monumenta.ch > Cassianus > 11
Cassianus, Collationes, 2, 17, X. Interrogatio nostra de metu praebitae in coenobio Syriae sponsionis. <<<     >>> XII. Quod boni proventus malignis auctoribus non profuerint, nec bonis mala gesta nocuerint.

CAPUT XI. Responsio, quod propositum gerentis, non negotii sit considerandus effectus. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Ioseph: In omnibus, ut diximus, causis, [Alibi aliis verbis (Collat. 16 cap. 18): Quasi vero apud Deum verba tantummodo et non praecipue voluntas vocetur in culpam, et opus solum peccati, et non etiam votum ac propositum habeatur in crimine, etc. Et infra: Affectus enim peccati, non ordo considerandus est admissi. Sic ibi. Et hoc est quod vulgo dicitur: Voluntas habetur pro facto, supp. apud Deum et in foro conscientiae. Idem rursus inculcatur seq. cap.] non processus operis, sed voluntas operantis est intuenda, nec statim quis quid egerit, sed quo voto egerit inquirendum, ita ut nonnullos pro his factis de quibus bona postea orta sunt reperiamus fuisse damnatos, et econtrario quosdam per reprehensibiles actus ad summam pervenisse iustitiam.
2 Et nec illi utilis rerum exitus profuit, qui pessimo regressus proposito, non illam quae subsecuta est utilitatem, sed quiddam contrarium voluit operari; nec huic nocuit reprehensibiliter inchoasse, qui non pro contemptu Dei, nec delinquendi proposito, sed necessarii et sancti finis intuitu, vituperabilis initii sustinuit necessitatem.