monumenta.ch > Cassianus > 7
Cassianus, Collationes, 2, 16, VI. Quibus modis inviolabilis possit societas retentari. <<<     >>> VIII. Quibus de causis inter spiritales nascatur dissensio?

CAPUT VII. Quod nihil charitati praeponendum sit, nec iracundiae postponendum. HIDE APPARATUS

1 Sicut ergo nihil praeponendum est charitati, ita furori vel iracundiae nihil est econtrario postponendum. Omnia namque quamvis utilia ac necessaria videantur, spernenda tamen sunt, ut irae perturbatio devitetur; et omnia etiam quae putantur adversa, suscipienda atque toleranda sunt, [S. Augustinus de Civitate Dei: Tantum est pacis bonum, ut etiam in rebus terrenis atque mortalibus nihil soleat gratius audiri, nihil desiderabilius concupisci, nihil postremo possit melius inveniri. Idem, seu quis auctor ad fratres in eremo: Scire, inquit, debetis, fratres, quod quaedam sunt bona, quae non sunt commoda; quaedam iucunda, quae non sunt bona: v. g. bona sunt ieiunia, vigiliae, macerationes, et similia. Haec enim bona sunt, sed non iucunda, quia caro in his non iucundatur, sed laeditur. Iucunda autem sunt comessationes, ebrietates, sed non bona. O monache, vix poteris invenire in praesenti unum quod sit bonum et iucundum. Cupis tamen illud invenire? persequere pacem, et amplectere eam. Haec est enim sola virtus, quae habet bonum et iucundum. Haec est illa bonitas quae nos habitare facit unius moris in domo, ut simul vivere simulque mori semper optemus. O pax, tu mentis serenitas, animi tranquillitas, amoris vinculum, charitatis consortium. Haec est illa summa felicitas, quae bella compescit, iras comprimit, discordes sedat, inimicos concordat, cunctis placet, a cunctis optatur. Beatus qui te habet, maledictus qui te odit, et frangit inter homines, quoniam Antichristus est, et filius perditionis.] ut dilectionis pacisque tranquillitas illibata servetur; quia nec ira atque tristitia perniciosius quidquam, nec charitate utilius credendum est.

csg576.114