monumenta.ch > Ambrosius > sectio 1 > sectio 2 > 11
Cassianus, Collationes, 3, 23, X. Quod hi qui ad perfectionem tendunt in veritate humilientur, et Dei gratia semper se sentiant indigere. <<<     >>> XII. Expositio illius; Scimus autem quoniam lex spiritalis est, et reliqua.

CAPUT XI. Expositio illius sententiae: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem, etc. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Et [Exemplo et imitatione Apostoli, qui de se et similibus, iustis et sanctis, ita pronuntiat: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII). Ubi notandum distingui ab Apostolo quatuor leges, nempe legem Dei ei legem mentis ei respondentem, utramque ad bonum allicientem; praeterea legem peccati et legem carnis nostrae, sive membrorum, ex illa emanantem, et mutuo colligatam et pertrahentem ad malum. Et duae quidem priores ad partem hominis superiorem seu ad hominem interiorem spectant; duae vero posteriores ad partem hominis exteriorem, seu ad sensum et carnem. Lex Dei et lex mentis magnam inter se habent affinitatem et consensum, nam per legem mentis subiicitur homo legi Dei; sicuti magna est concordia inter duas posteriores: nam per legem carnis sive membrorum (quae alias dicitur caro, concupiscentia, sensualitas, fomes peccati) subiicitur homo legi peccati (Vide Hieronymum quaest. 8 ad Algasiam; et Damasc. lib. IV de Fide Orthod. c. 23; et August. serm. 5 de Verbis Apostoli). Porro legi Dei opponitur lex peccati, sicut legi mentis lex carnis sive membrorum: et quamvis lex Dei concurrat cum lege mentis, sicut lex membrorum cum lege peccati, est tamen inter haec nonnihil discriminis; differunt enim ut causa et effectus. Lex enim Dei est ipsa Dei ordinatio praecipiens bonum et prohibens malum; lex mentis impressio quaedam Dei est et participatio legis aeternae indita menti humanae, et veluti scripta in tabulis cordis carnalibus, ut ait Apostolus (II Cor. III), quae et conscientia nostra et synderesis appellatur. Ita suggestio maligni, ait Damascenus, hoc est lex peccati, adveniens membris carnis, per se hanc nobis immittit. Nam semel transgredientes voluntarie legem Dei, et suggestionem maligni admittentes, dedimus illi ingressum, mancipati a nobis ipsis peccato: unde prompte ducitur corpus nostrum ad illud. Dicitur ergo inhaerens corpori nostro odor et sensus peccati, id est, concupiscentia et voluptas corporis, lex in membris carnis nostrae. Lex igitur mentis, id est conscientia, condelectatur legi Dei, id est, mandato, quod quidem vult; lex vero peccati, id est, suggestio diaboli, per legem quae est in membris, id est, carnis concupiscentiam, et inclinationem, et motum, et per irrationalem animae partem militat adversus legem mentis meae, hoc est, conscientiam meam. Sic Damascenus. Dicitur autem concupiscentia lex duplici ratione, secundum S. Thomam (In Comment. eius loci): Primo, inquit, propter similes effectus: quia sicut lex inducit ad bonum faciendum, ita fomes inducit ad peccandum. Secundo per comparationem ad causam. Cum autem fomes sit quaedam poena peccati, duplicem causam habet. Unam quidem ipsum peccatum, quod in peccante dominium accepit, et ei legem imposuit, sicut dominus servo victo legem imposuit. Alia causa fomitis est Deus, qui hanc poenam homini peccanti indidit, ut rationi eius inferiores vires non obedirent (Vide D. Aug. l. XIV de Civit. c. 15 et seq.). Et secundum hoc ipsa inobedientia inferiorum virium, quae dicitur fomes, lex dicitur, in quantum est per legem divinae iustitiae introducta, sicut iusti Iudicis sententia, quae legem habet, secundum illud I Reg. XXX: Et factum est hoc ex die illa, et deinceps constitutum, et praefinitum, et quasi lex in Israel usque ad diem hanc. Quamvis autem reipsa eadem sit lex carnis et peccati, et utraque in carne et in membris consistat; tamen Apostolus ita loquitur, quasi de diversis, ob diversas rationes utriusque nomenclaturae, dum ait: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII). Dicitur enim concupiscentia lex peccati, quia ex peccato est, et ad peccatum inducit, ut alias dictum est (Collat. IV); et sicut lex mentis est regula bene agendi, ita concupiscentia est regula peccandi. Eadem vero dicitur lex carnis vel membrorum, quia in carne seu membris consistit, id est, in appetitu sensitivo; originaliter quidem, ait S. Thomas, sed diffusive in omnibus membris, et ideo dicit: In membris meis. Hinc idem Apostolus Rom. VI: Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, etc. Haec autem lex duos effectus in homine habet. Primo namque resistit rationi, et quantum ad hoc, dicit: Repugnantem legi mentis meae, id est, legi Moysis, quae dicitur lex mentis, in quantum consonat menti, id est, rationi; vel legi naturali, quae dicitur lex mentis, quia naturaliter menti indita est, iuxta illud Rom. II: Qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. Et de hac repugnantia dicitur ad Galat. V: Caro concupiscit adversus spiritum. Secundus effectus est quod hominem in servitutem redigit. Unde subdit Apostolus: Et captivantem (vel captivum me ducentem, secundum aliam litteram) in lege peccati, quae est in membris meis, id est, in meipso. Lex autem peccati captivat hominem dupliciter: uno modo hominem peccatorem per consensum et operationem; alio modo hominem sub gratia constitutum, quantum ad concupiscentiae motum. De qua captivitate dicitur in Psalmo: In convertendo Dominus captivitatem Sion. Ita S. Thomas in Commentario (Psalm. CXXV).] condelectantur quidem legi Dei secundum interiorem hominem, qui visibilia universa transcendens, conatur Deo soli semper uniri; sed vident aliam legem in membris suis [Rom. VII], id est, in natura humanae conditionis insertam, quae repugnat legi mentis eorum, et captivum pertrahit sensum violenta lege peccati, compellens scilicet eum, relicto illo principali bono, terrena cogitatione submitti. Quae quamvis necessaria atque corpori utilis videatur, cum dispensatione religiosae cuiuspiam necessitatis impenditur, comparatione tamen illius boni quod sanctorum omnium oblectat intuitum, mala utique ab eis ac fugienda decernitur, qui per eam quoquomodo vel ad modicum tempus ab illius perfectae beatitudinis gaudio retrahuntur.
2 Vere enim lex peccati est, quam humano generi praevaricatio sui induxit auctoris, per illius noxam in quem lata est aequissimi iudicis illa sententia: [Ita D. Hieronymus in Quaestionibus Hebraicis, eodemque modo LXX Interpretes verterunt. Opera autem interpretatur Hieronymus non ruris colendi, sed peccata, ut in Hebraeo, inquit, habetur, et Aquila non discordat, dicens: Maledicta humus propter te. Vulgata autem versio: Maledicta terra in opere tuo; in laboribus comedes ex ea, cunctis diebus vitae tuae; spinas et tribulos germinabit tibi In sudore vultus tui vesceris pane tuo (Genes. III). Quam versionem etiam sequitur D. Hieronymus in Zachariae cap. III. Est autem hic verborum istorum tropologica simul et allegorica interpretatio. Nam tropologia est in spinis et tributis malarum cogitationum ex maledicta terra, id est, natura nostra corrupta, pullulantium: itemque in sudore vultus, id est, labore et sollicita mentis intentione, ut infra exponitur. Allegoria in pane, quem de pane coelesti et spiritali interpretatur. Sic enim ratiocinatur cap. seq., quasi illud In sudore vultus tui vesceris pane tuo, non de communi pane, sed de pane coelesti debeat intelligi: Qua, inquit, pane illo communi divites, ut videmus, sine ullo vultus sui sudore vescuntur. Verum hoc argumentum plus habet subtilitatis quam soliditatis. Nam verba illa non referuntur ad singulos quosque homines, sed ad multos, et praecipue ad ipsum Adamum, vel ad ipsum genus humanum in communi.] Maledicta terra in operibus tuis; spinas et tribulos germinabit tibi, et in sudore vultus tui edes panem tuum [Genes. III]. Haec, inquam, est lex membris omnium inserta mortalium, quae repugnat legi mentis nostrae, eamque a divino arcet intuitu; quae maledicta terra in operibus nostris, post agnitionem boni et mali cogitationum spinas coepit ac tribulos germinare, quarum aculei natalia virtutum semina praefocant, ne illum [Ambiguum videtur num de pane sacramentali et eucharistico, hoc est, de corpore Christi in Sacramento, intelligat, de quo ipse ait: Panis enim Dei est, qui de coelo descendit, et dat vitam mundo (Ioan. VI). De cuius etiam digna et frequenti perceptione et communione tam in hac quam in praecedenti collatione agitur (Collat. 22, c. 7, et infra c. 21); an vero de pane spiritali, hoc est, de doctrina sacra, quae est cibus animae, de cuius assidua meditatione ac memoria, quae est quaedam spiritalis manducatio et refectio, passim in hac collatione disseritur. Nam et de utroque isto pane agitur in illo sermone Ioann. VI, secundum Augustini sententiam (Lib. III de Doct. Christiana c. 16), et de eodem proprie intelligitur illud: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam (Ioan. VI). Uterque etiam panis coelestis, et uterque in sudore vultus, hoc est sollicita cordis intentione, ut Auctor exponit, percipiendus. Nam ille quidem in agno paschali praefiguratus (Exod. XII), cum lactucis agres ibus manducari iubetur. Lactucae vero agrestes valde amarae sunt, ait D. Gregorius (Hom. 22 in Evang.). Carnes ergo agni cum lactucis agrestibus sunt edendae; ut cum corpus Redemptoris accipimus, nos pro peccatis nostris in fletibus affligamus, quatenus ipsa amaritudo poenitentiae abstergat a mentis stomacho perversae humorem vitae. Ita Gregorius de pane sacramentali. Panis vero sacrae doctrinae et coelestium mysteriorum intelligentia non sine magno labore, studio et difficultate percipitur: de quo etiam D. Augustinus sententiam illam Domini interpretatur in psalmum LXXVII commentans: Ita, inquit, obtecta et clausa sunt omnia, ut etiamsi ad aliquid, ipso adiuvante, unde salubriter pascamur, pervenire possimus, in sudore tamen vultus nostri panem edamus, et poenam diffinitionis antiquae, non corporis tantum, sed et cordis labore pendamus.] panem nostrum, qui de coelo descendit, quique confortat cor hominis, edere absque vultus nostri sudore possimus.