monumenta.ch > Cassianus > 8
Cassianus, Collationes, 2, 16, VII. Quod nihil charitati praeponendum sit, nec iracundiae postponendum. <<<     >>> IX. De amputandis etiam spiritalibus causis discordiarum.

CAPUT VIII. Quibus de causis inter spiritales nascatur dissensio? HIDE APPARATUS

1 Nam quemadmodum carnales adhuc et imbecilles fratres ob vilem terrenamque substantiam cito inimicus ille disiungit, ita [Ad hos spectat illa D. Gregorii salutaris admonitio: Discordes, inquit, admonendi sunt, ut certissime sciant quia, quantislibet virtutibus polleant, spiritales nullatenus fieri possunt, si uniri per concordiam proximis negligant. Scriptum quippe est: Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, et pax (Galat. V). Qui ergo servare pacem non curat, ferre fructum spiritus recusat. Hinc Paulus ait: Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis (I Cor. III)? Hinc iterum dicit: Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam (Heb. XII). Hinc rursus admonens, ait (Ephes. III): Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Greg. Pastoral. part. III, admon. 2).] etiam inter spiritales gignit pro intellectuum diversitate discordiam. Ex qua sine dubio contentiones rixaeque verborum, quas Apostolus damnat [Galat. V], plerumque consurgunt; unde consequenter divortia inter unanimes fratres hostis invidus ac malignus interserit.
2 Vera est namque sapientissimi Salomonis illa sententia, [Graece μῖσος ἐγείρει νεῖκος. Quod utroque modo verti potuit. Nam odium suscitat contentio, ut hic citatur, ubi μῖσος est accusativi casus, et νεῖκος nominativi; et odium suscitat contentionem, si contrarii sint casus; quomodo Latinus interpres vertit: Odium suscitat rixas, et universa delicta operit charitas (Prov. X).] Odium suscitat contentio; universos vero qui non contendunt, protegit amicitia [Prov. X].

csg576.114