monumenta.ch > Hieronymus > 117
Hieronymus, Epistulae, 4, 116. AUGUSTINI AD HIERONYMUM. <<<     >>> 118. AD IULIANUM.

117[Alias 47. Scripta anno 405.]. AD MATREM ET FILIAM [Olim absolute erat, De vitando suspecto contubernio. Nos Mss. inscriptionem praeferimus additis verbis, in Gallia commorantes. Ipse Hieron. contra Vigilant. num. 3. «Malignus,» inquit, «interpres dicat, fictam a me materiam, cui rhetorica declamatione respondeam, sicut illam, quam scripsi ad Gallias, matris et filiae inter se discordantium.» Erasmus quoque declamatorio more sumptum fuisse atque tractatum abs Hieronymo argumentum suspicatus est.] IN GALLIA COMMORANTES. HIDE APPARATUS

1  [Docet viduis et virginibus vitandam esse domesticam consuetudinem eorum, unde sit periculum vel pudicitiae, vel famae. Argumentum epistulae ipse copiosius exponit in Praefatione.]
PRAEFATIO. Retulit mihi quidam frater e Gallia, se habere sororem virginem, matremque viduam, quae in eadem urbe divisis habitarent cellulis: et vel ob hospitii [Veronen. ob hospitii sollicitudinem.] solitudinem, vel ob custodiendas facultatulas, praesules sibi quosdam Clericos assumpsissent; ut maiore dedecore iungerentur alienis, quam a se fuerant separatae. Cumque ego ingemiscerem, et multo plura tacendo quam loquendo significarem. Quaeso te, inquit, corripias eas litteris tuis, et ad concordiam revoces; ut mater filiam, et filia matrem agnoscat. Cui ego: Optimam, inquam, mihi iniungis provinciam: ut alienus conciliem, quas filius fraterque non potuit. Quasi vero Episcopalem cathedram teneam, et non clausus cellula, ac procul a turbis remotus, vel praeterita plangam vitia, vel vitare nitar praesentia. Sed et incongruum est latere corpore, et lingua per totum orbem vagari. Et ille: Nimium, ait, formidolosus es. Ubi illa quondam constantia, in qua multo sale orbem defricans [Martian. detulisti, quo verbo qui utuntur Mss. Lucianum quempiam corrupte etiam legunt. Dicitur autem Lucillius ab Horatio lib. 1. Satir. 10, idem, qui sale multo Urbem defricuit, etc.], Lucillianum quippiam retulisti? Hoc est, aio, quod me fugat, et labra dividere non sinit. Postquam enim arguendo crimina, factus sum criminosus, et iuxta tritum vulgi sermone proverbium: [Duo Mss. iurantibus, et negantibus.] Iurgantibus, et negantibus cunctis, nec aures me credo habere, nec tactum: ipsique parietes in me maledicto resonarunt, et in me psallebant qui bibebant vinum [Psal. 68]: coactus malo tacere didici, rectius esse arbitrans, ponere custodiam ori meo, et ostium munitum labiis meis [Psal. 38], quam declinare cor meum in verba malitiae: et dum carpo vitia, in vitium detractionis incurrere. Quod cum dixissem: Non est, inquit, detrahere, verum dicere; nec privata correptio generalem facit doctrinam; cum aut rarus, aut nullus sit, qui sub huius culpae rea tum [Falso, ut videbatur, et contrario sensu, legunt hucusque editi ac Mss. plerique sub huius culpae reatum non cadat. Nos negandi particulam vetustioris editionis an. 1496. et Veronensis Ms. auctoritate expunximus, veriorem hanc lectionem rati.] cadat. Quaeso ergo te, ne me tanto itinere vexatum, frustra venisse patiaris. Scit enim Dominus, quod post visionem sanctorum Locorum, hanc vel maxime causam habui, ut cum tuis litteris sorori mederer ac matri. Et ego: Iamiam, inquam, quod vis faciam: nam et epistulae transmarinae sunt, et specialiter sermo dictatus, raro potest invenire quos mordeat. Te autem obsecro, ut clam sermonem hunc habeas. Cumque portaveris eum pro viatico, si auditus fuerit, laetemur pariter, si autem contemptus fuerit, quod et magis reor, ego verba perdiderim, tu itineris longitudinem. 2  Primum vos scire cupio [Sic Mss. omnes atque editi, praeter Victorium, qui cum sub sororis in Christo nomine alloqui Hieronymum seniorem mulierem non attendisset, ex ingenio supposuit mater pro soror, qua de re vapulat a Martianaeo.] soror et filia, me non idcirco scribere, quia aliquid de vobis sinistrum suspicer; sed ne caeteri suspicentur [Veram lectionem ex Ambrosian. codic. 66. Erasmo, et vetustiori, qua saepius utimur, editione restituimus. Vitiose et incongruo sensu Victor. et Martian. vestram errare concordiam, cum liqueat ex toto contextu, earum mulierum concordiam orare Hieronymum, quae cum discordes inter se essent, atque invicem separatae viverent, caeteris suspicioni erant.] vestram me orare concordiam. Alioquin (quod absit) si peccatorum vos existimarem glutino cohaesisse, nunquam scriberem; sciremque me surdis narrare fabulam. Deinde hoc obsecro, ut si mordacius quippiam scripsero, non tam meae putetis austeritatis [al. auctoritatis] esse, quam morbi. Putridae carnes ferro curantur et cauterio: venena serpentino pelluntur antidoto. Quod satis dolet, maiori dolore expellitur. Ad extremum hoc dico, quod si etiam haec conscientia criminis vulnus non habeat, habet tamen fama ignominiam. Mater et filia, nomina pietatis, officiorum vocabula, vincula naturae, secunda post Deum foederatio. Non est laus, si vos diligitis: scelus est, quod odistis. Dominus Iesus subiectus erat parentibus suis [Luc. 2]: venerabatur matrem, cuius erat ipse pater. Colebat nutritium, quem nutriverat: gestatumque se meminerat alterius utero, alterius brachiis. Unde et in cruce pendens, commendat parentem discipulo [Ioan. 19], quam nunquam ante crucem dimiserat. 3  Tu vero, filia (iam enim desino ad matrem loqui, quam forsitan et aetas et imbecillitas, ac solitudo excusabilem facit) tu, inquam, filia, eius domum angustam iudicas, cuius non tibi fuit venter angustus? Decem mensibus utero clausa vixisti, et uno die in uno cubiculo cum matre non duras? An oculos eius ferre non potes? et, quae [al. quia] omnes motus tuos, utpote illa, quae genuit, quae aluit, et ad hanc perduxit aetatem, facilius intelligit, testem domesticam fugis? Si virgo es, quid times diligentem custodiam? si corrupta, cur non palam nubis? Secunda post naufragium tabula est, quod male coeperis, saltem hoc remedio temperare. Neque vero hoc dico, quod post peccatum tollam poenitentiam, ut quod male coepit, male perseveret [al. coeperis et perseveres]: sed quod desperem in istiusmodi copula divulsionem. Alioqui si ad matrem migraveris post ruinam, facilius poteris cum ea plangere, quod per illius absentiam perdidisti. Quod si adhuc integra es, et non perdidisti, serva ne perdas. Quid tibi necesse est in ea versari domo, in qua necesse habes quotidie aut perire, aut vincere? Quisquamne mortalium iuxta viperam securos somnos capit? quae etsi non percutiat, certe sollicitat. Securius est perire non posse, quam iuxta periculum non perisse. In altero tranquillitas est, in altero gubernatio. Ibi gaudemus, hic evadimus. 4  Sed forte respondeas: Non bene morata mater est, res saeculi cupit, amat divitias, ignorat ieiunium, oculos stibio linit, vult compta procedere, et nocet proposito meo, nec possum cum huiusmodi vivere. Primum quidem etiamsi talis est, ut causaris, maius habebis praemium, si talem non deseras. Illa te diu portavit in utero, diu aluit, et difficiliores infantiae mores blanda pietate sustinuit. Lavit pannorum sordes, et immundo saepe foedata est stercore. Assedit aegrotanti; et quae pro te sua fastidia sustinuit, tua quoque passa est. Ad hanc perduxit aetatem; ut Christum amares, docuit. Non tibi displiceat eius conversatio, quae te sponso tuo virginem consecravit. Quod si ferre non potes et delicias eius fugis: atque (ut hoc vulgo solet dici) saecularis est mater, habes alias virgines, habes sanctum pudicitiae chorum. Quid matrem deserens, eum eligis [al. diligis], qui forsitan suam reliquit sororem et matrem? Illa difficilis; sed iste facilis. Illa iurgatrix: ergo iste placabilis. Quaero, utrum virum secuta sis, an postea inveneris? Si eum secuta es, manifestum est matrem reliqueris. Si postea reperisti, ostendis quid in matris hospitio non potueris invenire. Durus dolor est, et meo mucrone me vulnerans. Qui ambulat, inquit, simpliciter, ambulat confidenter [Prov. 10]. Tacerem [Expuncta tertium negandi particula ad hunc modum, ut sensus constet, legendus videtur hic locus: «Tacerem, si me remorderet conscientia, et in aliis meum crimen reprehenderem, et per trabem oculi mei alterius festucam viderem.» Sed cum emendationi nostrae opem nullam conferant veteres chartae, manum ab ulcere abstinemus.], si me non morderet conscientia, et in aliis meum crimen non reprehenderem: nec per trabem oculi mei alterius festucam viderem. Nunc autem cum inter fratres procul habitans, eorumque fruens contubernio honeste sub arbitris, et videam raro, et videar: impudentissimum est huius te verecundiam non sequi, cuius sequi testeris exemplum. Quod si dixeris: Et mihi sufficit conscientia mea: habeo Deum iudicem, qui meae vitae est testis; non curo quid loquantur homines: audi Apostolum scribentem: Providentes bona, non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus [Rom. 12]. Si quis te carpit, quod sis Christiana, quod sis virgo, ne cures, quod ideo dimiseris matrem, ut in monasterio inter virgines viveres: talis detractio laus tua est. UBI NON LUXURIA in puella Dei, sed duritia carpitur, crudelitas ista pietas est. Illum enim praefers [al. praeferas] matri, quem praeferre iuberis et animae tuae. Quem si et ipsa praetulerit, et filiam te sentiet et sororem. 5  Quid igitur? scelus est sancti viri habere contubernium? Obtorto collo me in ius trahis ut aut probem quod nolo, aut multorum invidiam subeam. Sanctus vir nunquam a matre filiam seiungit: utramque suscipit, et utramque veneratur. Sit quamlibet sancta filia, mater vidua indicium castitatis est. Si coaevus tuus est ille nescio quis, matrem tuam honoret ut suam: si senior, te ut filiam diligat, et parentis subiiciat disciplinae. Non expedit amborum famae, plus te illum amare quam matrem: ne non videatur in te affectum eligere, sed aetatem. Et haec dicerem, si fratrem Monachum non haberes, si domesticis careres praesidiis. Nunc vero, proh dolor. inter matrem atque germanum, et matrem viduam, fratremque Monachum, cur se alienus interserit? Bonum quidem est, ut te et filiam noveris et sororem. Si autem utrumque non potes, et mater quasi dura respuitur, saltem frater placeat. Si frater asperior est, mollior sit illa quae genuit. Quid palles? quid aestuas? quid vultum rubore suffundis, et trementibus labiis impatientiam pectoris contestaris? Non superat amorem matris et fratris, nisi solius uxoris affectus. 6  Audio praeterea te suburbana rura, villarum amoenitates cum affinibus atque cognatis, et istiusmodi generis hominibus circumire. Nec dubito quin vel consobrina, vel soror sit, in quarum solatium novi generis ducaris assecla. Absit quippe, ut quamvis proximi sint et cognati, virorum te suspicer captare consortia. Obsecro ergo te, virgo, ut mihi respondeas: Sola vadis in comitatu propinquorum, an cum amasio tuo? Quamvis sis impudens, saecularium oculis eum ingerere non audebis. Si enim hoc feceris, et te et illum familia universa cantabit: vos cunctorum digiti denotabunt: ipsa quoque soror, aut affinis, sive cognata, quae in adulationem tui, sanctum et [Veteres editi, sanctum nonnunquam coram te, etc. quam lectionem Victorius probat, vera quam asserimus ad variantes reiecta. Porro Nonnos olim fuisse