monumenta.ch > Cassianus > 19
Cassianus, Collationes, 2, 17, XVIII. Obiectio, quod illi tantum impune mendacio usi sint, qui sub lege vixerunt. <<<     >>> XX. Quod veniabile plerumque mendacium et noxiam veritatem etiam apostoli censuerint.

CAPUT XIX. Responsio eo quod licentia mendacii, quae ne in veteri quidem indulta est Testamento, veniabiliter a multis fuerit usurpata. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Ioseph: [Pluralitas uxorum simul et eodem tempore quam Graeci polygamiam vocant, quamvis nec per se optanda, nec perfectioni et primae institutioni matrimonii consentanea esset (unde merito reprehenditur Lamech (Gen. IV), qui primus eam invexit, quando duas uxores duxit, vel unam carnem in duas divisit uxores, ait D. Hieronymus), post diluvium tamen, cum pauci essent homines, et vita humana multum abbreviata, ex dispensatione divina fuit illa lex monogamiae abrogata aut relaxata; et polygamia hominibus concessa, tum ad multiplicationem generis humani, tum ad propagationem populi fidelis et cultus divini, qui in sola familiae Abrahae, ac deinde in populo Israelitico residuus fuit. Unde Abraham tres uxores, Iacob quatuor, David multo plures habuisse legitur. Quod autem hic dicitur uxorum et concubinarum libertas antiquitus permissa, non sic accipiendum est quasi viris sanctis et patriarchis fuerint pellices et scorta, ut haeretici calumniantur, sed in illa pluralitate uxorum, post primariam uxorem, unam aut alteram, quae non ad tori tantum, sed ad bonorum omnium communionem admittebatur, concubinae dicebantur secundariae et inferiores, quamquam verae et legitimae coniuges, quae promiscue uxores vel concubinae nuncupantur: quemadmodum Agar et Cethura concubinae Abrahae vocantur Genes. XXV, et Davidis concubinas legimus I Reg. XVI, et illa Levitae contubernalis, modo uxor, modo concubina appellatur (Iudic. XIX). Porro hanc polygamiae licentiam et libertatem, genere humano iam satis propagato, Christus Dominus plane abolevit, primamque illam monogamiae legem primis parentibus inspiratam restituit et renovavit, Matthaei XIX, triplici argumento ex primaeva illa matrimonii institutione adducto; quod et D. Hieronymus observavit, 1o quia in exordio Geneseos dictum est: Masculum et feminam fecit eos; non masculum et feminas, sed, masculum et feminam, ut unius coniugis consortia necterentur, ait Hieronymus. 2o Dictum est: Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, non uxoribus. 3o Dictum est: Erunt duo in carne una, id est, erunt duo una caro: duo, inquit, non plures. Hanc itaque legem monogamiae primitus institutam, postea abrogatam aut relaxatam Christus veluti postliminio revocans et in integrum restaurans subdidit: Dico vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, moechatur. Quibus verbis polygamiam omnino exclusam Patres intellexerunt: nam ut Innocentius III, in quadam decretali (Extrav. de divort. cap. Gaudemus), ratiocinatur: Si uxore dimissa duci alia de iure non potest, fortius et ipsa retenta. Per quod evidenter apparet pluralitatem in utroque sexu, cum non ad imparia iudicentur, circa matrimonium reprobandam. Ita pontifex (Vide etiam Sixtum Senens. lib. VI, annotat. 82).] Uxorum quidem concubinarumque multarum illa libertas, instante iam temporum fine et multiplicatione humanae generationis expleta, non immerito velut minus iam necessaria per Evangelicam perfectionem debuit amputari. Nam usque ad adventum Christi oportuit benedictionem primordialis illius vigere sententiae qua dictum est, Crescite et multiplicamini et replete terram [Genes. I]. Et idcirco iustissimum fuit, ut ex illa radice fecunditatis humanae, quae in synagoga pro dispensatione temporis utiliter viguit, angelicae virginitatis flosculi germinarent ac suaveolentes continentiae fructus in Ecclesia gignerentur.
2 Mendacia vero etiam tunc fuisse damnata, totius veteris Instrumenti textus evidenter ostendit, dicens: Perdes omnes qui loquuntur mendacium [Psal. V]. Et iterum: Suavis est homini panis mendacii, et postea replebitur os eius calculo [Prov. XX]. Et ipse legislator, Mendacium, inquit, fugies [Exod. XXIII]. Sed [Mendacium sic est intrinsece malum, ut nulla necessitate aut dispensatione possit fieri bonum. Quod et Aristoteles agnovit IV Ethicorum cap. 7 dicens mendacium per se improbum esse et vituperabile, verum autem pulchrum et laudabile. Efficitur quidem in necessitate veniabile seu excusabile mendacium quod vocatur officiosum, ut in exemplo Davidis et aliorum. Verum aliud est excusari, aliud approbari; nam bonum certe et perfectum excusatione non eget, sed imperfectum et mancum.] tunc demum id veniabiliter diximus usurpatum cum ei necessitas aliqua seu dispensatio salutaris adiuncta est, ob quam non debuerit condemnari; quale est illud quod commemorastis de David rege [I Reg. XXI], cum fugiens insectationem Saulis iniustam ad Achimelech sacerdotem, non proposito cuiusquam lucri, nec studio laedendi quempiam, sed ut tantummodo semetipsum ab impiissima eius insectatione salvaret, mendacibus utitur verbis, quippe qui manus suas inimici regis sanguine et quidem a Deo sibi toties traditi, contaminare noluerit, dicens: Propitius mihi sit Deus, ne faciam rem hanc Domino meo, Christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quia Christus Domini est [I Reg. XXIV]. Et idcirco dispensationes has quas vel ob voluntatem Dei, vel ob praefigurationem spiritalium sacramentorum, vel ob quorumdam salutem sanctos viros in veteri Testamento legimus exsecutos, in tantum nos quoque cum necessitas coarctaverit non possumus abdicare, ut ne ipsos quidem apostolos, ubi consideratio alicuius utilitatis exegit, ab eis declinasse cernamus.
3 Quae paulisper interim differentes, digestis primitus quae adhuc de veteri Testamento proferre disponimus, post haec congruentius inferemus, ut facilius approbetur viros iustos et sanctos, tam in novo quam in veteri Testamento in his oeconomiis sibi per omnia concordasse. Quid enim de illa Chusi ad Absalon pro salute regis David [Non tam simulatione quam probabili et plausibili consilio usus est Chusai pro salute regis David, quod Absaloni visum est prudentius et tutius consilio Achitopel; qua tamen prudentia Absalon deceptus est.] pia simulatione dicimus, quae cum toto fallentis et circumvenientis promatur affectu, et utilitatem consulentis impugnet, Scripturae divinae testimonio comprobatur, ita dicentis: Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel, ut induceret Dominus super Absalon malum [II Reg. XVII]? Nec enim reprehendi poterat id quod recto proposito ac pio iudicio pro iustis partibus gerebatur, ac pro illius cuius pietas Deo placebat salute atque victoria religiosa fuerat simulatione conceptum. Quid etiam de illius feminae pronuntiabimus facto, quae suscipiens illos, qui ad regem David a praedicto Chusi fuerant destinati, abscondit in puteo, et expandens velamen super os eius, [Verba textus: Quasi siccans ptisanas. Ubi ptisanas nonnulli interpretantur contusum triticum, alii hordeum decorticatum. De quo Plinius lib. XVIII cap. 7, et lib. XXII cap. 25. In hac porro simulatione aliisque similibus exemplis commendatur humanitatis officium, non qualecumque fuerit admissum mendacium.] cum ptisanas se torrere simulasset, Transierunt, inquit, gustata paululum aqua, atque hoc eos figmento ab insequentium manibus liberavit (Ibid.)? Quapropter [Tali quaestioni respondet div. Augustinus (Contra mendacium cap. 17): Faciat homo etiam pro temporali hominum salute quod potest. Cum autem ad hunc articulum ventum fuerit, ut tali saluti consulere nisi peccando non possit, iam se existimet non habere quod faciat, quando id reliquum esse perspexerit, quod non recte faciat. Et infra (Cap. XIX), rursus eamdem aut similem quaestionem proponens in persona eorum qui mendacium propugnabant: Quomodo apud homines, qui procul dubio si falluntur, avertuntur a pernicie vel aliena, vel sua, periclitantibus subveniatur hominibus, si nos humanus ad mentiendum non inclinet affectus? Si patienter me audiat turba mortalitatis, turba infirmitatis, respondebo aliquid pro negotio veritatis. Certe pia, vera, sancta castitas non nisi ex virtute [Al. veritate] est, et quisquis adversus eam facit, profecto adversus veritatem facit. Cur ergo et si non potest aliter periclitantibus subveniri, non committo stuprum, quod ideo est contrarium veritati, quia contrarium est castitati; et ut periclitanti subveniatur, loquor mendacium, quod ipsi apertissime est contrarium veritati? Quid apud nos tantum promeruit castitas, et offendit veritas, cum omnis ex veritate sit castitas, et sit non corporis, sed mentis castitas, veritasque in mente habitet, sicut etiam corporis castitas? etc.] respondete, quaeso, mihi, quid fuissetis acturi, si qua vobis nunc sub Evangelio constitutis similis fuisset exorta conditio, utrumnam maluissetis eos simili celare mendacio dicentes eodem modo, transierunt gustata paululum aqua, et implere illud quod praecipitur, Erue eos qui ducuntur ad mortem, et redimere eos qui interficiuntur ne parcas [Prov. XXIV]: an veritatis confessione latitantes prodere perempturis?
4 Et ubi est illud Apostoli, Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius [I Cor. X]: Et, Charitas non quaerit quae sua sunt, sed quae aliorum [I Cor. XIII]? Ac de seipso: Non quaero, inquit, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant [I Cor. X]. Si enim ea quae nostra sunt quaerimus, et id quod nobis utile est pertinaciter volumus retentare, etiam in huiusmodi necessitatibus loqui nos necesse est veritatem, et reos fieri mortis alienae.
5 Si vero ea quae aliis salutaria sunt, nostris utilitatibus praeponentes, Apostolico satisfecerimus imperio, sine dubio subeunda est nobis necessitas mentiendi. Et idcirco nec integra charitatis viscera possidere, nec ea quae aliorum sunt, secundum Apostolicam disciplinam quaerere poterimus, nisi his quae districtioni nostrae perfectionique conveniunt, paululum relaxatis, condescendere utilitatibus aliorum prono maluerimus affectu, et ita cum Apostolo infirmis efficiamur infirmi, ut lucrari possimus infirmos [I Cor. IX].



Cassianus, Collationes, 2, 17, XVIII. Obiectio, quod illi tantum impune mendacio usi sint, qui sub lege vixerunt. <<<     >>> XX. Quod veniabile plerumque mendacium et noxiam veritatem etiam apostoli censuerint.
monumenta.ch > Cassianus > 19