monumenta.ch > Cassianus > 17
Cassianus, Collationes, 2, 14, XVI. Responsio quod mali scientiam veram habere non possunt. <<<     >>> XVIII. Quibus de causis spiritualis doctrina infructuosa sit.

CAPUT XVII. Quibus ratio perfectionis debeat aperiri. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Cave [Docet arcana sacrae doctrinae et spiritualis scientiae non esse hominibus immundis, id est, carnalibus, aut luxuriosis propalanda; sed spiritualibus et castis. Animalis enim homo non percipit ea quae Dei sunt. Hinc Apostolus ad Corinthios scribens (I Cor. II): Non potui vobis loqui, quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteratis; sed nec nunc quidem potestis, adhuc enim carnales estis. Et ad Hebraeos V: Omnis qui lactis est particeps, expers est sermonis iustitiae; perfectorum autem est solidus cibus; eorum qui pro ipsa consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni et mali. Quam doctrinam B. Dionysius Areopagita Pauli discipulus Timotheo item discipulo serio inculcavit initio Ecclesiasticae Hierarchiae, his verbis: Observa diligentius ne sancta sanctorum efferas, neve profanis luminibus violanda permittas; verum revereberis magis, nequaquam ea passim rudibus tradens, sed sanctis solis sanctarum rerum intelligentiam secretius pandens.] etiam ne haec quae tam lectione quam experientiae sudore didiceris, cum te aetas maturior provexerit ad docendum, vanae gloriae seductus amore, immundis hominibus passim ingeras, illudque quod sapientissimus Salomon interdixit, incurras: [Μὴ προσαγάγῃς ἀσεβῆ νομῇ δικαὶου (Prov. XXIV, sec. LXX). Ita quidem habent vulgati et mss. libri Graeci: et totidem verbis hoc testimonium refert Lucifer Calaritanus libro De non conveniendo cum haereticis. At S. Cyprianus lib. III ad Quirinum cap. 55 non videtur legisse, νομήν, hoc est, pascua, sed μόνην, hoc est, habitaculum sive tabernaculum. Sic enim citat: Ne adduxeris impium in habitaculum iustorum. Et S. Hieronymus in Michaeam: Ne inducas impium in tabernaculum iustorum. Sed vox Hebraea ambigua est ad utrumque. Haec Ciaconius. Porro Vulgata lectio est: Ne insidieris, et quaeras impietatem in domo iusti, neque vastes requiem eius (Prov. XIX); cui Chaldaea satis accedit: Ne insidieris impie habitaculo iusti, neque proiicias domum habitationis eius.] Noli applicare impium ad pascua iusti, neque seducaris saturitate ventris; [Vulg.: Non decent stultum deliciae.] non enim expediunt stulto deliciae, [Ἄγεται, ducitur; non, dicitur, ut vitiose antea legebatur. Vulgatus textus: Non recipit stultus verba prudentiae, nisi ea dixeris quae versantur in corde eius.] nec opus est sapientia ubi deest sensus [Prov. XIX]. Magis enim ducitur insipientia; quia, [Vulgata: Servus verbis non potest erudiri; quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit (Prov. XXIX). Div. Hieronymus: Servus est quilibet peccator, recte quidem intelligens, sed in opere veritatis absque flagelli disciplina respondere contemnens. De talibus ait Veritas: Servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens, digne plagis vapulabit multis (Lucae XII).] servus durus non emendabitur verbis. Si enim intellexerit, non obediet [Prov. XXIX]. Et, [Vulgata: In auribus insipientium nihil loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui.] In aures imprudentis noli quidquam dicere, ne forte irrideat sapientes sermones tuos [Prov. XXIII]. Et, [Matthaei VII: Nolite dare sanctum canibus. Isidorus Pelusiotes (Lib. I) epist. 143: Margaritas, inquit, ne ante porcos proiiciamus, divino interdicto prohibemur, hoc est, ante eos qui in vitiosis affectionibus volutantur, ac porcinum vitae genus sequuntur; ne forte conculcent eas pedibus, nimirum in sceleratis suis studiis divino numini contumeliam inferentes.] Ne dederitis sanctum canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi disrumpant vos [Matth. VII]. Oportet itaque ut huiusmodi hominibus spiritalium sensuum contegens sacramenta efficaciter canas: In corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi (Psal CXVIII). Sed dicis forsitan: Et quibus divinarum Scripturarum dispensanda sunt sacramenta?
2 Docet te sapientissimus Salomon: [Vulgata: Date siceram moerentibus, et vinum his qui amaro sunt corde. Bibant, et obliviscantur egestatis suae, et doloris sui non recordentur amplius. Cuius sententiae commentarium, quem hic affert, pene ad verbum a D. Hieronymo mutuatus est hic abbas Nesteros, vel ipse Cassianus. Sic enim div. Hieronymus: Siceram, inquit, et vinum, hoc loco supernam divinae sapientiae consolationem dicit, quae illis est exhibenda cordibus quae in infimis consolari refugiunt, et quidquid occurrit in praesenti amaro suscipiunt animo, solis, quae nondum vident, gaudiis coelestibus tota mente inhaerentes, iuxta eum qui dixit: Negavit consolari anima mea; memor fui Dei, et delectatus sum (Psal. LXXVI). Item, Date siceram moerentibus (Prov. XXI), etc. His qui pro poenitudine actuum pristinorum moerore atque tristitia deprimuntur, spiritualis scientiae iucunditatem, velut vinum, quod laetificat cor hominis, affluenter infundite; eosque salutaris verbi crapula refovete; ne forte iugitate moeroris de tali desperatione demersi, abundantiore tristitia absorbeantur.] Date, inquit, ebrietatem his qui in tristitia sunt, et vinum bibere his qui in doloribus sunt, ut obliviscantur paupertatis, et dolorum suorum non meminerint amplius [Prov. XXXI], id est, his qui pro poenitudine actuum pristinorum moerore atque tristitia deprimuntur, spiritalis scientiae iucunditatem, velut vinum quod laetificat cor hominis [Psal. CIII], affluenter infundite, eosque salutaris verbi crapula refovete, ne forte iugitate moeroris ac lethali desperatione demersi, abundantiore absorbeantur tristitia qui eiusmodi sunt [II Cor. II]. De illis vero qui in tepore ac negligentia constituti, nullo cordis sui dolore mordentur, ita dicitur: Nam, [Vulg: Omnis piger semper in egestate est.] qui suavis et sine dolore est, in egestate erit [Prov. XXI]. Quanta potes igitur cautione devita ut ne vanae gloriae amore detentus, illius quem propheta collaudat, particeps esse non possis, qui pecuniam suam non dedit ad usuram [Psal. XIV]. Omnis enim qui eloquia Dei (de quibus dicitur [Psal. XI], Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum) humanae laudis amore dispensat, pecuniam suam erogat ad usuram, non solum nulla pro hac laude praemia, sed etiam supplicia meriturus.
3 Ob hoc enim pecuniam Domini maluit profligare, ut ex ea temporalem consequeretur ipse mercedem, non ut Dominus, sicut scriptum est, veniens, reciperet quod suum est cum usura (Lucae XIX).