monumenta.ch > Cassianus > 12
Cassianus, Collationes, 2, 16, XI. Quod impossibile sit quemquam qui proprio fidit iudicio, diaboli illusione non decipi. <<<     >>> XIII. Quod charitas non solum res Dei, sed etiam Deus sit.

CAPUT XII. Quam ob causam non debeant inferiores in collatione contemni. HIDE APPARATUS

1 Saepe autem accidit, sive illusione diaboli, sive intercessu erroris humani, quo nullus est in hac carne qui falli velut homo non possit, ut et [Ob eamdem causam quam et titulus huius cap. praefert D. Benedictus (Cap. 3) statuit, ut quoties aliqua praecipua agenda sunt in monasterio, convocet abbas omnem congregationem, et dicat ipse unde agitur; et audiens consilium fratrum, tractet apud se, et quod utilius iudicaverit faciat. Ideo autem, inquit, omnes ad consilium vocari diximus, quia saepe iuniori Dominus revelat quod melius est. Ubi respicere videtur illud Evangelium: Confiteor tibi, Pater, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI); et illud Apostoli (I Cor. XIV): Si iuniori revelatum fuerit, senior taceat. Hinc Smaragdus abbas in eumdem locum Regulae: Saepe, inquit, propter humilitatis gratiam, iuniori Dominus revelat quod seniorem celat. Non enim personarum acceptor est Deus; sed in omni aetate, conditione, sexu, gente, is qui timet eum acceptus est illi (Actor. X); et in quibus vult, spirat (Ioan. III), et gratiam sapientiae benignis ministrat. Non enim in Daniel et Samuel aetatem discrevit, sed gratiam ministravit (Daniel. XIII, I Reg. III). Cani enim sunt, dicit Scriptura, sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata (Sap. II).] ille interdum qui acrioris ingenii scientiaeque maioris est, aliquid falsum mente concipiat; et ille qui tardioris ingenii ac minoris est meriti, rectius aliquid veriusque persentiat. Et idcirco nullus [Scribit Metaphrastes, S. Arsenium eremitam, licet doctissimum, tamen maioris humilitatis exercendae causa consuesse etiam in rebus levioribus iuniorum consilia exquirere et sequi. S. item Augustinus, tantus Ecclesiae doctor, tanta fuit humilitate, ut vel a minimo quoque doceri ac moneri se paratum significet his ad S. Hieronymum scriptis (Epist. 15): Identidem rogo ut me fidenter corrigas, ubi mihi hoc opus esse perspexeris. Quamquam enim, secundum honorum vocabula quae iam Ecclesiae usus obtinuit, episcopatus presbyterio maior sit, tamen multis in rebus Augustinus Hieronymo minor est, licet etiam a minore quolibet non sit refugienda vel dedignanda correctio.] sibi, quamvis [Al. quavis] scientia praeditus, inani tumore persuadeat quod possit collatione alterius non egere.
2 Nam etiamsi iudicium eius diabolica non fallat illusio, elationis tamen et superbiae graviores laqueos non evadet. Quis enim hoc sibi absque ingenti poterit usurpare pernicie, cum Vas electionis in quo Christus, ut ipse professus est [II Cor. XIII], loquebatur, ob hoc solummodo se asserat Ierosolymam conscendisse, ut cum suis coapostolis Evangelium, quod gentibus, revelante et cooperante Domino, praedicabat, secreta examinatione conferret [Galat. II]? Per quod ostenditur non solum unanimitatem atque concordiam per haec praecepta servari, verum etiam cunctas diaboli adversantis insidias et illusionum eius laqueos non timeri.