monumenta.ch > Hieronymus > 137
Hieronymus, Epistulae, 4, 136 INNOCENTII AD HIERONYMUM. <<<     >>> 138. AD RIPARIUM .

137[Al. non computata inter Hieronymiam. Scripta eodem temp. ac superior.] INNOCENTII AD IOANNEM. HIDE APPARATUS

1  [Ioannem Ierosolymitanum prospicere debuisse, ne tot ac tantis malis, quibus afflicti sunt Hieronymus, Eustochium et Paula, opprimerentur, ac nisi haec deinceps aut corrigantur, aut retundantur, rationem inde redditurum.]
Dilectissimo fratri IOANNI INNOCENTIUS. Direptiones, caedes, incendia, omne facinus [Baronius et edit. Concil. dementiae, quam lectionem ad Pelagianorum facinus referunt. Sed verius P. Constantio visum est, potius hinc laudari sanctas Virgines velut extremae clementiae, quod nomen hominis causamque reticuerunt; eamque lectionem praefert Romana editio.] extremae clementiae, generosissimae sanctae virgines Eustochium et Paula deploraverunt in locis ecclesiae suae perpetrasse Diabolum: nomen enim hominis causamque reticuerunt. Quod etsi ambiguum non sit [Pelagium nempe, in quem facinoris suspicio cadebat.] a quo commissum, oportuit tamen custodire germanitatem tuam, et gregi [Hinc erudite Constantius arguit vel Graece ab Innocentio scriptam hanc epistolam, vel si Latine scripserat, ut in Graecum converteretur curasse; solam tamen Graeci textus interpretationem Latinam, eamque litterae valde tenacem hanc esse. Si enim quod Graece fuerit, τῷ ποιμνίῳ ἑαυτοῦ, sive αὐτοῦ, Latine non ad verbum gregi illius, sed gregi suo reddatur, statim constabit lectio, quae aliter manca est atque obscura. Romana tamen editio legerat gregis.] illius sollicitius providere, ne quid huiusmodi oriretur, quod cum aliorum pericula tua lacescit negligentia [Emendavit Baronius cum antea esset amittere gregem solemni lapsu in veteribus libris, in quibus amittere scribitur pro admittere. Sed mox notante Benedictino editore, gravius peccat Baronius ipse, ubi legit, et tales agnos, quos incendio . . . . . nudas; quasi ista secunda persona sit verbi nudo, atque ipse Ioannes auctor facinoris diceretur.] admittere in gregem Domini, et tales agnas incendio, armis et persecutionibus, nudas, debiles, post suorum caedes et mortes, vix vivere audivimus. Nihil movet pietatem illam [Ex Graeco articulo τὴν vocem illam expressam putat Editor Benedictinus, ac deinde Latinius tanta potestas, quam de tanta potestate dici debuisse, nisi Graecam phrasim redoleret hic locus. Mox Baronius Sacerdotii.] sacerdotii tui de tanta diaboli in te atque in tuos potestate admissa? in te, inquam, prorsus enim Sacerdotis gravitatem condemnat tantum nefas in ecclesia fuisse completum. Ubi provisiones tuae? ubi certe, si casus evenerant, auxilia, vel consolationes, cum plus se adhuc metuere dicant, quam conqueruntur esse perpessas? Altius censerem, si essent aliquid de hac re mecum apertius collocutae. Vide, frater, antiqui hostis insidias, et spiritu boni rectoris pervigila, ut haec, quae ad nos opinione magis quam accusatione manifesta delata sunt, vel corrigantur, vel retundantur; ne ius ecclesiasticum de labefactatis [Cum olim esse causis, editor Benedict. restituit causas ex archetypi Vaticani recognitione: nam ius ecclesiasticum in recto casu enuntiatur.] causas, eum, qui non defenderit, praestare compellat.

bnf446.32 bsb4610.200 hab179.216