monumenta.ch > Cassianus > 19
Cassianus, Collationes, 2, 16, XVIII. De his qui patientiam mentientes ad iracundiam fratres silentio accendunt. <<<     >>> XX. De quarümdam simulata patientia qua maxillam verberandam alteram ingerunt.

CAPUT XIX. De his qui ex indignatione ieiunant. HIDE APPARATUS

1 Aliud quoque profanum tristitiae genus est, quod dignum commemoratione non fuerat, nisi id a nonnullis fratribus scissemus admitti, qui cum tristificati fuerint vel irati, ab ipso etiam pertinaciter abstinent cibo, ita ut, quod etiam dicere absque pudore non possumus, illi qui dum placidi sunt, refectionem cibi usque ad horam sextam vel, ut multum, nonam negant se posse differre, cum fuerint [Phrasis Cassiano familiaris, ut saepe notavimus.] tristitia vel furore suppleti, ieiunia etiam biduana non sentiant, tantamque inediae defectionem iracundiae satietate sustentent.
2 In quo plane [Cum sacrilegium generali notione sit omnis abusus rei sacrae, et ad Dei cultum destinatae, sacrilegium quoddam committere videtur qui ex iracundia vel indignatione a cibis abstinet aut ieiunat, quia in quo Deum colere debuit, eum offendit.] sacrilegii crimen evidenter incurrunt, ieiunia scilicet, quae soli Deo pro humiliatione cordis et purgatione vitiorum sunt specialiter offerenda, pro diabolico tumore tolerantes. Quod tale est ac si orationes atque sacrificia non Deo, sed daemoniis deferant, illamque Mosaicam increpationem mereantur audire, Sacrificaverunt daemoniis, et non Deo, diis quos ignorabant [Deut. XXXII].

csg576.123