monumenta.ch > Cassianus > 5
Cassianus, Collationes, 3, 18, IV. De tribus generibus monachorum quae intra Aegyptum sunt. <<<     >>> VI. De anachoretarum ordine ac principio.

CAPUT V. Quibus auctoribus coenobitarum sit instituta professio. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Itaque [Idem astruunt caeteri Patres. Basilius in Const. Monast. cap. 19, de coenobitis agens: Hi, inquit, Liberatoris nostri eiusque vitae, dum inter nos versaretur, institutorum veri perfectique imitatores existunt. Quemadmodum enim ille coacto discipulorum choro communia cuncta seque ipsum communem apostolis praebuit; ita hi quoque antistiti suo obtemperantes (qui modo vitae suae praescripta recte conservant) genus vivendi apostolorum ac Domini imitantur. Chrysostomus, homil. 11 in Acta, dicit monachos sic vivere, ut olim initio Ecclesiae vivebant omnes fideles in Ierusalem. Et lib. III contra vituperatores vitae monasticae asserit ea ab Apostolis impleta, quae nunc a monachis implentur. Hieron. in Catalogo: Philo, inquit, natione Alexandrinus, librum de prima Marci evangelistae apud Alexandriam scribens Ecclesia, in nostrorum laude versatus est, non solum eos ibi, sed in multis quoque provinciis esse memorans, et habitacula eorum dicens monasteria. Ex quo apparet talem primum Christo credentium fuisse Ecclesiam, quales nunc monachi esse nituntur et cupiunt, ut nihil cuiusquam proprium sit, nullus inter eos dives, nullus pauper: patrimonia egentibus dividantur, orationi vacetur et psalmis, doctrinae quoque et continentiae: quales et Lucas refert primum Hierosolymae fuisse credentes (Act. IV). Cassianus lib. II Inst. cap. 5 testatur in primordiis Ecclesiae monachos apud Alexandriam a B. Marco evangelista normam suscepisse vivendi, et non solum illa magnifica retinuisse, quae primitus Ecclesiam, vel credentium turbas in Actibus Apostolorum legimus celebrasse: Multitudinis credentium erat cor unum, et anima una, etc., verum etiam multo sublimiora cumulasse. Idem Augustinus (Serm. 1 et 2 de Vita communi cleric.), Isidorus (Etymolog. lib. VII cap. ult.) et alii. Caeterum recte observavit Turrecrematus (Tract. 8 in Regulam D. Bened.), hoc genus coenobitarum, quoad aliquid, initium sumpsisse a cuneis prophetarum: Unde, inquit, Samuel dicitur primus instituisse religiosorum conventus, iugiter psallentium Domino, ut ait Magister in Historia Scholastica super illud I Reg. X: Obvium habebis gregem prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium. Quod autem istorum prophetarum conventus personam religiosorum repraesentarent, testatur Hieronymus in epistola ad Rusticum monachum dicens: Filii prophetarum, quos monachos in veteri Testamento legimus, etc. Quoad perfectam vero formam communis vitae, et abrenuntiationem terrenorum, hoc genus monachorum, haec coenobitarum disciplina, ut dicit Cassianus, a tempore apostolicae praedicationis sumpsit exordium. Haec ille.] coenobitarum disciplina a tempore praedicationis apostolicae sumpsit exordium. Nam talis exstitit in Hierosolymis omnis illa credentium multitudo, quae in Actibus Apostolorum ita scribitur: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una, nec quisquam eorum quae possidebat aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.
2 Possessiones et substantias vendebant, et dividebant ea omnibus prout cuique opus erat [Actor. IV]. Et iterum: Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant, et ponebant ante pedes apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat (Ibid.). Talis, inquam, erat tunc omnis Ecclesia, quales nunc perpaucos in coenobiis invenire difficile est.
3 Sed cum post apostolorum excessum tepescere coepisset credentium multitudo, ea vel maxime quae ad fidem Christi de alienigenis ac diversis gentibus confluebat, a quibus apostoli pro ipsis fidei rudimentis ac inveterata gentilitatis consuetudine nihil amplius expetebant, nisi ut ab immolatitiis idolorum et fornicatione et suffocatis et sanguine temperarent [Actor. XV], atque ista libertas quae gentibus propter infirmitatem primae credulitatis indulta est, etiam illius Ecclesiae quae Hierosolymis consistebat perfectionem paulatim contaminare coepisset, et crescente quotidie vel indigenarum numero, vel advenarum, primae illius fidei refrigesceret fervor; non solum hi qui ad fidem Christi confluxerant, verum etiam illi qui erant Ecclesiae principes, ab illa districtione laxati sunt. Nonnulli enim existimantes id quod videbant gentibus pro infirmitate concessum, sibi etiam licitum, nihil se detrimenti perpeti crediderunt, si cum substantiis ac facultatibus suis fidem Christi confessionemque sequerentur.
4 Hi autem quibus adhuc apostolicus inerat fervor, memores illius pristinae perfectionis, discedentes a civitatibus suis, illorumque consortio qui sibi vel Ecclesiae Dei remissioris vitae negligentiam licitam esse credebant, in locis suburbanis ac secretioribus commanere, et ea quae ab apostolis per universum corpus Ecclesiae generaliter meminerant instituta, privatim ac peculiariter exercere coeperunt; atque ita coaluit ista, quam diximus, discipulorum qui se ab illorum contagio sequestraverant, disciplina.
5 Qui paulatim tempore procedente segregati a credentium turbis, ab eo [Monachi quare sic dicti, et quae fuerit eius nominis origo et etymologia, varie a scriptoribus traditur. Quamvis enim nomen monachi apud omnes Patres, tum Graecos, tum Latinos, frequentissimum sit, tamen quid significet, non eodem modo ab omnibus explicatur (Bellarmin. lib. II de Monachis cap. 1). Plerique a solitudine deductum putant, quia μόνος Latine solus dicitur. Quibus favere videtur D. Hieronymus in epist. ad Heliodorum (Epist. 1), ubi ait: Interpretare vocabulum monachi, hoc est, tuum; quid facis in turba, qui solus es? Et rursus in epistola ad Paulinum (Epist. 13): Si cupis esse quod diceris, id est, solus, quid facis in urbibus, quae utique non sunt solorum habitacula, sed multorum? Atqui secundum hanc rationem et etymologiam nomen monachi solis eremitis et anachoretis proprie conveniret, ut qui soli habitabant in desertis, cum tamen monachorum nomen et institutio reperiatur apud Dionysium Areopagitam, qui fere trecentis annis Paulum primum Eremitam antecessit; et ipse etiam Hieronymus in epistola ad Eustochium (Epist. 22) nomen monachi tam coenobitis quam anachoretis velit esse commune. Alii a monade monachos dictos interpretantur, id est, ab unitate, sive unione. Sed haec rursum unitas sive unio dupliciter exponitur. Nam D. Augustinus exponens illum versiculum psalmi CXXXII: Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum: Ista, inquit, verba Psalterii, iste dulcis sonus, ista suavis melodia tam in cantico quam in intellectu, etiam monasteria peperit. Ad hunc sonum excitati sunt fratres, qui in unum habitare concupierunt. Iste versus fuit tuba ipsorum. Sonuit per orbem terrarum, et qui dispersi erant congregati sunt in unum. Et infra: Quare non appellemus monachos, cum dicat psalmus: Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum, μόνος enim unus dicitur; et non unus quomodocumque, nam et in turba est unus, sed una cum multis dici potest. Μόνος non potest, id est, solus; μόνος enim unus solus est. Qui ergo sic vivunt in unum, ut unum hominem faciant, et sit illis vere quomodo scriptum est, una anima, et unum cor; multa corpora, sed non multae animae; multa corpora, sed non multa corda; recte dicitur μόνος, id est, unus solus. Inde et ille unus sanabatur in piscina (Ioan. V). Haec Augustinus, quibus verbis indicat nihil aliud significare monachum quam hominem in tali unitate et communitate cum aliis eiusdem instituti viventem, ut cum illis efficiatur veluti unus homo, unum cor, et anima una, sicut dictum est de primis Christianis, quibus erat cor unum, anima una, et omnia communia (Act. IV). Verum hac ratione nomen monachi solis coenobitis conveniret, immo vero nihil aliud significaret quam coenobitam, id est, communiter cum aliis viventem. Relinquitur ergo verissima explicatio huius vocabuli, quam hoc loco tradit abbas Piammon, μοναχοὺς sive μονάζοντας inde nominatos, quod a coniugiis abstinerent, et a parentum se consortio ac mundi huius conversatione secernerent, ut nimirum soli Deo per contemplationem inhaererent. Quod et confirmat B. Dionysius Areopagita cap. 6 Eccles. Hierar., ubi dicit monachos appellari, quod rebus divisibilibus relictis, monadi, id est, divinitati soli placere atque uniri contenderent. Inde, inquit, sancti praeceptores nostri (Apostoli) divinis eos appellationibus sunt prosecuti, partim therapeutas, id est, cultores, a sincero Dei famulatu atque cultu; partim monachos ab individua et singulari vita appellantes, ut quae illos per sanctas divisibilium affectuum in unum complicationes et collectiones in deiformem monadem singularemque perfectionem promoveat. Eodem alludit canon concilii Nicaeni (16, q. 1, c. 1) a Gratiano citatus in haec verba: Placuit omnibus residentibus in sancta Nicaena synodo, ut monachorum conversatio et vita, secundum etymologiam nominis, ab omnibus discrepet. Monachus enim Graece, Latine singularis dicitur. Unde monachum per omnia singulariter agere oportet. Haec ibi. Porro monachorum nomen etiam auctoritate Scripturae sancitum et sacratum alibi notavimus ex D. Hieronymo.] quod coniugiis abstinerent et a parentum se consortio mundique istius conversatione secernerent, monachi sive [Non Monozantes, ut Plantinus excudit. Nam μονάζω, id est, solitarie ago. Atque hoc nomine Basilius passim eos nuncupat in Constitut. Monasticis. His porro affinia sunt et trita apud Graecos Patres monachorum vocabula, μονασταὶ, θεραπευταὶ, ἱκέται, ἀσκηταὶ, φιλόσοφοι, ἀναχωρηταὶ, ἐρημοπολίται, ἡσυχασταὶ, κοινοβίοι, et κοινοβιῶται, aliaque id genus, quibus, pro locorum discrimine in quibus vixerunt, et pro disciplinae severioris genere, aliter sunt atque aliter nominati.] Monazontes singularis ac solitariae vitae districtione nominati sunt. Unde consequens fuit [Coenobitae a communi vita dicti, quia in congregatione pariter consistentes unius senioris iudicio gubernantur, ut supra eodem cap. habetur, qui et synoditae, et syncellitae, et cellulani Sidonio eadem significatione vocantur; vulgo claustrales et conventuales, de quibus exstat novella quinta Iustiniani imper. quae sic incipit: Conversationis monachalis vita sic honesta est, sic commendare novit Deo ad hoc venientem hominem, ut omnem humanam eius maculam detergat; et purum ac rationabili natura decentem, et plurima secundum mentem operantem et humanis cogitationibus celsiorem reddat. Si quis igitur futurus est monachus perfectus, indiget et divinorum eloquiorum eruditione, et conversationis integritate, ut tanta dignus factus sit mutatione. Haec ibi, quae hic referre libuit, tum ad vitae monasticae commendationem, tum ad monachorum et coenobitarum salutarem instructionem. D. Benedictus (Cap. 1 Reg.): Monachorum, inquit, primum genus coenobitarum, hoc est, monasteriale militans sub Regula, vel abbate. Ubi coniunctio disiunctiva ponitur pro coniunctiva, ut notant interpretes, ut sit sensus: Sub Regula et abbate. Cui simile exemplum citat Trithemius ex iure canonico. Addit Turrecrematus notandum quod in hoc loco Abbatis nomine accipiendus est quicumque senior, sive Pater, cuius iudicio caeteri in congregatione gubernantur. Multa enim sunt loca religiosa coenobiticam vitam agentia, in quibus rectores non abbates, sed decani, aut praepositi, aut priores, aut Patres, aut maiores appellantur. Verum hic locus postulare videtur ut clarissimos Patres Hieronymum et Augustinum de coenobitis sui temporis eorumque moribus et institutis audiamus disserentes, ut in illorum veluti speculo aut exemplari coenobitae, praesertim Benedictini, seipsos intueantur, mores suos cum illorum moribus conferant, et eorum contemplatione, ut decet eiusdem professionis monachos, vel emendent, vel exactius componant. Sic igitur Hieronymus (Epist. 12): His igitur quasi quibusdam pestibus exterminatis (monachis scilicet illis tertii generis), veniamus ad eos qui plures sunt et in communi habitant, id est, quos vocari coenobitas diximus. Prima apud eos confoederatio est obedire maioribus, et quidquid iusserint facere. Divisi sunt per decurias atque centurias, ita ut novem hominibus decimus praesit, et rursus decem praepositos sub se centesimus habeat: manent separati, sed iunctis cellulis, usque ad horam nonam, ut institutum est, nemo pergit ad alium, exceptis his decanis quos diximus, ut si cogitationibus forte quis fluctuat, illius consoletur alloquiis. Post horam nonam in commune concurritur, psalmi resonant, Scripturae recitantur ex more, et, completis orationibus cunctisque residentibus, medius, quem Patrem vocant, incipit disputare: quo loquente tantum silentium fit, ut nemo alium respicere, nemo audeat exsereare; dicentis laus in fletu est audientium, tacitae voleuntur per ora lacrymae, et ne in singultus quidem erumpit dolor. Cum vero de regno Christi et de futura beatitudine et gloria coeperit annuntiare ventura, videas cunctos moderato suspirio, et oculis ad coelum levatis, intra se dicere: Quis dabit mihi pennas columbae, et volabo, et requiescam (Psal. LIV)? Post haec concilium solvitur, et unaquaeque decuria cum suo parente pergit ad mensam, quibus per singulas hebdomadas vicissim ministrant. Nullus in cibo strepitus est, nemo comedens loquitur, vivitur pane, leguminibus et oleribus, quae sale solo condiuntur; vinum tantum senes accipiunt; quibus et parvulis saepe fit prandium, ut aliorum fessa sustentetur aetas, aliorum non frangatur incipiens; dehinc consurgunt pariter, et, hymno dicto, ad praesepia redeunt: ibi usque ad vesperam cum suis unusquisque loquitur, et dicit: Vidistis illum, et illum? quanta in ipso sit gravitas, quantum silentium! quam moderatus incessus! Si infirmum viderint, consolantur; si in Dei amore ferventem, cohortantur ad studium. Et quia nocte extra orationes publicas in suo cubili unusquisque vigilat, circumeunt cellulas singulorum, et aure apposita, quid faciant diligenter explorant: quem tardiorem deprehenderint, non increpant; sed dissimulant, quod norunt; eum saepius visitant; et prius incipientes provocant magis orare quam cogunt. Opus diei statum est, quod decano redditum fertur ad aeconomum, qui et per singulos menses patri omnium cum magno tremore reddit rationem: a quo etiam cibi, cum facti fuerint, praegustantur, et quia non licet dicere cuiquam, Tunicam, et sagum, textaque iuncis strata non habeo, ille ita universa moderatur, ut nemo quid postulet, nemo non habeat (Vide hic Mariani scholium). Si quis vero coeperit aegrotare, transfertur ad exedram latiorem, et tanto senum ministerio refovetur, ut nec delicias urbium, nec matris quaerat affectum. Dominicis diebus orationi tantum et lectionibus vacant; quod quidem et omni tempore, completis opusculis, faciunt. Quotidie aliquid de Scripturis discitur. Ieiunium totius anni aequale est, excepta Quadragesima, in qua sola conceditur districtius vivere. A Pascha ad Pentecosten, coenae mutantur in prandia; quo et traditioni ecclesiasticae satisfiat, et ventrem cibo non onerent duplicato. Tales Philo Platonici sermonis imitator (Lib. de Vita Contempl.); tales Iosephus (Ioseph. lib. XVIII Antiq. c. 2 et lib. II de Bello Iudaice cap. 7), Graecus Livius, in secunda Iudaicae captivitatis Historia esse nos refert. Haec de coenobitis S. Hieronymus generatim complexus est. Augustinus vero postquam de anachoretis eorumque austeritate egerat: Si hoc, inquit, excedit nostram tolerantiam, quis non illos miretur et praedicet, qui contemptis atque desertis mundi huius illecebris, in communem vitam castissimam sanctissimamque congregati, simul aetatem agunt, viventes in orationibus, in lectionibus, in disputationibus; nulla superbia tumidi, nulla pervicacia turbulenti, nulla invidentia lividi; sed modesti, verecundi, pacati; concordissimam vitam et intentissimam in Deum gratissimum munus ipsi offerunt, a quo iste posse meruerunt. Nemo quidquam possidet proprium, nemo cuiquam onerosus est. Operantur manibus ea quibus et corpus pasci possit, et a Deo mens impediri non possit. Opus autem suum tradunt eis quos decanos vocant, eo quod sint denis praepositi; ut neminem illorum cura sui corporis tangat, neque in cibo, neque in vestimento neque si quid aliud opus est vel quotidianae necessitati, vel mutatae, ut assolet, valetudini. Illi autem decani cum magna sollicitudine omnia disponentes et praesto facientes quidquid illa vita propter imbecillitatem corporis postulat, traditionem tamen etiam ipsi reddunt uni, quem Patrem vocant. Hi vero Patres non solum sanctissimi moribus, sed etiam divina doctrina excellentissimi, omnibus rebus excelsi, nulla superbia consulunt iis quos filios vocant, magna sua in iubendo auctoritate, magna illorum in obtemperando voluntate. Conveniunt autem diei tempore extremo de suis quisque habitaculis, dum adhuc ieiuni sunt, ad audiendum illum Patrem, et conveniunt ad singulos Patres terna, ut minimum, hominum millia. Nam etiam multo numerosiores sub uno agunt. Audiunt autem incredibili studio, summo silentio, affectiones animorum suorum, prout eos pepulerit disserentis oratio, vel gemitu, vel fletu, sed modesto et clamore vacuo gaudium significantes. Corpus deinde reficitur, quantum saluti et salubritati fas est, coercente unoquoque concupiscentiam, ne se profundat, vel in ea ipsa, quae praesto sunt, parca et vilissima. Ita non solum a carnibus et vino abstinent pro sufficientia domandarum libidinum, sed ab iis etiam quae tanto concitatius ventris et gutturis provocant appetitum, quanto quasi mundiora nonnullis videntur. Sane quidquid necessario victui redundat (nam redundat plurimum ex operibus manuum et epularum restrictione) tanta cura egentibus distribuitur, quanta non ab ipsis qui distribuunt comparatum est. Haec Augustinus de coenobitarum vivendi modo, quibus similia habet Epiphanius (Haer. 80). Iam quod ad coenobium artinet, eius vocabuli etymologiam ita reddit Isidorus (Etymol. lib. XV cap. 4): Coenobium est habitaculum multorum in commune viventium: κοινὸν enim Graece commune dicitur. Plenius ab aliis ita describitur: Coenobium est locus, ubi communis vita ducitur; nam κοινὸς, id est, communis, βίος, vita. Sunt autem et alia vocabula apud Graecos usitata, quibus monachorum domicilia designantur, μοναστήρια apud Athanasium in Vita S. Antonii. Cuius nominis primus Philo (Lib. de Vita Contemp.) rationem reddidit his verbis: ἑκάστῳ ἔστιν οἴκημα ἱερὸν, ὃ καλεῖται σεμνεῖον καὶ μοναστήριον, ἐν ᾧ μενόμενοι τὰ τοῦ σεμνοῦ βίου μυστήρια τελοῦνται. Id est, unicuique sacrum domicilium est, quod monasterium vocatur, in quo manentes sanctae vitae mysteria celebrant. Gregorius Nazianzenus lib. Definitionum, μονὴν vocat, id est, ut Philo alibi, μοναυλίαν, id est, secretam aulam, vel domicilium; et oratione prima in Iulianum, ἁγνευτήριον, id est, sanctuarium, aut sacrarium; Socrates, Histor. Eccles. lib. IV cap. 28, ἀσκητήριον; Theodoretus, lib. VI et X Therapeutices, ἀσκητον καταγωγὴν, id est, ascetarum diversorium; Suidas denique φροντιστήριον, id est, scholam vel conventum.] ut ex communione [Igitur ante Pauli et Antonii aetatem, non alii erant monachi quam coenobitae, qui ab apostolis, ut dictum est, instituti ad id usque temporis, hoc est, ad finem usque tertii saeculi, anachoretas praecesserunt. Erant quidem ante Antonium, qui timore persecutionis civitatibus derelictis, sive ruri, sive in locis occultis, angelis similem vitam ducebant, quorum nonnullos refert Eusebius (Lib. VI Histor. c. 34, et lib. VIII c. 7 et seqq.) fuisse martyrio coronatos: repetit et horum aliquos ipsemet Antonius, dum purioris vitae studio in desertum locum secessisset, et ab uno illorum prima rudimenta monasticae institutionis accepit, teste Athanasio (In eius Vita) Verum illi nondum in ordine monachorum aut anachoretarum censebantur, quod nullam certam vivendi rationem sibi praescriptam sequerentur; sed, ut loquitur Scriptura: Unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat (Iudic. XVII), id est, suo more et arbitratu, vivebat. Obiit autem Paulus Eremita anno Christi 343 annos natus centum tredecim, e quibus fere centum in eremo exigit, paulo ante obitum soli cognitus Antonio. Antonius vero anno trecentesimo quinquagesimo octavo, cum iam quintum supra centesimum vixisset annum (Baron. tom. III Annal.). Sed de his plura sequenti capite.] consortii coenobitae cellaeque ac diversoria eorum coenobia vocarentur.
6 Istud ergo solum fuit antiquissimum monachorum genus; quod non modo tempore, sed etiam gratia primum est, quodque per annos plurimos solum inviolabile usque ad abbatis
7 Pauli vel Antonii duravit aetatem. Cuius etiam nunc adhuc in districtis coenobiis cernimus residere vestigia.