monumenta.ch > Cassianus > 27
Cassianus, Collationes, 2, 16, XXVI. Responsio, quod infirmus se non sinat sustentari. <<<     >>> XXVIII. Amicitias coniuratione initas firmas esse non posse.

CAPUT XXVII. Quemadmodum sit iracundia comprimenda. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Cohibere ergo nos oportet omnes iracundiae motus, et gubernatrice discretione moderari, ne in illud quod a Salomone damnatur, praecipiti furore raptemur: [Ita correxit Ciaconius ex Graeco et Dionysio paraphraste, cum in antiquis codicibus legeretur: Totam iram suam profert impius. Cui correctioni favet vulgata lectio, quae sic habet, Totum spiritum suum profert stultus: sapiens differt, et reservat in posterum (Prov. XXIX). Cuius sententiae explicationem, quam affert hic abbas, etiam a D. Hieronymo est mutuatus. Sic enim D. Hieronymus: Totum spiritum suum profert stultus: impatientia impellente agitur, ut totus foris spiritus proferatur. Quem idcirco citius perturbatio eiicit, quia nulla citius disciplina sapientiae circumcludit. Sapiens autem differt, etc. Laesus enim in praesens se ulcisci non desiderat, quia etiam tolerans parci optat; sed tamen vindicari omnia extremo iudicio non ignorat. Hunc locum antiqua translatio sic habet: Totam iram suam profert impius: sapiens autem dispensat per partes: quia nimirum stultus ad ultionem sui, irae perturbatione succenditur; sapiens autem paulatim eam maturitate consilii ac moderationis extenuat et expellit.] Totam iram suam profert stultus, sapiens autem dispensat per partes [Prov. XXIX]: id est, stultus quidem ad ultionem sui, irae perturbatione succenditur, sapiens autem paulatim eam maturitate consilii ac moderationis extenuat et expellit. Tale est et illud quod ab Apostolo dicitur, Non vosmetipsos [Graece ἐκδικοῦντες, id est, ulciscentes, scilicet propria auctoritate. Pro quo noster interpres vertit, defendentes, nec male. Solet enim in Scripturis et usu Ecclesiae defendere poni pro ulcisci. Psal. VIII: Ut destruas inimicum et ultorem, pro quo Augustinus legit, defensorem. Et pro eo quod Apocalypsis VI dicitur: Usquequo, Domine, non iudicas, et vindicas sanguinem nostrum? Ecclesia canit: Usquequo non defendis sanguinem nostrum? etc.] vindicantes, charissimi, sed date locum irae [Rom. XII]: id est, nequaquam ad vindictam iracundia cogente tendatis, sed [Sicut in inferenda iniuria tria considerari possunt, ira inferentis, ira eius qui patitur, et ira Dei qui offenditur; ita tripliciter haec sententia exponitur a Patribus. De ira propria, ut sensus sit, Locum date irae, id est, ira vestra facile transeat et evanescat, sicut fumus protinus evanescit. De aliena: Locum date irae, id est, libenter cedite homini irato, et eius infirmitatem sustinete, ut alibi ait Apostolus (Rom. XV). Duplicem hunc sensum tradit hic abbas Ioseph. At Chrysostomus et alii ad iram Dei referunt et sic exponunt: Locum date irae, scilicet divinae, id est, relinquite Deo ultionem et vindictam. Nam qui se ulciscitur, non permittit, nec dat locum irae divinae, sed praeoccupat et antevertit. Unde subdit Apostolus: Scriptum est enim: Mihi vindicta, etc., quod de Deo intelligitur.] date locum irae: hoc est, non sint corda vestra sic impatientiae ac pusillanimitatis angustiis coarctata, ut violentam commotionis procellam, cum irruerit, sustinere non possint; sed dilatamini in cordibus vestris, suscipientes adversos iracundiae fluctus in illis extentis sinibus charitatis, quae omnia suffert, omnia sustinet [I Cor. XIII]: et ita mens vestra amplitudine longanimitatis ac patientiae dilatata, habeat in se consiliorum salutares recessus, in quibus receptus quodammodo atque diffusus teterrimus iracundiae fumus protinus evanescat. Vel certe ita intelligendum est: Damus locum irae, quotiens commotioni alterius humili atque tranquilla mente succumbimus, et quodammodo dignos nos qualibet iniuria profitentes, impatientiae saevienti obsequimur.
2 Caeterum hi qui ita sensum apostolicae perfectionis inclinant, ut locum irae illos dare existiment, qui ab irascente discedunt, videntur mihi dissensionum fomitem non abscindere, sed nutrire. Nisi enim iracundia proximi humili statim satisfactione vincatur, provocat eam fugiens potius quam declinat.
3 Illud quoque huic simile est quod Salomon ait: [Vulgatus textus: Ne sis velox ad irascendum; quia ira in sinu stulti requiescit. Quibus verbis non prohibemur omnino irasci; sed ne ad irascendum veloces simus, hoc est, iuxta Olympiodori explanationem, ne malum concipiamus iracundiae habitum, ita ut transeat in affectum cordis. Qua etiam discretione D. Iacobus apostolus ait: Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram (Iac. I).] Noli festinare in spiritu tuo irasci, quia ira in sinu insipientum requiescit [Eccle. VII]; et: [Vulgata versio: Quae viderunt oculi tui, ne proferas in iurgio cito: ne postea emendare non possit, cum dehonestaveris amicum tuum. In Bibliis regiis desunt illa verba: Quae viderunt oculi tui.] Noli procurrere in rixam cito, ne poenitat te in novissimo [Prov. XXV]. [Et hoc ad imitationem D. Hieronymi, qui ad illum locum Ecclesiastae ita scribit: Non quod concedat tardius irascendum, idcirco nunc dicit: Ne festines in spiritu tuo irasci: sed quod cum furens et recens fuerit ira dilata, facilius sedatam possit auferre. Et quia ira semper iuncta superbiae desiderat ultionem, etc. Ubi manifeste loquitur D. Hieronymus de ira mala et culpabili, quam dicit Sapiens requiescere in sinu stulti, hoc est, de appetitu propriae vindictae, aut ira immoderata et furiosa, vel de rixa et iracundia, ut hic habetur: cuiusmodi iras constat semper esse vitiosas, nec earum tarditatem approbari, cum festinatio culpatur.] Neque enim ita festinationem rixae vel iracundiae culpat, ut earumdem approbet tarditatem. Similiter et illud suscipiendum est: [Vulgata lectio: Fatuus statim indicat iram suam: qui autem dissimulat iniuriam, callidus est.] Stultus eadem ipsa hora pronuntiat iram suam, occultat autem ignominiam suam astutus [Prov. XII]. Non enim ignominiosam iracundiae passionem ita a sapientibus occultari debere decernit, ut iracundiae velocitatem culpans, non prohibeat tarditatem: quam utique, si per necessitatem humanae infirmitatis irruerit, ideo censuit occultandam, ut dum ad praesens sapienter obtegitur, in perpetuum deleatur.
4 Haec enim natura est irae, ut dilata languescat et pereat, prolata vero magis magisque conflagret. Dilatanda ergo atque amplianda sunt pectora, ne angustiis pusillanimitatis arctata, iracundiae turbulentis aestibus oppleantur, et recipere secundum prophetam illud nimis latum mandatum Dei angusto corde nequeamus, nec dicere cum propheta: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatares cor meum [Psal. CXVIII]. Nam quia longanimitas sapientia sit, evidentissimis Scripturae testimoniis edocemur: [Vulgata: Qui patiens est, multa gubernatur sapientia; qui autem impatiens, exaltat insipientiam suam.] Longanimis enim vir nimius in prudentia, pusillanimis autem valde insipiens est [Prov. XXIV]. Et idcirco de illo qui sapientiae donum laudabiliter a Domino postulavit Scriptura commemorat: Et dedit Dominus Salomoni sapientiam prudentiamque multam nimis, et latitudinem cordis, quasi arenam maris innumerabilem [III Reg. IV].