monumenta.ch > Cassianus > 17
Cassianus, Collationes, 2, 16, XVI. Quod fratre adversum nos aliquid habente simultatis, munera orationum nostrarum a Domino respuantur. <<<     >>> XVIII. De his qui patientiam mentientes ad iracundiam fratres silentio accendunt.

CAPUT XVII. De his qui patientiam saecularibus magis putant impendendam esse quam fratribus. HIDE APPARATUS

1 Illud quoque quibus lacrymis est deflendum, quod nonnulli fratrum cum fuerint contumelia cuiuslibet sermonis accensi, si alterius cuiuspiam, qui eam lenire desiderat, precibus fatigentur, cum audierint nequaquam debere adversus fratrem concipi retinerive tristitiam, secundum illud quod scriptum est: [Has sententias videre licet alibi explicatas (Lib. VIII Instit. cap. 8 et 19).] Qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio [Matth. V]; et, Sol non occidat super iracundiam vestram [Ephes. IV], proclamant illico: Si paganus aliquis, si saecularis hoc fecisset, aut ista dixisset, recte debuit sustineri.
2 Quis autem ferat fratrem tam gravis conscium culpae aut tam insolens de ore convicium proferentem! Quasi vero patientia infidelibus tantum atque sacrilegis et non omnibus sit generaliter exhibenda, aut iracundia contra gentilem noxia contra fratrem utilis aestimanda, cum utique perturbatae mentis obstinata commotio non dissimile, contra quemvis fuerit excitata, sibi inferat detrimentum. Quantae autem obstinationis, immo vecordiae est, ut nec ipsam verborum proprietatem brutae mentis stupore discernat.
3 Quia non dicitur, Omnis qui irascitur alienigenae, reus erit iudicio, quod fortasse poterat secundum illorum sensum contra consortes nostrae fidei et conversionis excipere, sed significanter expressit evangelicus sermo dicens: Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio [Matth. V]. Licet itaque [Regulam veritatis dicit ipsam rei veritatem, vel illam sententiam evangelicam: Omnes vos fratres estis (Matth. XXII), etc. Notat vero D. Hieronymus (Adversus Helvid. c. 8) quatuor modis in Scripturis divinis fratres appellari, natura, gente, cognatione, affectu; et rursus affectu duobus modis fratres nominari, spiritaliter (forte specialiter) et communiter. Ne longum, inquit, faciam, ad extremam divisionis partem revertar, id est, et affectu fratres dici, quod in duo scinditur, in spiritale et in commune. In spiritale [Al. speciale], quia omnes Christiani fratres vocamur, ut ibi: Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum! Et in alio psalmo Salvator: Narrabo, inquit, nomen tuum fratribus meis, etc. Porro in commune, quia omnes homines ex uno patre nati pari inter nos germanitate coniungimur: Dicite, ait, iis qui oderunt vos, fratres nostri estis, etc. (Ioan. XX). Haec Hieronymus.] secundum regulam veritatis omnem hominem fratrem debeamus accipere, tamen hoc in loco magis fidelis ac nostrae conversationis particeps quam ethnicus fratris vocabulo designatur.

csg576.120