monumenta.ch > Cassianus > 8
Cassianus, Collationes, 2, 17, VII. Responsio de differentia institutionum utriusque provinciae. <<<     >>> IX. Quod plerumque (id est aliquando) utilius sit statuta dissolvere, quam implere.

CAPUT VIII. Quod perfecti viri nihil absolute debeant definire; vel utrum sine peccato possint definita rescindere. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Ioseph: Sanum quidem est atque perfectum, nostraeque professioni omnino conveniens, ut ea quae sub aliqua sponsione decernimus, efficaciter impleamus. Ob quam rem nihil oportet abrupte monachum definire; ne aut id quod incaute promisit, implere cogatur, aut consideratione honestioris intuitus revocatus, sponsionis suae praevaricator existat. Sed quia nunc propositum nobis est, non tam de sanitatis statu quam de infirmitatis curatione tractare; non quid priore loco a vobis fuerit actitandum, sed quemadmodum de scopulo huius perniciosi naufragii possitis evadere, salubri est consilio requirendum. Quando igitur nullum nos coarctat vinculum, nec ulla conditio constringit, de comparatione secundarum rerum optione proposita, id quod maioris est commodi praeeligatur: quando vero aliqua dispendiorum obsistit adversitas, in comparatione damnorum [Post haec verba in editione Basileensi et Lugdunensi interseruntur sequentia: Ut a quodam dictum est: De maximis malis minima deligas. Quae quoniam nec in mss. nostris reperimus, nec apud Dionys. paraphrast., iis omissis Plantinianam editionem sequi maluimus.] illud est appetendum quod levioribus subiacet detrimentis.
2 Proinde quantum vestra patefecit assertio, cum ad id vos loci sponsio inconsulta perduxerit, ut ex utroque vobis gravis incommodi subeunda iactura sit, in eam partem inclinandum est electionis arbitrium, quae vel tolerabiliora dispendia inferat, vel satisfactionis remedio facilius expietur. Si ergo maiora spiritui vestro lucra ex hac commoratione creditis conferenda, quam illa sunt quae vobis de conversatione illius coenobii nascebantur, neque sine iactura ingentium commodorum potest conditio vestrae sponsionis impleri, [Id est mendacium committere, vel promissis non stare. Ingreditur hic abbas Ioseph in disputationem de mendacio, quod multis exemplis et auctoritatibus Scripturae probare nititur non modo licitum esse aliquando, verum etiam laudabile ac necessarium, idque duplici ex causa seu fine: 1o ad vitandum magnum aliquod malum aut magnum bonum procurandum; 2o cum humilitatis gratia mentiendum est, ut quis virtutes suas ad vitandam inanem gloriam mendacio occultet. Priorem huius assertionis partem astruit a capite 12 usque ad 21, posteriorem a 21 cap. usque ad 25. Quae quidem opinio non huius tantum abbatis fuit, sed multorum antiquorum scriptorum, ut videre est in censura dom. Cuychii (Vide sub finem voluminis), qui hoc argumentum accurate tractavit, omniaque huius opinionis argumenta in hac collatione allegata diligenter excussit et refutavit, ac veram et sanam doctrinam solide confirmavit. Itaque supervacaneum arbitror in eadem quaestione pertractanda diutius immorari, ne vel actum agere videar, vel aliena scripta mihi vindicare. Duo tantum aut tria puncta ad maiorem lucem explicationemque videntur hic annotanda. Primo, mendacium proprie esse locutionem contra mentem loquentis; et mentiri contra mentem ire, vel loqui; vel, ut Magister Sententiarum ait (Lib. III dist. 35), cum quis significando enuntiat contra id quod animo sentit, ut aliud sit clausum in pectore, aliud lingua promptum. Quod malum, ait D. Augustinus (Enchirid. cap. 18 et 22), proprium est mentientis: nam omnis qui mentitur contra id quod animo sentit loquitur. Nomine autem locutionis intelliguntur omnia quae significandi gratia adhibentur, ut non tantum verba, sed etiam gestus et quaecumque signa quibus aliquid significamus comprehendantur. Non enim verborum dumtaxat, sed etiam factorum mendacia sunt; cuiusmodi sunt quae in hypocrisi et simulatione consistunt. Non requiritur etiam ut falsum sit quod dicitur, quia potest quis etiam vera dicendo mentiri, si illa ipsa quae vere eloquitur non ita se habere putet ut loquitur. Non enim mendacium ex eo dicitur quia non est rei consonum de qua sermo sit, sed quia menti seu cogitationi interiori minime respondet. Falsitas autem et veritas ex conformitate vel difformitate ad rem aestimatur: unde Augustinus lib. de Mendacio (Cap. 3): Ille, inquit, mentitur, qui aliud habet in animo et aliud verbis vel quibuslibet significationibus enuntiat. Unde etiam duplex cor dicitur esse mentientis, id est, cogitatio: una rei eius quam veram esse scit, vel putat et non profert; altera eius rei quam pro ista profert, sciens falsam esse vel putans. Ex quo fit ut possit falsum dicere non mentiens, si putat ita esse ut dicit, quamvis non ita sit; et ut possit verum dicere mentiens, si putat falsum esse et pro vero enuntiat, quamvis revera ita sit ut enuntiat. Ita Augustinus. Ex his etiam sequitur, ut qui verum loquitur quod falsum putat fallatur et erret; qui autem mentitur, quantum in ipso est, fallat, etiamsi expressam non habeat fallendi intentionem. Quare non est necesse in definitione mendacii, fallendi intentionem ponere, cum satis sit non loqui vel significare contra mentem, in eoque essentialis mendacii ratio sita sit. Posuit tamen D. Augustinus libro contra mendacium (Cap. 10), dicens: Mendacium esse falsam cum voluntate fallendi significationem; sed hoc ideo fecit, quia in eo ipso voluntatem fallendi voluit intelligi, quo quis aliud significat quam corde gerat. Si enim qui sic loquitur, quantum in ipso est, fallit, ergo voluntas sic loquendi est voluntas fallendi; vel certe ut D. Thomas exponit (2-2. q. 110 art. 1), quod cupiditas seu voluntas fallendi pertineat non quidem ad substantiam, sed ad quamdam perfectionem ipsius mendacii, sicut effectus pertinet ad perfectionem suae causae. Secundo notandum: Licet nonnulli antiqui scriptores ecclesiastici Platonis sententiam secuti tradiderint aliquando licere mentiri, vera tamen et sana doctrina est omne mendacium esse peccatum per se vitiosum et divina lege prohibitum: proinde semper illicitum, nullo praetextu, nullaque intentione aut fine, nulla dispensatione fieri posse licitum et inculpabile. Cuius doctrinae tria sunt primaria et generalia fundamenta: 1o Auctoritas sacrae Scripturae, quae generatim, et absolute, et saepissime damnat et prohibet omne mendacium. Loca sunt apertissima in Proverbiis: Verbum mendax iustus detestabitur (Prov. XIII, XVII, XXX). Et, Qui nititur mendaciis, pascit ventos (Prov. X). Et, Non decet principem verbum mentiens (Prov. XVII). Vanitatem, et verba mendacia longe fac a me (Prov. XXX). Et in Exodo: Mendacium fugies (Exod. XXIII). In Levitico: Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum (Levit. XIX). Apud Ecclesiasticum: Noli velle mentiri omne mendacium (Eccles. XIV). Et, Ante omnia verbum verum praecedat te (Eccles. XXXVII). Apud Apostolum: Deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra (Ephes. IV). Et, Nolite mentiri invicem (Coloss. III). 2o Auctoritas SS. Patrum, praesertim vero div. Augustini, qui cum aliis locis, tum praecipue duobus libris, altero de mendacio, altero contra Mendacium conscriptis, sententiam illam de mentiendi licentia ut erroneam et falsam graviter impugnavit; cui caeteri deinde Patres, tum theologi scholastici, cum Magistro subscripserunt. Hinc Gregorius XVIII Moralium (Cap. 2): Summopere, ait, cavendum est omne mendacium, quamvis nonnumquam sit aliquod mendacii genus levioris culpae, ut si quis vitam aliis praestando mentiatur. Sed quia scriptum est, Sap. I: Os quod mentitur, occidit animam; et Psal. V: Perdes omnes qui loquuntur mendacium: hoc quoque mendacii genus perfecti viri magnopere fugiunt; ut ne vita quidem cuiuslibet per eorum fallaciam defendatur; ne suae animae noceant, dum praestare vitam carni nituntur alienae. Quamquam hoc ipsum peccati genus facillime credimus relaxari, quod mater boni operis pietas ipsa comitatur. Haec div. Gregorius. 3o His accedit evidens ratio ex ipsa rei natura petita, quam D. Augustinus expressit his verbis (Enchirid. cap. 22): Omne mendacium ideo dicendum est esse peccatum, quia homo non solum quando scit ipse quod verum sit, sed etiam si quando errat aut fallitur sicut homo, hoc debet loqui quod animo gerit, sive illud verum sit, sive putetur et non sit. Omnis autem qui mentitur, ea contra id quod animo sentit loquitur voluntate fallendi. Et utique verba propterea sunt instituta, non per quae se invicem homines fallant, sed per quae in alterius notitiam cogitationes suas proferant. Verbis igitur uti ad fallaciam, non ad quod instituta sunt, peccatum est. Nec ideo ullum mendacium putandum est non esse peccatum, quia possumus aliquando alicui prodesse mentiendo. Possumus enim et furando alicui prodesse, si pauper cui datur palam sentit commodum: nec ideo tale furtum quisquam dixerit non esse peccatum. Tertio notandum, Patres, qui de mendacio aliter scripserunt, duplici ratione posse excusari: 1o quod illo tempore scripserint quo necdum aliquid hac de re definitum erat ab Ecclesia, in eoque non Ecclesiae sensum, sed Platonis philosophiam secuti sint, qui libro II de Republ. docet mendacio utendum esse, tamquam medicina quadam aut condimento; 2o quod nomen mendacii et simulationis latius usurpent, et mendacium vocent etiam orationem amphibologicam, seu alio sensu dictam aut tacita mentis cogitatione, aut conditione limitatam; ita ut alter aliud intelligat et decipiatur: et nomine simulationis etiam dissimulationem intelligant. Est enim magna affinitas, et parva differentia inter haec vocabula et eorum significata, videlicet, falsitatem, mendacium, simulationem, hypocrisim, dissimulationem, amphibologiam, sponsionis aut promissionis suae violationem aut retractationem, quae subinde confunduntur. Falsitas, ut dictum est, est ipsa difformitas et discrepantia verborum a re ipsa. Falsa enim dicitur oratio cum aliter enuntiat quam res se habet. Mendacium est falsa significatio verborum, i. e. discrepans non semper a re ipsa, sed a mente loquentis. Simulatio, ait S. Thomas (2-2, q. 111, art. 1), est mendacium quoddam in exteriorum signis factorum. Nam sicuti mendacium in verbis, ita simulatio in factis consistit. Hypocrisis species est simulationis. Nam omnis hypocrisis simulatio est: non omnis autem simulatio hypocrisis, sed sola illa qua quis simulat sanctitatem quam non habet. Dissimulatio nihil aliud est quam occultatio veritatis, quae per se indifferens est nullumque vitium sonat, et multum differt a simulatione et mendacio: Sicut enim aliquis verbo mentitur, quando significat quod non est, non autem quando tacet quod est (quod aliquando licet), ita etiam re ipsa mentitur et simulat qui per exteriora signa factorum vel rerum significat aliquid quod non est, non autem si aliquid praetermittat significare quod est: unde aliquis potest peccatum suum occultare absque simulatione. Ita S. Thomas. Eodem pertinet ambigua seu amphibologica locutio, cum quis non tenetur ad alterius mentem et sensum loqui aut respondere. Non enim mentitur qui utitur amphibologia vel tacita restrictione, quia non intendit dicere falsum aut loqui contra mentem, sed vel mentem suam aliter exponere quam alter intelligat, vel non totam exprimere, sed solum ex parte. Porro sponsionis, seu pactionis correctio aut revocatio non est mendacium, nec opponitur veritati, sed potius fidei seu fidelitati, ut notum est (Vide S. Thomam 2-2, q. 110, art. 2, ad 5). Non enim mentitur proprie, qui pactum aut promissum violat, quia non loquitur contra mentem suam: secus si promittat non habens voluntatem promittendi aut exsequendi. Proinde mendacii vocabulo abutitur abbas Ioseph hoc loco, dum mutationem consilii aut sponsionis factae mendacium appellat, ut docte explicat D. Cuychius, cuius censuram in hunc locum simul cum annotatione Ciaconii lector videre non omittat.] satius est hoc vos mendacii vel non impletae promissionis subire dispendium, quod semel praeteritum, nec ipsum ultra iam repeti, nec alia per semet poterit generare peccata, quam in illud incidere, per quod tepidioris vitae, ut dicitis, status quotidiano vos atque interminabili afficiat detrimento.
3 Veniabiliter enim, immo verum etiam [Multa in hanc sententiam apud Gratianum exstant capitula, ut illud Augustini: Magnae sapientiae est revocare hominem, quod male locutus est; et Isidori: In malis promissis rescinde fidem; in turpi voto muta decretum. Impia est enim promissio quae scelere adimpletur. Illud non est observandum sacramentum quo malum incaute promittitur. His consentanea docet abbas Ioseph infra cap. 14.] laudabiliter definitio incauta mutabitur, si ad salubriorem transeat partem, nec constantiae praevaricatio esse credenda est, quoties sponsio vitiosa corrigitur, seu temeritatis emendatio. Quae omnia Scripturarum quoque possunt testimoniis apertissime comprobari, quam multis perniciosum fuerit, definitionibus propriis inhaesisse, et ab eis econtrario destitisse, commodum fuerit ac salubre.