monumenta.ch > Ambrosius > sectio 9 > 4
Cassianus, Collationes, 3, 24, III. De qualitate locorum quae ab anachoretis expeti debeant. <<<     >>> V. Quod evagatione corporis gravetur magis quam relevetur cordis anxietas.

CAPUT IV. Quae a solitariis operationum genera debeant eligi. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 In hac ergo unusquisque custodia iugiter perseverans, efficaciter illud implebit, quod per Habacuc prophetam satis evidenter exprimitur: [Vulgata versio: Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem, et contemplabor, ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me.] Super custodiam meam, inquit, stabo, et ascendam super petram et speculabor ut videam quid loquatur in me, et quid respondeam ad arguentem me (Habacuc II). Quod quanti laboris ac difficultatis sit, experimentis illorum qui [Calamus, sive Porphyrio locus fuit solitudinis in Aegypto, in quo Paulus Eremita habitavit. Meminit eiusdem Cassianus lib. X Institut. cap. 24. Rursus collat. 3 cap. 5, et collat. 7 cap. 26.] in illa Calami sive Porphyrionis eremo commorantur manifestissime comprobatur.
2 Nam cum longiore solitudinis intervallo ab universis urbibus et habitaculis hominum, quam eremus Scythi, dividantur (septem [Id est, itinere septem vel octo dierum, ut alibi explicatum (Ad lib, X Instit. c. 24). Sic Athanasius in Vita S. Antonii (Cap. 54): Ad primam, inquit, mansionem Alexandriae, quae appellatur Chaereum.] siquidem vel octo mansionibus vastissimae solitudinis deserta penetrantes vix ad cellularum suarum secreta perveniunt), tamen quia illi agriculturae dediti, [Quo magis agnoscant religiosi claustrales, sui claustri et clausurae monasticae antiquitatem et sanctitatem, visum est operae pretium et nostro instituto perquam consentaneum ex huius loci occasione nonnulla scitu digna de his annotare. Primum: utuntur Patres Latini (praeter Cassianum hoc loco) necnon concilia frequentissime his vocibus claustri et clausurae in eadem significatione et usu qui nunc est monachorum, e quibus selectiora quaedam et ad morum instructionem spectantia breviter attingam. Eugenius, puto, secundus huius nominis pontifex a Gratiano citatus (16, q. 1, cap Placuit, 2): Placuit nostro communi concilio ut nullus monachorum pro lucro terreno de monasterio exire ausu nefandissimo praesumat. Sit monachus claustro suo contentus, et caetera inferius citanda. Alexander secundus itidem apud Gratianum (Ibid., c. Iuxta): Iuxta Chalcedonensis tenorem optimi concilii, monachis ad normam S. Benedicti (Cap. 8) intra claustrum morari praecipimus; vicos, castella, civitates peragrare prohibemus, et a populorum praedicatione omnino cessare decernimus; nisi forte quis de salute animae suae sollicitus ut eorum habitum assumat, eos intra claustrum consulere voluerit (Vide notata ad collat. 24, cap. 14). Innocemius III, in solemni illo decreto (Lib. III Decretal. tit. 10), Cum ad monasterium, de statu monachorum: In oratorio, inquit, refectorio et dormitorio continuem semper silentium observetur. In claustro quoque certis horis et locis, secundum antiquam consuetudinem monasterii laudabiliter observatam. Meminit et Clemens quimus in sua Clementina: Ne in agro. Concilium Moguntiacum cap. 20: Monasterium ita debet constitui, ut omnia necessaria intra monasterium exerceantur, ut non sit necessitas monachis, vel clericis, vel puellis, vagandi foras, quia omnino non expedit animabus eorum. Similiter quoque aedificia monasteriorum supradicti missi (id est, delegati vel visitatores), et cum eis episcopi per diversa loca praevideant, si apta sint et congruenter sanctae professioni composita; vel si claustrum firmum habeant, in quo salvari possint animae in eis commorantium sub disciplina canonica vel regulari. Regula monacharum apud S. Hieronymum (Cap. 22): In choro ecclesiae ad divinas laudes parato, dormitorio, coenaculo, claustro, ac capitulo, omni tempore loqui non deceat, nisi ea ad quae ordinata sunt loca in laudibus Dei, ut et tempus et locus religionis vestrae praedicent sanctitatem. S. Eucherius Lugdunensis in quadam homilia ad monachos: Id professio nostra in claustris a nobis requirit, ut contra proprias concupiscentias et reprobas voluntates, sed et contra omnem animositatem carnalitatis atque acediam iugiter repugnemus; certumque est, quod nisi quotidie haec implere, universasque passiones et inobedientias quotidie viriliter eradicare conemur, multo peiores in claustro efficimur, quam eramus in saeculo, et fiunt novissima nostra peiora prioribus. S. Bernardus in sermone quodam (In festo S. Nicolai, tomo I): Vere claustrum, inquit, paradisus est. Hic prata virentia Scripturarum, praeterfluens lacrymarum undositas, quas ex purissimis affectibus amor ille coelestis eliquat; hic sunt arbores erectissimae, chori sanctorum, nullaque est quae non multa gaudeat fructus ubertate, etc. Apud Petrum Venerabilem (Lib. I Mirac. cap. 13), monachus quidam diabolo ad fugam sub specie cuiusdam abbatis sollicitanti ita respondit: Ego hinc exire nullo modo possum, quia et claustri praerogativa et clausura monasterii prohibet, et fratrum me multitudo circumdat. Tunc diabolus, Nec ego, inquit, quamdiu hic fueris, te in aliquo iuvare potero. Sed fac qualibet arte ut septa monasterii transgrediaris; quod postquam feceris, ego statim adero, etc. Item alibi (Cap. 17) duplex claustrum in monasterio Cluniacensi fuisse commemorat, maius et minus. Et rursus alio capite (Cap. 15), inter officinas monasterii, quas diabolus ingredi non potuit, sua grossitudine, uti videbatur, praepeditus, nominat capitulum (quod in claustro esse solet), deinde refectorium et dormitorium. His accedit Hugo Victorinus (Tomo II), cuius est insignis tractatus de claustro animae, ubi ex occasione refert duodecim abusiones claustri monachalis, quas hic ascribere non alienum ab instituto visum est: Duodecim, inquit, sunt abusiones claustri, quibus tota religionis massa corrumpitur, praelatus negligens, discipulus inobediens, iuvenis otiosus, senex obstinatus, monachus curialis, monachus causidicus, habitus pretiosus, cibus exquisitus, rumor in claustro, lis in capitulo, dissolutio in choro, et irreverentia circa altare. Ita Hugo ad imitationem D. Cypriani martyris, seu cuiusvis auctoris, cui ascribitur liber de Duodecim Abusionibus huius saeculi, ut notat Glossa dictae Clementinae: Ne in agro. Porro non tantum monachorum, sed et canonicorum seu clericorum regularium claustra in sacris canonibus memorantur, quippe qui instar monachorum communi claustro, communi refectorio et dormitorio uterentur, et tam regulariter viverent, ut eorum vitae ratio monachali non videretur inferior (Vide Petr. Damian. l. I epist. 16). Sic enim in concilio Moguntino (Cap. 9, t. III Concil., et apud Gratian. dist. 32), quod sub Carolo Magno habitum est, statutum legitur: In omnibus, quantum humana permittit fragilitas, decrevimus, ut canonici clerici canonice vivant, observantes Scripturae divinae doctrinam, et documenta SS. Patrum, et nihil sine licentia episcopi sui, vel magistri eorum, incomposite agere praesumant. In unoquoque episcopatu simul manducent et dormiant, in suo claustro maneant: et singulis diebus, mane, prima hora ad lectionem veniant, et audiant quid eis imperetur (Vide Ioan. Molanum l. I de Canon. c. 13), etc. Eodem pertinet decretum synodi Turonensis (Cap. 23): Canonici et clerici civitatum qui in episcopiis conversantur, consideravimus ut in claustris habitantes, simul omnes in uno dormitorio dormiant, simulque in uno refectorio reficiantur, quo facilius possint ad horas canonicas celebrandas occurrere, ac de vita et conversatione sua admoneri et doceri. Synodus item Aquisgranensis (Cap. 117) exigit a praeposito cleri ut claustra in quibus canonice vivendum est firmis undique circumdet munitionibus, ut nulli omnino intrandi aut exeundi, nisi per portam, pateat aditus; sint etiam interius dormitoria, refectoria, cellaria, et caeterae habitationes usibus fratrum in una societate necessariae. Postremo his adiungitur apud Gratianum Leonis noni decretum in haec verba (Causa 12, q. 1): Necessaria res existit, ut iuxta ecclesiam claustra constituantur, in quibus clerici ecclesiasticis disciplinis vacent. Itaque omnibus unum sit refectorium, ac dormitorium, seu caeterae officinae ad usus clericorum necessariae. Hactenus SS. Patres et concilia antiquiora in commendationem claustri et clausurae monasticae in medium producti, praeter quos plura alia testimonia ex concilio Tridentino et aliunde afferri possent. Ex quibus omnibus manifeste liquet claustrum de quo agimus duobus modis accipi, uno modo pro toto monasterio, ex eo nimirum tempore quo monasteria muris aut maceria cingi et circumcludi coepere, et clausura monachis indicta; qua de re infra. Sunt enim claustra ab eo quod claudantur dicta, ait Isidorus (Lib. XV Etymol. c. 6). Atque eadem ratione septa monasterii dicuntur, quibus monasterium circumsepitur et vallatur. Altero modo pro parte monasterii, quadrangulari (ut solet) ambitu murorum circumcincta, etiam feminarum accessu prohibita, et peculiari clausurae ac silentio subiecta, necnon quieti et contemplationi fratrum dicata, quae ab oratorio, sive templo, et a refectorio et dormitorio distinguitur, ut notum est. Secundo loco non praetereunda videtur Guilielmi Durandi Mimatensis episcopi de claustro eiusque ratione et institutione egregia notatio his verbis concepta: Claustrum (sicut ait Richardus Cremonensis episcopus in Mitrali) ab excubiis et custodiis Levitarum circa tabernaculum, vel ab atrio sacerdotum, vel a porticu Salomonis ad templum sumpsit exordium. Praecepit enim Dominus Moysi ne Levitas cum plebeia multitudine numeraret, sed constitueret eos super tabernaculum testimonii ad portandum et custodiendum (Durand. in Ration. lib. I cap. 1). Propter quod Domini praeceptum, dum divina peraguntur mysteria, clerici debent in ecclesia stare a laicis segregati. Unde statuit concilium Moguntinum, extra de vit. et honestat. Cleric. c. 1, quod pars illa quae cancellis dividitur ab altari, psallentibus tantum pateat clericis. Porro sicut templum triumphantem designat Ecclesiam, sic claustrum coelestem significat paradisum, ubi erit eor unum et idem in Dei dilectione et voluntate, ubi omnia communiter possidebuntur; quia quae quis minus habebit in se, in alio se gaudebit habere, quia Deus erit omnia in omnibus (I Cor. VI). Ideoque regulares unanimiter in claustro degentes ad servitium Dei surgunt, et saecularia relinquentes, in omnibus vitam communem ducunt. Diversitas autem officinarum et officiorum in claustro, diversitas est mansionum cum diversitate praemiorum in regno: Quoniam in regno Patris mei mansiones multae sunt, dicit Dominus (Ioan. IV). Moraliter vero claustrum est animae contemplatio, ubi se recipit, a turba cogitationum carnalium separatur, et sola coelestia meditatur. In hoc claustro sunt quatuor latera, scilicet contemptus sui, contemptus mundi, amor Dei, et amor proximi. Unumquodque autem latus suum habet, ordinem columnarum. Contemptus sui habet mentis humiliationem, carnis afflictionem, humilem sermonem, et similia. Basis omnium columnarum est patientia. In hoc claustro diversitas officinarum est diversitas virtutum; capitulum est cordis secretum, refectorium dilectio sanctae meditationis, cellarium sacra Scriptura, dormitorium munda conscientia, oratorium vita immaculata. Hortus arborum et herbarum, congeries virtutum. Puteus aquarum viventium, irrigatio donorum, quae hic sitim mitigant, et in futuro penitus exstinguent: Haec ille vir pius et doctus, et de claustralibus optime meritus, quibus tam praeclara de claustro eiusque partibus tradidit documenta; quae utinam, Deo dante, sectentur. Postremo circa hunc locum annotanda et paucis explicanda occurrunt quae de clausura regularium Doctor Navarrus latius tradit in praeclaro illo Commentario de Regularibus, id est, religiosis inscripto, quorum primum est, clausuram religionum non naturali aut divino, ut quidam existimant, sed humano et positivo tantum iure esse inductam et indictam. Non naturali iure, quia nullo praecepto per se noto vel ex notis illato ad id obligantur. Non divino, quia nullum in tota Scriptura exstat praeceptum de clausura monasterii; non etiam utroque mixto, tum quia sic nulla umquam esset facultas exeundi, tum quod omnes regulares sic essent pares Carthusianis, et ad aequalem omnes tenerentur clausuram, quod constat esse falsum. Neque obstat quod omnis regularis expresse aut implicite vovet stabilitatem loci, ut expresse habetur in Regula S. Benedicti (Cap. 58). Nam aliud est vovere stabilitatem, aliud vovere clausuram sive inclusionem. Stabilitas enim nihil aliud significat quam perseverantiam in sua professione et statu religionis sub obedientia superioribus debita secundum Regulam; non autem necessario includit clausuram perpetuam, aut promissionem de non exeundo septa monasterii, nisi ex speciali instituto alicuius religionis. Secundum Navarri documentum, clausuram monasticam, sive religiosam, habuisse originem ab ipsis primis monachis, sive anachoretis, ante institutores quatuor principalium Regularum, quae vulgo dicuntur Basilii, Augustini, Benedicti, Francisci; postea vero fuisse plenius et expressius praescriptam et roboratam a Nicaena synodo generali, de qua Eugenius pontifex, c. Placuit superius allegato, et a Chalcedonensi, de qua Alexander Secundus in cap. Iuxta, eadem causa et quaest. apud Gratianum, et a Tarraconensi in cap. Monachi, ibidem relato, quo prohibentur monachi egredi monasterio, etiam pro utilitate ipsius, absque facultate aut iussione abbatis. Quod autem a primis monachis et anachoretis huiusmodi clausura initium et originem habuerit, etiam ante Regulas SS. Patrum iam dictas, probari potest, 1o ex Philone Iudaeo (Lib. de Vita Contempl.), et Eusebio Caesariensi (Lib. II Hist. c. 116), qui de Therapeutis Alexandrinis, sive primis monachis a S. Marco evangelista apud Alexandriam institutis, inter alia commemorant, singulos, in suis cellulis, sive aediculis, quas σεμνεῖα sive μοναστήρια nuncupabant, per dies sex hebdomadae lectioni et contemplationi assidue vacare solitos, non progredientes foras, immo ne prospicientes quidem; septima autem die (hoc est, dominica) convenire in coetum communem, et iuxta aetatis ordinem considere decenti habitu, etc. 2o Ex Regula S. Pachomii (Art. 3, 30, 31, 32, 33, 34, 36, 82), quem constat etiam Basilio antiquiorem fuisse, in qua complures de hac monachorum et monialium Tabennensium clausura continentur articuli (quam tamen Regulam non videtur Navarrus inter quatuor principales censuisse, uti nec apud alios canonistas nominatur), praecipue art. 47, ubi dicitur: Nullus neque ambulandi in monasterio, neque extra murum monasterii procedendi habeat facultatem, nisi interrogaverit praepositum, et ille concesserit. Et art. 72: Nemo exeat foras, nemo loquatur (supple foris), nemo remaneat (foris), excepto maioris imperio. Quibus verbis exprimitur verissima clausurae monasticae definitio, et descriptio, etiam secundum Navarrum. 3o Ab exemplo Isidori abbatis, et aliorum antiquorum Patrum (Sozom. lib. VI c. 28; Pall. cap. 71). De Isidoro Rufinus (Lib. II de Vitis Patrum c. 17): Vidimus, inquit, et apud Thebaidam etiam Isidori nominatissimum monasterium, amplissimis spatiis circumseptum, muroque circumdatum, in quo habitantibus viris larga praebebantur habitacula. Intrinsecus putei plures, horti irrigui, omnium quoque pomorum arborumque paradisi, et quaecumque necessaria usibus erant, sufficienter immo et abundanter provisa, ob hoc ut nulli monachorum habitantium intrinsecus necessitas ulla fieret exeundi foras ad aliquid requirendum. Senior quidam vir gravis, et de primis electus, ad ianuam sedens, hoc habebat officii, ut adventantes ea lege suscipiat, qua ingressi ultra non exeant. Si ergo semel ingredi placuerit, stat immobilis lex; sed, quod est admirabilius, ingressos non iam legis necessitas, sed vitae beatitudo retinet ac perfectio. Haec ille copiosius, et accuratius, quam alii idem referentes (Sozom. l. VI cap. 21, Nicephor. l. XI c. 34, Cassiodor. Hist. Tripart. l. VIII cap. 1 seq.). 4o Denique, ut alia exempla praeteream, satis ex hoc Cassiani loco colligitur etiam apud anachoretas et monachos Aegyptios ex antiquo usu et maiorum instituto aliquod genus claustri et clausurae observatum fuisse, dum ex illis quosdam asserit intra cellulas perpetuo latuisse; alios claustris huiusmodi minime cohibitos et conclusos fuisse, ut infra magis patebit. Tertium documentum: hanc clausuram communem, et iure communi statutam, et confirmatam, etiam a Patribus illis quatuor Regularum principalium, aliarumque institutoribus deinceps receptam, approbatam, et propriis sanctionibus et institutis stabilitatem in omnibus religionum ordinibus permansisse, non tamen apud omnes aequalem, sed in quibusdam arctiorem, ut apud Carthusianos, quorum clausura videtur quidam carcer perpetuus, ut non immerito conferri possit cum monasterio illo poenitentium qui carcer appellabatur, de quo Ioannes Climacus gradu 5 suae Scalae. Unde illud Baptistae Mantuani: Hinc Carthusiacis aeterna silentia claustris; In aliis vero minus arcta. Nam praeter illa quae superius de claustro eiusque antiquitate protulimus testimonia, ut e singulis etiam Regulis id comprobemus, stabilitatem et clausuram monasticam frequenter inculcat et commendat D. Basilius Graecorum monachorum Pater, primum in Regulis fusius disputatis cap. 36, ubi de iis qui a reliquorum fratrum societate secedunt. Item cap. 44, ubi quibus permitti debeat ut domo peregre proficiscantur. In Regulis Brevioribus, interrog. 120: Numquid aliquo discedendum sit, non petita ab antistite venia? R. Negative, et hoc esse magnae elationis, et praesumptionis indicium. In Constitutionibus Monasticis, cap. 8, cui titulus: Quod neque frequenter, neque temere extra monasterium exire monachus debet. Et cap. sequenti, ubi docet devitandos esse monachos illos gyrovagos et vagabundos, qui instabiles identidem locum demutant, et modo ad hos, modo ad illos fratres se conferunt, etc. Eamdem clausuram etiam clericis seu canonicis regularibus a D. Augustino impositam probat Navarrus, quia, inquit, id aperte significat Regula eiusdem Augustini, licet omnium laxissima sit, iuxta cap. Quod Dei timorem, de stat. monach. tam in principio, dum praesupponit suos canonicos debere constitui in monasterio, congregari in unum, et esse in una domo; quam appellando octies eorum habitationem monasterium, quam etiam praecipiendo in haec verba cap. 10: Nec eant ad balnea, sive quocumque ire necesse fuerit, minus quam duo, vel tres: et ille qui habet aliquo eundi necessitatem, cum quibus praepositus iusserit ire debebit. Tum per illud eiusdem cap. 8: Quando proceditis, simul ambulate; cum veneritis, quo itis, simul state; tum per illud Hugonis in praedictum cap. 10 bene ait, cum quibus praepositus ire iusserit ire debebit, scilicet ut a praelato provideatur securitas personae, et subdito servetur virtus obedientiae. Ita Navarrus de Regula sancti Augustini. Porro non minora sunt nec pauciora in Regula sanctissimi Patris nostri Benedicti clausurae monachalis auctoramenta. Primo quidem, dum stabilitatem in ipsa professione expresse profitendam praescribit (Cap. 58): Suscipiendus, inquit, in oratorio coram omnibus promittat de stabilitate sua, sciens lege constitutum, quod ei ex illa die non liceat de monasterio egredi, nec collum excutere de sub iugo Regulae, etc. Quamvis enim clausura in ratione stabilitatis non necessario includatur, ut dictum est, tamen ad eam reducitur, quatenus sub obedientia religiosa continetur, sive quatenus legitime et secundum Regulam imponitur ac praescribitur. Unde D. Bernardus epist. 7: Sic te stabilem, inquit, in loco exhibeas, ut abbati subiici non contemnas; sic obedias subditus abbati, ut stabilitatem loci non amittas. Et Turrecrematus in eum locum Regulae: Per stabilitatem, inquit, astringi intelligitur monachus, quod nullo modo deserat monachatum, nec sine necessitate et superioris auctoritate exeat monasterium. Secundo, dum de ostiario sive portario monasterii ita sollicite disponit cap. 67: Ad portam monasterii ponatur senex sapiens, qui sciat accipere responsum et reddere. Qui cellam debet habere iuxta portam, ut venientes semper praesentem inveniant, etc. Tertio, dum ibidem subdit, imitatus haud dubie Isidorum illum, de quo supra: Monasterium autem, si fieri possit, ita debet construi, ut omnia necessaria, id est, aqua, molendinum, hortus, pistrinum, vel artes diversae intra monasterium exerceantur, ut non sit necessitas monachis vagandi foras, quia omnino non expedit animabus eorum. Quarto, dum capite sequenti de fratribus aliquo profecturis agens: Dirigendi, inquit, fratres in viam, omnium fratrum vel abbatis se orationi commendent. Et infra: Nec praesumat quisquam aliis referre quaecumque foris monasterium viderit vel audierit, quia plurima destructio est. Quod si quis praesumpserit, vindictae regulari subiaceat. Similiter et qui praesumpserit claustra monasterii egredi, vel quocumque ire, vel quidpiam (quamvis parum) sine iussione abbatis facere. Eodem spectat et illud, quod c. 51 Regulae statuitur de fratribus qui non satis longe proficiscuntur: Fratres, qui pro quovis responso proficiscuntur, et ea die se sperant reverti ad monasterium, non praesumant foris manducare, etiamsi omnino a quovis rogentur, nisi forte ab abbate suo eis praecipiatur etc. His accedit D. Bernardus D. Benedicti aemulator egregius, cuius est illud praeclarum elogium: Merito comparantur stagnis monasteria, ubi quodammodo incarcerati pisces evagandi non habeant libertatem (Serm. de S. Andrea). Postrema denique Regula S. Francisci ab Honorio III confirmata, et inter approbatas annumerata hanc clausurae legem et praescriptum non praetermisit, dum etiam praedicandi et ad infideles convertendos exeundi licentiam a ministris et superioribus petendam decernit (Cap. 9, 12). Sed hactenus de claustro et clausura monachorum satis dictum videtur. De clausura autem monialium vide Navarrum ubi supra.] claustris minime cohibentur, cum ad haec squalida in quibus degimus, vel ad illa Scythiotica [Designantur hic tres celebriores eremi sive solitudines ab anachoretis illis frequentatae, Calamus, alio nomine Porphyrio; Thebais, sive Thebaida; et Sceti, sive Scetica, vel Scythiotica, ut hic vocatur, et in his varia anachoretarum et monachorum instituta et vivendi rationes diversae. Nam alii intra cellulas suas fere assidui et inclusi, exceptis diebus quibus ad synaxim vel ad Ecclesiam procedendum erat, perpetuum silentium servabant, orationi, meditationi, lectioni et operi manuum statis horis et temporibus privatim vacantes. Alii licet in desertis et abditis locis degentes, tamen non ita stricte et assidue suis claustris et cellulis cohibebantur, ut hic dicitur, quin saepius etiam ad urbes et alia loca excurrerent, immo et agriculturae, et colligendis fructibus, ac metendis frugibus suo tempore operam dabant, quo tum sibi, tum aliis, victum pararent, utpote laici plerique, et non aliis functionibus occupati, ut alias dictum est, et patet tum ex hoc loco, tum ex aliis saepe notatis.], venerint loca, tantis cogitationum aestibus, tanta animi anxietate vexantur, ut quasi rudes et qui solitudinis exercitia ne leviter quidem aliquando contigerint, commorationem cellae et quietis silentia tolerare non possint; atque ex eis statim excussi, tamquam expertes et novitii perturbentur.
3 Non enim sedare interioris hominis motus et cogitationum suarum tempestatibus obviare, iugi sollicitudine ac perseveranti intentione didicerunt, qui subdivalibus quotidie operibus desudantes, tota die sub aerea inanitate, non solum corpore, verum etiam mente pervolitant, et cogitationes suas cum mobilitate corporea passim in aperta diffundunt.
4 Et idcirco multivolam animi sui sentiunt vanitatem, nec eius lubricos possunt coercere discursus; nec contritionem spiritus ferentes, intolerabilem sibi ipsam silentii sui aestimant iugitatem, ac laboriosis ruris operibus indefessi, vincuntur otio, et quietis suae diuturnitate lassantur.