monumenta.ch > Cassianus > 12
Cassianus, Collationes, 3, 19, XI. Interrogatio de remedio eorum qui cito de coenobiis discedunt. <<<     >>> XIII. Interrogatio, quomodo sanari possit qui non expurgatis vitiis solitudinem ingressus sit.

CAPUT XII. Responsio quomodo possit solitarius vitia sua agnoscere. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Ioannes: In veritate quaerentibus medicinam, remedia curationum ab illo verissimo animarum medico, deesse non possunt, his praesertim qui [Id est, animi morbos et infirmitates. Est enim valetudo vocabulum anceps, ut alias dictum est.] valetudines suas, non desperando aut negligendo contempserint, nec vulnerum suorum pericula celaverint, aut medelam poenitentiae procaci mente respuerint, sed pro languoribus ignorantiae vel errore vel necessitate contractis, humili tandem et cauta ad coelestem medicum mente confugerint.
2 Ideoque nosse debemus quod si ad solitudinem vel ad abdita loca nondum curatis vitiis secedamus, effectus eorum tantummodo reprimatur, non exstinguatur affectus. Latitat enim intra nos, immo etiam serpit radix omnium, quae exstirpata non fuerat, peccatorum, quam adhuc in nobis vivere his deprehendimus indiciis. Verbi gratia: Cum in solitudine constituti, adventum fratrum vel brevissimam eorum moram cum quadam aestuantis animi anxietate suscipimus, inesse adhuc in nobis vivacissimum impatientiae fomitem noverimus; cum vero cuiusquam fratris speramus adventum, si eo pro necessitate aliqua paululum forsitan demorante, vel tacita indignatio nimia eius culpaverit tarditatem, et mentem nostram immodicae exspectationis sollicitudo turbaverit, irae atque tristitiae manifeste in nobis vitia residere conscientiae nostrae probavit examen.
3 Item si fratre vel codicem ad legendum vel quamlibet aliam ad utendum speciem postulante, aut nos illius petitio contristaverit, aut illum negatio nostra repulerit, dubium non est nos adhuc avaritiae seu philargyriae laqueis compediri. Quod si recordationem feminae nobis vel cogitatio subita vel sacrae series lectionis attulerit, et in ea quadam nos senserimus titillatione pulsatos, sciamus necdum exstinctum in membris nostris fornicationis ardorem.
4 Si vero de comparatione strictionis nostrae et remissionis alienae vel tenuissima mentem nostram tentarit elatio, certum est dira nos superbiae peste corruptos. Cum haec ergo in corde nostro deprehenderimus vitiorum indicia, manifeste cognoscamus nobis non affectum, sed effectum deesse peccati. Quae utique passiones, si nos quandoque conversationi miscuerimus humanae, protinus de cavernis nostrorum sensuum procedentes, probant se non tunc primum cum eruperint nasci, sed tunc demum quia diu latuerint publicari.
5 Et ita uniuscuiusque vitii radices inesse defixas sibi certis indiciis etiam solitarius deprehendit, quisquis puritatem suam non hominibus ostentare, sed illius conspectui inviolatam studuerit exhibere, quem latere omnia cordis arcana non possunt.