appellatos pios viros, et qui virginitatem Deo vovissent, alibi diximus.] Nonnum coram te vocant, cum se paululum averterint, portentuosum ridebunt maritum. Siu autem sola ieris (quod et magis existimo) utique inter servos adolescentes, inter maritatas feminas atque nupturas, inter lascivas puellas, et comatos [Excusi linteatos, vel lineatos, et limatos. Emendantur a scriptis, ut intelligas fucatos vel liniatos fuco, quos alibi calamistratos vocat.] liniatosque iuvenes, furvarum vestium puella gradieris. Dabit tibi barbatulus quilibet manum, sustentabit lassam; et pressis digitis, aut tentabitur, aut tentabit. Erit tibi inter viros matronasque convivium: spectabis aliena [Corrigi vult Gravius pocula.] oscula, praegustatos cibos; et non absque scandalo tuo, in aliis sericas vestes, auratasque miraberis. In ipso quoque convivio ut vescaris carnibus, quasi invita cogeris. Ut vinum bibas, Dei laudabitur creatura. Ut laves balneis, sordibus detrahetur: et omnes te, cum aliquid eorum, quae suadent, [Rectius legeris quasi pro si, quae vocula nonnihil sensum turbat.] si retrectans feceris, puram, simplicem, dominam, et vere ingenuam conclamabunt. Personabit interim aliquis cantator ad mensam, et inter psalmos dulci modulamine currentes, quoniam alienas non audebit uxores, te, quae custodem non habes, saepius respectabit. Loquetur nutibus, et quidquid metuit dicere, significabit affectibus. Inter has et tantas illecebras voluptatum, etiam ferreas mentes libido domat: quae maiorem in virginibus patitur famem, dum dulcius putat omne quod nescit. Narrant gentilium fabulae, cantibus sirenarum nautas isse in saxa praecipites: et ad Orphei citharam, arbores bestiasque, ac silicum dura mollita. Difficile inter epulas servatur pudicitia. Nitens cutis sordidum ostendit animum. 7  Legimus in scholis pueri, et spirantia in plateis aera perspeximus, aliquem ossibus vix haerentem, illicitis arsisse amoribus, et ante vita caruisse, quam peste. Quid tu facies puella sani corporis, delicata, pinguis, rubens, aestuans inter carnes, inter vina, et balneas, iuxta maritos [al. maritas], iuxta adolescentulos [al. adolescentulas]? Quae et si rogata non feceris, tamen [Longe verosimillimum nobis est ita scripsisse Hieronymum, de forma putes testimonium, id est ex interpellatione coniicias formosam esse te ac reputari; non ut Erasm. ac Martianaeus habet uno verbo, deforme, quod omnino sensu caret, et contra scriptoris est mentem. Nobis facem praetulit Victorius, qui legerat formae.] de forma putes testimonium, si rogeris. Libidinosa mens ardentius inhonesta persequitur; et quod non licet, dulcius suspicatur. Vestis ipsa vilis et pulla, animi tacentis indicium est; si rugam non habeat; si per terram, [Perperam, et renuentibus Mss. Victorius cum negandi particula, non trahatur.] ut altior videaris, trahatur; si de industria dissuta sit tunica, ut aliquid intus appareat, operiatque quod foedum est, et aperiat quod formosum. [Addi heic in vetustis codicibus. Ista omnia iuvenes ardentius ad tuum armabunt stuprum; testatur Gravius.] Caliga quoque ambulantis nigella ac nitens stridore ad se iuvenes vocat. Papillae fasciolis comprimuntur, et crispanti cingulo angustius pectus arctatur. Capilli, vel in frontem, vel in aures defluunt. Palliolum interdum cadit, ut candidos nudet humeros, et quasi videri noluerit, celat festina, quod volens detexerat. Et quando in publico quasi per verecundiam operit faciem, lupanarium [al. luparum] arte id solum ostendit, quod ostensum magis placere potest. 