monumenta.ch > Cassianus > 7
Cassianus, Collationes, 2, 17, VI. Interrogatio abbatis Ioseph, an in Aegypto maior profectus nobis, quam in Syria conferretur? <<<     >>> VIII. Quod perfecti viri nihil absolute debeant definire; vel utrum sine peccato possint definita rescindere.

CAPUT VII. Responsio de differentia institutionum utriusque provinciae. HIDE APPARATUS

1 Germanus: Quamvis etiam illorum doctrinae summas grates rependere debeamus, qui nos docuerunt [Hoc est, a pueritia: qua aetate Cassianus cum suo Germano monachus est factus in coenobio illo Bethleemitico, ut ipsemet testatur. Unde in praefatione sua ad Castorem: Ea, inquit, quae a pueritia nostra inter eosdem constituti, atque ipsorum incitati quotidianis adhortationibus et exemplis, vel agere tentavimus, vel didicimus. etc Et rursus collat. undecimae ap. 1: Cum in coenobio Syriae consistentes, post prima fidei rudimenta, succedentibus aliquatenus incrementis, maiorem perfectionis desiderare gratiam coepissemus, etc.] a parvulis magna conari, et dato boni sui gustu, egregiam perfectionis sitim nostris visceribus indiderunt; si quid tamen iudicio nostro creditur, nullam ducimus comparationem inter haec atque illa quae illic percepimus instituta, ut sileamus conversationis vestrae inimitabilem puritatem, quam vobis non solum mentis ac propositi districtione, sed etiam locorum credimus beneficio patrocinante conferri.
2 Unde non dubitamus ad imitandam perfectionis vestrae magnificentiam, hanc quae cursim traditur doctrinam non posse sufficere, nisi nobis etiam commorationis ipsius affuerint adiumenta, longique temporis eruditio quotidiana institutione torporem nostri cordis utcumque discusserit.