monumenta.ch > Gregorius Magnus > 19
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, XVIII . <<<     >>> XX .

CAPUT XIX [Rec. XVI]. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 IBID.---Aestimabit abyssum quasi senescentem.
2 [34. ] Poenarum aeternitatem non credunt reprobi, a diabolo in errorem inducti. Eorum falsis rationibus respondetur.---Quod aeterna incombsb4611.216prehensibiliaque iudicia, abyssi soleant nomine designari, Psalmista testatur dicens: Iudicia tua abyssus multa [Psal. XXXV, 7]. Senectus vero aliquando pro finis propinquitate ponitur. Unde Apostolus ait: Quod antiquatur et senescit, prope interitum est [Hebr. VIII, 13]. Leviathan itaque iste aestimabit abyssum quasi senescentem, quia reproborum corda sic infatuat, ut suspicionem eis de venturo iudicio quod quasi finiatur infundat. Abyssum namque senescere aestimat, qui terminari quandoque in supsbb354.195 vpliciis supernam animadversionem putat. Igitur antiquus iste persuasor in membris suis, id est in mentibus iniquorum, futuras poenas levigat, quas quasi certo fine determinat, ut eorum culpas sine termino correptionis extendat; et eo magis hic peccata non finiant, quo istic aestimant peccatorum supplicia finienda.
3 [35. ]Sunt enim nunc etiam qui idcirco peccatis suis ponere finem negligunt, quia habere quandoque finem futura super se iudicia suspicantur. [Eadem docet Gregorius, l. IV Dialog., c. 44, et quidem fusissime; quibus abunde refellitur fabula de liberato sancti Gregorii precibus Traiano Augusto.] Quibus breviter respondemus: Si quandoque finienda sunt supplicia reproborum, quandoque finienda sunt ergo et gaudia beatorum. Per semetipsam namque Veritas dicit: Ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam [Matth. XXV, 46]. Si igitur hoc verum non est quod minatus est, neque illud verum est quod promisit. At inquiunt: csg209.410 Ideo aeternam poenam peccantibus minatus est, ut eos a peccatorum perpetratione compesceret, bsb4611.217 quia creaturae suae aeterna supplicia minari debuit, non inferre. Quibus citius respondemus: Si falsa minatus est ut ab iniustitia corrigeret, etiam falsa pollicitus est ut ad iustitiam provocaret. Et quis hanc eorum vesaniam toleret, qui dum promissionibus suis reproborum supplicia finiri asserunt, assertione sua etiam electorum praemia remunerationesque confundunt? Quis hanc eorum vesaniam toleret, qui conantur astruere verum non esse, quod Veritas de aeterno igne minata est, et dum satagunt Deum perhibere misericordem, non verentur praedicare fallacem?
4 [36. ] Aeternis poenis addici peccatores quam aequum sit.---At inquiunt: Sine fine puniri non debet culpa cum fine. Iustus nimirum est omnipotens Deus, et quod non aeterno peccato commissum est, aeterno non debet puniri tormento. Quibus citius respondemus quod recte dicerent, si iudex iustus districtusque veniens, non corda hominum, sed facta pensaret. Iniqui enim ideo cum fine deliquerunt, quia cum fine vixerunt. Voluissent quippe sine fine vivere, ut sine fine potuissent in iniquitatibus permanere. Nam magis appetunt peccare quam vivere; et ideo hic semper vivere cupiunt, ut nunquam desinant peccare, cum vivunt. sbb354.196 r Ad districti ergo iudicis iustitiam pertinet, ut nunquam careant supplicio, quorum mens in hac vita nunquam voluit carere peccato; et nullus detur iniquo terminus bsb4611.218 ultionis, quia quandiu valuit, habere noluit terminum criminis.
5 [Vet. XIII.] [ 37. ] Iusti videntes in malorum cruciatibus quae supplicia evaserint, ad Dei laudes excitantur.---At inquiunt: Nullus iustus crudelitatibus pascitur, et delinquens servus a iusto domino idcirco caedi praecipitur, ut a nequitia corrigatur. Ad aliquid ergo caeditur cum non eius dominus cruciatibus delectatur. Iniqui autem gehennae ignibus traditi quo fine semper ardebunt? Et quia uwb149.40 v certum est quod pius atque csg209.411 omnipotens Deus non pascitur cruciatibus iniquorum, cur cruciantur miseri, si non expiantur? Quibus citius respondemus quod omnipotens Deus, quia pius est, miserorum cruciatu non pascitur; quia autem iustus est, ab iniquorum ultione in perpetuum non sedatur. Sed iniqui [Vindoc., Pratel. aliique Norm., homines.] omnes aeterno supplicio, e quidem sua iniquitate, puniuntur; et tamen ad bke23.109v aliquid concremantur, scilicet ut iusti omnes et in Deo videant gaudia quae percipiunt, et in istis respiciant supplicia quae evaserunt, ut tanto in aeternum magis divinae gratiae debitores se esse cognoscant, quanto in aeternum mala puniri conspiciunt quae eius adiutorio vitare potuerunt.
6 [38. ] Cur sancti pro suis inimicis gehennae addictis amplius non orant.---At inquiunt: Et ubi est quod sancti sunt, si pro inimicis suis, quos tunc ardere viderint, non orabunt, quibus utique dictum est: Pro inimicis vestris orate [Matth. V, 44]? Sed citius respondemus: Orant pro inimicis suis eo tempore, quo possunt ad fructuosam poenitentiam eorum corda convertere, atque ipsa conversione salvare. Quid enim aliud pro inimicis orandum est, nisi hoc quod Apostolus ait: Ut det illis Deus poenitenbsb4611.219tiam, et resipiscant piscant a diaboli laqueis, a quo capti tenentur, ad ipsius voluntatem (II Tim. II, 25, 26? Et quomodo pro illis tunc orabitur, quando iam nullatenus possunt ad iustitiae opera ab iniquitate commutari. Eadem itaque causa est cur non oretur tunc pro hominibus aeterno igne damnatis, quae nunc etiam causa est ut non oretur pro diabolo angelisque eius aeterno supplicio deputatis. Quae nunc etiam causa est, ut non orent sancti homines sbb354.196 v pro hominibus infidelibus impiisque defunctis, qui de eis utique quos aeterno deputatos supplicio iam noverunt ante illum iudicis iusti conspectum orationis suae meritum cassari refugiunt. Quod si nunc quoque viventes iusti mortuis et damnatis iniustis minime compatiuntur, quando adhuc csg209.412 aliquid iudicabile de sua carne se perpeti etiam ipsi noverunt, quanto districtius tunc iniquorum tormenta respiciunt, quando, ab omni vitio corruptionis exuti, ipsi iam iustitiae vicinius atque arctius inhaerebunt? Sic quippe eorum mentes per hoc quod iustissimo iudici inhaerent, vis districtionis absorbet, ut omnino eis non libeat quidquid ab illius internae regulae subtilitate discordat.
7 Sed quia, suborto occasionis articulo, haec contra [De his Origenistarum et fortasse Origenis ipsius erroribus consule illustrissimum ac doctissimum Danielem Huctium, l. II Origenianorum, cap. 16, ac sequentibus, ubi ostendere nititur, non solum damnatorum poenis modum aliquando et finem, ex sententia Origenis, impositum iri, sed ipsius etiam diaboli, quem docet poenitentiam et salutem aliquando consecuturum. Non desunt tamen qui ab immani hoc errore vindicent Origenem. Lege ex nuperrimis eius defensoribus doctissimum Tillemontium, commentariorum de Ecclesiastica Hist. tomo III, in Origene art. 19.] Origenistas breviter diximus, ad eum quem praetermisimus exponendi ordinem recurramus. [Haec et caetera usque ad et iussum divinitus offeram holocaustum, l. XXXV, cap. olim 7, desiderantur in Cod. Val. Cl.] bsb4611.220 Postquam misericors Dominus callida machinamenta Leviathan istius indicavit, aperte praedicens omne quod electos exterius vehementer opprimit, omne quod interius suggestione sua reprobis blandienter infundit, mox immanitatem virtutis illius breviter insinuans subdit:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, XVIII . <<<     >>> XX .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 19

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik