decrepitae aetatis, ut non se adhuc uno plus anno vivere suspicetur. Ad hunc sensum pertinet et illud quod dicitur: Memento mortis tuae, et non peccabis . Qui enim se recordatur quotidie esse moriturum, contemnit praesentia, et ad futura festinat. Hoc est quod David in alio precatur loco, dicens: Ne auferas me in dimidio dierum meorum, prius quam abeam, et non subsistam [. et Psal. 38. 14]. Quod ita exponitur: Ne eo tempore facias me mori, quando adhuc putabam me victurum, ut possim peccata corrigere poenitentia. Si enim hoc feceris, inventus in delictis meis esse desistam. Non, quo [al. quod] spem resurrectionis neget; sed quo coram eo se neget posse subsistere, apud quem omnes qui in vitiis perseverant, pro nihilo computantur [al. reputantur]. Ubi nos interpretati sumus, eruditos corde in sapientia [verius sapienti], alii transtulerunt compeditos, verbi ambiguitate decepti. Si enim dicas πεπεδημένους, compeditos significat. 17 Revertere Domine usquequo? et exorabilis esto super servos tuos. Septuaginta similiter. Quia agimus poenitentiam, et scientes vitae nostrae brevitatem, ad te corde sapienti cupimus pervenire: et tu, Domine, revertere ad nos. Peccatis enim nostris longe recesseras, et dimiseras nos; ut ambularemus secundum voluntatem et cogitationes nostras. Quod autem infert, usquequo, illam habet intelligentiam, quam in duodecimo Psalmo legimus: Usquequo Domine oblivisceris mei in finem? Qui enim in angustia constitutus est, serum ei videtur Dei auxilium: et propterea impensius deprecatur, ut cito adiutorem Dominum [al. Deum] sentiat; et nequaquam iratum iudicem, sed placatum. 18 Imple nos matutina misericordia tua, et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris. Septuaginta: Repleti sumus mane misericordia tua, et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris. In cunctis pene locis hanc habent Septuaginta consuetudinem, ut quod apud Hebraeos in futurum ostenditur [al. ponitur], hoc illi quasi iam factum et praeteritum referant. Hic ergo, non, ut illi voluerunt, dicunt se impletos esse matutina misericordia Dei, atque laetatos: alioqui si hoc factum erat, quomodo postea deprecantur, et dicunt: Respice in servos tuos et in opera tua? sed totum quod postulant, ideo deprecantur, ut mereantur matutinam misericordiam eius, quam cum fuerint consecuti, laudent Deum atque laetentur in cunctis diebus vitae suae. Videntur autem mihi in resurrectionis spem aeternae vitae praemia deprecari, dicentes: Imple nos matutina misericordia tua. Quod quidem et vicesimi primi Psalmi titulus sonat, qui proprie ad mysterium Domini et ad resurrectionem eius pertinens, inscribitur: Pro assumptione matutina. 19 Laetifica nos pro diebus, quibus nos afflixisti, et annis, quibus vidimus mala. Septuaginta: Laetati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti, annis, quibus vidimus mala. Et Lazarus, qui receperat mala in vita sua, in sinu Abraham aeterno quiescit gaudio . Mala autem non ea appellat quae contraria bonis sunt, sed pro afflictione ponit et angustiis. Quibus malis et Sara afflixit Agar ancillam suam; et de quibus in Evangelio scribitur: Sufficit diei malitia sua . Quanto igitur magis in hoc saeculo, persecutionibus, paupertate, inimicorum potentia, vel morborum cruciatibus fuerimus afflicti; tanto post resurrectionem in futuro maiora praemia consequemur. Pulchre autem non dixit, sustinuimus mala; sed vidimus. Quis enim est homo qui vivat, et non videat mortem ? Quae non tam ad dissolutionem corporis referenda est, quam ad multitudinem peccatorum, iuxta quam dicitur: Anima quae peccaverit, ipsa morietur . 20 Appareat apud servos tuos opus tuum, et gloria tua super filios eorum. Septuaginta: Respice in servos tuos, et in opera tua, et dirige filios eorum. Ergo in servis suis ipse Dominus operatur opus suum. Nec propria qui postulat salute contentus est, sed quaerit gloriam filiorum, id est, servorum Dei. Filios autem non tam illos qui de eorum stirpe generati sunt, quam discipulos debemus accipere; de quibus et Paulus loquebatur: Filioli mei, quos iterum parturio . Unde et Ioannes Apostolus secundum merita filiorum suorum, profectusque operum singulorum, scribit ad parvulos, scribit ad iuvenes, scribit ad patres. 21 Et sit decor Domini Dei nostri super nos, et opus manuum nostrarum fac stabile super nos: et opus manuum nostrarum confirma. Septuaginta; Et sit splendor Domini Dei nostri super nos; et opera manuum nostrarum dirige super nos: et opus manuum nostrarum dirige. Ubi sunt qui liberi arbitrii sibi potestate plaudentes, in eo putant se Dei gratiam consecutos, si habeant potestatem faciendi, vel non faciendi bona, sive mala? Ecce hic beatus Moyses post resurrectionem quam postulaverat, dicens: Imple nos matutina misericordia tua, et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris, nequaquam surrexisse contentus est, et aeternae vitae praemia consecutum; sed postulat, ut decor Domini Dei sui sit super eos qui surrexerint, et splendeat in animabus eordibusque sanctorum: et opera manuum eorum ipse dirigat, faciatque esse perpetua: ipseque confirmet quidquid in sanctis videtur boni. Sicut enim humilitas deprecantis meretur praemia: ita superbia comtemnentis [al confidentis] Dei auxilio deseretur. 1 Domino sancto ac beatissimo Papae AUGUSTINO HIERONYMUS. Omni quidem tempore beatitudinem tuam, eo quo decet honore, veneratus sum; et habitantem in te dilexi dominum Salvatorem: sed [al. et] nunc, si fieri potest, cumulo aliquid addimus, et plene complemus, ut absque tui nominis mentione, ne unam quidem horam praeterire patiamur, qui contra flantes ventos ardore fidei perstitisti. Maluisti, quantum in te fuit, solus liberari de Sodomis, quam cum pereuntibus commorari. Scit quid dicam prudentia tua. Macte virtute, in orbe [al. urbe] celebraris. Catholici te conditorem antiquae rursum fidei venerantur atque suspiciunt; et, quod signum maioris gloriae est, omnes haeretici detestantur: et me pari persequuntur odio; ut quos gladiis nequeunt, voto interficiant. Incolumem et mei memorem te Christi Domini clementia tueatur, domine venerande et beatissime Papa. 1 Domino sancto ac beatissimo Papae AUGUSTINO HIERONYMUS. Multi utroque claudicant pede; et ne fractis quidem cervicibus inclinantur, habentes affectum erroris pristini, cum praedicandi eamdem non habeant libertatem. Sancti fratres, qui cum nostra sunt parvitate, praecipue sanctae ac venerabiles filiae tuae, suppliciter te salutant. Fratres tuos, dominum meum Alypium, et dominum meum Evodium, ut meo nomine salutes, precor coronam tuam. Capta Ierusalem tenetur a Nabuchodonosor, nec Ieremiae vult audire consilia: quin potius Aegyptum desiderat, ut moriatur in Taphnes, et ibi servitute pereat sempiterna. 1 Dominis vere sanctis atque omni affectione ac iure venerandis ALYPIO et AUGUSTINO Episcopis, HIERONYMUS in Christo salutem. Sanctus Innocentius Presbyter, qui huius sermonis est portitor, anno praeterito, quasi nequaquam in Africam reversurus, mea ad dignationem vestram scripta non sumpsit. Tamen Deo gratias agimus, quod ita evenit, ut nostrum silentium vestris epistulis vinceretis. Mihi enim omnis occasio gratissima est, per quam scribo vestrae reverentiae; testem invocans Deum, quod si posset fieri, assumptis alis columbae, vestris amplexibus implicarer: semper quidem pro merito virtutum vestrarum; sed nunc maxime, quia cooperatoribus et auctoribus vobis, haeresis Celestiana iugulata est, quae ita infecit corda multorum, ut cum superatos damnatosque esse se sentiant, tamen venena mentium non omittant [f. amittant]: et quod solum possunt, nos oderint, per quos putant se libertatem docendae haereseos perdidisse. 2 Quod autem quaeritis, utrum rescripserim contra libros Anniani [al. Amandi], Pseudodiaconi Celedensis, qui copiosissime pascitur , ut alienae blasphemiae verba frivola subministret, sciatis me ipsos libros in schedulis missos a sancto fratre nostro Eusebio Presbytero suscepisse, non ante multum temporis; et exinde vel ingruentibus morbis, vel dormitione sanctae et venerabilis filiae vestrae Eustochii, ita doluisse, ut propemodum contemnendos putarem. In eodem enim luto haesitat, et exceptis verbis tinnulis atquo emendicatis, nihil aliud loquitur. Tamen multum egimus; ut dum epistulae meae respondere conatur, apertius se proderet, et blasphemias suas omnibus patefaceret. Quidquid enim in illa miserabili Synodo Diospolitana dixisse se denegat, in, hoc opere confitetur; nec grande est ineptissimis naeniis respondere. Si autem Dominus vitam tribuerit, et notariorum habuerimus copiam, paucis lucubratiunculis respondebimus: non ut convincamus haeresim emortuam [al. mortuam]; sed ut imperitiam atque blasphemiam eius, nostris sermonibus confutemus. Meliusque hoc faceret sanctitas vestra; ne compellamur contra haereticum nostra laudare. Sancti filii communes Albina, Pinianus et Melania plurimum vos salutant. Has litteras de sancta Bethleem, sancto Presbytero Innocentio dedi perferendas. Neptis vestra Paula miserabiliter deprecatur, ut memores eius sitis, et multum vos salutat. Incolumes vos et memores mei, Domini nostri Iesu Christi tueatur clementia, Domini vere sancti atque omnium affectione venerabiles patres. 1 Nondum se abs Hieronymo responsum epistulae suae heic 131. de Origine animae accepisse, nec eam interim consultationem in vulgus edi se probare. Domino beatissimo, sinceriterque carissimo, et desideratissimo fratri, et Coepiscopo OPTATO AUGUSTINUS in Domino salutem. 'Per religiosum Presbyterum Saturninum tuae venerationis litteras sumpsi hoc a me magno studio quod nondum habeo flagitantis. Sed eur hoc leceris causam mihi aperuisti, quod scilicet eredas de hac re mihi consulenti iam fuisse responsum. Utinam ita esset! Absit ut te, cuius exspectationem avidissimam noverim, huius muneris communicationem fraudarem; sed si quid credis, frater carissime, quinque ferme anni ecce evoluti sunt, ex quo in Orientem misi Librum non praesumptionis, sed consultationis meae, et adhuc rescripta non merui, quibus mihi enodaretur haec quaestio, in qua me cupis ad te certam ferre sententiam. Utrumque ego misissem, si utrumque haberem. Hoc autem quod habeo, sine altero, quod nondum habeo, cuiquam debere me iam mittere, vel edere non videtur, ne ille, qui mihi fortasse, ut desidero responsurus est, interrogationem meam disputatione operosissima elaboratam, sine sua responsione, quae adhuc desperanda non est, per manus hominum notitiamque diffundi iure succenseat, idque iactantius, quam utilius fecisse me iudicet, quasi ego potuerim quaerere, quod ille non potuerit enodare, cum forsitan possit, idque dum faciat, exspectandum sit. Magis enim scio quod aliis occupatur, quae minime differenda sunt, plurisque pendenda. Quod ut tua quoque Sanctitas noverit, attende paulisper, quod mihi alio anno per latorem per quem scripseram remeantem scripserit. Nam hoc ex eius epistula in istam transtuli.' Incidit, inquit, tempus difficillimum, quando mihi tacere melius fuit quam loqui; ita ut nostra studia cessarent ne, iuxta Appium, canina exerceretur facundia. Itaque duobus libellis tuis, quos meo nomini dedicasti, eruditissimis et omni eloquentiae splendore fulgentibus, ad tempus respondere non potui. Non quo quidquam in illis reprehendendum putem: sed quia iuxta Apostolum, unusquisque in suo sensu abundet: alius quidem sic, alius autem sic . Certe quidquid dici potuit, et sublimi ingenio de Scripturarum sanctarum hauriri fontibus, a te positum atque dissertum est. Sed quaeso reverentiam tuam, parumper patiaris me tuum laudare ingenium. Nos enim inter nos eruditionis causa disserimus. Caeterum aemuli, et maxime haeretici, si diversas inter nos sententias viderint, de animi calumniabuntur rancore descendere. Mihi autem decretum est te amare, te suspicere, colere, mirari, tuaque dicta quasi mea defendere. Certe et in Dialogo quem nuper edidi, tuae beatitudinis ut dignum fuerat recordatus sum: magisque demus operam, ut perniciosissima haeresis de Ecclesiis auferatur, quae semper simulat poenitentiam; ut docendi in Ecclesiis habeat facultatem: ne si aperta se luce prodiderit, foras expulsa moriatur.' 2 'Cernis nempe, venerande frater, haec mei carrissimi verba, inquisitioni meae reddita, non eam negasse responsionem, sed excusasse de tempore, quod in alia magis urgentia curam cogeretur impendere. Vides etiam quam benevolum animum erga me gerat, quidve commoneat, ne scilicet quod inter nos, salva utique caritate ac sinceritate amicitiae, eruditionis causa facimus, calumnientur aemuli, et maxime haeretici de animi rancore descendere. Proinde si utrumque opus nostrum, et ubi ego inquisivi, et ubi ipse ad inquisita responderit, homines legerint, quia etiam oportet, ut si eadem quaestio secundum eius sententiam sufficienter fuerit explicata, me instructum esse gratias agam, non parvus erit fructus, cum hoc exierit in notitiam plurimorum, ut minores nostri non solum sciant, quid de hac re sentire debeant, quae inter nos diligenti disceptatione discussa est, verum etiam discant exemplo nostro, Deo miserante, atque propitio, quemadmodum inter carissimos fratres, ita non desit alterna inquisitionis gratia disputatio, ut tamen maneat inviolata dilectio.' 3 'Si autem scriptum meum, ubi res obscurissima tantummodo legitur inquisita, sine illius rescripto, ubi forsitan apparebit inventum, emanarit, latius pergat, perveniat etiam ad illos, qui comparantes, ut ait Apostolus, semetipsos sibimetipsis, non intelligunt, quo animo a nobis fiat, quo ipsi eo animo facere nesciunt, et voluntatem meam erga honorandum pro suis ingentibus meritis dilectissimum amicum, non sicut eam vident, quomodo nec vident, sed sicut eis libitum est, et sicut odio suo dictante suspicantur, exponent: quod profecto, quantum in nobis est, cavere debemus. At si forte, quod per nos innotescere nolumus, etiam invitis nobis, eis quibus nolumus innotuerit, quid restabit, nisi aequo animo habere Domini voluntatem? Neque enim hoc scribere ad quemquam deberem, quod semper latere voluissem. Nam si (quod absit) aliquo vel casu, vel necessitate nunquam ille rescripserit, procul dubio nostra consultatio, quam ad eum misimus, quandoque manifestabitur. Nec inutilis legentibus erit, quia etsi non illa invenient, quae requirunt, invenient certe, quemadmodum sint inquirenda, nec temere affirmanda, quae nesciunt, et dum ea, quae ibi legerint, consulere etiam ipsi, quos potuerint, studiosa caritate, non discordiosa contentione curabunt; donec aut id, quod volunt reperiant, aut ipsa inquisitione aciem mentis exerceant, ut ulterius inquirendum non esse cognoscant. Nunc tamen, quamdiu iam consulti amici nondum est desperanda responsio, edendam non esse consultationem nostram, quantum quidem in nobis est, puto quod persuaserim dilectioni tuae; quanquam et ipse non eam solam poposceris, sed adiunctam etiam eius quem consului, responsionem tibi desideraveris mitti, quod utique facerem, si haberem. Si autem ut verbis tuae sanctitatis utar, quae in tua epistula posuisti, sapientiae meae lucidam demonstrationem, quam mihi promerito (ut scribis) vitae meae auctor lucis attribuit, non ipsam dicis consultationem, et inquisitionem meam, sed mihi iam eius rei, quam quaesivi, provenisse inventionem putas, et ipsam potius poscis ut mittam; facerem si ita esset, ut putas. Ego enim adhuc, fateor, non inveni, quemadmodum Anima, et peccatum ex Adam trahat, (unde dubitare fas non est) et ipsa ex Adam non trahatur, quod mihi diligentius inquirendum, quam inconsultius asserendum est.' 4 'Habent litterae tuae, nescio quot senes et a doctis sacerdotibus institutos viros, quos ad tuae modicitatis intelligentiam, assertionemque veritate plenissimam revocare non poteras; nec tamen exprimis quaenam sit assertio tua veritate plenissima, ad quam senes, et a doctis sacerdotibus institutos viros revocare non poteras. Si enim hoc tenebant, vel tenent hi senes, quod a doctis sacerdotibus acceperunt, quomodo tibi rustica, et minus instructa clericorum turba molestias generaverat in his rebus, in quibus a doctis sacerdotibus fuerat instituta? Si autem senes isti, vel turba clericorum ab eo quod a doctis sacerdotibus acceperat, sua pravitate deviabat, illorum potius auctoritate fuerat corrigenda, et a tumultu contentiosissimo comprimenda. Sed rursus cum dicis Te novellum rudemque doctorem, tantorum ac talium Episcoporum traditiones timuisse corrumpere, et convertere homines in meliorem partem ob defunctorum iniuriam formidasse, quid das intelligi, nisi quod illi, quos corrigere cupiebas, doctorum, atque magnorum iam defunctorum episcoporum traditiones nolendo deserere, novello, rudique doctori acquiescere recusabant? Qua in re de illis interim taceo, tuam vero assertionem, quam dicis esse veritate plenissimam, vehementer scire desidero; non ipsam dico sententiam, sed eius assertionem.' 5 'Improbari enim abs te eos, qui affirmant, omnes animas hominum ex illa una, quae protoplasto data est, per generationum successionem propagari, atque traduci, sufficienter quidem in nostram notitiam protulisti; sed qua ratione, quibusve divinarum Scripturarum testimoniis id falsum esse monstraveris, quia tuae litterae non continent, ignoramus. Deinde quid ipse pro isto, quod improbas, teneas, legenti mihi epistulam tuam, et quam fratribus antea Caesariensibus, et quam mihi nuperrime direxisti, non evidenter apparet, nisi quod te video credere, sicut scribis, Deum fecisse homines, et facere, et facturum esse, neque aliquid esse in coelis, aut in terra, quod non ipso constiterit, et constet auctore. Hoc sane ita verum est, ut dubitare hinc nullus debeat. Sed adhuc te oportet exprimere, unde faciat animas Deus, quas negas ex propagine fieri, utrum aliunde? Et si ita est, quidnam illud sit, an omnino de nihilo? Nam illud Origenis, et Priscilliani, vel si qui alii tale aliquid sentiunt: quod pro meritis vitae prioris terrena, atque mortalia contrudantur in corpora, absit, ut sentias; huic quippe opinioni prorsus Apostolica contradicit auctoritas, dicens, Esau, et Iacob, antequam nati fuissent; nihil operatos boni, vel mali. Igitur non ex toto, sed ex parte, nobis est tua de hac re nota sententia; assertio vero eius, id est unde doceatur verum esse, quod sentis, nos penitus latet. Propterea petiveram prioribus litteris meis, ut libellum Fidei, quem te scripsisse commemoras, eique nescio quem presbyterum fallaciter subscripsisse conquereris, mihi mittere dignareris: quod etiam nunc peto, et quid testimoniorum divinorum huic quaestioni reserandae adhibere potuisti. Dicis enim in epistula ad Caesarienses, Placuisse vobis, ut omnem veritatis approbationem etiam Iudices cognoscerent saeculares, quibus ex communi deprecatione residentibus, et ad fidem universa rimantibus, id Divinitas, ut scribis, misericordiae suae infusione largita est, ut maiorem affirmationem pro suis sensibus assertionemque proferrent, quam vestra circa eos mediocritas cum ingentium testimoniorum auctoritatibus retentabat. Has ergo testimoniorum ingentium auctoritates ingenti studio scire desidero. Solam quippe unam causam videris secutus, qua contradictores tuos refelleres, quod scilicet negarent esse opus Dei animas nostras. Quod si sentiunt, merito eorum sententia iudicatur esse damnanda. Nam hoc si de ipsis corporibus dicerent, procul dubio fuerant emendandi, vel detestandi. Quis enim Christianus neget opera Dei esse corpora singulorum quorumque nascentium? Nec tamen ea propterea negamus a parentibus gigni, quia fatemur divinitus fingi. Quando ergo dicitur, sic etiam animarum nostrarum incorporea quaedam sui generis semina, et a parentibus trahi, et tamen ex eis animas Dei opere fieri, ad hoc refutandum non humana coniectura, sed divina Scriptura testis adhibenda est. Nam de sanctis libris canonicae auctoritatis potuit nobis testimoniorum suppetere copia, qua probatur Deus animas facere; sed testimoniis talibus ii redarguuntur, qui opera Dei esse singulas quasque animas in hominibus nascentibus negant; non ii qui hoc fatentur, et tamen eas, sicut corpora, Deo quidem operante, formari, sed ex parentum propagatione, contendunt. Ad hos refellendos tibi divina testimonia certa quaerenda sunt, aut si iam invenisti, nobis, qui nondum invenimus, cum impensissime, quantum possumus, inquiramus, mutua dilectione mittenda. Tua quippe consultatio brevis, atque postrema in litteris, quas ad fratres Caesarienses misisti, ita se habet: Exoro, inquis, ut me filium vestrum, atque discipulum, et ad haec mysteria nuper, proximeque, Deo iuvante, venientem, qua debetis, et dignum est, et qua prudentes respondere convenit Sacerdotes, informatione doceatis: utrum magis illa sit tenenda sententia, quae animam dicit esse de traduce, et per occultam quamdam originem, ordinemque secretum in omne hominum genus, coeteras animas ex Adae protoplasti transfusione defluere, an potius ea, quam omnes fratres vestri, et sacerdotes hic positi retinent, et affirmant, eligenda definitio, credulitasque retinenda, quae Deum auctorem universarum rerum, hominumque cunctorum et fuisse, et esse, et futurum esse testatur, et credit.' 6 'Horum igitur duorum, quae consulens proposuisti, vis ut eligatur, tibi respondeatur alterutrum, quod fieri deberet ab scientibus, si essent inter se duo ista contraria, ut altero electo, consequenter esset alterum respuendum. Nunc autem, si quispiam non alterum e duobus his eligat, sed utrumque verum esse respondeat, id est, in omne hominum genus caeteras animas ex Adae protoplasti transfusione defluere, et nihilominus Deum auctorem universarum rerum, hominumque cunctorum et fuisse, et esse, et futurum esse credat, et dicat, quid huic contradicendum esse censes? Numquid nam dicturi sumus: Si ex parentibus animae propagantur, non est Deus auctor omnium rerum quia non facit animas? Respondebitur enim, si hoc dixerimus: ergo quia corpora ex parentibus propagantur, non est Deus auctor omnium rerum, si propter hoc dicendus est non facere corpora. Quis autem neget, auctorem humanorum omnium corporum Deum, sed illius dicat solius, quod de terra primitus finxit, aut certe etiam coniugis ipsius, quia et ipsam de latere eius ipse formavit, non autem etiam exterorum, quia ex illis caetera hominum corpora defluxisse negare non possumus?' 7 'Ac per hoc, si, adversus quos tibi est in hac quaestione conflictus, sic asseverant animarum ex illius unius derivatione propaginem, ut eas iam Deum negent facere, atque formare, insta eis redarguendis, convincendis, corrigendis, quantum Domino adiuvante potueris. Si autem initia quaedam ex illo uno, et deinceps a parentibus attrahi, et tamen singulas in hominibus singulis affirmant ab auctore omnium rerum Deo creari, atque formari, quid eis respondeatur, inquire de Scripturis maxime sanctis, quod non sit ambiguum, nec aliter possit intelligi: aut si iam invenisti, ut superius postulavi, dirige et nobis. Quod si te adhuc, sicut me latet; insta quidem omnibus viribus eos confutare, qui dicunt animas non ex overe Divino, quod eos dixisti in epistula tua prima inter secretiores fabulas murmurasse, deinde propter hanc sententiam stultam, atque impiam a tuo consortio, et Ecclesiae servitio recessisse, atque adversus eos omnibus modis defende, et tuere, quod in eadem epistula posuisti, Deum fecisse animas, et facere, et facturum esse, neque aliquid esse in coelis, aut in terra, quod non ipso constiterit, aut constet auctore. Hoc enim de omni omnino genere creaturae verissime, atque rectissime creditur, dicitur, defenditur, comprobatur. Deus enim auctor universarum rerum, hominumque cunctorum et fuit, et est, et futurus est, quod in extrema tua ad Coepiscopos nostros Provinciae Caesariensis Consultatione posuisti, atque ut id potius eligerent, exemplo omnium fratrum, et consacerdotum, qui sunt apud vos, atque id retinent, quodammodo hortatus es. Sed alia quaestio est ubi quaeritur, utrum omnium animarum, et corporum auctor, effectorque Deus sit, quod veritas habet, an aliquid naturarum exoriatur, quod ipse non faciat, quae opinio prorsus erroris est; alia vero ubi quaeritur, utrum Deus animas humanas ex propagine, an sine propagine faciat, quas tamen ab illo fieri, dubitare fas non est. In qua quaestione sobrium te esse, ac vigilantem volo ; ne sic animarum propaginem destruas, ut haeresim Pelagianam incautus incurras. Nam si humanorum corporum, quorum propagatio est omnibus nota, dicimus tamen Deum, vereque dicimus, non illius tantum primi hominis, coniugumve primorum, sed omnium ex illis propagatorum esse creatorem, puto facile intelligi, eos qui animarum defendunt propaginem, non ex hoc nos habere velle destruere, quando Deus animas facit, cum et corpora facit, quae de propagine fieri negare non possumus; sed alia documenta esse quaerenda, quibus hi qui sentiunt propagari animas, repellantur, si eos errare veritas loquitur; de qua re illi magis fuerant, si fieri posset, interrogandi, propter quorum iniuriam defunctorum, sicut scribis in Epistula, quam mihi posteriorem misisti, in meliorem partem convertere homines formidabas. Hos enim defunctos, tales tantosque, et tam doctos Episcopos fuisse dixisti, ut earum traditiones timeres doctor novellus, rudisque corrumpere velle. Itaque si scire possem, tales ac tanti et tam docti viri istam de animarum propagatione sententiam, quibus vel testimoniis asserebant: quam tamen in litteris ad Caesarienses datis, illorum auctoritatem nequaquam respiciens, inventionem novam, et inauditum dogma esse dixisti, cum profecto, et si error est, novum tamen eum non esse noverimus, sed vetustum, et antiquum. 8 'Quando autem nos aliquae causae in aliqua quaestione non immerito dubitare compellunt, non etiam hinc dubitare debemus, utrum dubitare debeamus. De dubiis quippe rebus sine dubitatione dubitandum est. Vides, quemadmodum Apostolus de se ipso dubitare non dubitet, utrum in corpore, an extra corpus raptus sit in tertium coelum: sive hoc, sive illud, nescio, Deus scit. [. 3]. Cur ergo mihi, quamdiu nescio, dubitare non liceat, utrum Anima mea in istam vitam ex propagine, an sine propagine venerit, cum eam utrolibet modo a summo, et vero Deo factam esse non dubitem? Cur mihi fas non sit dicere: Scio Animam meam ex opere Dei subsistere, et prorsus opus Dei esse, sive ex propagine, sicut corpus, sive extra propaginem, sicut illa, quae primo homini data est, nescio, Deus scit ? Unum horum vis ut confirmem? Possem, si nossem. Quod si ipse nosti, en habes me cupidiorem discere, quod nescio, quam docere, quod scio. Si autem nescis, sicut ego, ora sicut ego, ut sive per quemlibet servum suum, sive per se ipsum Magister ille nos doceat, qui dixit discipulis suis: Ne velitis dici ab hominibus Rabbi, unus est enim Magister vester Christus . Si tamen scit expedire nobis, ut etiam talia noverimus, qui novit non solum quid doceat, verum etiam quid nobis discere expediat; nam confiteor dilectioni tuae cupiditatem meam; cupio quidem et hoc scire, quod quaeris; sed multo magis cuperem scire, si fieri posset, quando praesentetur desideratus omnibus gentibus, et quando regnum futurum sit Sanctorum, quam unde in hanc terram venire ceperim. Et tamen illud, cum ab illo, qui scit omnia, discipuli sui, nostri Apostoli, quaererent, responsum acceperunt: Non est vestrum nosse tempus, aut tempora, quae Deus posuit in sua potestate . Quid si et hoc scit non esse nostrum scire, qui profecto scit, quid nobis sit utile scire? Et illud quidem per illum scio, non esse nostri scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate; utrum autem originem Animarum, quam nondum scio, nostrum sit scire, id est pertineat ad nos id scire, ne hoc quidem scio. Nam si saltem hoc scirem, quod nostrum non sit id scire, non solum affirmare, quamdiu nescio, verum etiam quaerere iam desisterem. Nunc autem quamvis tam sit obscurum, ac profundum, ut plus illic docendi caveam temeritatem, quam discendi habeam cupiditatem, tamen etiam hoc volo scire, si possum. Et licet multo amplius sit necessarium, quod ait ille Sanctus: Notum mihi fac Domine finem meum (non enim ait: initium meum) quod ad istam quaestionem attinet, me lateret. 9 'Verum de ipso quoque initio meo ingratus doctori meo non sum, quod Animam humanam spiritum esse, non corpus, eumque rationabilem, vel intellectualem scio, nec eam Dei esse naturam, sed potius creaturam aliquatenus mortalem, in quantum in deterius commutari, et a vita Dei, cuius participatione beata sit, alienari potest; et aliquatenus immortalem, quoniam sensum, quo ei post hanc vitam vel bene, vel male sit, amittere non potest. Scio etiam, non eam pro actibus ante carnem gestis includi in carne meruisse, sed nec ideo esse in homine sine sorde peccati, etsi unius diei, sicut scriptum est, fuerit vita eius super terram . Ac per hoc scio ex Adam per seriem generationis sine peccato neminem nasci, unde et parvulis necessarium est per gratiam regenerationis in Christo renasci. Haec tam multa, nec parva, de initio, vel origine Animarum nostrarum, in quibus plura sunt ad eam scientiam pertinentia, quae fide constant, et didicisse me gratulor, et nosse confirmo. Quapropter, si nescio in origine Animarum, utrum illas Deus hominibus ex propagine, an sine propagine faciat, quas tamen ab ipso fieri non ambigo, scire quidem et hoc magis eligo, quam nescire; sed quamdiu non possum, melius hinc dubito, quam velut certum confirmare aliquid audeo, quod illi rei sit forte contrarium, de qua dubitare non debeo. 10 'Tu itaque, mi frater bone, quoniam consulis me, et vis unum horum definiam: utrum Animae caeterae ex illo uno homine, sicut corpora per propaginem, an sine propagine, sicut illius unius a Creatore, singulis singulae fiant (ab ipso enim fieri, sive sic, seu sic non negamus) patere, ut etiam ipse consulam, quomodo inde Anima peccatum originaliter trahat, unde originaliter ipsa non trahitur? Omnes enim Animas ex Adam trahere originale peccatum similiter non negamus, ne in Pelagianam haeresim detestabilem irruamus. Si hoc, quod ego interrogo, nec tu scis, sine me patienter utrumque nescire, et quod tu interrogas, et quod ego. Si autem iam scis quod interrogo, cum hoc etiam me docueris, tunc et illud, quod vis ut respondeam, nihil ibi iam metuens, respondebo . Peto ergo, ne succenseas, quia non potui confirmare quod quaeris, sed potui demonstrare quid quaeras, quod cum inveneris, confirmare non dubites quod quaerebas. Et hoc quidem sanctitati tuae scribendum existimavi, qui propaginem Animarum iam quasi certus improbandam putas. Caeterum si illis, qui hanc asserunt, rescribendum fuisset, fortassis ostenderem, quemadmodum id quod se nosse arbitrantur, ignorent, et ne hoc asserere auderent, quantum formidare deberent. Sane in rescripto amici quod huic Epistulae inserui, ne te forte moveat, quod duos libros a me missos commemoravit, quibus respondere vacuum sibi tempus non fuisse respondit. Unus est de hac quaestione, non ambo; in alio autem aliud ab illo consulendo, et pertractando quaesivi. Quod vero admonet, et hortatur, ut magis demus operam, ut perniciosissima haeresis de Ecclesiis auferatur, illam ipsam Pelagianam haeresim dicit, quam cautissime ut devites, quantum possum, frater admoneo, cum de Animarum origine sive cogitas, sive iam disputas, ne tibi subripiat esse credendum, ullam prorsus Animam, nisi unius Mediatoris, non ex Adam trahere originale peccatum generatione devinctum, regeneratione solvendum.
bnf11864.91
monumenta.ch > Hieronymus > 4
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik