monumenta.ch > Cassianus > 25
Cassianus, Collationes, 2, 17, XXIV. Quomodo abbas Piammon suam continentiam celare maluerit. <<<     >>> XXVI. Quod non secundum immensitatem praescientiae divina clementia, sed secundum praesentes actus vel remuneret unumquemque vel puniat.

CAPUT XXV. Testimonia Scripturarum de commutatis definitionibus. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Impossibile nobis est breviter universa percurrere. Quis etenim enumerare sufficiat omnes propemodum patriarchas sanctosque innumerabiles, alios pro vitae tutamine, alios pro benedictionis desiderio, alios pro alicuius occultatione mysterii, alios pro zelo Dei, alios pro examinatione veritatis, [Valde mirum est hunc abbatem ita desipere, ut etiam patriarchis, immo Apostolis, non solum mendacii notam, sed et patrocinium ascribere non sit veritus: quod tam alienum est a veritate, quam quod maxime. Sed indulgendum eius generis hominum simplicitati.] patrocinium (ut ita dixerim) assumpsisse mendacii? Quae sicut enumerari cuncta non possunt, ita praetermitti penitus universa non debent.
2 Nam beatum Ioseph pietas compulit, ut falsum fratribus crimen etiam cum obtestatione regiae salutis impingeret, dicens: [Sciebat Ioseph fratres suos non esse exploratores, nec de hoc dubitabat, ut tentando dumtaxat et explorando, non asseverando ea verba proferret, ut quidam interpretantur. Sed hoc crimen eis impegit, ut cogeret, quo in statu pater versaretur, et Beniamin frater uterinus quem unice diligebat, expromere. Ita Iosephus Antiquit. lib. II cap. 3, et Sulpitius Hist. Sacrae lib. I. Nec tamen iniuste aut iniuriose sic eos insimulavit; quia cum publicam iudicis personam gereret in Aegypto, poterat cum eis more iudicum severius agere, et ut conscius a reis patrati in se criminis publica auctoritate vindictam exigere. Minorem tamen longe exegit quam commeriti erant, quia res non agebatur publico iudicio. Restat igitur ut mendacium quoddam officiosum, aut huic simile, non perniciosum, quia non iniustum, fuisse fateamur. Attamen D. Augustinus ab omni mendacio excusare videtur, dum verba illa sic exponit (Quaest. 168 in Genesim): Exploratores estis, id est, exploratorum poena digni, vel pro exploratoribus habendi. Et huic sententiae, inquit, interposuit iurationem, quia si vera non dixissent, exploratores essent, id est, exploratorum poena digni essent, quos tamen vera dicere sciebat. Neque enim periurus est quisque, si ei quem castissimum novit, dicat: Si hoc adulterium, de quo argueris, commisisti, damnat te Deus; et si his verbis adhibeat iurationem, verum omnino iurat. Ibi est enim conditio, qua dixit: Si fecisti, quem tamen non fecisse certum habet. Sed ait aliquis: Verum est, quia si fecit adulterium, damnat illum Deus; hoc autem quomodo verum est: si non verum dicitis, exploratores estis, cum etiam si mentiantur, non sint exploratores? Sed hoc est quod dixi ita dictum esse: Exploratores estis, hoc est, exploratores deputabimini merito mendacii vestri. Estis autem potuisse dici pro habebimini et deputabimini, innumerae similes locutiones docent. Unde est illa Eliae prophetae: Quicumque exaudierit in igne, ipse erit Deus. Non enim tunc erit, sed tunc habebitur. Ita Augustinus.] Exploratores estis, infirmiora terrae venistis inspicere [Genes. XLII]. Et infra: Mittite, inquit, ex vestris unum; et adducite fratrem vestrum huc, vos autem custodiemini hic, usque dum manifesta fiant verba vestra, an verum dicatis, an non: sin autem, per salutem Pharaonis, exploratores estis [Gen. XLII]. Si enim non eos hoc misericordi mendacio terruisset, nec patrem fratremque revisere, nec eos in tantis inopiae periculis alere, nec conscientiam postremo fratrum a reatu venditionis suae expurgare potuisset. Non ergo tam reprehensibile fuit metum fratribus incussisse mendacio, quam sanctum atque laudabile occasione ficti periculi inimicos ac venditores suos ad salutarem poenitentiam compulisse.
3 Denique cum gravissimae insimulationis urgerentur invidia, non illius quod falso obiiciebatur, sed anterioris criminis conscientia frangebantur, dicentes ad invicem: Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, quia despeximus tribulationem animae eius, cum rogaret nos et non audivimus eum: propter hoc venit nobis omnis tribulatio haec (Ibid.). Quae quidem confessio non solum apud fratrem, in quem impia crudelitate peccaverant, verum etiam humilitate saluberrima tantum eorum facinus, ut credimus, expiavit. [Nullum agnoscitur mendacium in iudicio Salomonis, quia nihil contra mentem elocutus est; neque simulatio proprie dicta, quia neminem fallere voluit: sed sagacissima exploratio affectus materni et naturalis; ex quo, cuius esset filius de quo quaerebatur, sapienter agnovit et iudicavit.] Quid Salomon, qui perceptum a Deo sapientiae donum in primo iudicio suo non nisi assumptione mendacii declaravit?
4 Nam ut veritatem quae mulieris mendacio tegebatur exsculperet, etiam ipse mendacii utique astutissime excogitati usurpavit auxilium, dicens: Afferte mihi gladium, et dividite infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni, et dimidiam partem alteri [III Reg. III]. Quae simulatio crudelitatis cum verae matris viscera permovisset, ab ea autem quae mater non erat laudaretur, tunc demum sagacissimo veritatis iudicio [Al. Indicio] illam sententiam promulgavit, quam nemo a Deo inspiratam esse non credidit: Date, inquiens, huic infantem vivum, et non occidatur, haec est enim mater eius (Ibid.). Proinde nec debere nec posse nos universa complere, quae vel cum quiete animi vel cum commotione decernimus, etiam aliis Scripturarum testimoniis copiosius edocemur, quibus vel viros sanctos, vel angelos, vel ipsum omnipotentem Deum, ea quae definierant frequenter legimus immutasse. Nam beatus [De hoc Davidis iuramento temere facto, eiusque salubri correctione et retractatione haec Augustinus libro saepe citato (Cont. mendac. c. 9): An quia iuravit David se occisurum esse Nabal, et clementi consideratione non fecit, propterea illum imitandum esse dicemus, ut temere iuremus nos esse facturos, quod non esse faciendum postea videamus? Quasi diceret: Absit.] David cum iurisiurandi definitione decrevit, dicens: Haec faciat Deus inimicis David, et haec addat, si reliquero de omnibus quae pertinent ad Nabal usque mane mingentem ad parietem [I Reg. XXV]. Et continuo intercedente Abigail uxore eius, ac pro eodem supplicante, remittit minas, mollit sententiam, et mavult transgressor propositi iudicari, quam sacramenti sui fidem cum crudelitatis exsecutione servare, dicens: Vivit Dominus, nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem (Ibid.). Cuius sicut illam praecipitis sacramenti facilitatem, quae de perturbatae mentis commotione descenderat, nequaquam imitandam esse censemus, ita remissionem atque emendationem statuti sectandam esse decernimus. Electionis Vas Corinthiis scribens, reditum suum absoluta definitione promittit, dicens: Veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero. Macedoniam enim pertransibo, apud vos autem manebo, vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis quocumque iero.
5 Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquanto tempore manere apud vos [I Cor. XVI]. Cuius rei etiam in secunda Epistola ita meminit: Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis, et per vos transirem in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Iudaeam [II Cor. I]. Sed superveniente salubriore consilio, nequaquam se id quod promiserat exsecutum evidentissime confitetur.
6 Cum hoc, inquit, voluissem, numquid levitate usus sum? Aut quae cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me est et non (Ibid.)? Denique cur maluerit definitionem sui praeterire sermonis, quam adventu suo onerosam discipulis inferre tristitiam, etiam cum sacramenti obtestatione declarat: Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni Corinthum.
7 Statui enim hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos [II Cor. I]. Cum intraturos se domum Lot Sodomis angeli denegassent, dicentes ad eum, [Putat hic abbas angelos usos simulatione vel mutasse sententiam. Sed probabilius est quod alii docent, tantum negasse se ingressuros prima vice, ut dicitur, id est, ad primam hanc invitationem; non vero, si amplius urgerentur. Ita Caietanus.] Non intrabimus, sed in platea manebimus [Gen. XIX], continuo eius precibus compelluntur statutum mutare sermonem, sicut Scriptura subiungit: Et coegit eos Lot, et diverterunt ad eum [Gen. XIX]. Qui utique si diversuros se ad eum esse noverant, invitantis petitionem simulatoria excusatione renuerunt: sin autem veraciter excusabant, evidenter immutasse sententiam comprobantur.
8 Quae utique non ob aliam credimus causam Spiritum sanctum sacris voluminibus indidisse, nisi ut istis erudiamur exemplis, in definitionibus nostris non pertinaciter permanere, sed eas arbitrio nostro debere subiicere, et ita iudicium nostrum ab omni legis vinculo liberum conservare, ut promptum sit ad sequendum quocumque vocaverit salubre consilium, nec differat aut recuset ad id quod utilius discretio salutaris invenerit absque ulla cunctatione transire.
9 Et ut ad sublimiora adhuc ascendamus exempla, decumbentem in lecto regem Ezechiam, gravique aegritudine laborantem, ex persona Dei Isaias propheta adorsus est, dicens: Haec dicit Dominus, Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives. Et convertit, inquit, Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum, et dixit: Obsecro, Domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim.
10 Et flevit Ezechias fletu magno (Isaiae XXXVIII). Post quae rursus dicitur ad eumdem: Revertere et dic Ezechiae regi Iuda, dicens: Haec dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrymam tuam, et ecce adiiciam super dies tuos quindecim annos, et de manu regis Assyriorum liberabo te, et civitatem hanc protegam propter me, et propter David servum meum (Ibid.). Quid evidentius hoc testimonio, quo misericordiae ac pietatis intuitu [Nihil non agit hic abbas, ut mendacio patrocinium undecumque accersat. Itaque non contentus hactenus homines etiam sanctissimos, immo et angelos fecisse mendaces et mendacii patronos, parum abest quin et Deum ipsum doceat esse mendacem. Porro sententiae illae comminatoriae, quas in confirmationem suae opinionis perperam adducit, quibus scilicet Deus Ezechiae mortem, Ninivitis subversionem, aliis peccatoribus varia supplicia comminatus est, quae tamen non intulit, non fuerunt absolutae, sed conditionatae, et sub hac vel simili conditione intelligendae: nisi poenitentiam egerint aut Dei misericordiam imploraverint. Proinde non cassatur Dei sermo, nec mutatur proprie Dei sententia, quando hac conditione, id est, correctione et poenitentia subsecuta effectus comminatorius non sequitur. Minatur enim Deus, non ut minas opere compleat, sed potius ut hominibus emendatis et poenitentiam agentibus non exsequatur. Vide plura in censura dom. Cuychii.] mavult Dominus suum cassare sermonem, et ad praestitutae mortis terminos quindecim annis vitam precantis extendere, quam per immobilitatem decreti sui inexorabilis inveniri?
11 Similiter etiam loquitur ad Ninivitas censura divina: Adhuc triduum et Ninive subvertetur (Ionae III). Moxque poenitentia eorum ieiuniisque mollitur tam minax et abrupta sententia, atque ad partem misericordiae prona pietate deflectitur. Quod si quis, velut praescium conversionis eorum, subversionem civitatis ad hoc eis Dominum asserat comminatum, ut eos ad salutarem poenitentiam provocaret, consequens est ut hi qui fratribus praesunt absque reprehensione mendacii his qui indigent emendari aliqua etiam districtiora quam facturi sunt, si opus fuerit, comminentur.
12 Sin vero dixerit Deum severam illam sententiam suam poenitentiae eorum consideratione revocasse, secundum illud quod per Ezechielem ait, Si dixero impio, morte morieris, et egerit poenitentiam a peccato suo, feceritque iudicium et iustitiam, vita vivet, et non morietur [Ezech. XXXIII]; quibus docemur exemplis, non debere nos obstinate in nostris definitionibus perdurare, sed comminationem ex necessitate propositam, clementi miseratione mollire.
13 Quod ne solis specialiter Ninivitis crederetur Dominus praestitisse, etiam generaliter erga omnes eadem se esse facturum per Ieremiam prophetam protestatur, et, cum necesse fuerit, incunctanter suam se sententiam mutaturum pro nostris meritis repromittit, dicens: Repente loquar adversus gentem et adversus regnum, ut evellam et destruam et disperdam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo quod locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super malum quod cogitavi ut facerem ei.
14 Et subito loquar de gente et regno, ut aedificem et plantem illud. Si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, poenitentiam agam super bonum quod locutus sum ut facerem ei [Ierem. XV]. Ad Ezechielem quoque ait: Noli subtrahere verbum, si forte audiant, et convertatur unusquisque a via sua mala, et poenitebit me mali quod cogitavi facere eis propter malitiam studiorum eorum [Ierem. XXVI]. Quibus testimoniis declaratur non oportere ut pertinaciter in nostris definitionibus haereamus, sed ratione eas ac iudicio temperandas, semperque praelegenda ac praeferenda esse meliora; et ad illam quae utilior diiudicata fuerit partem sine cunctatione aliqua transeundum.



Cassianus, Collationes, 2, 17, XXIV. Quomodo abbas Piammon suam continentiam celare maluerit. <<<     >>> XXVI. Quod non secundum immensitatem praescientiae divina clementia, sed secundum praesentes actus vel remuneret unumquemque vel puniat.
monumenta.ch > Cassianus > 25