monumenta.ch > Cassianus > 22
Cassianus, Collationes, 2, 17, XXI. An interrogantibus occultam continentiam sine mendacio oporteat propalari, et an suscipienda sint quae semel fuerint recusata? <<<     >>> XXIII. Responsio, quod irrationabilis sit huius definitionis pertinacia.

CAPUT XXII. Obiectio, quod oporteat quidem abscondi continentiam, sed suscipi recusata non debeant. HIDE APPARATUS

1 Germanus: In illo quidem superiore exemplo dubium, ut credimus, non est, [Non ita tamen, ut dum cavetur arrogantia, veritas relinquatur, ait D. Augustinus (Tract. 43 in Ioann. cap. II). Et D. Gregorius XXVI Moralium: Incaute humiles sunt, qui se mendacio illaqueant, dum arrogantiam vitant: immo mentiendo superbiunt, quia contra veritatem se erigunt, quam relinguunt. Qui enim necessitate cogente, vera de se bona loquitur, tanto magis humilitati iungitur, quanto et veritati sociatur. An Paulus humilis non fuit, quando aemulatione veritatis contra falsos apostolos tot de se discipulis fortia gesta narravit? Qui nimirum veritati inimicus existeret, si abscondendo virtutes proprias, praedicatores errorum praevalere permisisset (Vide Climacum gradu 12).] quin expediat abscondi continentiam nostram potius quam percunctantibus prodi; ac super huiuscemodi causis nos quoque [Immo contra fatendum est numquam inevitabile esse mendacium. Ob has vero et similes sententias erroneas et paradoxas in hac collatione sparsas lego alicubi (In vet. cod. mss.) hanc collationem abbatis Iosephi, una cum collatione decima tertia, quam D. Prosper impugnavit, a facultate theologica Parisiensi fuisse damnatam atque explosam.] fatemur inevitabile esse mendacium.
2 In secundo autem nulla nobis incumbit necessitas mentiendi: primum quia possumus ea quae fratrum ministerio porriguntur ita rendere, ut nullo nos definitionis vinculo colligemus, deinde quod semel renuentes possumus immobilem tenere sententiam.