monumenta.ch > Cassianus > 26
Cassianus, Collationes, 2, 16, XXV. Interrogatio, quomodo fortis sit qui non semper sustentat infirmum. <<<     >>> XXVII. Quemadmodum sit iracundia comprimenda.

CAPUT XXVI. Responsio, quod infirmus se non sinat sustentari. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Ioseph: Nec ego dixi quod illius qui fortis est ac robustus virtus tolerantiaque vincenda sit; sed quod infirmi pessima valetudo, illius qui sanus est sustentatione nutrita, atque in deterius [De his causis Cassiodorus (Lib. de Amicitia cap. 6): Sunt, inquit, quatuor vitia quibus praeclarus honor amicitiae saepius obfuscatur: iracundia, instabilitas, suspicio, garrulitas. Et alibi (Cap. 17 et 28): Sunt autem quatuor ex quibus amici disiunctio causam habet: dilectio, affectio, securitas, atque iucunditas. Dilectionis est consulere, providere, et amico beneficia exhibere. Ad affectionem vero spectat quaedam iucunda et suavissima delectatio. Ad securitatem pertinet quorumlibet secretorum sine omni timore et suspicione communicatio. Ad iucunditatem vero de prosperis et adversis, de utilibus et nocivis, atque de omnibus quibus humana mens afficitur, amica et familiaris, dulcis et blanda collatio. In his itaque amicitia patitur sectionem; quia licet dilectio in aliquo statu permaneat, subtrahitur tamen illa suavissima dilectionis affectio; perit securitas per quam sua revelabat arcana; turbatur iucunditas quam blanda confabulatio seminabat. Manet itaque dilectio; sed gratia familiaritatis aufertur. Cicero, vel Laelius apud Ciceronem, ubi supra; Est, inquit, quaedam quasi calamitas in amicitiis dimittendis nonnumquam necessaria: erumpunt saepe vitia amicorum tum in ipsos amicos, tum in alienos, quorum tamen ad amicos nedundet infamia. Tales igitur amicitiae sunt remissione usus eluendae, et (ut Catonem dicere audivi) dissuendae magis quam discindendae sunt; nisi quaedam admodum intolerabilis exarserit iniuria, ut neque rectum neque honestum sit, neque fieri possit ut non statim alienatio disiunctioque facienda sit. Sin autem aut morum aut studiorum commutatio quaedam (ut fieri solet) facta erit, cavendum ne non solum amicitiae depositae, sed inimicitiae etiam susceptae videantur; nihil enim turpius quam cum eo bellum gerere quocum familiariter vixeris. Cavendum vero est ne etiam in graves inimicitias convertant se amicitiae, e quibus iurgia, maledicta, contumeliae gignuntur; quae tamen si tolerabiles erunt, ferendae sunt; et hic honos veteri amicitiae tribuendus est, ut is in culpa sit qui faciat, non qui patiatur iniuriam. Haec ille: quae, in plerisque saltem, a Christiana philosophia non dissident.] quotidie prolabens, generatura sit causas ob quas vel ipse ultra non debeat sustineri; vel certe patientiam proximi notam ac deformationem impatientiae suae esse coniiciens, abire quandoque mavult quam semper magnanimitate alterius sustineri.
2 Haec ergo ab his qui sodalitatis affectum cupiunt inviolabilem custodire, prae omnibus observanda censemus, ut primum quibuslibet iniuriis lacessitus, non solum labia, sed etiam profunda pectoris sui monachus tranquilla custodiat; quae tamen si senserit vel tenuiter fuisse turbata, [Optimum sane consilium a SS. Patribus itidem commendatum, ut convicio vel alia iniuria lacessiti linguam contineamus, et taciti patientiam animo retineamus; quemadmodum de SS. martyribus canit Ecclesia: Caeduntur gladiis more bidentium; Non murmur resonat, non querimonia Sed corde tacito mens bene conscia Conservat patientiam. S. Ambrosius lib. II de Officiis (Cap. 2 et seq.): Quando, inquit, aliquis nobis conviciatur, lacessit, ad violentiam provocat, ad iurgium vocat, tunc silentium exerceamus, tunc muti fieri non erubescamus. Peccator enim est, qui nos provocat, qui iniuriam facit, et nos similes sui fieri desiderat. Denique si taceas, si dissimules, solet dicere: Quid taces? loquere, si audes. Sed non audes, mutus es, elinguem te feci. Si ergo taceas, plus rumpitur: victum se reputat, irrisum, posthabitum atque illusum. Si respondeas, superiorem se factum arbitratur, quia parem invenit. Si enim taceas, dicetur: Ille conviciatus est huic, contempsit iste. Si referas contumeliam, dicetur: Ambo conviciati sunt. Uterque condemnatur, neuter absolvitur. Ergo illius est studium, ut irritet, ut similia illi loquar, ut similia agam. Iusti autem est dissimulare, nihil loqui, tenere fructum bonae conscientiae, plus committere bonorum iudicio, quam criminantis insolentiae, etc. Hoc eodem remedio usam fuisse in aliorum iurgiis Paulam Romanam tradit D. Hieronymus in epistola ad Eustochium: Si quando, ait, procacior fuisset inimicus, et usque ad verborum iurgia prosiliisset, illud psalterii decantabat: Cum consisteret adversum me peccator, obmutui, et silui a bonis, etc. (Psal. XXXVIII).] omni semetipsum taciturnitate contineat, et illud quod Psalmista commemorat diligenter observet: Turbatus sum et non sum locutus [Psalm. LXXVI]. Et: Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea, posui ori meo custodiam, dum consisteret peccator adversum me; obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis [Psal. XXXIII]; nec praesentem considerans statum, ea proferat quae ad horam turbulentus suggerit furor, dictatque animus exasperatus, sed vel recolat gratiam praeteritae charitatis, vel reformandae pacis redintegrationem mente prospiciat, eamque, velut continuo reversuram, etiam in ipso commotionis tempore contempletur.
3 Dumque se ad dulcedinem servat concordiae mox futurae, amaritudinem praesentium non sentiet iurgiorum, et ita ea potissimum respondebit, e quibus vel a semetipso reus fieri vel ab alio reprehendi, restituta charitate, non possit; sicque adimplebit propheticum illud eloquium: In ira, misericordiae memor eris (Abacuc. III).