monumenta.ch > Hieronymus > 121
Hieronymus, Epistulae, 4, 120a HIERONYMUS AD HEDIBIAM. DE QUAESTIONIBUS XII. <<<     >>> 121aHIERONYMUS AD ALGASIAM.

121. [Alias 151. Scripta eodem anno ac superiore.] AD ALGASIAM. CAPITULA [Haec item Quaestionum Algasiae capitula in antecessum excudimus iisdem de causis, quibus supra ea, quae ex Hedibiae Commentariolo dicebantur.] XI QUAESTIONUM ALGASIAE AD S. HIERONYMUM. HIDE APPARATUS

1  I. Cur Ioannes discipulos suos mittit ad Dominum, ut interrogarent eum, Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Cum prius ipse de eodem dixerit: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. 2  II. Quid significet quod in Matthaeo scriptum est, Arundinem quassatam non confringet; et linum fumigans non extinguet. 3  III. Quem sensum habet quod in Evangelio Matthaei scriptum est: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum. Quae est sui abnegatio: aut quomodo, qui sequitur Salvatorem seipsum negat. 4  IV. Quid vult significare quod in eodem Matthaeo scriptum est: Vae praegnantibus, et nutrientibus in illis diebus: Et, Orate ut non fiat fuga vestra in hyeme, vel sabbato. 5  V. Quid sibi velit quod scriptum est in Evangelio secundum Lucam: Et non receperunt, quia facies eius erat vadens Ierusalem. 6  VI. Quid sit villicus iniquitatis, qui Domini voce laudatus est. 7  VII. Quo sensu accipiendum est, quod in Epistula legimus ad Romanos: Vix enim pro iusto quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori? 8  VIII. Quid sibi vult quod ad Romanos scribit Apostolus: Occasione accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. 9  IX. Quare Apostolus Paulus in eadem ad Romanos scribit Epistula: Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, et reliqua. 10  X. Quid sibi velit quod idem Apostolus ad Colossenses scribit: Nemo vos superet, volens in humilitate mentis, et religione Angelorum, et reliqua. 11  XI. Quid est quod idem Apostolus ad Thessalonicenses scribit: Nisi discessio venerit primum, et revelatus fuerit homo peccati, et reliqua.

bnf446.32 bsb4610.57 hab179.332