monumenta.ch > Cassianus > 27
Cassianus, Collationes, 2, 17, XXVI. Quod non secundum immensitatem praescientiae divina clementia, sed secundum praesentes actus vel remuneret unumquemque vel puniat. <<<     >>> XXVIII. Interrogatio an sit contrarium praedictae sententiae illud quod dicitur, Iuravi et statui, etc.

CAPUT XXVII. Quod sancti viri pertinaces ac duri esse non possunt. HIDE APPARATUS

1 Nec illius praecepti utilitas est silenda, quod etiam si instigante ita vel qualibet alia passione, [Id est, voto, iuramento vel promissione obligaverimus. Sacramentum enim, Festo interprete, dicitur quidquid iureiurando interposito geritur. Quo etiam modo noster auctor usurpat. Hinc sacramentum militare dicebatur, quo milites in verba imperatoris sui iurabant. Porro iurare extra necessitatem maxime dedecet religiosos et Deum timentes, praesertim ex ira aut alia passione, ut hic dicitur. Hinc D. Hieronymus ad Coelantiam (Epist. XIV): Mentiri et iurare lingua tua prorsus ignoret, tantusque in te sit veri amor, ut quidquid dixeris, iuratum putes. Et D. Augustinus ante conversionem suam ad iurandum proclivis, de se iam emendato et ad perfectionem evangelicam aspirante (Serm. 10 de Sanctis): Timendo, inquit, Deum, abstulimus iurationem de ore nostro. Ecce vobiscum vivimus. Quis nos audivit aliquando iurantes? etc. Exstat enim hac de re praeclarum documentum Innocentii III pontificis in iure canonico, quo monachos quosdam admonet et instruit his verbis (Lib. II Decret. in cap. Etsi Christus, tit. de Iureiur.): Licet debeatis esse viri perfecti, ut quantum potestis, iuramenti vinculum evitetis; volentes tamen indemnitati vestri monasterii providere, ne propter defectum testium, sui iuris sustineat laesionem; praesenti vobis pagina indulgemus (id est, indultum esse ostendimus, ait glossa) pro ipso perhibere testimonium veritati. Haec Pontifex et alia ex eodem cap. superius citata (Ad cap. 10).] sacramento nos aliquo vinxerimus, quod a nemine quidem monachorum fieri penitus debet, utriusque tamen rei causa integro mentis est pensanda iudicio, et comparanda est illa res quam statuimus, huic ad quam transire compellimur, atque ad eam sine cunctatione est transeundum, quae superveniente seniorum tractatu, iustior fuerit iudicata. [Id est, mutare propositum, etiam voto aut iuramento firmatum. Quod postea docet intelligendum non de principalibus mandatis ad salutem necessariis, id est, de praeceptis et votis religionis, sed de quibusdam exercitiis corporalibus, id est, ieiuniis, orationibus, aliisque austeritatibus, ad quas solebant illi monachi subinde voto aut iuramento incaute et imprudenter se astringere. Unde postea in magnos conscientiae scrupulos et angustias incidebant, dum supervenientibus fratribus aut peregrinis vel alia causa exigente, compellerentur aliquid de sua austeritate relaxare, sicque votifragi, vel periuri, vel nimium pertinaces et inhumani viderentur. Qua in re nimirum fallebantur illi, ignorantes obligationem voti et iuramenti, et cuiuslibet promissionis duplici ex causa cessare: 1o Si res aut opus iuratum aut promissum postea reddatur impossibile iuranti aut voventi, vel illicitum, superiore vetante (S. Thom. 2 2, q. 89, art. 7; Beda homil. 13; Gratian. 22, q. 4, c. Si aliquid). In his enim locum habet illa vener. Bedae sententia a Gratiano citata: Si quid nos incautius iurare contigerit, quod observatum peiorem vergat in exitum, libere illud salubriori consilio mutandum noverimus, etc.; quod aliis verbis hic abbas dicit, rectius esse nostrum nos praeterire sermonem, quam rei salubrioris ac piae subire iacturam. 2o Si non quidem per se malum evadat, quod iuratum est aut promissum, sed tamen maioris boni praestet impedimentum: ut si monachus voverit longa et austera ieiunia, disciplinas, humi cubationes, etc., per quae redderetur inhabilis et ineptus ad alia munia magis spiritualia et salutaria obeunda; aut si iuravit se iturum ad ecclesiam tali die, et contingat tunc infirmum indigere eius praesentia. Quod enim huiusmodi promissa et iuramenta aut non obligent ab initio, aut postea obligare desinant, ostendunt verba Bedae supra posita, quandoquidem observata peiorem vergant in exitum, dum per ea maius bonum excluditur. Atqui talis fuisse videtur sponsio illa, sive votum, sive iuramentum, quo se Cassianus cum suo Germano suis superioribus et fratribus in coenobio Bethleemitico obstrinxerat infra definitum tempus ad monasterium reversuros. Qua tamen non obstante, abbatis Iosephi institutione et doctrina, ut in fine huius collationis dicitur, velut divino oraculo confirmati in Aegypto residere, et cum illis patribus et anachoretis versari et convivere maluerunt: donec tandem expleto septennio ad suum coenobium excurrentes sponsionem suam exsolverunt. Huc enim spectavit tota huius abbatis disputatio et institutio in hac Collatione (Vide cap. 2 supra), ut eos doceret non bene sibi consuluisse, nec sapienter fecisse, quod se tam stricte ad certum tempus astrinxissent; qua conditione servata a maiori bono, id est, a spirituali profectu et perfectionis studio ac feliciore progressu prohiberentur. Unde concludit eos huiusmodi conditione et definitione non teneri, eamque tuto et salva conscientia posse retractare, aut per ἐπιείκιαν commode interpretari: quod eius suasu etiam fecerunt. Qua in re certe nec ille qui consuluit, nec hi qui consulentem audierunt, culpandi videntur; nisi quod ille hac occasione in defensionem et propugnationem mendacii a re proposita extraneam et supervacaneam devolutus sit, et mendacium plerumque pro mutatione consilii aut propositi acceperit, quasi idem sit mentiri ac mutare sententiam, quae sane multum differunt, ut ex dictis liquet. Videbatur siquidem ista tam seria et diuturna commoratio in convictu et contubernio sanctissimorum monachorum et anachoretarum (haud dubie sub obedientiae legibus et disciplina regulari, idque non alio fine quam ad maiorem perfectionem acquirendam) transitus quidam ad arctiorem religionem, a coenobitica vita ad anachoreticam: qui quidem transitus a SS. Patribus approbatur, et iure etiam canonico conceditur, petita superiorum licentia, quamvis non obtenta, cap. Licet, de Regularibus (Lib. III Decretal.). Sed eis maxime suffragatur D. Bernardi sententia in libro de Praecepto et Dispensatione (Cap. 20) ita scribentis: Sane de religiosis ac bene ordinatis monasteriis nullus professorum, meo consilio, ne arctioris quidem vitae desiderio, sine licentia sui senioris egredietur. Egressus tamen, si melius invenerit et elegerit, meo nihilominus iam consilio non regrediatur ad inferius bonum quod reliquerat et contempserat prae meliori; praesertim si illud melius tale fuerit, quod eius primae professioni congruere videatur. Ipse nempe viderit qua ratione quave intentione altiora seu arctiora praesumpserit: nam ad inferiora vel remissiora, me consulente, non apostatabit. Ita Bernardus. Ex quibus satis probabiliter colligi potest Cassianum ac Germanum, non obstante sua professione et promissione, potuisse apud illos patres in eremo permanere et religiosam vitam cum illis agere; qui status fuit et scopus totius huius disputationis et collationis.] Rectius enim est nostrum nos praeterire sermonem, quam rei salubrioris ac piae subire iacturam.
2 Denique numquam rationabiles ac probatos patres duros aut irrevocabiles in huiusmodi definitionibus fuisse reminiscimur; sed velut ceram calore solis, ita eos ratione mollitos, et intercedente salubriore consilio melioribus partibus sine haesitatione cessisse. Quoscumque autem vidimus definitionibus suis pertinaciter inhaerere, irrationabiles semper probavimus ac discretionis expertes.

csg576.158