monumenta.ch > Cassianus > 13
Cassianus, Collationes, 2, 16, XII. Quam ob causam non debeant inferiores in collatione contemni. <<<     >>> XIV. De gradibus charitatis.

CAPUT XIII. Quod charitas non solum res Dei, sed etiam Deus sit. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Denique in tantum virtus charitatis extollitur, ut eam beatus Ioannes Apostolus [Quomodo charitas et res Dei, id est, donum Dei, et Deus esse dicatur, ut sane intelligas, adverte primo secundum sacras Scripturas non eam solum dilectionem qua nos Deum diligimus, sed illam etiam qua nos diligit Deus, appellari charitatem: Commendat, ait Apostolus, charitatem suam Deus in nobis seu erga nos. Rom. V, et: Propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos Deus. Ephes. II. Illud etiam quod Paulus ait Rom. VIII: Quis nos separabit a charitate Dei? a quibusdam de charitate qua nos dilexit Deus, ab aliis de charitate qua nos Deum diligimus, accipitur. Utraque enim Dei charitas rectissime appellatur; illa, quia ipsi Deo intima, immo ipse Deus; haec, quia ab ipso donata et collata. Unde et res et donum Dei. Rursum autem ipsa charitas qua diligitur a nobis Deus, duplex a theologis distinguitur: increata, quae Deus est, de qua Ioannes: Deus charitas est; et creata, de qua Paulus loquitur, cum eam dicit in cordibus nostris diffusam per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (I Ioan. IV). Necesse est enim alia sit a Spiritu sancto, quam ipse Spiritus in corda nostra diffundit. Porro Magister Sententiarum (Lib. I Sentent. dist. 17), eo quod persuasum haberet e Scripturis Spiritum sanctum praesentem adesse, et substantialiter eorum corda inhabitare quos sanctificat, non existimavit necessarium esse ullum charitatis habitum; immo vero nullam esse censuit creatam charitatem, in quam competere posset ea dignitatis commendatio quae passim tribuitur charitati, ut quod manens in charitate in Deo maneat, et Deum habeat in se manentem: quod charitas transferat de morte ad vitam; quod Dei filios, quod templum Dei, quod Christi membra constituat, quod hominem arctissime Deo coniungat, unumque cum illo spiritum efficiat. Haec, inquam, atque his similia cum longe transcendere arbitraretur creatae charitatis vim, dignitatem, creatam sustulit charitatem, docuitque ipsam charitatem esse Spiritum sanctum, non autem habitum aliquem creatum, quales sunt habitus fidei, spei caeterarumque virtutum. At haec Magistri sententia iam e scholis explosa est (S. Thom. 2-2, q. 23, art. 2; Bellarm. lib. I de Gratia cap. 9), illudque certe definitum, charitatem qua Deus nobis diligitur esse qualitatem seu habitum quemdam creatum et infusum, qui et virtus sit, et mater virtutum, et res sive donum Dei verissime appelletur. Siquidem D. Augustinus in epist. ad Hieronymum charitatem docet veram magnamque esse virtutem. Et lib. de Natura et Gratia (Cap. 70), dicit charitatem inchoatam esse inchoatam in nobis iustitiam, charitatem provectam esse provectam iustitiam, charitatem perfectam esse perfectam iustitiam. Atqui haec incrementa non cadunt in charitatem increatam, ut notum est, neque ea iustitia nostra est, qua iusti proprie et formaliter nominemur et simus. Aptissime itaque D. Bernardus epist. 11 et in fine libri de diligendo Deo: Recte, inquit, dicitur charitas et Deus et Dei donum; charitas enim dat charitatem, substantiva accidentalem.] non solum rem Dei, sed etiam Deum esse pronuntiet, dicens: Deus charitas est; et qui manet in charitate, in Deo manet et Deus in eo [I Ioan. IV]. Nam usque adeo illam divinam esse perspicimus, ut illud Apostoli manifestissime vigere sentiamus in nobis, quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui habitat in nobis [Rom. V]. Quod tale est, ac si dicat: Quoniam [Parum absum ut dicam: Durus est hic sermo, et quis potest eum sustinere (Ioan. VI)? Improprie enim admodum, ne dicam incongrue, κατακρητικῶς, exponit illam sententiam Apostoli: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, de charitate increata. Quis enim vel ita loquatur, vel libenter illud audiat, charitatem increatam, id est, Spiritum sanctum, diffundi in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis? ubi manifesta est et crassa tautologia. Melius itaque D. Augustinus lib. de Spiritu et Littera (Cap. 32): Charitas, inquit, Dei dicta est diffundi in cordibus nostris, non qua nos ipse diligit, sed qua nos facit dilectores suos; sicut iustitia Dei dicta est qua iusti eius munere efficimur, et Domini salus qua nos salvos fecit, et fides Christi qua nos fideles facit.] Deus diffusus est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui habitat in nobis.
2 Qui etiam, cum ignoremus quid debeamus orare, [Spiritus sanctus postulat sive interpellat pro nobis, id est, postulare nos docet, ut exponit D. Augustinus (Tract. 6 in Ioan. et epist. 21). Quo modo dixit Christus apostolis: Non estis vos qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in nobis (Matth. X). Et Apostolus: Misit Deus spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: Abba, Pater (Galat. IV), id est, clamare nos facientem.] interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis [Rom. VIII].