8  Respondebis: Unde me nosti? et quomodo tam longe positus, iactas in me oculos tuos? Fratris tui hoc mihi narraverunt lacrymae, et intolerabiles per momenta singultus. Atque utinam ille mentitus sit, et magis timens hoc quam arguens, dixerit. Sed mihi crede: nemo mentiens plorat. Dolet sibi praelatum iuvenem, non quidem comatum, non vestium sericarum, [Ambrosian. cod. trosulum, alii autem Mss. atque editi vetustiores rosulum, eodem sensu. Sunt vero qui ut sibi per omnia constet ἰσὸκωλον, legendum velint non vestitu sericatum, pro vestium sericarum; nimis delicate.] sed torosulum et in sordibus delicatum qui ipse saeculum signet, textrinum teneat, pensa distribuat, regat familiam, emat quidquid de publico necessarium est. Dispensator et dominus, et praeveniens officia servulorum, quem omnes rodant famuli: et quidquid domina non dederit, illum clamitent subtraxisse. Querulum servulorum genus est, et quantacumque dederis, semper eis minus est. Non enim considerant de quanto, sed quantum detur; doloremque suum solis, quod possunt, obtrectationibus consolantur. Ille parasitum, iste impostorem, hic haeredipetam, alius novo quolibet appellat vocabulo. Ipsum iactant assidere lectulo, obstetrices adhibere languenti, portare matulam, calefacere lintea, plicare fasciolas. Facilius mala credunt homines, et quodcumque domi fingitur, rumor in publicum fit. Nec mireris, si ancillae et servuli de vobis ista confingant, cum mater quoque idipsum queratur et frater. 9  Fac igitur quod moneo, quod precor, ut primum matri, dehinc, si id fieri non potest, saltem fratri reconcilieris. Aut si ista tam cara nomina hostiliter detestaris dividere, ab eo, quem tuis diceris praetulisse. Si autem et hoc non potes [Vitiatum antea locum ita ex Veronensi exemplari emendamus, erat enim nullo ferme sensu penes editores omnes, reverere certe tuos, si non potes deserere. Lectionis nostrae veritas, atque elegantia ex contextu liquet.] (reverteris enim ad tuos, si illum possis deserere) vel honestius sodali tuo utere. Separentur domus vestrae, dividaturque convivium, ne maledici homines sub uno tectulo vos manentes, lectulum quoque criminentur habere communem. Potes et ad necessitates tuas quale voluisti habere solatium, et aliqua ex parte publica carere infamia. Quanquam cavenda sit macula, quae nullo nitro secundum Ieremiam, nulla fullonum herba elui [al. dilui] potest. Quando vis, ut te videat et invisat, adhibe arbitros, amicos, libertos [al. liberos], servulos. Bona conscientia nullius oculos fugit. Intret, intrepidus, securus exeat. Taciti oculi, et sermo silens, et totius corporis habitus vel, trepidationem interdum, vel securitatem loquuntur. Aperi quaeso aures tuas, et clamorem totius civitatis exaudi. Iam perdidistis vestra vocabula, et mutuo ex vobis cognomina suscepistis: tu illius diceris, et ille tuus. Haec mater audit et frater: paratique sunt, et precantur vos sibi dividere; et privatam vestrae coniunctionis infamiam, laudem facere communem. Tu esto cum matre, sit ille cum fratre. Audentius diliges sodalem fratris tui: honestius amabit mater amicum filii, quam filiae suae. Quod si nolueris, si mea monita rugata fronte contempseris, epistula tibi haec voce libera proclamabit: Quid alienum servum obsides? quid ministrum Christi, famulum tibi facis? Respice ad populum, singulorum facies intuere. Ille in Ecclesia legit, in te aspiciunt universi: nisi quod pene licentia coniugali de tua infamia gloriaris. Nec iam secreto dedecore potes esse contenta. Procacitatem, libertatem vocas. Facies meretricis facta est tibi, nescis erubescere [Ierem. 3]. 