monumenta.ch > Hieronymus > 138
Hieronymus, Epistulae, 4, 137 INNOCENTII AD IOANNEM. <<<     >>> 139. AD APRONIUM.

138[Al. 55. Scripta circ. an. 417.]. AD RIPARIUM [Nonnulli Mss. quibus vetus editio concinit «Domino vere Sancto, atque omni affectione venerabili Ripario Hieronymus in Christo salutem.»]. HIDE APPARATUS

1  [Riparium presbyterum, quomodo Pelagiana dogmata reiecta, illorumque disseminator veluti alter Catilina expulsus sit, et quid ei illa contigerit in re docet.]
Christi te adversum hostes Catholicae fidei bella bellare, et tuis litteris, et multorum relatione cognovi, ventosque esse contrarios, et in perditionem mutuam fautores esse perditionis, qui defensores saeculi esse deberent: tamen scias in hac provincia nullis humanis auxiliis, sed proprie Christi sententia pulsum esse, non solum de urbe, sed de Palestinae quoque finibus [Catilina, ut notum est ex Sallustio, Roma evadens noctu, P. Cornel. Lentulum in Civitate reliquit, qui coniurationis participes in perfidia confirmaret, quae Hieronymus alludit. Difficile est autem alium heic sub Catilinae nomine intelligi, quam Pelagium, eiusque sectatores. Ruffinus enim, quem vulgo innui volunt Hieronymiani Interpretes, iam ab anno 397. libens, et cum Hieronymo reconciliatus discesserat e Palaestina.] Catilinam: nosque dolere plurimum, quod cum Lentulo multi coniurationis socii remanserunt, qui in Ioppe remorantur. Nobis autem melius visum est locum mutare, quam fidei veritatem; aedificiorumque et mansionis amoenitatem amittere, quam eorum communione maculari, quibus impraesentiarum, aut cedendum erat, aut certe quotidie non lingua, sed gladiis dimicandum. [Notatum supra ad Epist. 135. ex Augustini libro de Gestis Pelagii in fine, «a nescio quo cuneo perditorum, qui valde in perversum perhiberentur Pelagio suffragari,» inter caetera quae incredibili audacia contra S. Hieronymum patrata sunt, etiam aedificia monasteriorum eius incensa, ut vix ipsum ab eo impetu, et occursu impiorum in Dei misericordia turris munitior tueretur.] Quanta autem passi simus, et quomodo excelsa manus Christi pro nobis in hostem saevierit, puto te celebri nuntio [Malim omnia. Paulo post in veteri editione, certe sciot unusquisque, quod, etc.] omnium cognovisse. Quaeso ergo te, ut arreptum opus impleas; nec patiaris, te praesente, non habere Christi Ecclesiam defensorem. Certe scit unusquisque, quod vel tibi sufficiat pro virili parte: quia non viribus corporis, sed caritate animi dimicandum, quae superari nunquam potest. Sancti fratres, qui cum nostra sunt parvitate, plurimum te salutant. Puto autem et sanctum fratrem Alentium Diaconum tuae dignationi cuncta narrare fideliter. Incolumem te et memorem mei, Christus dominus noster tueatur omnipotens, domine vere sancte et suscipiende frater.

bnf446.32 bsb4610.200 hab179.216