monumenta.ch > Cassianus > 28
Cassianus, Collationes, 2, 16, XXVII. Quemadmodum sit iracundia comprimenda. <<<    

CAPUT XXVIII. Amicitias coniuratione initas firmas esse non posse. HIDE APPARATUS

1 Illud quoque multis est experimentis saepissimo comprobatum, nullo modo eos [Dionysii paraphrasis: Qui inierunt amicitiae foedus cum iuramento. Quod sequentibus satis congruit, ubi dicitur: Eos praevaricatores sui faciat sacramenti, id est, iuramenti, vel, ut idem Dionysius exponit, initi pacti. Apparet ex hoc loco quosdam monachos id temporis solere inter se privatas quasdam et particulares inire societates et amicitias, adhibito etiam iuramento, quo mutuam fidem arctioremque consuetudinem ac necessitudinem paciscebantur. Unde coniuratores et conspiratores dicebantur. Cuiusmodi amicitiarum genus, ut religioni perniciosum et multis periculis obnoxium, vehementer etiam damnat ac detestatur D. Basilius, nec uno in loco (Serm. I et 2 de Instit. monach.): In communi, inquit, contubernio (scilicet monachorum) neutiquam patitur charitatis lex coiri seorsum aut amicitias aut sodalitates. Siquidem nullo modo fieri potest quin affectiones istae quae in hac magis quam in illam propendent partem, plurimum incommodent communi omnium concordiae. Quamobrem aequaliter se diligere inter se omnes debent, idemque adversus universum fratrum coetum charitatis tenendus est modus. Quod si quis inventus fuerit qui maiore quadam animi propensione monachum fratrem, vel propinquum, vel alium quemvis, quavis de causa videatur diligere, hunc castigare oportet, ut iniurium publicae charitati. Siquidem in eo, quod quis aliquem unum plus diligit, facile indicat reliquos se in amore inferiores habere. Item alio in loco (Orat. I de Amore Dei et proximi): Qui in conventu unum prae aliis charum habet, is seipsum reum facit, cum perfecta charitate non sit praeditus. Quapropter ab omni societate et congressu procul arceatur singularis ista affectio, perinde ac pugna quaedam indecens. Nam ut haec manifestas producit inimicitias, sic illa invidias et simultates generat. Rursus in Constitut. monasticis (Cap. 30): Charitatem quidem mutuam habere inter se fratres debent; non ita tamen ut duo tresve seorsum a caeteris sodalitatem inter se coeant; quandoquidem hoc non charitas est, sed seditio et divisio, et eorum qui sic coeunt improbitatis indicium. Si enim communis disciplinae decus verum haberent qui tales sunt, procul dubio communem aequalemque erga omnes charitatem tenerent. Si vero ipsis caeteris sua sponte disiuncti coetum efficient, vitiosa huiusmodi amicitiae conciliatio est, et diversam quamdam a communibus institutis rem esse oportet, quae hos inter ipsos conciliet: atque hoc profecto nihil est aliud quam contra veterem disciplinae stabilitatem innovatio. Hactenus D. Basilius in huiusmodi diiudicandis affectibus acutissimus et solertissimus. Porro Cassianus inter alia veterum monachorum instituta refert huiusmodi amicitias et familiares congressus et privata colloquia apud ipsos districte fuisse prohibita et severissime punita: Unusquisque, inquit, sic opus suum exsequitur, ut psalmum vel Scripturam quamlibet memoriter recensendo, non solum conspirationi noxiae vel consiliis pravis, sed nec otiosis quidem colloquiis ullam copiam vel tempus impartiat; oris pariter et cordis officio in meditatione spiritali pariter occupato. Summa namque observantia custoditur, ne quisquam cum alio, ac praecipue iuniores [Al. iuniore], vel ad punctum temporis pariter substitisse, aut uspiam secessisse, manus suas invicem tenuisse deprehendatur. Si qui vero contra huius regulae disciplinam reperti fuerint aliquid admisisse, ut contumaces ac praevaricatores mandatorum, non levis culpae rei pronuntiati, suspicione etiam coniurationis pravique consilii carere non poterunt. Quam culpam, nisi in unum cunctis fratribus congregatis, publica diluerint poenitentia, orationi fratrum nullus eorum interesse permittitur. Haec Cassianus (Lib. II Instit. cap. 13). Ioannes item Climacus gradu 26 de discretione agens: Vidi, inquit, iuvenes se invicem castissimo amore ac secundum Deum diligentes, qui tamen dum aliorum conscientiam inde laedi conspicerent, convenit inter eos ut se ab invicem ad tempus elongarent. His exemplis et rationibus adductus D. Benedictus (Cap. 69 Regulae), ad excludendos huiusmodi singulares et inordinatos affectus, eadem cautione et discretione usus, summopere praecavendum admonet, ne quavis occasione praesumat alter alterum defendere monachum in monasterio aut quasi tueri, etiamsi qualibet consanguinitatis propinquitate iungantur; nec quolibet modo id a monachis praesumatur, quia exinde gravissima occasio scandalorum oriri potest. Quod si quis hoc transgressus fuerit, acrius coerceatur. In easdem pravas societates et privata studia monachorum graviter invehitur D. Bernardus serm. 24 super Cantica, ubi susurronum huiusmodi inter se conspirantium et murmurantium mores et conventicula ita graphice depingit et exagitat: Videas illos ambulare seorsim, convenire sibi, et sedere pariter; moxque laxare procaces linguas in detestandum susurrum. Ineunt familiaritatem ad maledicendum, concordes ad discordiam. Conciliant inter se inimicissimas amicitias, et pari consentaneae malignitatis affectu celebratur odiosa collatio. Haud secus egere quondam Herodes et Pilatus, de quibus narrat Evangelium (Luc. XXIII), quia facti sunt amici illa die, id est, in die Dominica passionis. Convenientibus sic in unum non est Dominicam coenam manducare, sed magis propinare et bibere calicem daemoniorum, dum importantibus linguis aliorum perditionis virus, aliorum aures intrantem mortem libenter excipiunt. His omnibus subscribit B. Laurentius Iustitianus patriarcha Venetus, in libro de Disciplina et Perfectione monasticae conversationis, ubi (Cap. 10) haec inter alia: Interdicenda est privata conversatio in collegiis servorum Christi, quae quamquam in nullo alio reprehensibilis sit, sine proximorum tamen scandalo fieri nequit. Et infra: Nam solent in conversationibus familiaribus nimiumque assiduis, nisi caute agantur, intermisceri vaniloquia, scurrilitates, detractiones et effrenati risus, per quae mens distrahitur, compunctio dissolvitur, gratia subtrahitur, proximus male aedificatur. Haec SS. Patres. Porro in hoc genere pravae societatis et amicitiae, proculdubio gravissime peccant monachi qui adversus abbates aut superiores suos inito consilio conspirant et coniurant, ut illi quos contra sanctissimum Patrem Benedictum conspirasse et venenum illi propinasse scribit B. Gregorius in Dialogis (Lib. II cap. 3). Unde in Chalcedonensi adversus huiusmodi conspiratores et coniuratores ita statutum legitur apud Gratianum (Q. 11 c. 1): Coniurationum et conspirationum crimen (quod apud Graecos dicitur φρατρία) publicis etiam legibus certum est penitus inhiberi. Hoc multo magis in sancta Dei Ecclesia, ne fiat, convenit abdicari. Si qui vero clerici vel monachi inventi fuerint coniurantes aut conspirantes, aut phratrias vel factiones componentes aliquas suis episcopis aut clericis aliis, omnino cadant de proprio gradu. Ubi notandum quod etsi nomen phratriae vel fratriae generatim omne sodalitium, consortium, conventiculum, sectam aut tribum significet (unde Atheniensis populus dicitur fuisse divisus in duodecim tribus, et singulae tribus in tres φρατρίας), hoc tamen loco accipitur pro factione aut seditione inter fratres seu monachos excitata, quemadmodum et apud S. Ephrem paraenesi 39, ubi in persona huiusmodi factiosorum ait: In fratria coniuncti simus. etc. Et infra: Ad pugnas autem et fratrias sive factiones ac contradictiones potentes simus. Caeterum quod superius ex D. Basilio dictum est, fratres aequaliter se inter se diligere et aequaliter inter se vicissim omnes complecti debere, proinde reum et iniurium esse publicae charitati, qui unum aliquem prae aliis diligit; haec, inquam, et his similia, ne cui forte scrupulum moveant, intelligenda sunt, quoad externam conversationem et familiaritatem, sive de exterioribus et communibus amicitiae et charitatis signis et officiis, quae omnibus fratribus aequaliter, id est, indifferenter et promiscue, exhibenda sunt. Nam quoad interiorem dilectionis affectum et peculiaria quaedam charitatis officia, v. g. peculiares orationes, sacrificia, etc., nihil prohibet, immo rationi consentaneum est alios prae aliis plus diligi et praeferri, vel quia meliores, vel quia nobis propinquiores, officiosiores, notiores, magis benefici, etc., dummodo recta sit intentio, modus debitus servetur, et vitetur scandalum aliorum. Vide S. Thomam 2-2 q. 26 art. 6 et sequentibus.] qui amicitiarum foedus coniurationis iniere principio, indiruptam potuisse servare concordiam, sive quod eam non pro desiderio perfectionis, nec pro apostolicae charitatis imperio, sed pro amore terreno, et per necessitatem ac vinculum pacti retinere conati sunt; sive quod ille callidissimus inimicus, ut eos praevaricatores sui faciat sacramenti, celerius ad irrumpenda amicitiarum vincula praecipitat. [De hac sententia superius actum est (Cap. 35 et 24).] Certissima ergo est prudentissimorum virorum illa sententia, veram concordiam et individuam societatem, nisi inter emendatos mores, eiusdemque virtutis ac propositi viros stare non posse.
2 Haec de amicitia beatus Ioseph spiritali narratione disseruit, nosque ad custodiendam sodalitatis perpetuam charitatem ardentius incitavit.

csg576.129