monumenta.ch > Cassianus > 3
Cassianus, Collationes, 2, 17, II. Germani abbatis pium proficiendi desiderium exponit. <<<     >>> IV. Interrogatio abbatis Ioseph, nostraque responsio, unde anxietas emersisset.

CAPUT III. Cassiani consilium, et responsio ad interrogationem abbatis germani. HIDE APPARATUS

1 Tum ego: Compendium, inquam, angoribus afferat nostris consilium, immo auctoritas senis, ad quem oportet ut nostras sollicitudines deferamus, et quidquid fuerit eius sententia definitum, velut divinum et coeleste responsum, cunctis [Aestus proprie est nimius calor et fervor vel motus et agitatio fluctuum. Hinc ducta metaphora sumitur pro variis animi aegritudinibus, curis, anxietatibus, perturbationibus. Sic D. Augustinus X Confession. (Cap. 31): His tentationibus quotidie conor resistere, et invoco dexteram tuam ad salutem meam, et ad te refero aestus meos.] aestibus nostris terminum ponat.
2 Quod quidem nobis per os sancti huius a Domino tribuendum, et ob illius meritum et ob nostram fidem minime dubitemus. Ipsius enim munere salubre consilium et creduli ab indignis, et increduli a sanctis frequenter acceperunt, Domino id vel propter meritum respondentium, vel propter fidem consulentium largiente. His itaque sermonibus a sancto abbate Germano ea alacritate susceptis, ac si eos non a memetipso, sed instinctu Domini protulissem, adventum senis atque [Colligo hinc certam statamque illis fuisse horam nocturni conventus et officii. Non enim eam praestolarentur instantem, si non stata certaque fuisset. De qua Cassianus lib. II Institut. cap. 17 et D. Benedictus cap. 8 et 47.] instantem iam horam nocturnae synaxeos paululum praestolati, postquam eum solita salutatione suscepimus, et legitimus orationum atque psalmorum impletus est numerus, iisdem rursus quibus ad quietem compositi fueramus [De psiathiis lib. IV Institutionum cap. 13 et alibi saepius. Dicitur autem psiathus, et psiathius, et psiathium, et frequenter ac promiscue legitur in Vitis Patrum et veterum monachorum.] psiathiis ex more consedimus.