monumenta.ch > Cassianus > 8
Cassianus, Collationes, 3, 23, VII. Quod lippis similes sunt, qui se credunt ab omni peccato immunes esse. <<<     >>> IX. Recedere a Deo, perniciosum et praesens exitium est.

CAPUT VIII. Peccatorum foeditatem et magnitudinem perpauci cognoscunt. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Econtra [Cum in moribus extrema sunt vitia, et virtus in medio consistat, priori extremo, quod superiori capite exposuit, quo scilicet nonnulli de sua sanctitate et perfectione confidentes, leviora peccata vitare et curare negligunt, alterum nunc extremum opponit, quo quidam nimis scrupulosi et anxii de culice elephantum faciunt, hoc est, de minimis et levissimis defertibus supra modum anguntur et moerore conficiuntur; et si vel minimum a contemplationis et spiritualis dulcedinis gustu avocentur, animo despondent et se a Deo desertos putant.] hi qui summam totius voluptatis et gaudii et beatitudinis suae, in divinarum ac spiritalium rerum tantum contemplatione constituunt, cum ab ea inviti vel paululum violentis cogitationibus abstrahuntur, velut quoddam in se sacrilegii genus praesenti poenitudinis puniunt ultione; ac vilissimam creaturam, ad quam sit detortus mentis intuitus, Creatori suo se praetulisse lugentes, pene dixerim impietatis sibi crimen ascribunt; et licet ad conspiciendam divinae gloriae claritatem, oculos sui cordis summa alacritate convertant, tamen etiam brevissimas carnalium cogitationum tenebras non ferentes, quidquid ab illo vero lumine mentis aspectum retrahit, exsecrantur.
2 Denique cum hunc beatus apostolus Ioannes affectum cunctis vellet infundere: Filioli, inquit, nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt: si quis diligit mundum, non est charitas Dei in ipso; quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum, et superbia vitae est; quae non est ex Patre, sed ex mundo est, et mundus perit et concupiscentia eius; qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum [I Ioan. II]. Fas idiunt ergo sancti universa in quibus mundus iste versatur, sed impossibile est ut non ad ea vel brevi cogitationum rapiantur excessu, nullusque etiam nunc hominum [Excepta etiam eius matre sanctissima virgine Maria: magno tamen utriusque descrimine. Nam Christus Dominus natura impeccabilis, ut Deus, et unione hypostalica, ut homo; Maria vero ex speciali gratia et singulari beneficio ab omni peccato sic communita et praeservata, ut nullius rei mundanae dilectione umquam peccarit, ut superius probatum (Collat. 22 cap. 13).] (excepto Domino et Salvatore nostro) naturalem pervagationem mentis, ita defixus semper in Dei contemplatione continuit, ut numquam ab ea raptus mundanae cuiusquam rei delectatione peccaret, dicente Scriptura: [Vulgata lectio (Iob. XXV): Ecce luna etiam non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu eius: quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis! In conspectu eius, id est, in comparatione eius, ait Augustinus (In annot. in Iob.).] Sidera ipsa non sunt munda in conspectu eius [Iob. XXV]. Et iterum: [Ita Graeci interpretes: Εἰ κατὰ ἁγίων οὐ πιστεύει, οὐρανὸς δέ οὐ καθαρὸς ἐναντίον αὐτοῦ. Similiter D. Augustinus: Si in sanctis suis non est fides, vel, ut alii legunt, non est fidens, et coelum non est mundum ante eum. Vulgata editio, quam etiam hic Auctor fatetur emendatiorem: Ecce, inter sanctos nemo immutabilis; et coeli non sunt mundi in conspectu eius, etc. Cui similis sententia legitur Iob. IV: Numquid homo Dei comparatione iustificabitur, aut factore suo purior erit vir? Ecce, qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem. Ubi Graeca ita sonant: Si contra pueros suos non credit; contra autem angelos suos obliquum quid excogitavit. Pro quo D. Hieronymus legit: Et contra angelos suos perversum quid cogitavit. Augustinus vero: Si contra servos suos non credit, et adversus angelos pravum quid reperit. Videtur autem hic abbas duo illa loca confudisse, et e duobus unam conflasse sententiam.] Si in sanctis suis non confidit, et in angelis suis reperit pravitatem; sive, ut emendatior translatio habet: Ecce inter sanctos eius nemo immutabilis, et coeli non sunt mundi in conspectu eius [Iob. XV].