monumenta.ch > Cassianus > 2
Cassianus, Collationes, 2, 17, PRIMUM. <<<     >>> III. Cassiani consilium, et responsio ad interrogationem abbatis germani.

CAPUT II. Germani abbatis pium proficiendi desiderium exponit. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Cum itaque secreti colloquii in nobis familiariter etiam nocturnis tenebris opportunitas praeberetur, ut resedimus, abbas Germanus graviter ingemiscens: Quid agimus? inquit. [Ita illi se ingenti discrimine et miserabili conditione constrictos existimabant, quod ancipiti cura distracti et duplici scrupulo anxii, quid agerent, quo se verterent, ignorarent. Siquidem una ex parte urgebat eos vehemens perfectionis et spiritualis profectus desiderium, ut apud illos SS. anachoretas diutius morarentur; quo eorum instituta salutaresque doctrinas altius imbiberent, et eorum consortio et consuetudine plaque aemulatione et imitatione magis ac magis in dies proficerent. Ex altera vero magno torquebantur scrupulo, quod in coenobio Bethleemitico constituti, ubi vitam et obedientiam monasticam professi fuerant, quo licentiam peregrinandi et loca SS. Patrum invisendi facilius a suis superioribus impetrarent, post triennii tempus reversuros se spopondissent, eaque conditione non satis prudenter intellecta et suscepta dimissi essent. Unde non modico temporis spatio in hac peregrinatione hactenus transacto, videbantur illic non posse diutius tuta conscientia et salva obedientia commorari: proinde ad suos redeundum esse non sine magno sui profectus et spiritualis vitae detrimento. In hac igitur anxietate constituti, quid consilii caperent, quam in partem se flecterent, ignorabant. Qua occasione accepta abbas Ioseph huius collationis disputationem ad eorum animos tranquillandos et informandos instituit, quam Cassianus De definiendo inscripsit, quod illud potissimum quaesitum et tractatum fuerit, num liceat aut expediat monacho aliquid de suis actionibus in futurum definire, decernere, statuere, promittere, spondere, et huiusmodi definitionem sponsionemve semel factam necesse sit adimplere? Hic status quaestionis circa quem totius disputationis cardo versatur. Ex qua thesi generali devenitur deinde ad hypothesim de facto particulari Germani et Cassiani, de quo proprie et peculiariter agebatur (Vide cap. 27 seq. infra).] Ingenti namque discrimine nos videmus et perquam miserabili conditione constrictos, quos et ratio ipsa conversatioque sanctorum quid salubrius sit ad profectum vitae spiritalis efficaciter docet, et eligere id quod expedit, data senioribus sponsio non admittit.
2 Etenim potuimus exemplis talium ac tantorum virorum ad perfectiorem vitam propositumque formari, nisi nos instanter ad coenobium recurrere promissi pactio coarctaret. Quod si reversi fuerimus, copia nobis ulterius huc remeandi nulla tribuetur. Sin vero hic residentes desiderium nostrum maluerimus explere, quid agimus de sponsionis fide, quam senioribus nostris velocissimum reditum pollicentes, dedisse nos novimus, ut vel cursim liceret nobis huius provinciae sanctos ac monasteria circumire?
3 Cumque sic aestuantes, quid super statu salutis nostrae definiendum esset, nequaquam invenire possemus, solo gemitu testabamur durissimae conditionis necessitatem, accusantes [Teneritudo frontis, ut notat Ciaconius, Cassiano dicitur pudor quidam subrusticus, quo impediti plerumque homines, id quod sibi utile sperant futurum, non exsequuntur. Seneca lib. I epist. II: Scio esse ruborem, qui gravissimis quoque viris subitus offunditur. Magis quidem in iuvenibus apparet, quibus et plus caloris est, et tenera frons: nihilominus veteranos et senes tangit, et nihil erat mollius ore Pompeii. Contra vero frons dura pro impudentia ponitur. S. Hieronymus adversus Pelagianos: Ut durae frontis impudentia conteratur. Ferream frontem pro eodem scripsit Plinius in Panegyrico: Exsanguem illam et ferream frontem nequidquam convulnerandam punctis praebeant; ut in Eunucho Terentius os durum pro impudente dixit. Et Seneca lib. II: Quod in sapientem non cadit iniuria cap. 17: Si ille hoc potuit duritia oris, qui assiduis conviciis pudere dedidicerat. Infirmitas frontis ab eodem dicitur lib. II de Beneficiis: Multi, inquit, sunt, quos liberales facit infirmitas frontis.] teneritudinem frontis nostrae, et ingenitam nobis verecundiam detestantes, [Cuius, scilicet verecundiae onere, id est, impedimento. Quod melius currit quam, ut alii legunt: Cuius rei onere, etc. Conqueritur enim Germanus quod prae nimio pudore et verecundia non ausi fuissent longiorem absentiae moram et facultatem a suis postulare; vel, ut Dionysius familiarius exponit, quod non potuissent aliter resistere precibus conventualium retinentium eos contra profectum atque propositum suum, nisi maturissimo reditu eis promisso.] cuius onere praegravati, etiam contra utilitatem ac propositum nostrum, retinentium precibus alias non potuissemus obsistere, nisi maturissimo reditu repromisso huc venissemus, illius scilicet nos pudoris vitio laborasse deflentes, de quo dicitur, Est [Ecclesiastici IV legitur: Est confusio adducens peccatum: et est confusio adducens gloriam et gratiam.] pudor afferens peccatum [Eccles. IV].