monumenta.ch > Cassianus > 29
Cassianus, Collationes, 2, 17, XXVIII. Interrogatio an sit contrarium praedictae sententiae illud quod dicitur, Iuravi et statui, etc. <<<     >>> XXX. Quemadmodum celanda aliis committi debeant.

CAPUT XXIX. Responsio, in quibus immobilis definitio sit tenenda, et in quibus, si oportuerit, rescindenda. HIDE APPARATUS

1 Ioseph: Nos [Diligenter notanda definitio sive resolutio huius cap., qua non minus docte quam pie explicatur quibus in rebus ac sermonibus locum habeat illa sententia cap. 27 superius allegata: Rectius est nostrum nos praeterire sermonem quam rei salubrioris ac piae subire iacturam.] non de principalibus mandatis, sine quibus non potest salus nostra omnino subsistere, ista decernimus, sed de his quae sine periculo status nostri relaxare possumus, vel tenere: ut puta de irremisso rigore ieiunii, de vini sive olei perpetua abstinentia, de progressu cellulae penitus cohibendo, de lectionis seu meditationis incessabili iugitate, quae sine iactura professionis ac propositi nostri et exerceri cum libuerit possunt, et cum necesse fuerit irreprehensibiliter praetermitti.
2 Caeterum super observantia illorum principalium mandatorum constantissime definiendum est, ac pro his etiam mors, si necesse fuerit, non vitanda, pro quibus immobiliter est dicendum, Iuravi et statui. Quod fieri debet pro custodia charitatis, pro qua spernenda sunt universa, ne bonum tranquillitatis illius perfectioque maculetur. Similiterque iurandum est pro castimoniae puritate, nec aliud facere nos oportet pro fide, pro sobrietate atque iustitia, quae omnia indemutabili perseverantia sunt tenenda, et [Vides etiam apud veteres monachos violationem voti continentiae et aliorum essentialium, non secus ac principalium mandatorum Dei, iudicatam fuisse damnabilem et mortalem. Quod confirmat alius locus huic consentaneus, nec minus serius quoad obligationem et violationem votorum essentialium, lib. IV Instit. cap. 33, in haec verba: Sicut immensa gloria fideliter servientibus Deo ac secundum Regulae institutionem ei adhaerentibus repromittitur in futurum, ita poenae gravissimae praeparantur his qui tepide eam negligenterque fuerint exsecuti, et secundum hoc quod professi sunt, vel quod ab hominibus esse creduntur, fructus etiam congruos sanctitatis eidem exhibere neglexerint. Melius est enim, secundum Scripturae sententiam, non vovere quemquam, quam vovere, et non reddere. Et, Maledictus qui facit opus Dei negligenter. Haec ibi.] a quibus paululum recessisse damnabile est.
3 De illis vero corporalibus exercitiis quae ad modicum dicuntur esse utilia [I Tim. IV], ita est, ut diximus, statuendum, ut si qua supervenerit certior pietatis occasio quae illa suadeat relaxari, nulla super his lege teneamur, sed praetermissis eis ad utiliora libere transeamus. In illis enim corporalibus exercitiis, si pro tempore relinquantur, periculum non est; ab his vero ad momentum declinasse mortiferum est.

csg576.158