10  Iterum me malignum, iterum suspiciosum et rumigerulum clamitas. Egone suspiciosus? egone malevolus? qui ut in principio epistulae praefatus sum, ideo scripsi, quia non suspicabar. An tu negligens, dissoluta, contemptrix, quae annos nata [Eaedem Veronenses membranae annos nata XXXI.] viginti quinque, adolescentem necdum bene barbatulum, ita brachiis tuis, quasi cassibus inclusisti? Optimum revera paedagogum, qui te moneat, qui asperitate frontis terreat. Et quanquam in nullis aetatibus libido sit tuta, tamen vel cano capite, ab aperta defendit ignominia. Veniet, veniet tempus (dies enim allabitur, dum ignoras) et iste formosulus tuus, quia cito senescunt mulieres, maxime quae iuxta viros sunt, vel ditiorem reperiet, vel iuniorem. Tunc te poenitebit consilii tui, et taedebit pertinaciae, quando et rem et famam amiseris, quando quod male iunctum fuerat, dividetur bene. Nisi forte secura es, et coalescente tanti temporis caritate, dissidium non vereris. 11  Tu quoque mater, quae propter aetatem maledicta non metuis, noli sic vindicare, ut pecces. Magis a te discat filia separari, quam tu ab illa seiungi. Habes filium, et filiam, et generum, imo et contubernalem filiae tuae. Quid quaeris aliena solatia, et ignes iam sopitos suscitas? Honestius est tibi saltem culpam filiae sustentare, quam occasionem tuae quaerere. Sit tecum filius Monachus, pietatis viduitatisque praesidium. Quid tibi alienum hominem quaeris, in ea praesertim domo, quae filium et filiam capere non potuit? Eius iam aetatis es, ut possis nepotes habere ex filia. In vita ad te utrumque. Revertatur cum viro, quae sola exierat. Virum dixi, non maritum. Nenio calumnietur. Sexum significare volui, non coniugium. Aut si erubescit, et retractat, et domum, in qua nata est, arbitratur angustam, vos ad eius hospitiolum pergite; quamvis arctum sit, facilius matrem et fratrem capere potest, quam hominem alienum, cum quo certe in domo una, [Brevius duo probae notae Mss. cum quo caste in uno cubiculo manere non poterat. Porro ut minimum impressam lectionem mutaremus, illud omnino duximus emendandum, quod pro uno cubiculo, erat sine cubiculo, aut nullo, aut alieno, et incongruo sensu. Grav. sive pro sine.] uno cubiculo, casta manere non poterat. Sint in una domo duae feminae, et duo masculi. Si autem et tertius ille [Olim erat τριτοβόσκος, quod verti possit tertius nutritor, aut pastor. Mss. plerumque haec tantum exhibent Graecarum litterarum vestigia ΤΗΡΟ;CΚΟC. Sed γηροβόσκος, quod est senum nutritor, rectissime impressi habent, et ad matris nutricium refertur. Verum ex orationis serie, et superioribus, verbis, sint in una domo duae feminae et duo masculi, falli mox eosdem antea impressos constat, qui legebant contrario sensu, abire non vult, pro habitare non vult, ut ex Veron. exemplari substituimus, et castigavimus. Grav. mavult πρόσοικος.] γηροβόσκος tuus habitare non vult, et seditiones ac turbas concitat, sit biga, sit triga, frater vester hac filius, et sororem illi exhibebit [Perperam editi exhibebis: emendatur a scriptis, ut alia non pauca, quorum lectorem passim admonuisse, non est operae pretium.] et matrem. Alii vitricum et generum vocitent, ille nutricium appellet et fratrem. 12  Haec ad brevem lucubratiunculam celeri sermone dictavi, volens desiderio postulantis satisfacere, et quasi ad scholasticam materiam me exercens. Eadem enim die mane pulsabat ostium, [Ex Veronen. Ms. Editi qua.] qui profecturus erat. Simulque ut ostenderem obtrectatoribus meis, quod et ego possim quidquid venerit in buccam dicere. Unde et de Scripturis pauca perstrinxi; nec orationem meam, ut in caeteris libris facere solitus sum, illarum floribus texui. Extemporalis est dictatio, et tanta ad lumen lucernulae facilitate profusa, ut notariorum manus lingua praecurreret; et signa ac furta verborum volubilitas sermonum obrueret. Quod idcirco dixi, ut qui non ignoscit ingenio, ignoscat vel tempori.

bnf446.23 bsb4610.57 hab179.332

Hieronymus, Epistulae, 4, 116. AUGUSTINI AD HIERONYMUM. <<<     >>> 118. AD IULIANUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 117