monumenta.ch > Cassianus > 4
Cassianus, Collationes, 2, 17, III. Cassiani consilium, et responsio ad interrogationem abbatis germani. <<<     >>> V. Expositio abbatis Germani, cur vel in Aegypto residere mallemus, vel retraheremur ad Syriam.

CAPUT IV. Interrogatio abbatis Ioseph, nostraque responsio, unde anxietas emersisset. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Tum venerabilis Ioseph deiectiores nos animo contemplatus, atque hoc nobis non sine causa coniiciens accidisse, illo nos patriarchae Ioseph sermone compellat: [In vulgata editione hic sermo habetur patriarchae Ioseph ad pincernam et pistorem Pharaonis secum in carcere detentos, et suis somniis turbatos: Cur tristior est hodie solito facies vestra?] Quid utique vultus vestri tristes sunt hodie? Cui nos: Non sicut vinculati illi Pharaonis ministri, somnium vidimus, et qui interpretetur non est, sed insomnem, inquam, duximus noctem; et qui aestuum nostrorum moles sublevet, non est, nisi eas Dominus tua discretione submoverit.
2 Tum ille, qui patriarchae virtutem, et merito referret, et nomine, Nonne per Dominum, inquit, est humanarum cogitationum curatio? proferantur in medium, potens est enim divina clementia secundum fidem vestram nostro eis medelam praestare consilio.