monumenta.ch > Cassianus > 15
Cassianus, Collationes, 2, 16, XIV. De gradibus charitatis. <<<     >>> XVI. Quod fratre adversum nos aliquid habente simultatis, munera orationum nostrarum a Domino respuantur.

CAPUT XV. De his qui vel suam vel fratrum commotionem dissimulatione corroborant. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Econtra novimus, quod utinam nesciremus! nonnullos fratrum tantae esse obstinationis atque duritiae, ut [Huic itidem morbo contrarium D. Benedictus instituit ac praescripsit antidotum his verbis: Si quis frater pro quavis minima causa ab abbate vel a quocumque priore suo corripitur quolibet modo, vel si leviter senserit animum prioris cuiuscumque contra se iratum vel commotum, quamvis modice; mox, sine mora, tamdiu prostratus in terra ante pedes eius iaceat satisfaciens, usque dum benedictione sanetur illa commotio.] cum vel suos adversus fratrem vel fratris adversum se senserint animos excitatos, ad dissimulandam mentis suae tristitiam, quae ex indignatione alterutrae commotionis exorta est, secedentes ab eis quos humili satisfactione atque colloquio lenire debuerant, aliquos psalmorum incipiunt decantare versiculos. Qui dum conceptam cordis amaritudinem delinire se putant, insultando augent, quod statim exstinguere potuerunt si magis anxii atque humiles esse voluissent, ut opporcsg576.119tuna compunctio et ipsorum cordibus mederetur, et fratrum animos deliniret.
2 Nam illo utique modo pusillanimitatis, immo superbiae suae vitium palpant, et nutriunt potius quam exstirpant fomitem iurgiorum, Dominicae illius praeceptionis immemores, qua ait: Qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio [Matth. V]: Et, Si recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ad altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Ibid.)


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik