monumenta.ch > Hieronymus > sectio 73 > sectio 13 > 3
Cassianus, Collationes, 3, 19, II. De humilitate abbatis Ioannis. <<<     >>> IV. De virtute praedicti senis, quam in anachoretica exercuit disciplina.

CAPUT III. Responsio abbatis Ioannis cur eremum reliquisset. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Anachoreticam disciplinam, quam me deseruisse miramini, non solum non respuo nec refuto, sed tota potius veneratione complector atque suscipio. In qua post triginta annos, quos in coenobii congregatione transegeram [Lips. in marg. transieram], ita alios viginti explesse me gaudeo, ut inter illos qui eam vel mediocriter appetebant non usquequaque segnitie denotarer.
2 Sed quia degustata eius puritas sollicitudine interdum carnalium rerum interpolata sordebat, recurrere ad coenobium commodius visum est, ut et promptior arrepti planioris propositi consummatio sequeretur, et minus esset de praesumptae sublimioris professionis difficultate periculum. [Hoc est, melius est bonum et devotum esse coenobitam, quam malum aut indevotum anachoretam. De hac enim comparatione hic agitur. Est porro sententia notatu digna, rationem continens cur aliquando liceat de arctiori religione, ut est eremitica, seu anachoretica, transire ad laxiorem, scilicet coenobiticam, ut superius dictum est: nimirum ob defectionem et declinationem arctioris religionis a debita perfectione et observantia. Ob quam causam Ioannes hic abbas dicit se transisse ab eremo ad coenobium, quod multi eremitae, quibuscum versabatur, eo tempore inciperent a pristino fervore et contemplationis assiduitate deficere et solutius vivere; quod clarius explicat cap. 6.] Melius enim est devotum in minoribus, quam indevotum in maioribus professionibus inveniri.
3 Et idcirco si quid elatius, imo liberius, fortasse protulero, quaeso ut non iactantiae vitio, sed aedificationis vestrae depromptum studio censeatis, quia vobis tam studiose quaerentibus nihil de veritate existimo subtrahendum. Arbitror enim instructionis vobis aliquid posse conferri, si, paulisper humilitate seposita, simpliciter omnem propositi mei patefecero veritatem. Confido enim quia nec apud vos de libertate dictorum cenodoxiae notam, neque apud conscientiam meam de suppressione veritatis quoddam mendacii crimen incurram.