monumenta.ch > Cassianus > 18
Cassianus, Collationes, 2, 14, XVII. Quibus ratio perfectionis debeat aperiri. <<<     >>> XIX. Quod plerumque etiam indigni gratiam salutiferi sermonis accipiunt.

CAPUT XVIII. Quibus de causis spiritualis doctrina infructuosa sit. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Duabus [Doctrina praedicationis duabus ex causis redditur inanis et inefficax: 1o ex parte seu vitio praedicatoris; 2o ex culpa auditorum. Vide div. Gregorium homil. 17 in Evangelia.] autem ex causis inefficacem spiritalium rerum constat esse doctrinam. Nam aut ille qui docet inexperta commendans, vano verborum sono instruere nititur auditorem; aut certe nequam ac vitiis refertus auditor salutarem spiritalis viri sanctamque doctrinam obturato corde non recipit.
2 De quibus dicitur per prophetam, [Apud Isaiam legitur: Excaeca cor populi huius. Septuaginta autem transtulerunt: Excaecatum sive incrassatum est cor populi huius. Quod eo fecere consilio, ne gentiles, haec apud Isaiam legentes, putarent Deum auctorem huius excaecationis. Dicitur enim Deus excaecare aut indurare, non quod caecitatem aut duritiam immittat, sed quia deserit prius desertus, et non suppeditat gratiam, qua destitutus homo praeceps ruit in multa peccata, sicque paulatim induratur et excaecatur suo vitio et culpa.] Excaecatum est cor populi huius, et auribus graviter audierunt, et oculos suos concluserunt, nequando videant oculis suis, et auribus suis audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem illos (Isaiae VI).