monumenta.ch > Cassianus > 19
Cassianus, Collationes, 2, 14, XVIII. Quibus de causis spiritualis doctrina infructuosa sit. <<<    

CAPUT XIX. Quod plerumque etiam indigni gratiam salutiferi sermonis accipiunt. HIDE APPARATUS

1 [Opportune se offert ad hunc locum illustrandum D. Gregorius XXXI Moralium cap. 35: Saepe, inquit, doctori verbum pro gratia tribuitur auditoris, et saepe propter auditoris culpam subtrahitur sermo doctori. In his ergo quae ubertim praedicat doctor, nulla elatione se efferat, ne fortasse non pro sua, sed pro auditoris gratia, eius repleatur lingua; et in his quae doctor steriliter dicit, auditor non succenseat, ne fortasse doctoris lingua, non pro sua, sed pro auditoris reprobatione torpescat. Pro auditoris namque gratia datur bonus etiam malis sermo doctoribus, sicut potuerunt Pharisaeis suppetere verba praedicationis, de quibus scriptum est (Matth. XXIII): Omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite, secundum vero opera eorum nolite facere; propter auditorum vero reprobationem bonis etiam doctoribus sermo subtrahitur, sicut ad Ezechielem contra Israelem: Linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir obiurgans, quia domus exasperans est (Ezech. III). Aliquando autem sermo praedicationis propter utrosque datur, aliquando propter utrosque subtrahitur. Propter utrosque enim datur, sicut divina voce Paulo apud Corinthios dicitur: Nolite timere, sed loquere. Et paulo post: Quia populus multus est mihi in hac civitate. Propter utrosque vero subtrahitur, sicut Heli sacerdos et pravam filiorum cognovit actionem, et dignam increpationis non exercuit vocem. Haec Gregorius et quae sequuntur.] Nonnumquam tamen dispensatoris nostri Dei, qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire [I Tim. II], munifica liberalitate conceditur ut is qui indignum se praedicationi evangelicae reprehensibili conversatione praebuit, pro salute multorum spiritalis doctrinae gratiam consequatur. Quibus autem modis etiam charismata curationum ad expellendos daemones a Domino concedantur, consequens est ut simili disputatione pandamus, quam consurgentes ad refectionem in vesperam reservemus, quia efficacius semper corde concipitur quidquid sensim et absque nimio labore corporis intimatur.