monumenta.ch > Cassianus > 16
Cassianus, Collationes, 2, 16, XV. De his qui vel suam vel fratrum commotionem dissimulatione corroborant. <<<     >>> XVII. De his qui patientiam saecularibus magis putant impendendam esse quam fratribus.

CAPUT XVI. Quod fratre adversum nos aliquid habente simultatis, munera orationum nostrarum a Domino respuantur. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 In tantum igitur non vult nos Deus noster alterius despectui habere tristitiam, [D. Gregorius in Pastorali (III part. admon. 23): Admonendi, inquit, sunt dissidentes, ut noverint quod tamdiu nullum boni operis sacrificium immolant, quamdiu a proximorum charitate discordant. Scriptum namque est: Si offers munus tuum ad altare, etc. Ex qua praeceptione pensandum est, quorum hostia repellitur, quam intolerabilis culpa monstratur. Nam cum mala cuncta bonis sequentibus diluantur, pensemus quanta sint mala discordiae, quae nisi exstincta funditus fuerint, bonum subsequi non permittunt. Vide eumdem lib. IV Dialog. cap. ultimo.] ut si aliquid adversum nos frater habuerit, nec munera nostra suscipiat, id est, nec orationes sibi a nobis permittat offerri, donec de animo eius tristitiam iuste iniusteve conceptam, celeri satisfactione tollamus. [Eodem fere modo D. Hieronymus: Non dixit: Si tu habes aliquid adversus fratrem tuum, sed: Si frater tuus habet aliquid adversum te, ut durior reconciliationis tibi imponatur necessitas. Clarius idem explicat et asserit Cassianus lib. VIII cap. 13: Quia, inquit, plerumque seu laesos fratres et contristatos contemnimus, aut certe non vitio nostro dicentes eos offensos, despicimus; animarum medicus et occultorum conscius, occasiones iracundiae volens radicitus a cordibus nostris evellere, non solum si laesi fuerimus, iubet nos remittere, et reconciliari fratribus nostris, nullamque adversus eos iniuriae seu laesionis memoriam retinere; sed etiam si illos adversum nos, seu iuste, seu iniuste, habere aliquid noverimus, similiter praecepit ut munus nostrum relinquentes, etc. Caeterum quomodo haec accipienda sint, et quatenus fratri qui nos offenderit reconciliari debeamus, antequam munus nostrum offeramus vide ibidem annotatum.] Neque enim ait, Si habet veram querelam adversum te frater tuus, relinque ibi munus tuum ad altare, et vade prius reconciliari fratri tuo; sed, Si recordatus fueris, inquit, quia frater tuus habet aliquid adversum te [Matth. V], id est, etiam si leve aliquid ac vile sit quo fratris in te fuerit excitata commotio, et hoc memoriam tuam subita recordatione pulsaverit, scias te offerre precum tuarum spiritalia munera non debere, nisi prius qualibet ex causa ortam tristitiam de corde fratris benigna satisfactione depuleris.
2 Si igitur evangelicus sermo etiam pro praeterita et minima simultate, ac de exiguis oborta causis, satisfacere nos irascentibus iubet, quid de nobis miseris fiet, qui recentes et maximas causas nostroque errore commissas, pertinaci dissimulatione contemnimus, et inflati tumore diabolico, dum humiliari erubescimus, auctores nos fraternae tristitiae denegamus, ac rebelli spiritu subiici praeceptis Domini dedignantes, nequaquam ea vel observari debere, vel impleri posse contendimus? Eoque fit ut iudicantes csg576.120 eum impossibilia vel incongrua praecepisse, efficiamur, secundum Apostolum, non factores, sed iudices legis [Iac. IV].


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik