monumenta.ch > Cassianus > 18
Cassianus, Collationes, 2, 16, XVII. De his qui patientiam saecularibus magis putant impendendam esse quam fratribus. <<<     >>> XIX. De his qui ex indignatione ieiunant.

CAPUT XVIII. De his qui patientiam mentientes ad iracundiam fratres silentio accendunt. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Illud vero quale est, quod interdum patientes esse nos credimus, quia respondere contemnimus lacessiti; sed ita commotos fratres amara taciturnitate csg576.121 vel motu gestuque irrisorio subsannamus, ut eos magis ad iracundiam vultu tacito provocemus, quam tumida potuissent incitare convicia, in eo nos aestimantes minime apud Deum reos, quia nihil ore protulimus, quod nos notare hominum iudicio aut condemnare potuisset?
2 quasi vero apud Deum verba tantummodo, et non praecipue voluntas vocetur in culpam, et opus solum peccati, et non etiam votum ac propositum habeatur in crimine, aut hoc tantum quod unusquisque fecerit per loquelam, et non quod etiam per taciturnitatem facere studuerit, in iudicio sit quaerendum. Non enim sola commotionis illatae qualitas, sed etiam propositum irritantis in noxa est.
3 Et idcirco non quemadmodum iurgium fuerit excitatum, sed cuius conflagraverit vitio, verum iudicis nostri perquiret examen. [Ita emendatum in hac editione; quamvis Dionysius cum mss. legat (Vide col. 6 cap. 9). Effectus enim peccati. Magis enim congruit praecedentibus, ubi ait: Quasi vero apud Deum verba tantummodo, et non praecipue voluntas vocetur in culpam; et opus solum peccati, et non etiam votum ac propositum habeatur in crimine. Quid enim est affectus peccati nisi voluntas, votum ac propositum peccantis? Sensus est, quem verba aperte sonant, apud Deum magis spectari affectum seu voluntatem peccantis, quam modum et ordinem peccandi: Deus enim cor intuetur (I Reg. XVI). Cui potius contraria videtur haec Dionysiana paraphrasis: Effectus enim peccati pensandus est, non solum ordo admissi, vide cap. 11 et 12 coll. 17.] Affectus enim peccati, non ordo considerandus est admissi. Quid enim differt utrum quis gladio ipse peremerit fratrem, an aliqua ad mortem fraude compulerit, cum ipsius eum dolo vel crimine constet exstinctum? quasi vero caecum in praeceps manu propria non impegisse sufficiat, cum similiter reus sit qui pronum et imminentem iam foveae, cum potuerit revocare, contempserit; aut ille solus in crimine sit qui manu sua quempiam laqueaverit, et non etiam is qui vel paraverit vel ingesserit laqueum, vel certe cum potuerit, auferre noluerit.
4 Ita igitur tacere nihil prodest, si idcirco nobis indicamus silentium, ut quod agendum convicio fuerat, hoc taciturnitate faciamus, assimilantes quosdam gestus, quibus et ille quem curare nos oportuit, vehementiori inardescat iracundia, et nos super haec omnia damno illius ac perditione laudemur; quasi vero non etiam ex hoc ipso quis criminosior sit, quod gloriam sibi de fratris voluerit perditione conquirere. Utrique enim [Silentium hoc pravum et perversum, cum quis ex amaritudine animi, vel ex contemptu aut derisione proximi, tacet, nec dignatur ipsum alloqui, aut ei respondere, quo magis eum irritet et provocet. De tali silentio loquitur D. Gregorius lib. V Moralium (Cap. XXXI), ubi ait: Aliquando ira perturbato animo, quasi ex iudicio, silentium indicit, et quo se foras per linguam non exprimit, intus deterius ignescit; ut iratus quisque collocutionem suam proximo subtrahat, et nihil dicendo, quam sit aversus dicat. Et nonnumquam haec silentii severitas per disciplinae dispensationem geritur, si tamen sollicite in intimis discretionis forma teneatur; nonnumquam vero, dum accensus animus a consueta locutione restringitur, per accessum temporis penitus a proximi dilectione separatur; et acriores stimuli ad mentem veniunt, causaeque, quae gravius exasperant, oriuntur, atque in irati oculo festuca in trabem vertitur, dum ira in odium permutatur. Plerumque ira per silentium clausa intra mentem vehementius aestuat, et clamosas tacita voces format; verba sibi quibus exasperetur obiicit, et quasi in causae examine posita durius exasperata respondet; sicque fit ut perturbatus animus maiorem strepitum sui silentii sentiat, eumque gravius clausa irae flamma consumat. Haec Gregorius. Porro silentium alias optimum esse remedium ad comprimendam et mitigandam tum suam, tum proximi iram, infra dicetur.] csg576.122 tale silentium erit aequaliter noxium: quia sicut exaggerat in alterius corde tristitiam, ita in suo non permittit exstingui.
5 Contra quos illa prophetae satis proprie est directa maledictio: Vae qui potat amicum suum, mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem eius, repletus est ignominia pro gloria (Abacuc. II). Illud quoque quod per alium de talibus dicitur: Quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet, et vir fratrem suum irridebit, et veritatem non loquetur; extenderunt enim linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis [Ierem. IX]. Saepe autem ficta patientia etiam acrius ad iracundiam quam sermo succendit, et atrocissimas verborum transcendit iniurias maligna taciturnitas; leviusque tolerantur inimicorum vulnera, quam irridentium subdola blandimenta.
6 De quibus proprie dicitur per prophetam: Molliti sunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt iacula [Psal. LIV]. Et alibi: [D. Hieronymus vertit: Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima cordis (Prov. XXVI). Cui similis sententia Proverb. XVIII: Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris.] Verba callidorum mollia, haec autem feriunt in penetralia ventris [Prov. XXVI]. Quibus etiam illud potest eleganter aptari: In ore pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias [Ierem. IX], quibus tamen magis decipitur ipse qui decipit.
7 Nam [Vulg. textus: Homo qui blandis fictisque sermo nibus loquitur amico suo, rete expandit gressibus eius (Prov. XXIX). Ubi D. Hieronymus notat utrumque exponi posse, et gressibus eius, et gressibus suis, ex ambiguo verbo Graeco, quod est περιβάλλει, quod tam expandere quam circumdare significat, et tam ad ipsum fraudatum referri potest: Nam qui fodit foveam proximo suo, incidet in eam. Ita fit ut retia fraudulenta non tam eum cuius gressibus expanduntur, quam illum a quo expanduntur, involvant. Sic D. Hieronymus.] Qui praeparat ante faciem amici sui rete, circumdat illud pedibus suis; et qui fodit foveam proximo suo, incidit in eam ipse [Prov. XXVI]. Denique cum magna ad comprehendendum Dominum cum gladiis et fustibus multitudo venisset, nemo in auctorem vitae nostrae illo cruentior exstitit parricida quam qui, cunctos ficto salutationis honore praeveniens, osculum subdolae charitatis ingessit.
8 Cui Dominus, Iuda, inquit, osculo Filium hominis tradis (Lucae XXII)? id est, amaritudo persecutionis atque odii tui hoc tegmen assumpsit quo dulcedo veri amoris exprimitur? Apertius quoque ac vehementius per prophetam [Minorem enim dolorem mala ingerunt, quae ab extraneis inferuntur. Plus vero in nobis ea tormenta saeviunt, quae ab illis patimur de quorum mentibus praesumebamus, quia cum damno corporis mala nos cruciant amissae charitatis, ait B. Gregorius (Homil. 35 in Evang.).] vim huius doloris exaggerat: Quoniam si inimicus meus, inquit, csg576.123 maledixisset mihi, sustinuissem utique; et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me utique ab eo.
9 Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei ambulavimus cum consensu [Psal. LIV].



Cassianus, Collationes, 2, 16, XVII. De his qui patientiam saecularibus magis putant impendendam esse quam fratribus. <<<     >>> XIX. De his qui ex indignatione ieiunant.
monumenta.ch > Cassianus > 18

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik