monumenta.ch > Cassianus > 14
Cassianus, Collationes, 2, 16, XIII. Quod charitas non solum res Dei, sed etiam Deus sit. <<<     >>> XV. De his qui vel suam vel fratrum commotionem dissimulatione corroborant.

CAPUT XIV. De gradibus charitatis. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Illam igitur [Ἀγάπη, Graecis amor, dilectio et charitas dicitur. Hinc Tertullianus (In Apologetico cap. 3): Vocatur, inquit, agape, id quod dilectio penes Latinos est. Et D. Cyprianus lib. III ad Quirinum: Agapen, et dilectionem fraternam religiose et firmiter exercendam. Apud veteres Christianos agape dicebatur coena quaedam, sive conviviolum, quo pauperes diebus dominicis et festivis excipiebantur. De qua vide collat. 24 cap. 12.] charitatem quae dicitur ἀγάπη possibile est omnibus exhibere, de qua beatus Apostolus: Ergo dum tempus habemus, inquit, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei [Galat. VI]. Quae in tantum omnibus est generaliter exhibenda, ut eam etiam inimicis nostris a Domino iubeamur impendere.
2 Nam Diligite, inquit, inimicos vestros [Matth. V]. [Diathesis plura habet significata, quorum haec praecipua, affectus, sive affectio, morbus, conditio, ratio, testamentum, quod et diatheca dicitur. Sumitur autem hic pro affectu, propensione, seu peculiari dilectione, qua coniunctiores prae caeteris magis complectimur, in qua tot sunt gradus quot coniunctionum et necessitudinum species et differentiae, ut hic declaratur.] Διάθεσις autem, id est, affectio, paucis admodum, et his qui vel parilitate morum vel virtutum societate connexi sunt, exhibetur, licet etiam ipsa diathesis multam in se differentiam habere videatur.
3 Aliter enim parentes, aliter coniuges, aliter fratres, aliter filii diliguntur, et in ipsa quoque horum affectuum necessitudine magna distantia est, nec uniformis parentum dilectio erga filios invenitur. Quod etiam Iacob patriarchae probatur exemplo, qui cum esset duodecim filiorum pater, omnesque paterna charitate diligeret, tamen propensiore Ioseph dilexit affectu, ut de eo aperte Scriptura commemoret: Invidebant autem ei fratres sui, eo quod diligeret eum pater suus [Genes. XXXVII], scilicet, non quod vir iustus et pater non valde diligeret etiam caeteram prolem, sed quod huius, quia typum Domini praeferebat, affectui dulcius quodammodo csg576.118 atque indulgentius inhaereret. [D. Hieronymus lib. primo adversus Iovinianum: Ioannes, inquit, unus ex discipulis, qui minimus traditur fuisse inter apostolos, et quem fides Christi virginem repererat, virgo permansit, et ideo plus amatur a Domino, et recumbit super pectus Iesu; et quod Petrus, qui uxorem habuerat, interrogare non audet, illum rogat ut interroget, etc.] Hoc etiam de Ioanne evangelista legimus evidentissime designari, cum de ipso dicitur: Discipulus ille quem diligebat Iesus [Ioan. XIII], cum utique etiam reliquos undecim similiter electos ita praecipua dilectione complexus sit, ut hoc etiam evangelica attestatione designet, dicens: Sicut dilexi vos, et vos diligite invicem [Ioan. XIII]. De quibus et alibi dicitur: Diligens suos qui erant in mundo, usque in finem dilexit eos (Ibid.). Sed haec unius dilectio non erga reliquos discipulos teporem charitatis, sed [Non quod alios apostolos, vel non dilexerit, vel minus dilexerit; sed quia certae significationis causa, vel castimoniae ac virginitatis intuitu, suum erga Ioannem amorem, signis externis et familiari consuetudine, magis quam erga alios exhibuerit.] largiorem erga hunc superabundantiam amoris expressit, quam ei virginitatis privilegium et carnis incorruptio conferebat.
4 Quae idcirco velut sublimior cum quadam exceptione signatur, quia non eam odii comparatio, sed affluentior gratia exuberantissimi amoris extollit. Tale quid etiam ex persona sponsae legimus in Cantico canticorum, dicentis: [Ita Graeci interpretes: Τάξατε ἐπ᾽ ἐμὲ ἀγάπην, ut legit etiam D. Hieronymus in Ezechielis cap. XLII. At Vulgata versio est: Ordinavit in me charitatem. Quo modo a Patribus communiter citatur. Vide D. Bernardum serm. 50 in Cantica.] Ordinate in me charitatem [Cantic. II]. Haec enim est vere charitas ordinata, quae odio habens neminem, quosdam meritorum iure plus diligit; quaeque eum generaliter diligat cunctos, excipit tamen sibi ex his quos debeat peculiari affectione complecti; et rursum inter ipsos qui in dilectione summi atque praecipui sunt, aliquos sibi qui caeterorum affectui superextollantur excerpit.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik