monumenta.ch > Ordericus Vitalis > sectio 23 > 10
Cassianus, Collationes, 2, 16, IX. De amputandis etiam spiritalibus causis discordiarum. <<<     >>> XI. Quod impossibile sit quemquam qui proprio fidit iudicio, diaboli illusione non decipi.

CAPUT X. De optimo examine veritatis. HIDE APPARATUS

1 Memini namque cum me adhuc adhaerere consortio fratrum aetas iunior hertaretur, huiusmodi nobis intelligentiam vel in moralibus disciplinis vel in Scripturis sacris frequenter insertam, ut nihil ea verius nihilque rationabilius crederemus. Sed [Collationum sive collocutionum spiritalium fructum, simulque earumdem ritum ac modum apud antiquos monachos servari solitum, habes hic expressum. De quo etiam vide annotationem nostram ad collat. 2 cap. 2.] cum in unum convenientes sententias nostras promere coepissemus, quaedam communi examinatione discussa primum ab altero falsa ac noxia notabantur, mox deinde ut perniciosa communi pronuntiata iudicio damnabantur, quae in tantum prius infusa a diabolo velut luce fulgebant, ut facile potuissent generare discordiam, nisi praeceptum seniorum velut divinum quoddam oraculum custoditum ab omni nos contentione revocasset, quo ab illis legali quadam sanctione praescriptum est, ut neuter nostrum plus iudicio suo quam fratris crederet, si numquam vellet diaboli calliditate deludi.