monumenta.ch > Cassianus > 11
Cassianus, Collationes, 2, 16, X. De optimo examine veritatis. <<<     >>> XII. Quam ob causam non debeant inferiores in collatione contemni.

CAPUT XI. Quod impossibile sit quemquam qui proprio fidit iudicio, diaboli illusione non decipi. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Etenim saepe illud quod Apostolus dicit probatum est evenire: [D. Gregorius XXXIII Moralium (Cap. 22) ad illud Iob XLI: Quis revelabit faciem indumenti eius? Leviathan, inquit, iste (id est, diabolus) aliter religiosas hominum mentes, aliter vero huic mundo deditas tentat. Nam pravis mala quae desiderant aperte obiicit; bonis autem latenter insidians, sub specie sanctitatis illudit. Illis, velut familiaribus suis, iniquum se manifestius insinuat; istis vero, velut extraneis, cuiusdam quasi honestatis praetextu se palliat, ut mala quae eis publice non valet, tecta bonae actionis velamine subintromittat.] Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis [II Cor. XI], ut obscuram ac tetram caliginem sensuum pro vero lumine scientiae fraudulenter effundat [Lips. in marg. offundat]. Qui nisi humili et mansueto corde suscepti, maturissimi fratris vel probatissimi senioris reserventur examini, et eorum iudicio diligenter excussi, aut abiiciantur, aut recipiantur a nobis, sine dubio venerantes in cogitationibus nostris pro angelo lucis angelum tenebrarum, gravissimo feriemur interitu. [Perniciem vocat diaboli illusionem. Sic abbas Moyses collat. 2 cap. 10: Vera, ait, discretio, non nisi vera humilitate acquiritur. Cuius humilitatis haec erit prima probatio, si universa non solum quae agenda sunt, sed etiam quae cogitantur, seniorum reserventur examini, ut nihil quis suo iudicio credens, illorum per omnia definitionibus acquiescat, et quid bonum vel malum debeat iudicare eorum traditione cognoscat. Et cap. sequenti: Nullo namque alio vitio tam praecipitem diabolus monachum pertrahit ac perducit ad mortem, quam cum cum neglectis consiliis seniorum in suo iudicio persuaserit ac definitione doctrinave confidere. Haec ille, qui et eadem collatione complura refert exempla monachorum et anachoretarum qui suo nimium iudicio confisi, in gravissimos et stupendos errores prolapsi sunt. S. Dorotheus serm. 19: Cum simus, inquit, subiecti multis passionibus pravisque affectibus, nostro iudicio non debemus omnino fidere. Quando enim norma vel regula curva est et inflexa, numquam quod secundum eam dirigitur rectum efficitur, sed distortum. S. Benedictus cap. 3 Regulae: Nullus in monasterio proprii sequatur cordis voluntatem. D. Bernardus serm. 2 et 3 de Resurrectione: Quae maior superbia esse potest quam si unus suum iudicium praeferat universae congregationis iudicio, quasi solus haberet Spiritum Dei? Et iterum: In corde duplex est lepra, propria voluntas, et proprium consilium; lepra utraque nimis pessima, eoque perniciosior, quo magis interior.] Quam perniciem impossibile est evadere quempiam iudicio proprio confidentem, nisi, humilitatis verae amator et exsecutor effectus, illud quod Apostolus magnopere deprecatur, omni contritione cordis implerit.
2 Si qua ergo, inquit, consolatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua viscera miserationis, implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem charitatem habentes, unanimes idipsum sentientes; nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores vobismetipsis alterutrum arbitrantes [Philip. II]; et illud, Honore alterutrum praevenientes [Rom. XII], ut plus unusquisque consorti suo scientiae et sanctitatis ascribens, summam discretionis verae in alterius magis quam in suo credat stare iudicio.