monumenta.ch > Cassianus > 12
Cassianus, Collationes, 2, 17, XI. Responsio, quod propositum gerentis, non negotii sit considerandus effectus. <<<     >>> XIII. Responsio nostra, quae causa a nobis exegerit sacramentum sponsionis.

CAPUT XII. Quod boni proventus malignis auctoribus non profuerint, nec bonis mala gesta nocuerint. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Et ut haec eadem de sanctarum Scripturarum dilucidemus exemplis, quid salubrius quidve utilius universo orbi potuit procurari quam Dominicae passionis salutare remedium? [Idem etiam docuit abbas Theodorus collat. 6, cap. 9: Neque enim, ait, patientia Iob mercedem diabolo, qui eum illustriorem suis tentationibus reddidit, sed illi ipsi qui eas viriliter pertulit, acquisivit; nec Iudas aeterni supplicii immunitate donabitur, quia proditio eius ad salutem generis profuit humani. Non enim proventus considerandus est operis, sed operantis affectus. Ubi proventus idem quod processus supra, id est, successus, vel eventus.] Et tamen non solum non profuit, verum etiam in tantum illi obfuit traditori cuius ministerio probatur impletum, ut absolute pronuntietur de illo, Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille [Matth. XXVI]. Non enim secundum hoc quod evenit, fructus illi est sui operis repensandus, sed secundum id quod facere voluit, vel quod effecturum se esse credidit.
2 Et rursus, quid criminosius dolo atque mendacio, etiam in extraneum, ne dixerim in germanum patremve commisso? Et tamen non solum nullam pro his damnationem aut reprehensionem Iacob patriarcha contraxit, verum etiam perpetua benedictionis haereditate ditatus est [Genes. XXVII]. Nec immerito, quia et iste benedictionem primogenito destinatam non ex praesentis lucri avaritia, sed ex fide sanctificationis perpetuae concupivit; et ille non humanae salutis obtentu, sed philargyriae crimine morti tradidit omnium Redemptorem. Et idcirco utrique eorum fructus operationis suae, secundum destinationem mentis eorum ac propositum voluntatis ascriptus est quia nec ille fraudem, nec iste salutem statuit operari.
3 Illud enim pro retributione mercedis iuste unicuique repensatur, quod principaliter mente conceperit, non quod exinde bene vel male contra votum operantis emerserit. Ideoque iustissimus iudex excusabilem, immo laudabilem talis [De verbis Iacob patriarchae, quae habentur Gen. XXVII, tres sunt sententiae. Prima asserit Iacob vere esse mentitum, non tamen peccasse, quia mendacium illud non modo fuit excusabile, sed etiam laudabile et Deo acceptum. Ita abbas Ioseph hoc loco. Sed haec sententia ab omnibus reiicitur, ut dictum est. Alii censent illa verba continere mendacium officiosum, et proinde a culpa veniali non posse excusari. Ita Lyranus, Abulensis, Caietanus. At communior est SS. Patrum sententia, qui praedicta verba Iacob mendacio carere affirmant, ut div. Augustinus lib. contra Mendacium cap. 10 et lib. XVI de Civit. cap. 37, tametsi quod dicit, factum eius ad mysterium referendum esse, revera quaestionem non solvit. Nam sensus mysticus, sicut historicum non tollit, ita rem gestam non excusat. Neque simile est de metaphoris, parabolis, aliisque figuratis locutionibus: quia sermo tropicus tantum secundum tropum intelligi debet, et parabolae non nisi parabolicum habent sensum: historia vero etiamsi mysterium contineat, vera tamen non erit, nisi quae narrantur ita gesta sint uti narrantur. Quale est illud de duobus Abrahae filiis (Galat. IV), altero ex libera, altero ex ancilla, genitis, et alia quam plurima. Verior itaque ac solidior aliorum Patrum interpretatio, Iacob quando dixit: Ego sum Esau primogenitus tuus, non esse mentitum, sed verum dixisse, at alio sensu quam pater eius intelligebat. Intellexit enim se esse Esau, non in persona, sed in iure primogeniturae sibi debito et legitime acquisito: sicut Christus Matthaei XI et XVII dixit Ioannem Baptistam esse Eliam, non in persona, sed in spiritu et virtute. Sic Theodoretus q. 80 in Genesim: An non est, inquit, usus Iacob mendacio, cum dixit: Ego sum Esau primogenitus tuus? Minime vero, emerat enim ille privilegia primogeniturae ab Esau; vere igitur se appellabat primogenitum. Eadem ratione div. Gregorius Iacob a mendacio excusat homil. 6 in Ezechielem, et Innocentius III cap. Gaudemus, de Divortiis (Lib. IV Decretal. tit. 19). Div. Thomas, 2-2, quaest. 110, art. 3: Iacob, inquit, mystice dixit se esse Esau primogenitum Isaac, quia videlicet primogenita illius de iure ei debebantur: usus est autem hoc modo loquendi per spiritum prophetiae ad designandum mysterium, etc.] mendacii censuit praesumptorem, quia sine eo ad benedictionem primitivorum non poterat pervenire. [Excusat hic abbas patriarcham Iacob, quod desiderio consequendae benedictionis, cum eam alia ratione consequi non posset, quasi coactus mentitus fuerit. Quae certe excusatio debilis est et infirma, nisi sic intelligas Iacob necessario mentitum esse, ut benedictionem iure sibi debitam consequeretur. Hac enim ratione certum est excusari, si non ab omni mendacio, saltem ab eo quod dicitur perniciosum, quia iustitiae et charitati contrarium, ideoque mortiferum. Neque refert quod grave damnum fratri suo hoc facto intulerit, quia id iuste fecit, utens iure suo, quo se Esau spoliaverat: unde nullam ei fecit iniuriam, quia nulla iniuria nisi contra iustitiam. Div. Gregorius ubi supra: Iacob, inquit, primogeniti benedictionem, non per fraudem surripuit; sed ut sibi debitam accepit, quam, concedente fratre, data lentis mercede emerat] Nec debuit in crimen vocari quod desiderio benedictionis exortum est.
4 Alioquin non modo iniquus in fratrem patriarcha praedictus, sed etiam circumcsg576.138ventor in patrem et sacrilegus exstitisset, si habens aliam viam qua ad benedictionis illius gratiam perveniret, hanc quae fratri damnosa esset ac noxia, expetere maluisset. Videtis ergo apud Deum non processum operis, sed destinationem mentis inquiri. His itaque praestructis, ut ad propositam quaestionem ob quam haec universa praemissa sunt revertamur, respondeatis mihi primitus velim, cuius rei causa vos illius sponsionis nexibus vinxeritis.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik