monumenta.ch > Cassianus > 6
Cassianus, Collationes, 2, 16, V. Responsio quod perpetua amicitia nisi inter perfectos stare non possit. <<<     >>> VII. Quod nihil charitati praeponendum sit, nec iracundiae postponendum.

CAPUT VI. Quibus modis inviolabilis possit societas retentari. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Prima [Traduntur hic octo media quibus vera et perfecta inter monachos amicitia ineatur, conservetur et augeatur: quae memoriae iuvandae causa breviter ita colligi possunt: 1o ut firmum et solidum iaciant fundamentum in religiosa paupertate, contemptu et abdicatione rerum temporalium; 2o ut suas quisque resecet voluntates, nec tam suis quam proximi definitionibus malit obedire; 3o ut sciat omnia, etiam quae necessaria aut utilia aestimat, postponenda bono charitatis et pacis; 4o ut caveat iracundiam, quae mater est discordiae; 5o ut iram fratris contra se, etiam sine ratione conceptam, curare ac mitigare, aeque ac suam desideret; 6o ut se de hoc mundo credat quotidie migraturum, quod est generale vitiorum omnium peremptorium; 7o ut etiam in opinionibus ad intellectum pertinentibus, fugiat contentiones; 8o ut numquam suo, sed magis alieno iudicio fidat.] igitur sunt verae amicitiae in contemptu substantiae mundialis et omnium quas habemus rerum despectione fundamina. Perquam enim iniustum atque impium est, si post abrenuntiatam mundi et omnium quae in eo sunt vanitatem, pretiosissimae fratris dilectioni supellex vilissima quae superfuit [Lips. in marg. superfluit], praeferatur: secundum est ut ita csg576.112 suas unusquisque resecet voluntates, ne se sapientem atque consultum esse iudicans, suis malit quam proximi definitionibus obedire.
2 Tertium est ut sciat omnia, etiam quae utilia ac necessaria aestimat, postponenda bono charitatis ac pacis; quartum ut credat nec iustis nec iniustis de causis penitus irascendum; quintum ut adversus se iracundiam fratris, etiam sine ratione conceptam, eodem modo quo suam curare desideret, sciens aequaliter sibi perniciosam alterius esse tristitiam, ac si adversus alium ipse moveatur, nisi eam, quantum in se est, etiam de fratris mente depulerit.
3 Postremum illud est, quod generale vitiorum omnium peremptorium esse non dubium est, ut se de hoc mundo credat quotidie migraturum. Quae persuasio non solum nullam in corde tristitiam residere permittit, verum etiam universos concupiscentiarum ac peccatorum omnium comprimet motus. Haec igitur quicumque tenuerit, amaritudinem irae atque discordiae nec pati poterit nec inferre.
4 His autem cessantibus, cum primum [Diabolus, vel radix omnium malorum cupiditas, charitatis aemula, et inimica, quam inferius vocat primam causam litium: de qua Cassiodorus (De Amicitia cap. 1) apte in hunc locum: Amicitia quam mundana cupiditas introducit fraudulenta est: nihil verum, nihil securum, nihil stabile habet; bona hominis amat, non hominem; amorem metitur ex quaestu; fortunam votis amplectitur, non personam; iuxta illud: Non est personae, sed prosperitatis amicus, Quem fortuna tenet dulcis, acerba fugat Et infra: Audi B. Ambrosium (Lib. III Off. cap. ult.): Non est, inquit, amicitia vectigalis, sed liberalis: virtus enim est, et non quaestus; non pecunia conciliatur, sed gratia; non litigatione praeliorum, sed concertatione mutuae benevolentiae gignitur et fovetur, etc.] ille aemulus charitatis in cordibus amicorum tristitiae sensim venena suffuderit, necesse est ut frequentibus iurgiis paulatim dilectione tepefacta, amantium corda diu exulcerata quandoque dissociet. Nam qui per callem praedictae directionis ingreditur, in quo ab amico umquam suo poterit dissidere, qui primam litium causam quae ex parvulis rebus vilissimisque materiis generari solet, nihil suum vindicans, radicitus amputaverit, illud quod in Actibus Apostolorum legimus de unitate credentium omni virtute custodiens?
5 Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una, nec quisquam eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia [Actor. IV]. csg576.113 Deind quemadmodum ab eo seminarium dissensionis exsurget, qui non suae, sed fratris serviens voluntati, Domini atque auctoris sui fuerit imitator effectus, qui loquens ex persona hominis quem gerebat, Non veni, inquit, ut facerem voluntatem meam, sed voluntatem eius qui me misit [Ioan. V]? Quo autem modo ullum contentionis fomitem suscitabit, qui de intelligentia ac sensu suo, non tam proprio iudicio quam fratris cedere [Lips. in marg. credere] decrevit examini, pro eius scilicet arbitrio, vel probans sua inventa, vel improbans, et Evangelicum illud pii cordis humilitate consummans, Verum tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis [Matth. XXVI]? Aut qua ratione aliquid quo frater moestificetur, admittet, qui bono pacis nihil iudicat esse pretiosius, Dominicae illius sententiae memoriam non amittens, In hoc cognoscent omnes quod mei estis discipuli, si dilectionem habueritis adinvicem [Ioan. XIII], per quam velut spiritali signaculo gregem ovium suarum in hoc mundo voluit Christus agnosci, atque hoc a caeteris, ut ita dixerim, charactere discerni?
6 Qua vero ex causa vel in se recipere vel in alio residere rancorem tristitiae sustinebit, cui summa definitio est, [Haec, et quae sequuntur, quo sensu intelligenda sunt, vide in annotationibus ad lib. VIII Institutionum. Prudenter autem dixit iracundiae, non irae. Nam ira saepe iusta est, et iustas causas habet; non iracundia, ut suo loco dictum est.] iracundiae, quae perniciosa et illicita est, iustas causas esse non posse, eodemque se modo, succensente sibi fratre, orare non posse, cum quasi fratri suo ipse succenseat, irrogatam illam Domini Salvatoris humili semper retinens corde sententiam, Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et sic veniens offer munus tuum [Matth. V]. Nihil enim proderit si te quidem asseras non irasci, et credas te implere illud mandatum quo dicitur, Sol non occidat super iracundiam vestram, et, Qui irascitur fratri csg576.114 suo, reus erit iudicio; alterius vero tristitiam quam delinire tua mansuetudine potuisti, contumaci corde despicias.
7 Eodem namque modo praecepti Dominici praevaricatione plecteris. Qui enim te irasci adversus alterum non debere dixit, nec alterius contemni tristitiam debere dixit; quia non interest apud Deum, qui omnes homines vult salvos fieri, utrum te an alium quempiam perdas. [Sic Cassianus lib. VIII Institut. cap 13: Non enim ita nostris obsequiis communis omnium Dominus delectatur, ut quod in uno acquirit, perdat in altero, dominante tristitia. In cuiuslibet namque dispendio unum patitur detrimentum, qui eodem modo omnium famulorum suorum salutem desiderat et exspectat.] Unum siquidem cuiuslibet interitu ei nascitur detrimentum; itidemque illi cui grata omnium perditio est, unum lucrum, vel tua vel fratris morte conquiritur.
8 Quemadmodum postremo poterit vel tenuem contra fratrem retinere tristitiam, qui se credit quotidie, immo continuo ab hoc saeculo migraturum?



Cassianus, Collationes, 2, 16, V. Responsio quod perpetua amicitia nisi inter perfectos stare non possit. <<<     >>> VII. Quod nihil charitati praeponendum sit, nec iracundiae postponendum.
monumenta.ch > Cassianus > 6

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik