monumenta.ch > Cassianus > 6
Cassianus, Collationes, 3, 23, V. Neminem summo illi bono intentum esse iugiter posse. <<<     >>> VII. Quod lippis similes sunt, qui se credunt ab omni peccato immunes esse.

CAPUT VI. Quantopere Apostolus fratrum salutem sitiverit. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Cum igitur multis modis boni huius excellentiam, cunctis etiam praedicationis suae fructibus praetulisset, tamen charitatis, sine qua nemo Dominum promeretur, contemplatione submittitur: ac propter illos quibus adhuc lac, velut nutricula, uberibus evangelicis immulgebat, [Quia multo melius, inquit (id est, iucundius et optabilius mihi) dissolvi et esse cum Christo; permanere autem in carne, necessarium propter vos (Philip. I). Est autem iure admirandus divinus Apostolus (ait Theodoretus) quod vitam cum multis laboribus et periculis coniunctam hominum salutis causa praetulerit.] divulsionem a Christo sibi quidem noxiam, sed caeteris necessariam non recusat. Etenim ad electionem huius potissimum rei illa nimia pietatis virtute compellitur, qua pro [Praeterea quae alibi in hanc Apostoli sententiam scripsimus (Collat. 9, cap. 18), notandum ex D. Thoma (2-2, q. 182, art. 2) vitam contemplativam secundum se et simpliciter esse maioris meriti quam activam. Unde Gregorius homil. 3 super Ezechielem dicit: Contemplativa est maior merito quam activa: quia haec in usu praesentis operis laborat, in quo necesse est proximis subvenire; illa vero sapore intimo venturam iam requiem degustat, scilicet in contemplatione Dei. Potest tamen contingere quod aliquis in operibus vitae activae plus mereatur quam alius in operibus vitae contemplativae: puta si propter abundantiam divini amoris, ut eius voluntas impleatur, propter ipsius gloriam interdum sustinet a dulcedine divinae contemplationis ad tempus separari; sicut Apostolus dicebat ad Rom. IX: Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis. Quod exponens Chrysostomus in lib. de Compunctione, dicit (Lib. I): Ita totam mentem eius demerserat amor Christi, ut etiam quod ei prae caeteris omnibus amabilius erat, esse cum Christo, rursus idipsum, quia ita placeret Christo, contemneret.] salute fratrum suorum, si esset possibile, etiam ultimum anathematis malum optasset incurrere.
2 Optarem enim, inquit, ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelitae [Rom. IX]; hoc est, vellem ego non solum temporalibus, verum etiam perpetuis addici poenis, dummodo omnes, si fieri posset, homines Christi consortio fruerentur. Certus etenim sum utiliorem Christo et mihi omnium salutem esse, quam meam.