monumenta.ch > Cassianus > 9
Cassianus, Collationes, 2, 17, VIII. Quod perfecti viri nihil absolute debeant definire; vel utrum sine peccato possint definita rescindere. <<<     >>> X. Interrogatio nostra de metu praebitae in coenobio Syriae sponsionis.

CAPUT IX. Quod plerumque (id est aliquando) utilius sit statuta dissolvere, quam implere. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Quod liquidissime sancti apostoli Petri et Iudae traditoris exempla testantur. Ille enim quia [Apposite ad hunc locum refert Sophronius in Prato spirituali (Cap. 216) hoc exemplum: Cum essem in sancta civitate, venit ad me vir quidam fidelis, et dixit mihi: Quia quaedam indignatio oborta est inter me et fratrem meum, et ille non vult reconciliari mihi, alloquere illum, et ad reconciliationem exhortare. Quod ego libentissime suscipiens, conveni fratrem illius, locutusque cum illo sum ea quae ad charitatem et concordiam pertinere videbantur. Visusque est interim obtemperare mihi. Postmodum vero dixit ad me: Reconciliari nequeo, quia iuravi per crucem ultra illi non reconciliari. Quo audito subridens aio ad illum: Iuramentum tuum talem habet vim ac si dixisses: Per pretiosam crucem tuam, Christe, non observabo mandata tua, sed inimici tui diaboli voluntatem faciam: non solum enim non debemus ea servare quae a nobis pessime definita fuerint, sed etiam maxime poenitentiam agere, et affligi in his quae contra nostram salutem diffinivimus. Nam si Herodes poenitentiam egisset, neque iusiurandum, quod stulte emiserat, servasset, numquam profecto maximum illud scelus admisisset, ut praecursorem Christi decollaret. Quod quidem ipsius Basilii sententia confirmatur, quam de Evangelio sumpsit, quando voluit Dominus lavare pedes beati apostoli Petri, cum ille primo pertinaciter obsistens, postea sententiam mutavit. Haec ille. Sententiam autem illam D. Basilii vide in prooemio Ethicorum. Eodem spectat sententia Gelasii papae a Gratiano citata (Ubi supra c. Beatus): Beatus Paulus apostolus non ideo (quod absit) fefellisse credendus est, aut sibi exstitisse contrarius, quoniam cum ad Hispanias se promisisset iturum, dispositione divina maioribus occupatus ex causis implere non potuit quod promisit. Quantum enim ipsius voluntatis interfuit, hoc pronuntiavit quod revera voluisset efficere. Quantum autem ad divini secreta consilii (quae, ut homo, omnia non potuit, licet spiritu Dei plenus, agnoscere), superna praetermisit dispositione praeventus. Nec quia beatus Petrus apostolus pro affectu divinae reverentiae ipsi Domino respondit (Ioan. XIII): Non lavabis mihi pedes in aeternum, fefellisse (quod absit) aut in sua putabitur minime constitisse sententia, quia mox eidem divinae voluntati cesserit, et quod se dixerat non esse facturum, causis astrictus humanae salutis, passus est prona voluntate faciendum.] discessit ab inconsultae definitionis sententia qua dixerat, Non mihi lavabis pedes in aeternum [Ioan. XIII], immortale Christi omniumque sanctorum consortium promeretur, abscindendus proculdubio ab huius beatitudinis gratia, si in sermonis sui obstinatione mansisset.
2 Hic vero pertinaciam suae retinens sponsionis, perpetua morte damnatur, qua fuisset proculdubio liberatus, si definitionis suae maluisset destitutor potius quam pertinax inveniri. Quod [Hanc parabolam proposuit Christus, Matthaei XXI: Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea. Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem poenitentia motus abiit. Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens ait: Eo, Domine; et non ivit. Quis ex duobus fecit voluntatem patris? dicunt ei: Primus.] in illis quoque duobus filiis qui in Evangelio ad operationem vineae destinantur, evidentissime perdocemur, quorum unus patris restitit imperio, alius prona responsione consensit [Matth. XXV]. Sed nec illi profuit humilis obsequendaque responsio, quia praeceptum patris opere detrectavit implere, nec illi obfuit refragatio iussionis, eo quod statui sermonis obstinatione mutata, scopon patris, operis exsecutione complevit; et id quod reprehensibiliter statuerat, definitione correcta laudabiliter emendavit. Necnon et Herodis cruentissimi regis exemplum, qui fidem inconsulte retinens [Id est iuramenti. Herodes recreatus saltatione filiae Herodiadis, cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo. At illa edocta a matre sua: Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistae (Matth. XXIV). Ex quo temerario iuramento longe maiora, quam ipsum iuramentum, consecuta sunt incommoda et peccata: 1o enim ex eo secuta est mors innocentissimi et sanctissimi Prophetae, quo, etiam teste Veritate, inter natos mulierum maior nemo surrexerat. 2o Herodes factus est reus atrocissimi homicidii: satius enim erat hic peierare quam iuramentum praestare. Est contra officium, inquit B. Ambrosius (Lib. I de Offic. c. 50), nonnumquam solvere promissum, sacramentum custodire, ut Herodes, qui iuravit quoniam quidquid petitum esset, daret filiae Herodiadis; et necem praestitit, ne promissum negaret. Sic Iephtae melius fuerat nihil tale promittere, quam promissum parricidio solvere. Et Augustinus (Serm. 11 de Sanctis): Herodes ne Deum offenderet peierando, Deum offendit saeviendo. Et paulo post subiicit exemplum Davidis regis, qui cum temere iurasset se occisurum Nabal, exorari se ab Abigail uxore eius passus est, ne iuramentum praestaret; Iuravit, inquit, temere: sed non implevit iurationem maiore pietate: immo gratias ea de re egit dicens: Benedictus Dominus Deus Israel, qui misit te hodie in occursum meum; et benedicta tu, quae prohibuisti me hodie, ne irem ad sanguinem, et ulciscerer me manu mea. 3o Rea quoque homicidii facta est ipsa Herodias mater cum filia, quia per ipsam petiit caput Ioannis; immo omnes convivae, quia propter eos qui pariter accumbebant, inquit Matthaeus, voluit rex iuramentum suum servari et exsecutioni mandari. Voluit ergo, ut notat div. Hieronymus in commentario, omnes convivas sceleris sui esse consortes. 4o Spectaculum exhibitum est, inquit Ambrosius, quod etiam omnes barbari horrere consueverunt. Inter epulas atque convivia consummandae crudelitatis profertur edictum. Et a convivio ad carcerem, de carcere ad convivium feralis flagitii circumfertur obsequium. Quanta in uno facinore sunt crimina! Et S. Hieronymus in commentario: Legimus, ait, in Romana historia Flaminium ducem Romanum, quod accumbenti iuxta se meretriculae quae numquam se vidisse diceret hominem decollatum, assensus sit, ut reus quidam capitalis criminis in convivio truncaretur, a censoribus pulsum curia, quod epulas sanguini miscuerit, et mortem quamvis noxii hominis, in alterius delicias praestiterit, ut libido et homicidium pariter miscerentur. Quanto sceleratior Herodes et Herodias, ac puella quae saltavit, in pretium sanguinis caput postulat prophetae, ut habeat in potestate linguam quae illicitas nuptias arguebat? Haec D. Hieronymus. Est porro advertendum quod hoc exemplum Herodis praetermisit Dionysius Paraphrastes, quam ob causam nescio, nisi forte (quia de iuramento agebatur) ne periurio vel in speciem favere videretur. At constat illud iuramentum ad rem illicitam nullatenus obligasse, et potius periurii crimen admissum fuisse illud exsequendo quam fuisset omittendo, ut modo dictum est; et longe aliud est mentiri (de quo hic quaeritur) et promissum sive iuramentum retractare aut violare, ut ex dictis patet.] sacramenti, cruentissimus Praecursoris Domini exstitit interemptor, vanoque timore periurii, damnationi semetipsum atque suppliciis perpetuae mortis immersit [Matth. XIV]. Primum etenim est optima statuere: quod et si aliter cesserit, sequens est in melius ea quae sunt statuta mutare, ordinationibusque nostris iam iacentibus, ut ita dixerim, manum dexteramque porrigere. Ubi principia consilii non approbantur, prudentia est, ut utili addita provisione reparentur.
3 Si claudicat ad prima statuta dispositio, adhibeatur ad secunda correctio. In omnibus ergo rebus considerandus est finis, et secundum eum propositi nostri dirigendus est cursus; quem si, superveniente salubriore consilio, ad deteriorem partem vergere viderimus, rectius est, incongrua constitutione submota, ad meliorem transire sententiam, quam statutis pertinaciter inhaerendo, peccatis gravioribus obligari.