monumenta.ch > Hieronymus > 15
Hieronymus, Esther, 14 <<<     >>> 16

Caput 15 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 et mandavit ei haut dubium quin Hesteri Mardocheus ut ingrederetur ad regem et rogaret pro populo suo et pro patria sua
2 memor inquit dierum humilitatis tuae quomodo nutrita sis in manu mea quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem
3 et tu invoca Dominum et loquere regi pro nobis et libera nos de morte
4 (necnon et ista quae subdita sunt) die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui et circumdata est gloria sua
5 cumque regio fulgeret habitu et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum adsumpsit duas famulas 15:6 et super unam quidem innitebatur quasi prae deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens
7 altera autem famularum sequebatur dominam defluentia in humum indumenta sustentans
8 ipsa autem roseo vultu colore perfusa et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum et nimio timore contractum
9 ingressa igitur cuncta per ordinem ostia stetit contra regem ubi ille residebat super solium regni sui indutus vestibus regiis auroque fulgens et pretiosis lapidibus eratque terribilis aspectu
10 cumque elevasset faciem et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset regina corruit et in pallorem colore mutato lassum super ancillulam reclinavit caput
11 convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem et festinus ac metuens exilivit de solio et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se his verbis blandiebatur
12 quid habes Hester ego sum frater tuus noli metuere
13 non morieris non enim pro te sed pro omnibus haec lex constituta est
14 accede igitur et tange sceptrum
15 cumque illa reticeret tulit auream virgam et posuit super collum eius et osculatus est eam et ait cur mihi non loqueris
16 quae respondit vidi te domine quasi angelum Dei et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae 15:17 valde enim mirabilis es domine et facies tua plena est gratiarum
18 cumque loqueretur rursum corruit et paene exanimata est
19 rex autem turbabatur et omnes ministri eius consolabantur eam