monumenta.ch > Cassianus > 10
Cassianus, Collationes, 2, 17, IX. Quod plerumque (id est aliquando) utilius sit statuta dissolvere, quam implere. <<<     >>> XI. Responsio, quod propositum gerentis, non negotii sit considerandus effectus.

CAPUT X. Interrogatio nostra de metu praebitae in coenobio Syriae sponsionis. HIDE APPARATUS

1 Germanus: Quantum spectat ad desiderium nostrum quod a nobis pro spiritalis commodi utilitate susceptum est, optaremus aedificari vestri iugitate consortii. Si enim ad coenobium nostrum fuerimus reversi, non solum nos ab hoc tam sublimi proposito relapsuros, sed etiam, pro mediocritate conversationis illius, multis certum est dispendiis quatiendos. Verum illud nos evangelicum mandatum vehementer absterret, [Sic illi verba Christi apud Matthaeum, de promissis praestandis interpretabantur, quasi sensus sit: quod vos promisistis facturos, facite; quod non facturos, ne facite: quomodo etiam loquitur div. Paulus II ad Corinth. I: Numquid levitate usus sum, aut quae cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me, est, et non? Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo, est, et non. At proprius et germanus sensus verborum Christi est de non iurando, hoc est, ut ab omni specie iuramenti extra necessitatem abstineamus: et simplici sermone, simplici affirmatione aut negatione utamur, prout veritas se habet. Quod si pleniorem et exactiorem eius sententiae explicationem requiras, vide, praeter alios interpretes, decretalem Innocentii tertii de Iureiurando (Lib. II Decretal., tit. de Iureiurando, cap. Etsi Christus), qua non minus erudite quam perspicue docet quatenus homini Christiano iurare liceat aut non liceat; cuius partem postremam, sive coronidem, ad religiosos spectantem habes inferius citatam (Ad cap. 27).] Sit sermo vester, est est, non non: quod autem his abundantius est, a malo est [Matth. V]. Credimus enim tanti transgressionem praecepti nulla posse compensari iustitia, nec in extremis recte cedere, quod malo initio semel fuerit inchoatum.