monumenta.ch > Cassianus > 30
Cassianus, Collationes, 2, 17, XXIX. Responsio, in quibus immobilis definitio sit tenenda, et in quibus, si oportuerit, rescindenda. <<<     >>> XXXI. Nihil super his quae ad usum communis vitae attinent definiendum.

CAPUT XXX. Quemadmodum celanda aliis committi debeant. HIDE APPARATUS

1 Hoc quoque simili cautione curandum est, ut si quis forsitan sermo quem esse vultis occultum de vestro ore fuerit prolapsus, nulla occultationis praecepta sollicitent audientem; magis enim latebit si negligenter atque simpliciter transeatur, quia non quilibet fratrum super divulgationis eius impugnatione torquebitur, existimans rem vilem aliquam transitoria confabulatione prolatam, et quae ex hoc ipso sit levior, quia cautissimo silentii praecepto sensibus audientis commendata non fuerit.
2 Nam si etiam fidem eius aliqua sacramentorum obtestatione devinxeris, [Ergo ex sententia huius abbatis non expedit alicui secreta sive arcana sua sub silentii fide et iuramento committere, nisi rei gravitas vel necessitas aliud suadeat. Qua de re consule tractatum Dominici a Soto de ratione tegendi secreti.] citius illud prodendum esse non ambigas. Maior enim adversus ipsum vis diabolicae impugnationis insurget, ut et te moestificet vel denudet, et illum transgressorem quantocius sui faciat sacramenti.

csg576.158